CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PONTICO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PONTICO.carm-01.xml.

Documentum PONTICO.carm-01.xml in db pdill0


ad diuum Caesarem Federicum Christianorum Imperatorem | Ludouici Pontici Taruisani carmen Inclyta lux mundi, summi pia cura Tonantis, Caesar ades: gentis tu pater, orbis honos. Gratia, spes, fulgor, maiestas, gloria, numen, Arbiter o legum, maxime Caesar, aue! Nec tantum celeri praedam referente Camillo Roma suis nec tam splendida Scipiadis, Quantum te cuncti gaudent tua regna petente Et merito nati regna futura tui. Cernitur hic spes blanda piis, metus acer iniquis Atque una in facie stat fuga statque salus. Ergo uenis tecumque timor, concordia, iura, Alba fides, pietas relligioque uenit. Iusticia est tecum Veneto coniuncta senatu, Quis nihil in Latio clarius orbe uiget. Illis cura bonis probitas, prudentia, leges, Immaculata fides, fas, decor et pietas; Cum quibus haud dubiis ueniens Victoria plantis Ad Nili fontes Austrica signa uehet; Cum quibus et, quicquid fugiens Tithonia lustrat, Sub tua iura cadens mitia iussa feret. Sic tibi deuoluant Pylios tria numina fusos Et repetas tarde sidera clara, uale.