CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-16+02:00. Nodus PONTANO.uran-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PONTANO.uran-02.xml.

Documentum PONTANO.uran-02.xml in db pdill0


Nunc, age, sideribus quae sit natura movendis, Nate, hauri, coelique situm patre sub duce nosce, Et quis cuique locus; neque enim pars ista docenti Ignota est, nec Musa novum instaurare laborem Fessa negat. Da thura, puer, tumulumque parentis Sparge rosa. Vos Minciadae, vos o mihi, manes, Este boni, fluat ut liquidis e fontibus unda Grataque vicinis spiret de vallibus aura. Principio coelum ac coeli pars extima circum Sponte sua vehitur, primoque oriente profecta Oceani hesperios amnes solemque cadentem Tendit agens. Hinc praecipiti vertigine mersa Heoos rursum nabathaeaque regna revisit; Quam contra obliquo surgunt pugnantia nisu Astra deum, variisque agitant sub legibus orbem. Ac licet ingenti retrorsum agitata ferantur Turbine et adverso trudantur victa repulsu, Non oblita sui tamen obliquantia tendunt Adversum, tandemque rotis victricibus acta Contingunt propriam certo post tempore metam. Nonne vides lunam, ut quarto sese extulit ortu, Oceano properare? Dehinc, ubi septima coelum Lustrarit, vadentem alti per culmina mundi, Donec ab heoo victrix effulxit olympo Plena animis, plena et radiis, atque aemula solis? Nec vero errantumque acies et sparsa deorum Agmina constanti peragunt sua munera cursu; Sed nunc promotis incedunt gressibus, et nunc Versa pedem referunt, modo declinantia in Austrum, Et modo hyperboream cursu surgentia in Arcton. In medio sol ipse deos moderatur et aequis Passibus incedens fluitantia tempora pensat, Disponitque vices rerum nectitque futura. Haec plaga circuitusque ingens flexusque deorum Bissenas patet in partis, ac tramite lato Obliquat sese in Libyen, unde horrida bruma Adventat; secat hinc medium curvatus olympum, Qua de parte novum spirat ver; inde volutus In Boream, unde aestas flaventia demetit arva, Convertit rursum in medium sinuatus olympum, Autunnus paribus qua tempora dividit horis; Hinc iterum in Libyae sitientis flectit arenas. At hunc obliquis circumdare flexibus orbem Iusserat ille, hominum divumque aeterna potestas, Quo variae rerum species, quo tempora rebus Certa forent, obstringat hiems, ver stricta relaxet, Concoquat autunnus quod et ante coegerat aestas. Quin et bissenis passim variata figuris Signa veit, pictoque micat Zona aurea textu, Zona Iovis monumentum ingens. Haec munera quondam Uraniae pater ipse dedit, quo tempore leges Ponebat superis arcanaque iura ferebat; Tum natam dictis ac munera laudibus ornat, Multa docens: splendent latis nova cingula bullis Fulva auro, nitida argento ac radiantia gemmis. Illa patris monitis et tanto munere laeta Incedit coelo ostentans memorabile donum. Ecce videt fortunam una atque urgentia fata Per varias errare domos, nullumque tenere Certa locum, spernique patrem ac mandata tonantis; Illicet explicuit zonam atque innexuit arcte, Fataque fortunamque et nodo inclusit aheno. Inde manent infixa locis, quae balteus ambit Signifer, et stabili custodit fibula nexu. Primus ab aequali surgit nepheleius ortu Ostentatque auratum Aries de corpore villum. Ingenti late tergo atque ingentibus armis, In pedibusque micant igens, micat igneus ore Fulgor, et ardenti meditatur praelia fronte Bellator quadrupes; stant fulvo armata metallo Cornua, et hellaeae apparent vestigia dextrae. Vectabat Phryxumque una Phryxique sororem Insignisque auro et villis maria alta secabat; Aurea per fluctus splendebat lana tumentis Coerulaque aurato rutilabant aequora cirro, Radebant niveas undosa volumina plantas. Illa timens hudo plantas subducit ab aestu, Aura leves, levis ipsa, sinus implebat, at illi Pectora candentes nudant exerta papillas. Dumque aries sese attollit, dum subiicit undis, Nunc mutat varios infelix ore colores, Nunc effusa comas: "Miserae succurrite, clamat, Nereides, si qua est pietas, si numina possunt Vestra aliquid, cohibete undas et porgite dextram". Clamore excepere deae. Tum candida Drymo Et faciem miserata et primos virginis annos, Labentique manum insinuans comitatur euntem, Ac placido sermone levat. Mox coerula Tyro, Flavaque Laodice, Panopeaque, Cymothoeque, Et Tysbe, et niveo conspecta Peloris amictu, Puniceoque sinu Xanto, exertisque papillis Nisaee, longaque coma spectabilis Atte, Atteque, Opisque, Orithyiaque, Thespioque, Et niveis Galatea genis, Aretusa lacertis, Saltantes circumsistunt et cantibus auras Permulcent. At blanda Hyale non lumina torquet A puero, Phryxique oculis immobilis haeret, Pertrectatque sinum, et pietatis imagine iungit Oscula, marmoreaque honerat cervice lacertos; Uritur, et mediis fervet malesana sub undis. His ducibus spumosa aries freta celsus obibat Corniger ipse auro et gemino vectore superbus. At mater laeta e coelo prospectat euntes, Quam tamen et monstra oceani et fraus insita ponto Sollicitant natis metuentem; e nube propinqua Auxilium parat et casus timet usque futuros. Ecce ingens undante salo late obvia celsum Foca caput, totaque exstans cervice per aurasque Huc illuc oculos vertens attollit, et ipsum Ore vomens pelagus fluctus ad sidera iactat. Spumescunt aurae pontusque dehiscere visus, Et lux nimbosa undarum nigrescit in umbra. Obstupuit subito monstro atque horrentibus undis Assuetus terrae quadrupes, pavitansque tremensque Obvertit sese in gyrum, mox rursus in altum Provehitur; rursum ante oculos sese obiicit atrox Belua et immani fera guttura pandit hiatu. Ille iterum in gyrum insinuans et ab aequore tractus Affligit scopulo latus, atque exterrita virgo Excutitur dorso exanimis, quam sedula nymphe Sullevat et dictis pavitantem hortatur. Ibi amens Apprendit cornu dextra tenuitque prehensum; Quoque aestus magis ingeminat, tanto arctius illi Nititur et geminis innodat cornua palmis. Ter fluctus cauti illisit, ter cornibus haerens Substitit, ac ter nisa manu se a caute recepit; Viribus hinc defecta suis excussaque cornu Labitur, et surdas fluitans deplorat ad undas. Nec revocata potest miserae dare brachia mater, Exceptamque sinu Drymo ac solata dolentem In vitreas defert sedes, ubi molliter hudae Nereides ducunt choreas, pars fila remissis Deducunt digitis, tenui pars pectine telas Aut picturatas variat subtegmine vestes Oceano magno et cyaneo Euxino. Hanc post vitiginae spatiantem litore Naxi Carpentem varios operosa in serta colores Nereus implevit, quo partu Paeona magnum Progenuit, latas Ister cui subdidit urbes; Quin formae ob meritum regno donavit aquarum, Unde hodie rapidus nomen tenet Hellespontus, Non ingrata quidem miserae solatia matri. At postquam aurato ditatum est vellere Colchos, Quadrupedemque suum coelo Mars intulit alto, Ac superi et formam et monumenta ingentia facti Mirantur, sed et ante alios miratur Apollo Tergaque cervicemque et pectora lata pedesque Aurigeros: stupet imprimis ingentia fronti Cornua, quis pueros pelago indignante tulisset; Tum placido Iovis assensu fulgentibus astris Illustrat. Micuit stellato vellere dorsum Lanigerum, micuere aures cervixque pedesque Unguifidi, ac rutilo scintillat lumine cauda Venterque et caput igniferis sub cornibus ardens; Quaque manus tenerae cornu strinxere puellae, Hac geminum accendit candenti lampade sidus, Atque annis operire viam per secula iussit. Ipse novis laetus stellis et vellere dives Hoc solium sibi constituit, quo rite