CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PS_PETR.anti-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PS_PETR.anti-01.xml.

Documentum PS_PETR.anti-01.xml in db pdill0


Sublimi residens kathedra, uenerande magister, Suscipe college munus opusque tui. Nasonem mea musa ferit, quia stercora sumens Aurauit musa tam rutilante sua Effecitque suis decorosis uersibus, ut sit Fel mel, nox lux, mors uita laborque quies. Inde sathan, draco callidus, hostis iniquus et audax, Insidians iuuenum mollia corda capit. Subuertunt mala uerba fidem, sanctos quoque mores Corrumpunt sepe. Sit michi prima parens Hinc testis, sathane prauis seducta loquelis. Heu patimur uerbis omnia dampna malis! Hoc opus oro uide, uisum diffundere cura. Quondam Nasonis, sis rogo preco dei. O cultor Veneris, ueri contemptor, amator Falsi, quid, Naso, sollicitudo fuit Tanta tibi seuos inmittere mentibus ignes Et lenta sathanam sollicitare manu? Carmina que condis sunt incentiua furoris. De puris nocuos uersificando facis. A te compositus liber est nullus nisi fallax Et qui subuertat a pietate pios. Ipse tuus grandis, quo uertis mille figuras, Nil nisi mendosa uerba libellus habet. Illic diuinum cunctis uenerabile nomen Proh! das pollutis et sine lege uiris. Iupiter ac reliqui scelerati, pascua flamme Perpetue, dignum nil deitate ferunt. Luxuriosa fuit Venus et meretricula Iuno. Has quoque presumis ore uocare deas. Ausus es et pecudes et aues nocuosque colubres, Plantas et lapides heu! uocitare deos. Tuque creatorem blasphemas, impie, tradens Nescio quos natos de pariente petra. Tu quoque demonibus perhibes elementa subesse, Dum te tradente uertere cuncta ualent. Que dum scripsisti sic blasphemando, cupido Quo magis arderet, cura suprema fuit. Quid facis in fastis nisi festa refundere seuis, Quando quis uel ubi qua uelit arte coli. Illic praue doces nudas saltare puellas. Illic compleri precipis omne nephas. Dumque deos dicis contraria querere thura, Te sathane seruum iure patente probas. His tamen inseruit candens tua praua libido Semper, quo plus plus ardeat ipsa Venus. Ille carens titulo plenus leuitate libellus Quid nisi luxurie fetida uerba sonat? Illic plena dolis depingitur per te Corinna, In cuius nasum posteriore tenes. Nec regina fuit, ueluti suadere uolebas, Sed meretrix turpis, testis es ipse michi. Et cum hic lenas, hic omnia turpia ponis, Que ualeant mentes igne uorare pias. Incendens animos cecansque libellus amandi Ignibus horrendis ligna uoranda parat. Te seruum Veneris uel in eius castra tulisse Arma diu sua sic gesta canendo probas. Quidquid turpe potest seu non audibile dici Vel quid dedeceat, hec tua musa uocat. Et sicut patuit fuit hec intencio tota: Ad Veneris crimen sollicitare uiros. Oppositum tandem conscribens carmen amori, Sic condempnando turpia facta probas. Vix umquam scribens posuisti mel sine felle, Mixtaque mortiferis hec medicina fuit. Laudando dampnas mellita fauce uenenum. Sicque spuis nocuum, quod manet ore sapor. Dum curas, laceras, medicando uolnera ponis, Diuelli nescis pressus ab arte tua. Ex his nulla fuit quas scribis epistola, que non Plena foret Veneris nectare; quaque uales Arte probrans castas, meretricia carmina fingis. Laudas Penelopem, sed prope dicis anum. Incestus suadetur ibi licitumque coire Iunctos, dum fratrem fertur amasse soror. Raptus adulterium stuprum comixtio turpis Dant tibi processus materieque tue. Dum pulicis condis polluta