CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PROBO.triu-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PROBO.triu-01.xml.

Documentum PROBO.triu-01.xml in db pdill0


ad Alphonsum de Aragonia ducem Calabriae Virginei regina chori, quam Iuppiter altis Instituit decus esse viris numenque benignum, Qui sua magnanimo cuperent efferre volatu Nomina de terris summoque imponere caelo Consiliis, seu marte fero, seu moribus altis, Clara Iovis soboles, cuius moderamine culto Lingua poetarum micat et canit ordine miro Heroas superosque omnes et sidera tranat, Quam modo fabrili confinxerit arte Prometheus, Si tibi magnanimos pluris fuit addere caelo Martigenas, seu Palladia virtute nitentes, Quam verbis phucare truces sine corde tyrannos, Si coluisse tuum numen perque, ardua Cirrhae, Castalii dulces sitienti fluminis undas, Per saltus errasse diu perque avia tandem Profuit, ut liceat vestigia lambere vatum, Carminis esto mei dux et tutela chelisque Imbue caelesti crepitantes nectare chordas. Ut iubar effulxit Latio, quod numine divum, Caesarea virtute ducem super aethera curru Surgentem, meritos dum suscipit ecce triumphos, Carmine ad astra canam. Sed quis mihi carminis usus Grandiloqui, meritis quod respondere superbis Audeat, aut tantas possit promittere laudes, Cum sint gesta viri summo, resonanda boatu Usque sub extremos Arabas torvosque Britannos, Ni faveas doctis comitata sororibus et me Perfundas dulci nunc nectare? Tu quoque saeclo Apparens nostro Caesar, seu, Martia proles, Scipio, seu veteres referens, Alphonse, triumphos, Da veniam, precor, indigno: nam munera nunquam Vilia magnanimum cor reppulit. O decus ingens Italiae, invicto cuius nunc pectore virtus Illa viget, quam clara orbis regina parensque Martigenis praebere solet, dum maxima rerum Roma premit populos et sidera percutit alis, Quis te digna canat, nisi sit Maro carminis auctor, Qui summos inter referat tua gesta per aevum Heroas, quae supraemo demissus Olympo Auxilio fretus superum memoranda dedisti, Ut Turcas Latio exitium populisque minantes Christicolis dare terga fugae tremefacta iuberes? Venerat, e duris Riphaei cautibus ortus, Nuper, Tartarei Furiis agitatus Averni, Turca, ferox multa et populorum strage superbus, Litus ad Italiae sacrum, ut violaret in orbe Reginam matremque virum, belloque fugaci Martigenas forti praestantes pettore et armis Opprimeret, Latiasque solo prosterneret urbes; Ceperat et multis Hydruntum viribus idque Aggeribus positis circunvallarat, ab imis Eversas oleas radicibus ordine miro Substernens operi, post moenia tormentorum Milibus oppositis, quae grandia saxa corusco Turbine transmittunt supraemum imitantia fulmen, Nympharumque lacus liquidos sibi clauserat intus, Arceri obsidio ne posset barbarus unquam. Multa inerat Cereris sibi copia, multa Lyaei, Nec minus infesta vicina Ceraunia classe Arma viris, sulphur, gladios et tela parabant. Protinus invasit populos tremor arduus omnes Exitiique trucis praesagia plurima mentes Compulerant sperare nihil: pia vota Tonanti Fundebant summo et templis sua tura ferebant. Nam quot vastarat populos prius ille tyrannus, Quot debellarat reges, quot ceperat urbes Quisque animo volvens, nullum fore viribus illum Qui posset superare, suis sperabat in orbe. Nonne per augustam et Spartani principis urbem Stravit Christicolum tam multa cadavera victor, Impius allidens miserorum ante ora parentum Infantes teneros venerandaque templa prophanans Virgineo raptu et prostantis caede maritae? Hellespontiaci clausit maris hostia nautis Tunc ferus et Thracen bello sibi compulit Aemo Surgentem ac Rhodope gelidum vallantibus Hebrum Raptaque Alexandri celeberrima regia Athosque Vi Xerxis quondam abscissus, Magnesia, et illi Thessalis assurgens Ossa Pindoque et Olympo Impositis caveae Penei regis amoenae, Qui celeber diro nunquam se miscuit Orco. Nec vetus auspicium defendit ab hoste superbo Thermopilas, quin Mirmidonasque Argosque cruento Deleret bello; Thebis nil profuit ingens Alcides, victisve puer Semelaeius Indis; Moenia Larissae non est tutatus Achilles; Delphica non potuit defendere templa sagittis Pythius, aut Cirrham Musis servare dicatam. Quas nisi devexo susceperit Apoenino Armipotens Latium tuque, o dux inclyte, regno A patria profugas merito tuearis honore, Ad quem confugient passis sine lege capillis? Cecropia Bellona potens aufugit ab arce Proh dolor! et doctas rapuit ferus hostis Athenas Et Spartam, Euboicaque leo profugit ab urbe, Nec Venetas Aulis