quotannis, Dum rerum generi atque hominum dum consulit, orbi Et dicit leges naturae et iura recludit. Haec sedes, haec est generosi regia Martis. Hinc pugnator equos armatque in praelia dextram Ipse Aries, quanquam stabulis assuetus et haerbae, Sectaturque vagi Pastoris in agmine signum; Non minus ingentis animos ac regia iussa Prae se fert, campoque audax insultat aperto Bellator, cornuque ferox defertur in hostem, Duraque sub molli meditatur praelia lana. Sic Mavors iubet armipotens princepsque deum sol. Hinc quibus effulxit nascentibus aureus Helles Corniger et primo radiarunt vellera coelo, Hos animi vigor insignes, hos libera corda Audaces reddunt effando et recta monentes. Imperiosa viris maiestas. Hi sua plebi Describunt iura et populo dominantur et urbi, Quique ipsi norit parere et ducere, et alta Cervice excussisse iugum, atque odisse nocentes. Inconstans vitae tenor et mutabile pectus, Elatum tamen, at cupidum rectique probique, Quod facile ingentes versent iraeque minaeque. Ergo et contemplare oculis, metitor et alto Vadentis coelo dominos signique locique, Et soli et cui terna venit per signa potestas. Hi tibi naturae leges praescriptaque signi Ostendent, quodque ingenium et vis insita cordi, Quidque Aries oriente loco praestetque negetque. Te coeli rimantem oras et fata domorum Natalemque locum signi surgentis et ortus Luciferos, licet usque deos, licet usque deorum Consilia explorare, situm ingeniumque locorum, Unde fluant et opes, unde auxiliumque favorve, Unde et honos venit aut rursum indigatio et irae Damnaque et instantes insigni clade ruinae; Portendant quae laeta domus, quae triste minentur, Quae teneat loca sorte, quibus dominetur in oris Regnator, quae vis aliorum ex ordine regum; Quo rerum pateat status et sors ipsa futuri, Et quid quodque ferat signumve, locusve, deusve. Hoc surgente, aliquis veniens ad munera vitae Ingentis nunc divitias cumulabit, opumque Affluet undanti rivo; nunc rursus in arctam Pauperiem coniectus inopsque arentibus undis Vix sedare sitim poterit: nam sideris huius Est mutare vices, alternaque fata referre. Ipse vides nunc lanifico pendentia villo Terga ovis ac ditem felici vellere lanam, Nunc tonsos errare greges ac tergore nudo Spicula per silvas fugitare sequentis asili. At mihi nascenti sub eodem sidere mater Non fratres foecunda dedit, nec germine ab uno Passa est germanos natura adolescere ramos; Sed fandi libertatem arbitriumque loquendi Addidit et dictis vires et pondera rebus. O quotiens sterilemque fidem ingratosque labores Conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis Respondet, sine fruge operam ac sine munere finem. Quod si forte novas veniens quis lucis in auras Lanigerum medio fulgentem in culmine coeli Aspiciat, non illi aditus, non limina regum Claudentur, primosque inter proceresque patresque Diversans, hinc divitias, hinc commoda vitae, Hinc fasces notos atque assectetur honores. Non illum tamen aut animi generosa cupido, Aut recti mens certa sibi tutabitur, ut non Pauperiem tenuisque lares suspiret, et idem Laetetur dites mutata sorte penatis, Alternetque vices rursum ac referatur eodem. At si praecipitem occasu atque Atlantis in undis Mergentem aspiciat, iam tandem cana senectus Felicem agnoscet placidaque in sede quietum, De thalamo tamen aut thalami consorte querentem. Interea magnis iactatum saepe periclis Externas urbes peregrinaque tecta petentem Desertis errare locis fata aspra iubebunt. Ast ubi sese imo acclinans torquebit olympo, Errores passim varios ac tristia flenti Fata feret, caraeque obitum consortis, acerbumque Aut nati funus languenti aut corpore morbos. Quin in amicitias magnorum aulasque virorum Insinuans nunc tollit humo statuitque sedentem In solio, nunc rursus humi prosternit, et inde Evehit ad solitos sullato vertice honores, Laetitiam et moestis requiemque laboribus affert. Haec Aries, haec lanificum denuntiat astrum. Hoc olim dominante, novi sub origine mundi, Et felix aetas et libera secla fuere. Non hominum certae sedes, non ulla deorum Formido. Natura illis tectumque laremque Praebebat. Qua se oceano nox acta ferebat, Carpebant fessi somnos et membra locabant, Aut antro tecti, aut nemorum frondentibus umbris. At postquam sol nigrantis discusserat umbras, Mirati lucem horriferam et vaga lumina Phoebi, Illum oculis, illum ore obeunt. Laetum inde canebant Paeana, auricomumque deum clamore ferebant. Errantis impune greges per pascua laeta Cernere erat, commune solum, communia tellus Ignavis alimenta dabat, tum pocula rivi Et passim vivis lapsi de fontibus amnes; Non ullae rerum curae manuumve labores, Omnibus una quies et amor simul omnibus idem, Communesque tori et dulces circum hubera nati; Per saltus et opaca loca umbrososque recessus Ludebant mistae pueris impune puellae; Ocia mulcebant venerem atque ignavia deses. Progenies sic aucta hominum, atque increbruit orbis Gentibus, ac mutare habitum natura coacta est. Insurgebat enim tergo properantibus astris Taurus, et ingenti aversum se mole ferebat, Mugitu horrificans coelum et capite obvia quassans Ipse atrox; tamen assuetus tolerare magistrum Et perferre iugum atque honeri insudare trahendo. Hoc igitur regnante, viri didicere colendo Dura pati, versare solum ac proscindere rastris Aequora, et assiduo manuumque operumque labore Quaerere praesidium vitae atque agrestibus armis. Quod vero tauri meritum, quae causa tonantem Moverit, ut coelo impositum stellisque micantem Praeficeret veris foribus, Zephyrosque cientem Iusserit aetherio renovare elementa vigore, Quo natura novos passim suspiret amores, Vos, o vos, Charites, iuvet immemorata referre, Et mecum occultas signorum expromere causas. Squalebat manuum attritu defecta iuventus, Urgebat Labor ac iussu Iovis acris Egestas Acta Erebo, miserique senes fessaeque puellae Non ultra tolerare famem aut subsistere marris, Aut poterant miserae sufferre incommoda vitae. Inque dies magis atque magis miseranda videri Sors hominum, quantumque Labor cumulabat, eo illa Acrius instabat; derant quoque plura paratis. Sed non ulterius passa est Industria questus Humanos. Ea praesidium commenta per artem Succurrit populis, et iniquo ex hoste recepit. Hanc olim genitam Labor atque immitis Egestas Expulerant tecto infantem. Non territa virgo Per campos errare hominumque videre labores, Metiri casus inopes, dum singula lustrat Perquiritque oculis multumque in corde volutat, Advertit niveum procul a genitrice iuvencum Errantem, cui cornigeris in frontibus aurum Fulgebat, stellatum aurum, cui sidera tergo Scintillant, iam tum coelo qui dignus haberi Posset, ut aetherios olim venturus ad axes. Huic dea nunc viridis ramos et gramina lecta Porrigit invitatque manu, nunc tempora blandis Pertrectat digitis atque ora rigentia mulcet, Nunc frontem variis redimitam floribus ornat, Ac picturatis intexens cornua sertis Mollibus hirsutas verbis blanditur ad aures. Ille autem tenerae correptus amore puellae Nunc decumbit humi vertitque ad munera frontem Demissa cervice, alte et suspiria ducens Mugit, et ipse suas solatur murmure curas; Nunc haeret pendetque oculis ludentis, et ipso Lascivit gressu exsiliens gestitque per haerbas. Insequitur simul et niveis per gramina plantis Insultat virgo et gressum mox sistit: at ille Insilit et pedibus cervicem innectere tentat. Nympha procum aspernata fugitque et lenta moratur Et nudata genu risuque invitat amantem. Ille