mente libellum, Non es confusus te similare sibi. Cur nisi feminee quo posses incola uolue Esse? Breuis tibi sit talis ubique domus. Huius tu semper male fetida menstrua furas. Huius et urina sit tibi perpes aqua Stercoris et putridi semper pascaris odore. Aer te recreet posteriore crepans. Que dampnas alibi, meretricia smigmata condis, Vt ualeant facies dedecorare suas. Stercus et urinam far calcem uitraque dira Argentumque fluens ponis in arte tua. Hec digitis misce, liniatur femina mixtis, Sed post hec lambant stercora labra tua. Decipiatque suum mulier depicta maritum. Nam quamcumque litam uix reor esse piam. De nuce conscriptus caret utilitate libellus, Quem fore mendacem de racione patet. Arbor sit uere uel femina mistica sit nux, Quam ponis, nusquam crimen abesse potest. Crimine tam mulier caret omnis quam mare fluctu. Dante nucem nuceo, nux nocitura manet. Vel uagus est igitur uel mendax hic liber et te Mendacem dicit et probat esse uagum. Ibidis acta canis. Recte siquidem, quia praua Est auis et uite consimilata tue. Huic serpens cibus est, pastura peroptima rane. Te pascunt mortis luxurieque dapes. Sola fidem uiolat lecti sociata marito, Quam tu doctrinam tradis utraque manu. Sicut fecisti, sic fit tibi. Sic docuisti. Sic faciunt putres -. Quid maledicta gregas? Visio, que thaurum te fert uaccamque Corinnam, Materia seruit conueniente tibi. Thaurus mugitu fenum uaccamque requirit. A te quid canitur luxuriosa gula? Thaurus quas edit repetitas ruminat herbas: Tuque iuuentutis turpia facta refers. Thaurus post aratrum seruis mactatur edendus: Tu post exilium manibus esca daris. Tristicie carmen tibi competit et tamen ipse Luctus perpetui causa doloris erit. Nam fles exilium, fles excidium, gemis urbe Te pulsum. Non fles, te quod Auernus habet. Sed qualis fueris, patet hic. Nam nullus amicus Te reuocare studet, nec reperire uales In te, quo releueris, ut ille Boecius almus Exul agit, summe laudis honore nitens. Ipse Tomitane iam non nouus incola terre Describis rura, pulsus ab urbe tua. Ob scelerosa tue dampnaris crimina uite Nec luit hec scelera pena, sed auget ea. Vt tua perlegeres memorando crimina, penam Hanc dederat iustus tis miserando deus. Sed male morbosus, moriturus morte perhenni, In medicum surgis obprobriando deum. Nescio quos alios conscripseris ipse libellos, Sed si scripsisti, nil nisi praua ferunt. Spurcicia plenus nisi spurcida fundere nescis. Ore tuo putrido fetida queque uomis. Infectus uiciis alios corrumpere queris. Persuades scriptis quod facis ipse manu. Tot seuis igitur moriens dampnabere penis, Quot tua peccare scripta uel acta docent. Horreo quas pateris. Vix scribere suffert. Ipsa manus. Metuit cor trutinando focos. Nunc candens et nunc algens te uertit Auernus: Ossa calor siccat, sed premit ipsa gelu. Hinc ab aquis niuium nimios portaris ad ignes, Et subeunt penas singula membra suas. Os sanies, oculos fumus, genitalia serpens, Vincla manus, uermes cor cruciando tenent. Adde quod his premeris, qui te peccando secuntur. In foueam cecum cecus eundo trahit. Hos tibi dant fructus tua carmina. Semina praua Mortem parturiunt. Horrida mortis habe. Non erat in celis, quo carmina fingere posses Et quo tu celeber et tua musa foret? Cur non scripsisti, celi quis conditor esset Et que materia quodue sit eius opus, Qua niteat forma, quo semper in axe rotetur, Quorsum sit motus eius ubique sinat, Qua ueniat Titan uel quo nox sidera condat, Cur