nunc excipit inclyta puppes. Iuppiter excelso praeceps abscessit Olympo: Elida nam rapuit claramque ob Olympica Pisam Atque Corinthiaca Aegialon brevitate retentam, Quin se dissociet terris. atque insula fiat, Arcadiamque Iovi sacram: nec Maenala Faunus Eripuit, nec surgentis dumeta Lycaei; Destituit patriam serpens Epidaurius olim Sponte sua, tamen invitus nunc luget ademptam, Laedaeusque pugil raptas sibi luget Amyclas Lernaeoque lacu appositae cecidere Mycaenae Et Pilos et Zarax, Siculique oblitus amoris Alphaeus vaccaeque olim pater Inachus albae Nunc patriae deflent immitia fata ruentis, Leucadaque ammissam et celeberrima luget Acarnan Actia, demersus propriis Achelous in undis, Aepyri populos Acheron toto orbe fugatos Flet miser. Heu claras olim nunc contudit hostis Cycladas atque Ithacam nullus defendit Ulyxes Heroesque alii, quos Graecia sustulit olim Ad superos, tantis nuper cessere ruinis Proh dolor! et fulvo, se commendasse leoni Poenitet et grandes patriae nutantis habenas. Sola Rhodos, non Phoebaeo confisa colosso, Nec sibi, sed magno superumque hominumque parenti, Fernandi patris auspiciis et classe, ruentes Vix tandem defensa retro procul expulit hostes. Ergo Italos, quanvis virtute et viribus altis Imperii servent veteris vestigia et artem, Turbidus invasit pavor et pars omnia luctu Complebant misero et Gothici crudelia belli Agmina versabant animo, pars, pettore quanvis Haererent tristi, auspicium tibi, magne, canebant, Victor apud Tuscos, quorum cervice subacta Et Florentinis sub deditione coactis, Qui frustra Venetas iunxere ad proelia turmas, Te fore qui patriam posses servare ruentem Haud aliter quam, cum attonitae ferus Hannibal Urbi Insultaret ovans, soboles Iovis inclyta cladi Occurrit tantae et Latio, procul expulit hostem, Vastantem late populos Byrsamque coegit Attollentem iras sumptis mansuescere frenis. At tu, Caesarea rediens virtute triumphis Posthabitis, donec duplici decorere trophaeo, Solus ab invicto solers haec pettore profers: "Proh pudor, unde Italos haec ipsa incendia terrent? Anxius unde viros angit dolor? Estne Latinos Expertus gladios, estne inclyta proelia passus Pettoris adversi, viles qui stravit Achivos, Qui Parthos imitante fuga nunc vilia torquet Spicula, nunc praedam insidiis et crimine captat? Quem bello vexare parat (modo vita supersit), Sentiet esse virum exitio sibi saepe futurum. Sit licet usque potens, quid milia vana timetis O socii, quorum regnat sub pettore virtus? Ne trepidate: prior veniam, prior omine certo Hostibus obsistam, prior agmina barbara fundam". Nec mora castra movens Italis exercita bellis, Assuetosque duces prosternere marte cruento Oppida praecipiti circum praerupta barathro, Obsidione paras terris urgere marique Barbariem innumeram et saevas contundere vires. Principio classem, Adriacas quae clauderet undas, Brundisii statione locas portuque recurvo Das rigida possint a tempestate tueri; Interea tellure premens, nunc fortibus urges Castrorum vallis, subitos nunc hostis iniqui Excursus praedamque intercipis. Inde, ubi primum, Omnia despiciens, iam Parthenopaeia captans Regna, viros, urbes, pelago se credidit hostis, Quem dixere basen, nostro sermone columnam, Sive ducem, celeres remis cum verreret undas, Sensit inops animi tua proelia: fraude reperta Fugit iners praedaeque tibi cessere triremes Bis septem, magni libamina prima triumphi. Tunc animam, saevis plectendam impune flagellis. Thesiphones, diro tandem expiravit Averno Turcarum invisus superisque virisque tyrannus, Natus ad excidium mundi, cui nec rota et ignis Sufficiant, nec terribilis tria guttura pandens Cerberus. Haud dubium est grandi crepuisse furore, Qui solitus calcare duces et regna, Latinis Cedere litoribus grandi se strage videret: Is miser aeternum iaceat, tua pettora credens Mollibus Argivis Venetoque aequanda fugaci. Interea, exagitans terrestri moenia pugna, Aggeribus ruptis, tumulum quibus undique et undas Munierant, ut castra siti discedere tandem Esset opus, rapis ingenti fontesque lacumque Conflictu Turcasque loco retro cedere cogis. Tum primum attoniti Latio sperare salutem Coepimus et belli est victoria parta futuri. Nam tumulo tua castra locans, tormenta per urbem Dirigis atque domos quassantia saxa viasque Ingenti impellis crepitu, noctesque diesque Hostibus insultas victor, nec militis usum Dissimulas vigilesque exercens nocte catervas Caesareo de more ducem cum milite praestas. Cumque feros bello Turcas tua castra viderent Ingenti