autem, blando componens murmura questu, Affingit teneros motus et fronte coruscat. Hos inter lusus virgo innodavit amantem Cornibus et duplici advolvit funabula nexu: Nympha trahit, sequiturque volens et laetus amator, Ac nigrum sponte admirans defertur in antrum. Hunc postquam sociumque operum assuetumque labori Et domita cervice iugum ac tolerare magistrum Agnovit dea, tum, fessos miserata parentes Ac mortale genus, tauro donavit, et artem Iungendique bovis docet ac telluris arandae, Et quis cuique loco cultus, quaeque hora serendi; Vomeris haec curvique usum monstravit aratri, Et versare solum et currus agitare sonantes. Munere quo genus acre hominum squalore levatum Exercet rura, et terrae dat iura subactae Auxilio bovis, atque usum mox vertit in artem. Forte hominum insuetas artis studiumque novandae Telluris iunctosque boves flaventiaque arva Iupiter e summi admirans spectabat olympi Culmine et humanos haec ipsa ad munera sensus: Astabat Venus, astabat latonia virgo, Utraque in astrigerum conversae lumina taurum. Tum Venus: "Et meritis stellato et tergore dignum Haud, pater, ipse novo coeli dignaris honore?" His Dictynna preces, precibus simul oscula iungit, Quae natam deceant et sint optata parenti. Arrisit pater et coelo plaudente locavit. Ut coelo stetit, attonitus novitate locorum Huc illuc oculos vertit, sociumque requirens Assuetorum operum et tanquam subiturus aratrum Vertit ad argolicos horrentia cornua fratres, Ac terrae memor et silvas et pascua nota Suspirat. Tum blanda Venus, dum delia virgo Certatim obiiciunt cytisos casiamque recentem, Quaeque et luciferi pascuntur gramina Solis Quadrupedes. Ille ambrosiae per pabula succum Sensit et aetherium stillantia gramina rorem. Mox, qua lunatae stant horrida cornua fronti Et qua demisso pendent palearia mento Atque ubi durato proscissa est ungula cornu, Quaque genu quaque et cervix et pectus et armi Spinaque et ingenti curvant sese ilia tractu, Accendit Cytherea ignes atque innuba Phoebe, Effulxitque novis Taurus spectabilis astris. Regalis addit stellas ac regia iura Iupiter, et raro Taurum insignivit honore Parcarum memor. Hoc etenim iactante per undas Ediderant fore, uti tyrio de litore vectam Europam idaeas victor deferret ad urbes. Mugivit deus in tauro, freta navit adulter, Quis credat? Stetit in stabulis ad pabula vinctus: Tantum amor et tenerae potuit nova forma puellae. Nunc, age, naturam, Tauro quam delia virgo Indiderit, quam coeruleo de gurgite creta, Expediam tibi, nate, atque haec quoque percipe dicta, Nate, patris, nate, et canae spes blanda senectae. Principio Cytherea domum dulcisque recessus, At Phoebe solium soliique insigne superbum In Tauro posuere. Illic nam regia iura Exercent, sociaque tenent ditione tribunal; Hinc amor, hinc studium formae citharaeque sonantis, Hinc choreae cantusque placent pexusque capillus Excultique sinus et multum lauta suppellex Advectusque aliunde odor assyriique liquores Munditiaeque iocique, et quicquid blanda voluptas Suadet, et ornatis rorantia pocula mensis. Hinc etiam hortorum cultus et cura serendae Arboris, hinc deflexa comis in mille figuras Myrteta, inque novam crescentia citria formam, Cultaque per varias genialis amaracus artes. Nec vero exoriens Taurus non ipse labores Nascenti accumulat, primoque in tempore partas Perdit opes; sed mox et mollia tempora et ipsos Successus rerum amplificat, semperque iacentem Sternit humi, si quis contra insurrexerit hostem. Idem divitias atque ornamenta secundae Fortunae dabit, e medio si culmine coeli Nascentem aspiciat. Non illi munera regum Deficient, non e sacris compendia templis, Publicave assuetae commissa negocia curae. Non tamen intacti thalami, non florida coniux Continget, sed anus, sed cui servilia vincla Aut occultus amans et non sine labe iuventa, Tristior ut festas eat ipse Hymenaeus ad aras. Taurus ab occasu pronoque a cardine mundi Et partas labefactat opes et rursum easdem Instaurat, patrioque haeredem sistit in aere, Pervincitque inimicum odium, ac male conterit hostem. Quin etiam rapidos flammarum exsuscitat aestus Ex oculis, parat atque oculis immite venenum In dulcem Veneris rorem atque in pocula amantum. Ast imo positus coelo atque in parte profunda Aetheris, unde novum sese convertit ad ortum, Plurima felici promittit sidere nato. Ille inter proceres atque intra limina regum Versatus, longaque fide spectatus in aula Magnarum curas rerum ac molimina magna Suscipiet; credentur opes, credetur et amplae Summa domus, claris et famam extendet in actis. Tantus inest Tauro vigor et vis cornibus aureis. Hunc post tyndaridae concordia pectora fratres Virtute illati coelo atque insignibus actis, Quos pater aeterno meritos donavit honore. At tu, cui secreta poli cuique abdita rerum, Uranie, sunt nota, ad quas numerosa vetustas Vix penetrat, pande antiqui memorabile facti Et decus et pretium; nam te quoque sideris huius Tangit honos, tangunt cari monumenta mariti, Coniugis et meritis aeternae et consule famae. Viderat e summa coeli Cyllenius arce Paulatim coiisse homines et condere tecta, Partiri medios signato limine campos, Et quantum primis sollers Industria coeptis Addiderat. Placuit mutato corpore terras Visere, et agrestis hominum cognoscere mores; Ocior ac Zephyris coelo delabitur alto, Et stetit in duplices aptata veste gemellos Discat ut hic, doceat facundo pectore ut alter. Ipse ferens, ille accipiens praecepta magistri, Traxit in exemplum mortalia pectora, donec Legitimi accessit studium rectique bonique, Vivendique viam ratio ac doctrina paravit. Hinc artes crevere bonae, succrevit et usus Laudatorum operum. Fando commercia primum Inventa; hinc pretium duplicandi et cura peculi, Creveruntque et opes et opum comes apta suppellex, Atque his excoluit studiis Cyllenius orbem. Ipse etiam numeros et rerum pondera et usum Mensurae docuit, fandi quoque tradidit artem, Atque animi concepta novis depromere signis Instituit scriptis et commendare tabellis. Moribus his exculta hominum praecordia duros Mutarunt sensus, et ab agri munere ad artis Ingenium vertere novas. Tum magnus haberi Mercurius, tum coelicolae mortalia corda Assensu laudare uno, stirpemque deorum Esse hominem genus et coelo deducere ab ipso, Tantum animo, tantum ingenio ac ratione valerent. Imprimis pater omnipotens mortalibus orsis Obstupuit. Videt ingentis assurgere turres, Aequari quoque tecta polo, videt aurea templa, Ornatusque deum varios, videt oppida et arces Collibus impositas. Tum sic effatus, ut omnes Coelicolae annuerent, coelo testanda sereno Cylleni monumenta: illum tot adire labores, Tot mandata deum, tamen et voluisse, relicto Aethere, per terras, suscepta parte magistri, Exuere agrestis hominum de pectore mores Humanumque genus cultas efferre per artis, Unde et honos superis et victima creverit aris. Tum pater in geminas distincto sidere formas Signavit coelo, facinus memorabile et astris Indidit aeternis, celsaque in parte locavit. His capita effulgent stellis humerique manusque, Quaque lacertoso curvantur brachia nodo Genuaque summotique pedes; sed parte sinistra Irradiat, quo vix coelo splendentius, astrum, Unde per obliquum sol iam declinat olympum. Hic sedem patriamque domum dulcisque penates Ipse sibi statuit volucer Cyllenius, hic se Exercet, proprias et signo accommodat artis. Nam rerum occultas causas arcanaque sacra Rimantur, verbisque modos et carmina nervis