tam diuersus surgat in orbe dies, Vnde sit aduersis concordia tanta planetis - Hic citus, hic tardus, friget is, ille calet - Quis sit eius situs, et quare Saturnus ad alta Transuolet et luna tendat ad yma uias. Cur medius sol, Iupiter et mars sint super, infra Sit Venus, in cursu Mercuriusque situs, Et bissena poli quo currant ordine signa, Cur aries primus quidue rotando ferat, Vnde galaxia per te uia lactea dicta, Quid signet celis, quoue reponat iter, Tempora quid uariet, cur tam uariabilis annus, Cur nunc terra neget, nunc det habunda sata, Cur uer florescat, cur feruida torreat estas, Colligat autumpnus, cuncta recludat yemps. Quod si non quibas celi describere cursus, Ignis nobilitas discucienda fuit: Quod sic alta petit, tam claro lumine splendens, Quod se multiplicat se minuendo nichil. Subtilis penetrat calor eius corpora grossa. Inde bonus sapor est, inde salusque cibis. Oppositas consumit aquas redditque calore Ignitas, lapides uertit in era coquens. Iungit, disiungit, stringit, dissoluit et unit, Diuidit et purgat, allicit atque tenet. Alleuiat letosque facit, quos frigora pigros Et tristes faciunt, atque colorat eos. Humores siccat nocuos morbosque repellit. Frigus quas clausit, preparat ipse uias. Materiaque sua sic pascitur, ut tamen eius Non tollat uires. Ecce stupenda fero. Si serpentina pinguedine paueris ignem, Parebit serpens trabs laqueata domo. Si lacrimis asini mixtis oleo foueatur, Sicut asellus erit incola quisque domus. Archam comburas, carnes salsaueris in qua, Salsus erit totus, qui manet inde, cinis. Quod si nolebas ignis describere iura, Naturam poteras aeris arte sequi: Quod uitam spiret cunctis mortalibus et quod Inde uides, audis, olfacis atque sapis. - Debebas rapidos uersu depingere uentos, Quisue sit algoris quisue caloris aer; Quis terram stringat uel quis post laxet eandem; Quo flores uernent, quo quoque flante cadant. Quis densare ualet uel quis dissoluere nubes? Quis condensatas tam bene soluit aquas? - Vnde niues fiant, quid sit ros atque pruina. Vnde nocens grando tam furibunda uenit? Quid sit quod tanto strepitu sic concutit orbem: Quare non hyeme pertonet ille sonus. Ignitas acies quis ducat in aera. Quid sit Tam fulgens fulgur nec sine rube rubens. Quid faciat fulmen uel quo iaciente feratur. Vnde quod urat habet. Que ferienda petit. Cur magis estiuo reliquo quam tempore fulmen Decidat et tuta fulmine perstet yems. Quid sit ceruleus, qui tam bene uoluitur, arcus; Cur post diluuium, non magis ante fuit. Quod si nescisti tantum conscendere culmen, Subtiles poteras pingere doctus aquas. An terram portent uel sustineantur ab ipsa; Que sit origo maris, quis quoque finis ei. Quare salsa mari uel sit fluuiis aqua dulcis, Cur puteis salsa sepe trahatur aqua. Vnde refundantur tam celsis montibus unde, Et fit de salsa reddita dulcis aqua. Cur mare uel fluuii mutant quandoque colores. Cur leuis et leuis hec sit et illa grauis. Hec durum mollit, sed mollia durat et herbas. Hec lapidem faciet, hec leuat, illa nigrat. Hec calet, hec friget, iuuat hec, male sauciat illa. Hec scabiem tollit, illa nouabit eam. Hec male fecundat, rigat hec pinguedine prata. Hec nocuos pisces nutrit et illa bonos. Non suffert paleas et ferrum sustinet unus, Qui lacus accusat, quod sodomita facit. In glaciem durata caret salsedine ponti Limpha. Maior uirtus est aquilone mari: Cum cunctas diffundat aquas mare postque resumat, Eius nec crescunt nec