superare dolo, cui Iulia virtus Succubuit multaque animam cum strage profudit, Territa se vallis atque in statione tenebant. Tu prior hortatus socios per tela, per enses Ferris, ubique hostes caedens, sed conscia virtus Tutior et galea fortem clipeoque tuetur. Quid loquar Herculeos te nunc aequasse labores? Nam superasse hostem, cui nemo obsistere possit, Quodque videbatur longo insuperabile bello Fortibus Hydruntum vallis et moenibus altis Et tormentorum tam multis milibus intus Dispositis, plenas pelago referente carinas Farris et armorum, celeri rapuisse virum vi, Qui loquitur iuratque, fidem vix invenit ullam. Quippe feros bello Turcas lectosque suorum Miserat ille duces, haud inscius arma movere In regem Italiae, nulli qui cederet armis Inclytus, atque hostes solitus frenare superbos, Martigenis sua iura daret, victoribus olim Non modo Caucasei generis Scythicaeque paludis, Sed neque Cimbrorum quis restitit improba pubes, Parthorumve fugax rabies, nec restitit orbis: Legerat ergo viros gestantes pettore robur, Quos tua iam domuit virtus victosque coegit Deditione animas tantum veniamque precari; Magnanimi quam more ducis Ladique senatus Das victis, meritas tauro quibus addere poenas Nesciat iratus Phalaris (sed in aethere regnat Cui poenas sine fine dabunt). Tibi gloria parta es Victori atque pio et referenti pettore et armis Scipiadas, sobolemque Venus qua gaudet et astri Inseruit, terris illam indignata morari; Parta tibi ex rigido belli tormenta metallo Omnia terribiles procul expellentia cautes Quot fuerant advecta mari; tibi barbara gaza Cessit millenis vix enumeranda talentis Quaeque aliis meliora puto, tria milia belli Relliquias (bello cecidit nam caetera pubes Turcarum, multis Latias quae milibus oras Attigerat, patrios nunquam visura penates) Venalem praedam placuit servare triumpho. Ergo age Aragoneo iam, Parthenopaeia pubes Aspirate duci, qui non modo reppulit hostes A Calabris, sed turrita Acroceraunia iustis Delevit flammis, procul et miserabile passo Spem dedit Aepyro et Graecis et Thracibus ipsis; Quin et Tyrrhenis decorat sua regna trophaeis Inclytus, Italiam non passus habere rebelles Pontificis summi populos, nec passus ab hoste Caelicolum regis Latias prosternier urbes. Expulit Italia Poenos dux ille furores Et debacchatos Senones procul Urbe Camillus. Hi laudes habuere suas. Sed victor apud nos Alphonsus non Ausonias modo protegit urbes Turcarum a rabie, sed fluctibus undique pressam. Immensis superante salo Tyrrhenida cymbam, Quae Solymas cursu nos advehit una secundo, Aethereo nunc stare iubet cum remige portu, Victor et Italiam ancipitem servavit Olympo, Unde, licet celebres mereatur in orbe triumphos Maximus heroasque inter numerandus avitos, Est tamen immensi meritus supraema Tonantis Regna, quibus, licet Elysios sibi Graecia campos. Fingat et umbriferos per gramina laeta recessus, Qui conferre velit, niveo componet olori Cornicem spoliis comptam pavonis inepte. Haec, pugnax, pro mortiferis, Romane, coronis Negligis imprudens, quibus immortalis et almos Solis agens radios eterna in pace fruetur Victor. Apollinea interea, dux inclyte, lauro Cinge comas, niveis iuncto themone quadrigis Aureus assurgens curru radiisque refulgens Undique dispositis sceptroque innixus eburno Ad regem conscende sacrum, cui filius addis Et decus et titulos atque oppida mixta trophaeis; Mitte basen Turcasque alios per colla catenis Ante trahi. Linguis, cives, animisque favete; Undique servatam Italiam clamate frequentes, Servatam cum clavigero pastore cathedram, Cuius erat iactura gravis superisque virisque, Et Venetos, licet usque negent, Tuscosque loquaces Dicite servatos superis, nisi candida fictis Dissimulare velint caecasque obtundere mentes; Virgineaque manu roseos iactate fenestris, Naiades, et nardi circumspirantis odores, Undique laetitiam reduci qui contudit hostes Fundite, cuius erit clarum per saecula nomen, Ignea dum tacito labentur sidera coelo, Dum tellus medio pendebit in aere et omnes Circunfusus aquas terris dabit Oceanus rex, Dumque pater superum saevis emergere cymbam Fluctibus aethereosque dabit contingere portus. Qui ducis aspirans armis precibusque piorum Det fractis bello Turcis Bizantia Christo Moenia restitui et Thraces veteresque Pelasgos, Alphonsi ut domito sit maximus orbe triumphus, Maior et accedat superis sibi gloria regnis, Quam si quot rexit populos Octavius olim Flecteret humanis, licet immortalis, habenis Et radiis solem superans per saecula regnet.