Adiungunt, pretio aut capti fora multa frequentant, Aut veterum monumenta docent et scripta virorum, Aut operam impendunt linguis interprete cura, Et decus, et quicquid monstrat sapientia, norunt Coelestes Gemini concordi foedere iuncti. Unde sub exortum primaque in parte locati Nonnullos nati ineunte aetate labores Portendunt; tamen haud illis pia cura parentum Defuerit, seu blandus amor. Coelestibus inde Artibus imbutos decorant, iunguntque fideli Principibus studio, et dominis placuisse laborant. At media de parte poli atque e culmine summo Promittunt faciles olim nascentibus annos. Hos fandi decus insignes, hos delphica laurus Illustres reddit populis, his infula sacris Assurgit veneranda comis capitique tiaras. Hinc sibi divitias, hinc ornamenta benignae Fortunae accumulant, auro hinc laquearia fulgent. Hos merces peregrina, aut testamenta beatos, Praeclaraeve artes, aut virtus rara, deumve Relligio efficiunt; nam Virginis astra per ortum Sufficiunt Geminis vires et robora praestant. At cum praecipitem occasum cavaque antra subibunt Oceani, dias veniunt qui lucis in auras, Hi perferre malum et duros tolerare labores Damnaque et adversos constanti pectore casus Assuescent, celare odium ac simulare parati. Non his aut studium recti, aut sapientia derit, Ingeniive favor, docti seu pectoris artes; Successus sed opum seri primaque senecta Suscipient tardos cara cum prole nepotes. Dant imo positi morbosque, aegrumque laborem, Aut vitium occultum, aut secreta in parte dolores, Eripiunt et opes partas censumque paternum; Post tamen huberiore manu cum foenore magno Ingeminant et opes et lucra ignota reponunt, Suppeditent unde et multis alimenta ministris. Hos felix fatoque tamen cogente senectus, Ah, procul a patria externis tumulabit in oris. Hac etiam de parte imoque e cardine surgens Si testudineus moveat sua brachia Cancer Humidaque impressis figat vestigia plantis, Plurima divino promittit munere natis. Illis divitiae ingentes et copia rerum Undabit variarum, et latis praedia campis Sufficient laetam cererem bacchumque fluentem; Illis nobilitas et claris infula vittis Conferet insignis titulos, magnoque favore Decernit statuas faustisque insignibus ornat, Annuerit placido facilis si Iupiter ore; Sed iuvat intonsus crinis promissaque barba Atque inter titulos sordenti stamine vestis. Quin etiam insidias cognati et sanguinis iram Nuntiat adversosque inimica mente propinquos, Quos et ab occasu graviori concitat ira. Tum vero felix multa cum laude senectus Continget, tunc clarus honor praestantibus actis, Cum medio posuit coelo vestigia, et aequor Despiciens bibulis tantundem distat arenis In mare, qua Ganges et qua Tagus aureus intrat. Ac veluti lento sensim per litora passu It cancer tardusque gravi sub mole laborat, Paulatim sic divitias, sic lentus honores Accumulat, donec gravidos complerit acervos, Vix tamen ut gemino foecundet viscera partu. Exoriens placidos mores animique quietum Ingenium et sollers mentis promittit acumen Nascenti, tamen ut facile indignatio et irae Exagitent, facile iratos componat ut aestus Mollibus officiis ac miti pectore natus. Ipse acer vitiorum ultor, cum fronte severa Iurgator scelerum, atque ad publica munera versus Praesidia inde domus et victus quaeret honestos. Et tamen indigna decumbet morte peremptus, Aut gravibus capitur morbis, aut lumine moesto Spectabit raptos non uno funere fratres. Hoc astro post tyndaridas subeunte, per aequor Mortales fecere viam, primique reperta Vix ausi tentare cava vada fluminis alno. Mox usus, post et praeceps audacia textis In mare navigiis remo descendit adacto, Paulatim et pelago se credidit, inde per altum Ignotos portus peregrinaque regna petivit. Hinc merces et longinquis commercia terris, Hinc vesper novit quicquid celarat heous. Eridano Nilus subvenit et Abdua Nilo, Ut quae deficerent, summiserit omnia Nereus Velifer, et fulvum ratibus devexerit aurum Tritonum chorus, ac versis per marmora tonsis Divitiae narint hominum terraeque marisque Canceris imperio atque undae dominantibus astris. Vos, o Nereides decus aequoris, et mea saepe Serta, meos flores ad litora nota petistis Et nituere comis argentea lilia vestris, Aenario quae rure legens, quae colle beato Parthenopes mistaque rosa blandisque hyacinthis Ipse dedi castis multo cum thure sacellis, Et sparsi largo supplex crateras iaccho, Nec mea vicinae siluerunt carmina rupes; Vos, precor, o pelagi placidissima numina, causas Tentati maris et primos expromite motus Irarum Iovis et raptum inter sidera cancrum. Assuerant Dryades vulgo, assuevere Napaeae, Silvarum nemorumque umbra rivisque relictis, Impune optatos per litora ducere somnos; Hic choreas agitare, hic grato mista susurro Inter sese aperire animi secreta latentis, Hic lusus, hic delitias geniumque colebant, Et nulla resides ducebant ocia cura. Advertit pastor liquidi maris et modo summis E scopulis, modo se strata ostentabat ab alga, Nunc summo labens innabat litore et hudis Coerula per liquidum findebat marmora palmis, Interdumque alto exsiliens clamore vocabat Armentum et toto cogebat ab aequore monstra, Ostentans pecus indomitum et stabula abdita Nerei. Ipse ingens baculo innixus cum crine madenti Stillabat madidos per membra rigentia fluctus, Versabatque dolos animo, et suspiria ducens Uritur, ac tacitis succendit pectora flammis, Assiduusque oculos moerensque ad litora torquet. O quotiens viridi crinem circumdatus alga Tentavit faciles aditus per carmina. At illae Longa per occultos petierunt avia calles, Et sibi consuluere fuga. Magis incitus heros Convertit solitas foecundum pectus ad artes; Et cum se in varias mutasset saepe figuras Ac nulla posset Dryadum ratione potiri, Adnavit terrae cancri sub imagine tectus Litoribus celer obrepens. Vagus inde per haerbam Miscetur nymphis, violas ut forte legebant Certatim et passis nectebant serta capillis, Candida purpureo variantes colla hyacintho. Ut Dryades videre ferum mansuescere in haerba, Non ausae tractare, tamen gratantur eunti, Et plaudunt socio curvanti brachia motu Molliaque adductis tondenti gramina malis. Ille, ut se gratum agnovit placidasque Napaeas Ridere intonsi carpentem pascua campi Octipedem maris, in salsos se retulit aestus Molliter obliquoque gradu cava brachia flectit; Ac, ne qua rediens non ora oculosque iocantum Spectet, et, ut placido risu ac sermone fruatur, Versa retro tenuit curvo vestigia gressu Intrat et in pontum mutato corpore Proteus. Artibus his terrae obversans nec cognitus ulli, Ut quam secreto capientem litore somnos, Aut huda solum spatiantem vidit arena, In propriam versus repetito corpore formam Comprimit optato et fruitur malesanus amore. Sic matrem nitidi Almonis septemque sorores Ufentis, sic Umbronis tria pignora centumque Eridani, totidem et Nili neptesque Timavi Tergeminas, neptem et Xanthi neptemque fefellit Volturni, qua non oculis, non ulla papillis Gratior, aut posito tantum placitura capillo. Quin etiam demens Phoeben tentavit, ut illa Eurotae nitidos curabat in amne capillos; Et vim passa foret monstri, ni strenua vultus In lunam conversa foret, ni cornua torvae Aptasset fronti et nube oblituisset opaca, Atque illum iam complexus, iam furta parantem Suspendit geminis pavitantem cornibus et mox Sullatum coelo longe intulit. Ipse nigrantis Iactatus supra nubes, implorat amicum Nerea; sed surdis obsistunt vocibus aurae. Hinc praeceps