minuuntur aque. Si tedebat aquas uersu describere, terra, Quam calcas, suberat conspicienda tibi. Qui sint famosi montes collesque minores, Fructifere ualles, arua uenusta comis. Mons ubi sit celsus, cuius sit incola primus Noster Adam uel ubi condita nostra fuit Prima parens. Vbi sint inferni claustra gementis, Terribiles Ethne perpetuique foci. An sint inferni spiracula sitque tenendum, Quod colat Arcturus illa stupenda loca. Insula que segetes uel que redolencia portet Balsama, que uinum dans oleumque ferat. Qui montes salsi uel sulphurei uel amaris Pleni corticibus. Que colat antra draco. Que sit marmoreis perhabundans insula uenis, Que caras gemmas terra beata ferat. Minerias auri fului que celet arena. Que tam diuersa cara metalla ferat. Que diuersorum sit mater terra colorum. An dici ualeat terra nouata uitrum. An sint antipodes uel quo stet cardine terra. Vnde sit hic motus, quo male terra tremit. Si nolebat in his tua mens sufferre labores, Nature poteras rite uidere modos. Quam bene uestiuit uolucres leuitatibus aer! Quam quoque multicolor penna uenustet eas, Quam uarius garritus eis cautelaque quanta. Quo mater pullos seruat amore suos! Hec rapit, hec rapitur, hec est siluestris et illa Commanet, hec multis, hec sociata pari. Hec comedit carnes, hec non, iuuat hec, nocet illa. Hec turmas sequitur, illa remota manet. Hec gaudet radio, fugit illa diem, petit ista Flumina, desertis plus manet illa locis. Multiplicata nitet geminata prole columba. Vna manet fenix se renouaudo sibi. Quis ualeat numerare, maris qui currit in undis Piscis, quot facies quotue stupenda gerit. Illic immense stature mira balena, Illic delphines, fida catherua uiris. Illic ille natat draco, qui uolat aere quique Terram percurrit, solus ad ista ualens. Illic sirene, que sic cantare feruntur, Vt fallant homines uocis amore sue. Illic belligeri cernuntur in ordine pisces. Magnus Alexander doctus abinde fuit. Illic concha breuis, que pregnans rore refundit Hanc margaritham, quam color albus habet. Sunt quibus est cibus in terra, sed mansio ponto. Est qui nil comedit, sed bibit: artus alec. Quis numeret pecudes uel quis serpencia terre? Quisue quod est proprium carmine fingat eis? Cur faciem cati timeat leo, cur ferit ipsum Albus gallus, cur igne cremare tremit. Hos iumenta iuuant, fera quos lesura perodit. Hinc canis, inde lupus, seruat et odit ouem. Que canibus uel quanta fides, quam simia cauta. Quam bene portat equus, bos iuga magna trahit. Quam rudis est asinus. Quare mel diligit ursus. Subdola quam uulpes est timidusque lepus. His elephas maior, ferior leo, simia cunctis Caucior, utilior est ouis, ipse canis Fidior. Est animal nec auis nec bestia, grifis, Forcior ac tigris plus leuitate ualet. Audit aper, linx cernit. In his super omnia ceruus: Que semper renouat cornua plena gerit. Sunt quibus est hominis corpus faciesque canina. Sunt quibus est oculus unus et ira ferox. Hec uictum uariant, carnes pellesque cubile. Hec sociata pari, sed caret illa pare. Quot sunt serpentes tot mortes. Scorpio paruus Fert mortem cauda. Cetera dente nocent. Sed stimulis uespes pungunt et apes culicesque, Quamuis hos uarie retro uel ante ferant. Et sunt qui perimant uisu flatuque resoluant, Et sunt qui lateant quique nocendo uolent. Hec si desiderant, poteras describere terre Vestitum uarium, quam, decorosa nitet. Quis ualeat florum uarios numerare colores, Quos oculus querit tam bene pastus eis. Quis rerum uarios uersu describat odores, Quos nasus querit tam bene pastus eis. Quis ualeat rerum uarios pensare labores, Ad quos tam prompta faux sacianda patet. Quis ualeat sonitus uarios sentire canoros, Ad quos sumendos auris aperta manet. Quis ualet obiectum describere carmine tactus, Quod quandoque iuuat ac aliquando nocet? Vnus fons rigat, unus sol coquit unaque terra, Vna manus ferit et tam uariata uides. Si non dignaris tam uilia promere facta, Esset homo muse causa decora tue. Hec incepisti, cum fingens carmine falso Dixisti mundum constituisse deos. Qui dum dixisti "quisquis fuit ille deorum", Ignotum dicis te quasi scire deum. Hunc homines fecisse refers uirtute supremos. Atque tua musa sunt metra fusa duo, Que si dixisset Salomon summusue propheta Dauid uel doctor Paulus, amanda forent: "Os homini sublime dedit celumque uidere Iussit et ut uultus tollat ad astra suos". Tam digne poteras hominis bene scribere formam, Naturam, mores, tempora, facta, loca. An sint tam magni quam dicimus esse gigantes. Si sit pigmeus aptus ad arma breuis. Vnde sit Ethiopi pellis nigra ..... Cur sit uir maior et femina iure minor. Cur careat barba mulier tumeatque papillis, Hic humeris, capite pondera portet ea. Cur sit grossa uiri, sed uox mulieris acuta, Pressus aqua curuus, illa supina iacet. Cur Affer fallax et sit cur incola totus Lubricus Europe cultor amator opum. Quis primus mundo leges dedit, indidit usum Bellandi, fecit arma, domauit equos, Vrbes construxit, firmauit castra, subegit Hostes in seruos regia signa ferens. Quis primus septem distinctas edidit artes, Aut quis scribendi thema modumque dedit, Quisque prior cunctis manuales edidit artes. Quis prior insolitum per mare uela tulit. Quis primus statuens altaria sancta sacerdos Obtulit immenso debita uota deo. Quantum durarunt Babilonia regna, quis ipsa Destruxit bellis apposuitque sibi. Quantum durarunt Persarum regna, quis ipsa Deuicit bellis supposuitque sibi. Quantum durarunt Grecorum regna, quis ipsa Concussit bellis applicuitque sibi. Quomodo preualuit cunctis Romana potestas, Reddita consiliis imperiosa suis. Materiam poterant hec omnia fundere longam. Virgilius cecinit pascua rura duces. Lucanus populi Romani prelia dixit. Mores composuit aureus ille Catho. Dente malos mores Iuuenalis musa momordit, His Oracius est ut medicina leuis. Tu, cui musa fuit cunctis fecundior illis - Nam quod temptabas scribere uersus erat -, Ad putridas uertis mulieres carmina muse Tam decorosa tue. Non erat orbe tibi Quidquam plus sapidum. Solus tibi fetidus anus Efrons femineus discuciendus erat. Luxuriosus eras et plenus amore nociuo, Ignitus reliquos igne uorare uolens. Omnis amor dici non immerito ualet ignis. Sed distant nimium carnis amorque dei. Vrit uterque quidem, sed carnis amor cruciando, Diuinus suauis cor leuiando calet. Cecat amor carnis nec mittit recta uideri. Lux amor est domini, qui docet omne pium. Ille uagos faciens caret omni limite fixo, Hic stabiles reddens firmat et ornat eos. Ille docet semper mendacia fingere uerba, Hic fugiens falsum nil nisi uera docet. Ille dat infames tingitque nigredine praua, Hic dat famosos et sine labe uiros. Illic conqueritur quod amet iuuenis nec ametur, Hic ruit in collum letus amantis amans. Illic ne uisi metuunt soluantur amantes, Hic quo plus parent federa stricta manent. Illic riualis nimia grauitate timetur, Hic miro zelo complacet omnis amans. Illic una domus quod amas