iterum atque iterum per inane rotatur, Mox pelago absorptus tantum ferit ima profundi, Quantum nubiferas fuerat sullatus ad auras; Dissiliunt undae et spumosum incanduit aequor Qua cecidit, tumuitque intorto gurgite vortex Coeruleus, nigramque alte vomit aestus arenam. At virgo, celeri ad superos regressa volatu, Sicut erat laniata comas discissaque pallam Implevit coelum gemitu, quo celsa tonantis Intonuit domus et foribus se pandit apertis. Ut medio sedere foro et res cognita divis, Indignum clamant facinus: monstra aequoris ausa Dianam tentare? Movet reverentia divae Astantis, movet ipse locus violentaque Protei In venerem rabies, et quod neptunnia regna Non ultra toleranda, illum nec sorte secunda Contentum terris inhiare et poscere olympum. Tum pater omnipotens solio ter surgit ab alto, Ter tacet iratusque novem de parte sinistra Coerula fulminibus percussit regna trisulcis. Intremuit Nereus; atterrita numina ponti Oceano oblituere imo ac timuere profundo, Ne cava sulfureis arderent aequora flammis. At decimo cancrum octipedem per litora curva Errantem, sed adhuc meditantem furta per haerbas, Ac natam flavi captantem ad saxa Licormae Exanimat: dura crepuerunt fragmina testa Huc illuc disiecta, et fumo indensuit aer. Quae collecta pater coelo intulit, ac monumentum Esse dedit scelerum maris infelici et ausi, Ac summo posuit coelo testantia crimen. Ore ignes pedibusque ignes et pectore et ipso Fragmine succendit, sed hebenti lumine quosdam, Non aliter, quam quos pudeat commissa fateri. Quin etiam ignavos testae caelavit asellos Et statuit praesepe et nube infecit opaca, Infamemque notam dorso signavit inusto. Utque recens facinus memori per secula poena Notescat maneantque audacis praemia culpae Perpetuis signata notis, verrenda carinis Permisit maria et remis freta salsa cienda, Imperiumque viris ponti dedit edomitoque Aequore per fluctus sinuoso currere velo Neptunnum et tonsis laniare et scindere rostris, Edictumque ingens tabula signavit eburna, Quod notum populis demissus ab aethere fecit Prognatus Maia et terrae tenuere verentes. Tum probra obiecit monstro mutumque salaxque Et natum turbis variosque agitare tumultus, Incola non constans pelagi, non advena terrae Incertus, sed aquae rerum terraeque vorator Assiduus, gaudens longarum errore viarum. Auratum posthinc solium testudine summa Affixit geminis subnixum utrinque columnis; Atque hic bissenis aevo manantibus annis Dat iura et spoliis gaudens exsultat opimis, Solennisque agitat ludos et vina coronat. At Phoebus, patris edicto permotus et ira Germanae et lacrimis, et quod maris aequora monstrum Nutrirant, sensu latices infecit amaro, Decrevitque super Cancri cava terga quotannis Quadriiuges agitare suos, et inurere flammis Infelix testum et siccata caloribus ora; Ipsa autem pelago poenas has dixit, ut omni Tempore per numeros alterno fluctuet aestu, Nec mora, nec requies sit certa fluentibus undis. Quin dorso super et fallacis corpore signi Admovit biiuges atque ad praesepia iunxit, Et stabulum fessis statuit de more, sibique Atria perpetuum posuit testantia factum. Quae frater iusta assistens, dum tecta sororis Continuare parat, tectis discrimine nullo, Sedulus in valido posuit sua signa Leone, Et struxit nitidis ornata palatia gemmis Consilio patris. Hic thalamos, hic atria centum, Hic tercentenis inclusit limina portis. Argento radiant postes, adamante columnae Stant circum et fulvum splendet laquearibus aurum. Qui tantas habeant sedes, quae numina portis Assideant, unde et libycus leo venit ad astra, Dicite, Pierides; nam vos et carmina Phoebi Excipitis, vos et choreas agitatis in aula, Et secreta dei solae novistis et artes. Fata domum ac secreta loci penetralia servant, Et rerum series aevique senilis imago, Temporaque et longis aetas incana capillis, Imperiumque et opes, et regno accommoda virtus, Et pia relligio cinctis ad tempora vittis. Ante fores ipsisque in postibus aurea servat Aurora illustrisque dies et mobilis annus, Horaque non certis nectens modo facta futuris, Tum species rerum ac generum numerosa propago Et color et claro radians lux aurea curru, Nec non ante nigris fugiens nox atra quadrigis. Ipse autem leo sidereas perlatus ad arcis, Non ut fama refert, magno quod ab Hercule victus Foedarit calido sitientia rura cruore, Graiaque nec fulvos tellus parit ipsa leones; Sed Libyae crudele solum, quae victa calore Insignem Phoebo pavit generosa leonem, Admovitque aris tinxitque in sanguine cultrum, Et solata sitim misero requievit ab aestu. Translatum coelo Paean miratur et ora Ingentisque humeros et lumina torva iubasque, Obstupuitque armis, fixitque in pectora vultum. Ac memor armorum vates cladisque futurae Terrigenum, latos iam tum meditatur et ungues Induere et villosa albis cum dentibus ora, Porphyrion quibus et ferratum absumpsit Ophelten. Tum Iovis ante pedes, divorum astante corona, Constituit. Placuit superum inter signa referre Consensu magno, et nomen retinere Leonis. Nec mora; sidereis accensa est bellua flammis, Effulget stellis caput et micat aurea cervix Ignibus, effulget claro spina ardua dorso Iliaque incurvique pedes et cauda genuque, Praeradiatque novo pectus regale sub astro, Atque insigne decus toto se vellere fundit. Regius hinc illi venit vigor, imperiique Cura ingens, summique loci ambitiosa cupido. Ergo cui primae radiabit lucis in ortu, Notus erit. Feret hic celebris praeconia famae, Fascibus atque operam dabit, atque inhiabit honori, Quaeret opes proprio semper tamen ipse labore: Spelunca fremit in magna, dominatur in altis Montibus, Aethiopumque fremunt deserta leonem, Quaerendo tamen insudat per devia pastu. At cui de summo nascenti fulget olympo, Perferet ille graves forti cum corde dolores, Post tamen aut domini pergrata potentia ditem Efficit aut si qua est domino cognata potestas, Unde etiam caris alimenta ministret amicis. Ducit ab occasu litem, iratosque propinquos Efficit, et multos adversum concitat hostes, Iurgiaque indignumque torum moresque sinistros Coniugis, et nullo thalamos dignatur honore. Ast ima de parte dabit censumque bonasque Divitias, dabit et tabulas, scribetur et haeres, Partaque felici servat patrimonia cura. Sole igitur dominante simul dominante Leone, Relligio caput exeruit per templa, per aras. Multi inter divos coelique in sede locati Casta sacerdotes cecinerunt scripta per orbem, Ac pietas non ficta viam affectavit olympo. Tunc etiam imperii crevit generosa cupido In populis, crevit quoque iusta licentia regni, Sanctaque maiestas dicta est sanctusque senatus, Ac summo patiens virtus concessit honori, Nobilitasque etiam duris quaesita sub armis. Pugnatum est, victo victor praescripsit, et acti In praedam populi, cecidere sub ensibus urbes, Iustitia et positis venit captiva sub hastis. Ocia mox et delitias, unguenta rosasque Monstravit Virgo (sunt hae nam virginis artes), Intonuitque foro eloquium, laetumque theatris Aurea pensilibus diffudit tybia carmen, Et Musae insolitos sonuere ad pulpita cantus. Ornatus etiam accessit iam discolor usus, Percurritque auri villosum bractea textum, Et pictura novo fulxit variata decore; Tum magicae coepere artes, studiumque futuri Crebruit, et sacris admota silentibus ora, Sidera et ipsa novo paulatim cognita sensu In numerosque redacta suos, omnisque locorum Fortuna et certi signata potentia fati. Quae dea per populos multum versata docebat, Fama, refer; tibi gesta hominum, tibi facta deorum Nosse datum; tu nam fatorum eventa per urbes Divulgans revocas in lucem obscura et, honorem Dans claris, facta extollis fingisque futura. Ergo agedum, quibus officiis, quo munere terras Ornavit Virgo, cur coelum illata petivit Praesidio alarum et nitidis mox fulxerit astris. Anne deum proles hominumve? An mista propago? Certa parens Isaea fuit, qua nulla per orbem Doctior iratos animi componere motus; Incertus pater, a populo sed cognitus Etheus. Illam Mercurius docuit, quo tempore gentis Imbuerit sacris, quibus et deducere olympo Coelicolas poteratque Erebo subducere manes. Doctrinae pretium amplexus repetitaque lecto Gaudia. Post decimo enitens Isaetida mense Celat adulterium, commisto utroque parentum Nomine; cumque humeris alas insignia patris Redderet, has tacita vellebat sedula dextra Docta parens, nudamque oculis non obtulit ullis. Ergo Mercurius natae memor, artibus illam Instruit et docili componit pectora cura, Constituitque animum, et coelesti robore firmat; Tum donat serto insignem, cui sidera circum Clara novem, totidemque micant per sidera gemmae. Ut virgo capiti imposuit venerabile donum, Hausit divinas artis, didicitque ferendo, Quae pater impressis signaverat omnia gemmis. Nec mora; perque urbes et compita nota viarum Affatur populos, socialis munera vitae Praecipiens, animumque docens formare colendo Iustitiam, et mites usu componere mores. Illa etiam in templis divorum arcana monebat Munera prima hominum, et sacris iam rite peractis, Placari humanis coelestia numina donis; Quae patriae sint iura, etiam quae iura parentum, Coniugiique fides, lecti et concordia vincla. Vidisset domito terram proscindere tauro Agricolam, quae sint sua tempora monstrat arandi; Errabant pecudes, pecudum docet illa magistros, Cunctaque divino praescribit munere virgo. Donec eam silvas moderantem et saxa trahentem Venator captus forma et iuvenilibus annis Invadit ferro demens, haurire paratus, Ni secum socio iungat sua membra cubili. Extimuit virgo et levibus se sustulit alis; Intentamque fugae sinuoso pallia limbo Implicitant. Sequitur furiata mente satelles, Et iam iam geminis apprensat syrmata palmis. Accurrit pater, ut coelo properabat ab alto, Et natam amplexu fovet ac super aethera secum Devehit, et laeto statuit nova sidera mundo. Illum autem minitantem oculis ac torva tuentem Ter baculo deus ipse cavum per tempus adacto Percussit: riguere artus, frigusque per imum Pectus iit, calor in ventos et vita recessit. Mox ungues digitique solo radicibus actis Haeserunt, subiitque locum cutis horrida cortex, In ramos abiere manus curvique lacerti, In frondem coma, fit reliquo de corpore lignum, In sentesque rigent sparsae per corpora setae, Nec mora, iam spinis horret rubus asper acutis. Salve virginibus coeli decus addita, cuius Vocibus aeterni patuerunt abdita mundi; Tu genus humanum instituis, tu munera vitae Distinguis; salve innumeras veneranda per aras. Sparge rosam, da thura, puer, linguisque favete, Annua dum patrio persolvit carmine vates: Sacra senex castusque ascendit templa sacerdos. Tu vero, mihi care, oculis, age, suspice coelum, Nate, vides qua parte ingens sese exerit astrum Virginis. Haec dextra est cerealia munera libans, Et qua tam claro candescit lumine sidus Ala deae, qua se violento ex hoste recepit, Quaque sub obscuris pallescunt ignibus astra, Illa quidem extremae sinuosa volumina pallae. Non humeros pater ipse (ignes hos aspice, nate), Non caput ingressusque pedum, non brachia liquit Intestata: micant coelo spectanda sereno Sidera et ardenti scintillant lumina flamma, Quae tibi nascenti cunabula prima dedere. Haec quanquam duros ineunte aetate labores Portendunt, tamen, in melius conversa, beatae Cana senectutis promittunt tempora natis; Quos aut sacra deum et pendentibus infula vittis, Ingenio aut partum decus ac praestantia linguae, Artibus aut variis excultum pectus honestat, Maiorum aut tabulae, aut merces peregrina beabunt. His amor, his studium recti et vetus illa priorum Simplicitas, his cara fides, pectusque deorum Praesidio innitens, ac nota penatibus ora. Hinc illis responsa deum atque in omnia veris Semper imaginibus, venerandaque sortibus antra In dubiis reddunt vigilata oracula rebus. Tu vero, mihi care puer (per sidera testor, Quae tibi vel magnos non inficiantur honores), Illecebris ne dede animum, neu deside somno Ocia corrumpant mentem; procul effuge et artis, Quas Virgo teneris molles meditatur ab annis: Post etenim in duros convertet pectora mores, Et praecepta dabit vitae, et bene consulet annis. Haec fasces, haec divitias e culmine fulgens, Haec populis dat iura et magnis praeficit actis, Et tamen ingratos queritur persaepe ministros, Divitias quibus, aut primos concessit honores; Hoc et ab oceano queritur. Sed candida coniux Solatur faciles curas, et, brachia collo Implicitans, prolem optatam carosque nepotes Osculaque incurvae promittit blanda senectae. Atque utinam non haec levior, non ille nepotum Vulnus et extincti suspiret funera nati, Depositumque senex mutam deploret ad urnam, Et frustra variis exornet busta coronis Dona ferens advecta Arabo ac beneolentibus Indis, Imprudens, qui non et amatae coniugis atrum Funusque et thalamos videat sine honore relictos. Hunc labor, hunc et cura premet iuvenilibus annis, Huic et felicem praestabunt fata senectam, Quem laeta ex imo Virgo spectarit olympo Ornatumque animi donis et mercibus amplis. Haec dea dat curas animis, dat et utile pectus Consiliis, dat secretas exquirere causas, Moliturque novas artis, mentemque deorum Explorat, dubiis quaerens oracula rebus, Nil intentatum ingenio, nil linquit inausum, Quod natura tegat, tegat et vis insita fato. Sic illam pater instituit, quo tempore coelo Transtulit et tectumque una soliumque locavit. Hanc iusta Cytherea tenens nitidissima tecta Stat foribus radians auro, gradibusque sub ipsis Sparsa nitent variis argentea lumina pomis. Veris opes pendent tectis, circumque supraque Explicat ipse suas merces Autunnus, et alte Succincta incedit nudis Vindemia plantis, Ac nova calcatis despumant praela racemis. Nec vero dea coelicolis praelata puellis Ipsa suas non culta domos, non aurea sedes Invisit, non lauta dapes et vina quotannis Rusticaque hic positis statuit convivia mensis Autunni memor, insolitasque ad plectra choreas Instaurat, mox et mensae placitura secundae Seligit e plenis beneolentia poma canistris, Quis honerat formosa toros et odoribus afflat. Causa latet. Memini sed me per curva vagantem Litora Caietae, qua Formius aurifer amnis In mare se volvit, viridisque in margine ripae Aurea fragranti spirant redolentia flore Citria, et albenti miscet se laurus olivae, Et myrtus complexa maris nitet aemula rorem, Illic sive ea Nereidum fuit una sororem, Seu Siren, quae finitimis versatur in antris, Audisse intonsa modulantem carmen in umbra, Cantanti vitrea socias plausisse sub unda, Litoraque arguti referentia murmuris auras: "Damnabat Venerem Iuno, damnabat et ipse Palladis armisonae chorus, inviolataque Deli Virgo, quod, aurato postquam lux addita Tauro Fulxissetque astris, tantum illi florea rura Et tantum curae pratensia dona fuissent. Illam inter frondes, inter vernantia prata Desidias agitare atque ocia ducere inertem, Non fructus, non poma daret de pinguibus hortis, Sed solum studio delectaretur inani Munditiis operosa et inerti segnis in umbra. Subrisit