ne possit haberi Seruat, dilectos seruat ubique deus. Siue uelis nolisue, tua discedis amica, Sed semper tecum perstat ubique deus. Mors rapiat quod amas, succedit amator amori, A te dilectus stat sine fine deus. Femina dona petit nec amator eris nisi dones, Victus et uite dat tibi dona deus. Egra sit aut senio confecta, recusat amari, Incomutatus uernat ubique deus. Afficit attenuat mordet completa libido, Dulcis amor domini dat saciando sitim. Stercora fetida, menstrua spurcida femina fundit Ac olet urina, quam retinere nequit: Mundus amor domini nullo fetore refellit, Candor eum niueus, thuris et ornat odor. Denique post tempus mors huic succedit amori, Extinctus Venerem cessat amare Paris: Perpes amor domini mortis dispendia nescit, Defunctus Paulus percipit id quod amat. Tandem perpetua condempnat morte reuulsos Carnis ab amplexu carnis amarus amor: Sanctus amor domini, uitam sine fine coronans, Omnimoda saciat ebrietate pios. O quicumque legis hec carmina nostra scolaris, Conspice, quam distet carnis amorque dei. Materiam finemque uide, bene respice formam. Vtilius semper doctus amare solet. Ille deo natus uoluit de uirgine nasci, Vt tibi uirginitas sancta colenda foret. Qui quantum reprobet quidquid natura negauit, Ostendit pena, quam Sodomita tulit. Sulphur fetorem punit, calor ipse calorem Exurit, scansor ignis ad yma ruit. Si percuncteris quidquid natura creauit, Omnia condempnant quod Sodomita facit. Nos tamen hine dicat quisquis pollutus adulter: Sum iustus, quia me non Sodomia premit. Non urunt flamme, sed aque te gurgite mergunt. Quod si non pendar, decapitandus ero. Serpentem fugit, sed eum male scorpio punxit. Non ruit ille fame, sed perit ipse siti. Non satis est furem non esse nec esse latronem, Si sis usure iunctus inerte manu. Non es periurus, cum sis homicida. Dedisti Consilium Symonis, sed simulachra fugis. Non te decipiant tua uerba maligna, foramen Vnum, sumergit te pereunte ratem. Nunc igitur tu te uigili circumspice mente Nec tibi sis uilis, morte redempte dei. Cur te demonibus subdis scelerumque cathenam Componens colli nes male uincla tui? Cur seruus nummi sis, orbis tocius heres? Quid sequeris, quas non sis habiturus, opes? Es cinis et uermis, cras ipsis esca futurus. Gloria mundana fallit utraque manu: Vna manus mendax presencia non dabit umquam Culmina, sed reliqua priuat honore poli. Non cogas animam fieri pro corpore seruam, Et nunquam mulier regnet in urbe tua. Summus ait Salomon, quod femina nulla bona. Oro, Non sis ullius seruus, adesto tibi. Nunc igitur quisquis non portas uincula dura Peccati, lauda, sed tamen usque caue. Quod si iam male cepisti tibi texere mortem, Frange quod ordiris, destrue mortis opus. At si quis premeris pre consuetudine praua, Excucias colli pessima uincla tui. Numquid semper eris peccati pondere pressus? Subdi non poteris te dominante tibi. Ingeme compaciens, irascere nunc tibi tandem. Atque furor sanctus dissipet omne malum. Incipias, non expectes, dum defluat ampnis. Qui non est hodie, cras minus aptus erit. Concuciat tua corda timor. Patet amplus Auernus, Vt peccatores perpete morte uoret. Iusticie iudex hoc irreuocabile dixit, Quod non exibis, si semel intus eas. Eternum pensa, quomodo sine murmure portas, Tempore permodico quidquid obesse putas. Cetera ne dicam, sic dicitur ignis acerbus Inferni noster, quod uideatur aqua. Alliciantque tuam celestia premia mentem, Et cupias heres esse comesque