dea coeruleis generata sub undis, Ac, niveis delapsa polo per inania cygnis Culta sinum, gravidos Autunni venit ad hortos. Affuit intranti deus. At nitidissima, culta Illecebrisque armata senemque amplexa fatigat, Nec precibus contenta etiam blanda oscula iungit, Ut sibi de nitidis liceat pendentia ramis Carpere poma manu et croceas de vitibus uvas. Ille ut se dignum amplexu sensitque per ora Ora deae, ac tener ille calor per membra cucurrit: Nil, o nil, dea, non nostros lectura per hortos Carpe, tuum quodcumque vides, quodcumque repostis Pendet in arboribus. Facilis dea tum dedit illi Tractandam, quae de geminis erat una papillis Rorata ambrosiae succo ac redolentibus auris; Attactuque hausit deus immortale venenum, Confestimque imis defluxit ad ossa medullis. Tum sponte arboribus ceciderunt poma recussis In gremium delapsa deae, quaecunque vel ortus, Quaeque vel occasus, vel quae creat humidus Auster. Quin famulam (famulae fuerat Pometia nomen) His honerat, iunctosque iterum conscendit olores. Ut coelo stetit exposuitque hortensia dona, Invidere deae. Risit vulcania coniux, Quoque mage invidiam moveat, librantibus illa Lancibus imponit famulae et venalia tradit. Coelicolae risere astum, magnoque favore Conveniunt fulvis et mutant poma talentis. At memor antiqui furti rhodopeius heros, Dum simulat legere e multis fragrantia mala, Candentis dextrae articulos summamque sinistram Furtivus tetigit. Rubuit Venus aurea. At illi Decidit e manibus pretium, et suspiria movit Exanimis; ciet extinctas nova flamma favillas. Quoque dolus lateat, ad avum conversa, racemos Obtulit implevitque sinum senis. Ille renidens Excepit neptem amplexu et blanda oscula iunxit; At Veneris teneras pupugit barba aspera malas. Quae postquam divorum oculos implevit, et amnes Emisit late fluidos leneidos undae, Decrevit testatum astris insigne trophaeum Et longa egregium facinus producere fama, Affigens coelo famulam, cumque ignibus aureis Incendens trutinam trutinaeque volubilis hastam." Talia cantabat memorans ad litora Siren. Hoc igitur signo genitos primum aequa probumque Delectant, liquor atque olei et baccheia merces; Praecipites sed livor agit. Tum pondera tractant Annonamque unguentaque, et aequis corbibus instant; Sed variat fortuna suis mutabilis alis, Et molles animum mores et avara cupido Inficiunt. Igitur, Libra fulgente per ortum, In lucem quicumque venit, non ille deorum Contemptor, non recta animi sententia mentem Deseret, aut raris exsurgens gloria factis; At vitae tenor inconstans moribusque labosque Turbabunt et multa novis discrimina rebus. Hunc lites atque immeritis certamina causis, Hunc adversa fori vexabunt arma. Sed ipse Invictus feret, ac multo se robore firmat; Quem tamen amissis prosternent funera natis. At cum se summo librarint aethere, Chelae Felices dant eventus, dant prospera rerum Subsidia, et, quotiens aliquid fortuna malignum Vexerit, instaurant alieno funere damnum, Aut ex alterius iactura, aut forte latenti Thesauro. Sed nec pietas cultusque deorum Defuerit nato, quibus annua vota per aras Persolvat rite incolumis, nec carmina derunt Culta, nec aurato resonans cava tybia buxo. Hunc dulcis lepos et grato facundia gestu Adiuvat, et blanda comitatur gratia lingua. Quod si nimboso occasu atque Atlantis ab hortis In mare praecipitent, dant publica munera natis, Et regum insinuant domibus; mutabilis aura Hos manet et nigris post albos urna lapillis, Ut neque constanti perstet fortuna tenore. Ex imo censum patrium proavisque paratas Perdunt divitias, nulloque in munere primos Constituunt; verum post damna gravisque labores Lucra parant, atque e tabulis secreta ministrant, Et longa tandem consumant fata senecta. Nec cineri extremum muto inficiantur honorem Noctipares Chelae, quibus aurea Cypria quondam Constituitque et avo solium et sibi tecta paravit, Adiecitque hortos, quorum Pometia curam Fida gerit dominaeque suae pomaria servat. Quis deus, aut quaenam fati sententia coelo Transtulit infelix monstrum? Quae causa tonantem Movit, ut acceptumque polo stellisque micantem Sit passus terrere fera sub imagine mundum Scorpion, et toto virus dispergere olympo? Nec vos compellare ausim, Permesides, undas Quae colitis, nec quae vati sacra numina adestis. Virginei non oris opus; Martisque furorem Quis divum non pertimeat, cui pectora ferro Tecta rigent semperque ferus lateri haereat ensis Ferrato, cui sanguinea manus horreat hasta, Oraque flammivoma rutilent afflata chimaera? Vos precor, o vos, quae terris insomnia noctu Luce polo secreta hominum, secreta deorum Vulgatis (vestrum hoc opus atque haec munera vestra), Pandite per tenebras causam, cur pessima coelo Bellua constiterit, cur tetro armata veneno Afflarit superos. Neque enim mavortia tela Horretis, tenues umbrae et sine corpore sensus, Nec testes vobis ulli referentibus assunt. Sparsa papavereis rorabunt atria succis, Et nulla excludet somnos patefacta fenestra. Sic ego. Sopitam sic somnia fantur ad aurem: "Arderet misero Veneris cum captus amore Ac tantum dominae imperium Mars ipse timeret, Cessisset studium armorum, fera bella quiessent, Pro lituis citharae, pro telis plectra iuvarent, Ac solae Veneris torquerent pectora curae, Pomiferam dominae ante domum myrtetaque culta Suspendit clipeum ac tentoria fixit inermis. Ipse deos, ipse heroas suspectaque ponti Numina, rivalisque timet cocytidas umbras, Imprimis facie insignes nitidaque iuventa Pastorem, Penee, tuum Atlantisque nepotem. Neu dulcis citharae studium, neu carmina longe Praeferrent. Dolor ingeminat, quod uterque pharetram Exercet, quod tantum alter virtute palestrae Polleat. Haec miseris urebant pectora curis. Quid non cogit amor? Furtim deus aethere ab alto Labitur, obscuras Ciconum et pervenit ad oras, Ignotusque premit virosa litora ponti. Hic legit quicquid valles et prata veneni, Quicquid habent colles, aconitaque plurima carpsit, Quae contusa simul geminoque intersita saxo Defodit, clipeumque super, super indidit arma. Nec multum post effluxit, cum prodiit ingens E saxis fera, proverrens et litora cauda Et coelum foedans squalore et numina flatu, Ut iam coelicolae mortalia fata timerent. Sensit et ipsa malum formae sibi conscia cultrix Idalii, summoque super de culmine tecti (Ne tanti nova causa mali ferretur) ibi omnem Ambrosiae vim diffudit, sparsitque per auras Divini roris succum, extinxitque venenum. Tum superi fremere in Martem, accusare tonantem, Praecipitem quod non coelo iecisset ab alto; Aptabatque pater telum. Vetuere sorores Fatorum memores, quod praelia saeva Gigantum Huius ope extinguenda forent, quod brachia monstri Et caudae telum letale, quod ora veneno Armata indueret Mavors, quibus inclytus armis Sterneret anguipedes diverso vulnere fratres. Iupiter attonitum ad sese vocat, et lethaei Gurgitis admonet. Tum Mars iraque metuque Instinctus cauda apprensum deciesque rotatum Aera per vacuum patriis allisit in arvis Nigrantem. Trahit icta gravi de verbere hiatum Terra tremens, patuere imi claustra abdita Averni. Obriguit nepa datque atrum de gutture virus; Mox repit terrae insinuans, cavaque antra secuta Succeditque Erebo, stygioque in litore sistens Infecitque et aquas tabo et foedavit arenas; At manes trepido fugere in tartara cursu. Hinc deus, admonitu Parcarum et sorte futura Bellorum, monstri effigiem atque horrentia membra Armavit flammis, acuitque in vulnera caudam Oraque pectoraque