dei, Qui pro te moriens mundum descendit in istum, Neue bibas mortem, mortis amara tulit. Illic sublimis residet pia uirgo Maria, Quam matrem uenie scimus et esse dei, Angelicique chori uernant sine fine beati Et patriarcharum plena decore cohors. Ipse prophetarum cetus sanctusque Iohannes Christi baptista flore decorus ouat. Summus apostolicus precelsa sede beatus Iudicii trepidi pollet honore chorus. Ille color roseus pro Christi nomine cesis Martiribus sanctis seruit et ornat eos. Doctorum confessorumque dei pia sedes Vestitur uiolis. Lilia mixta rosis Virgineas ornant nitidas splendore coronas. Et sua sanctorum premia quisque putat. Exemplum suadere potest, quos cernis, eorum, Qui tanta mundum nobilitate premunt. Ecce uides fratres inopes nudosque Minores, Calcantes falsa gaudia uera sequi. Quot teneri iuuenes, quot pulchri quotque parentum Vnica spes fugiunt, quidquid amare solent, Omnia contempnunt, nec opes nec gloria mundi Delicieque ualent hos remouere deo. Vxorem spernit, natos non cogitat, orbat En iuuenis matrem, spargere curat opes. Nilque sibi retinens, exutus uestibus altis Induitur uiles; cordula cingit eum. Inde pedes nudi iuuenilia corpora portant Per lapides spinas per luta perque niues. O quanto calet hic dulci feruore! Quis ignis Hanc urit mentem! Quantus in ore sapor Ipsius est, cuius gustum nil turbat amarum! Nil mouet a requie, nil feriendo grauat. Ipsius est regnum celi. Iam regnat in alto, Iam spernit terras, latus ad astra poli. Cernis apostolicam iuuenes perducere uitam, Cerne quod in terris celica uita nitet. Omnia dum renuunt, digne bona cuncta merentur. Omnia qui dederit, omnia dantur ei. Francisco paret hic, qui dum sua dumque dedit se Omnia preceptis subdidit ipse suis - Mors lepra febris fraccio seccio uincula pisces Et pecudes et aues ac elementa fauent -, Qui, quo clarescat quanto sit dignus honore, Christi portauit corpore signa suo. Hec placeant. Quecumque docent bona, perlege. Que prebent causam consiliumque mali. Prosper cum Zozima Prudencius ipseque summus Sancta Catho suadent. His tua cura uacet. Atque supra positos poteris transcurrere libros, Vt tua quandoque tedia praua leuent. Ac si Nasonis contingat scripta uidere, Obtura nasum, ne mala uerba grauent. Quod si forte legens Benedictum uideris illum, Tamquam de spina collige rite rosam. Sicque stude uitam presentem ducere puram, Vt demptum penis te bona uera beent. epilogus Suscipe, conciuis, ueteri pro carmine carmen Perque nouum quanti sit uetus arte proba. Distinguas pueros, pueris si scripta legenda Nostra putas, doctor Paulus ut ipse docet: Non sensu pueris, sed uita pande uolumen, Ne teneros dentes torrida crusta terat. Si bene discucias, que contineantur in ipso, Constringet gelidus ossa soluta pauor. Artibus in septem te conuenit esse peritum Et non nescire corpora iura deum. Denique quidquid id est, quod mens humana requirat, Hic latet inclusum: cuncta uidendo nota. Consule quos debes, nec sis tibi doctor in illis, Que non nouisti; cetera crede tibi. Nec prius incipias quam sint tibi prouida cuncta. Fac, cum incipias, ne ferat alter onus. Quippe diu latuit modio subiecta lucerna, Quam cito ni reseres, qui legat alter erit Ambrosiusque meus tanto uiduatus honore Pondus principio non dabit ipse libri, Qui Mediolanum titulo non fraudat ameno, Mediolanensis dura male condis opus. Quinque refluxerunt anni, quo scripta reseruas. Tempus adest. Resera, detege. Tempus abit.