et minitantem incendia ventrem." Haec ait, et madidis somnus se sustulit alis. Permansit signo virus, quod pectora longe Natorum referunt. Hinc his periuria cordi Et fraus insidiaeque et amor sceleratus habendi, Armatumque dolo facinus, tinctique veneno Crateres, carmenque nocens, visque insita ferri, Et scelerum longe infamis per corda libido. At quibus in primo nascentibus affuit ortu, Non his dexteritas rerum, non mentis acumen Defuerit, verum ira ingens et pectoris aestus Et varii exagitant motus, multumque fatigant Adversa, et tamen hos felicia fata potensque Eventus manet, ac sobolis iucunda propago. Atque utinam non et, patria tellure relicta, Externas quaerant urbes, non prima sepulcro Pignora dent, non ob veteres certamen amicos Damnaque et immensos subeant quandoque labores. Nam, cum de summo nascentibus affuit orbe, Difficiles animi mores, sed fortia praestat Pectora, sed magno claros extollit honore Ex humili persaepe loco, dominique potentis Sullevat officio. Tamen et consortis acerbum Funus et indignos affert de prole dolores, Nec patitur certa errantes consistere terra. Efferet uxorem optatam primosque hymenaeos Lugebit, cui maurisio de litore caudam Vibrarit Nepa fatiferum iaculata venenum. Non tamen ingenio deses, non pectore segnis Ipse geret magna commissa negocia cura; Decumbet terra ignota coeloque alieno, Et cadet infelix violenta caede peremptus, Sive repente ruens fato rapietur acerbo, Quanquam prima gerens et magna negocia primus, Ex imo cui forte loco se Scorpius offert Armatus, ipse ima minitans fera vulnera cauda Fraude potens nitensque astu dominoque superbus, Quando etiam socio iunxit sua tecta sub antro. Dic, o dic, age, sancte senex, dic, maxime Chiron, Nam te fama tenet stellis radiare sub istis, Dic, age, quae te causa polo quisve indidit astris, Anne alius tanti laetetur munere signi. Sic ego. Sic placido pater coepit optimus ore Educens antro caput, et nitido igne coruscans: "Saturnus pater, at genitrix mihi Philliris una Nympharum, quae nimbosis in montibus haerbas Carpebat succosque premens miscebat et aegris Arte sua praestabat opem, quo munere patrem Traxit in amplexus quamvis formosa, nec ulli Cederet aut facie aut longis spectanda capillis. Cumque hominum thalamos fugeret, vi comprimit illam Clausus equo deus. Hinc partem prognatus equinam, Qua genuit, refero; matris pars rettulit ora. Haec puerum instituit cithara docuitque per artem Cogere sub numerum verba atque innectere chordis; Post etiam succus haerbarum usumque medendi Et curare manu vulnus cantuque levare. Saepe etiam Aonides, fusae cum matre per haerbas, Divinos lusere modos. Hae carmina nobis Monstrarunt, hae coelicolas placare colendo Et sedare animos et vincere dura ferendo. Nec vero pater, accessit cum fortior aetas, Abiecit nati curam; nam vivere parco Monstravit, rectique viam sortisque futurae Admonuit memorem, praesentem expendere casum, Iustitiamque sequi et grata pietate parentes. Haec servans alios monui, imprimisque deorum Ipse memor sacro mortalia pectora cultu Formavi, et castas respersi frugibus aras. Inde deos mihi concilians divertit ad antrum Saepe meum Clarius vates, aviumque volatus Et voces didici, quidve exta trementia veri Portendant. Feriat nervo quo missa sagitta Certa modo, didicique vias coelique meatus Hospite Mercurio. Quin et monumenta reliquit Digna deo plectrum auratum citharamque sonantem, Cui septem geminae radiant per tympana chordae. Ipsa ebore intertexta auroque interlita caelat Custodis monstri languentia lumina; virgae Attactu redit in propriam Io versa figuram." Talia narrabat senior, subitoque retexens Auratam chlamydem: "Sunt haec sua praemia laudi, Hoc, inquit, meritum virtutis." Et exerit arcum Insignem stellis claramque sub aere sagittam, Insignemque manum cubitumque insignibus astris Et caput et fulvo radiatum sidere pectus, Genuaque tergoraque et fulgenti vellere caudam. Moxque subit: "Postrema dies atque ultima vitae Hora mihi finisque aderat iam certa senectae. Sicut eram, pater omnipotens circumdedit actum Candenti nube et sullatum ad sidera vexit. Astra micant, candet nubes circumdata membris, Aetasque in viridem mutata est cana iuventam. Quin et concilio fratrem numeroque deorum Iupiter optasset, ni pars obstaret equina; Quod simplex natura deum. Tamen aurea iunxit Tecta meis; iuncta est et fratris regia fratri. Hoc olim signum ac minitantem vulnera cornu Semihominem coeli praesertim hac parte locavit Iupiter, ut vidit tetra mavortia cauda Monstra polo furere, et stellas foedare veneno; Armavitque manum nervo, celeremque sagittam Addidit, immanemque feram caudamque rotantem Sectari iussit telo atque infigere costas, Siqua unquam positis cessisset bellua claustris. Hinc primum coelo admotus flammisque coruscat Centaurus. Post hac etiam me parte recepit Fraternae pietas curae meritumque laborum. Quin etiam precibus matris studioque sororum Aonidum, cantata etiam ob certamina divum Resque hominum bello illustres et fortia facta Virtutesque laboresque et decora ampla virorum, Aurato in coelum curru atque in nube serena Sustulit et mecum hoc templo sacravit Homerum, Praestantemque tuba et vincentem carmine cygnos, Ac matrem insigni referentem voce Camoenam. Accepi vatem hospitio laetusque libensque Cantorem veteris belli ac pugnacis Achillei, Quem puerum cithara institui docuique vel arcum Lunare ac pugnare pede, aut certare quadrigis. Extinctum hic cecinit, cantuque ad sidera vexit. Post Veneris natae precibus, meritoque favore Aeneae indigetis, magnoque instante Quirino, Insignitum astris fulgentem in nube Maronem Iupiter his tectis nostraque in sede locavit. Hic, ubi bissenis circum redeuntibus annis Instituitque dapes pater et carchesia libat Titanum pugnae memor, hi certamina voce Ingeminant: plausu resonant cava tecta sonoro. Mirantur superi vates, et carmina totis Auribus arripiunt. Tacito tum corde Meletes Laetatur, tacito laetatur pectore felix Mincius, et liquidis irrorant atria lymphis, Poculaque effusis tergunt argentea rivis. Ne vero nostri patria ignoretur Homeri, Virgilii aut iaceant proprio sine honore parentes, Illi Aon patria est, genitum mons suscipit antro Educens nemore in lauri, dulcique liquore Castaliae alternoque sinu fovere sorores Pierides, cantuque leve induxere soporem; Mincius hunc genuit conceptum ex Andide nympha, Quam Phoebe sociam atque anguis de vulnere tardam Commendat Mantoi, furtim sed coerulus amnis Languentem et sola tacitus sub rupe iacentem Implevit. Postquam ex utero iam prodiit infans, Quo partus lateat, denso pater ipse salicto Occultans (ut forte locis habitabat in illis) Pignora sollicitae commendat cara Melissae. Haec natum gremio excipiens, flaventia mella Instillat puero et dulci rore illinit ora. Ille favi ducens tenerum de nectare succum Paulatim somno capitur, circumque frequentes Ora vagantur apes, lectumque e flore liquorem Intingunt labris et rore madentia fingunt. Atque hunc coerulei nantem ad vada nota parentis Nereides, (nam forte Pado procul aequore nabant) Inspectum rapuere. Aderat tum candida Siren, Quae vocis merito et blandae modulamine linguae Formosum dono puerum tulit. Inde per altum Sullatumque humeris, ponto plaudente, ferebat, Litora finitimo repetens coniuncta Vesevo. Haec puerum instituit cantu, ac mox capta pudore Arsit, et assuetis fovit malesana sub antris: Parthenias iuneni nomen de virgine mansit. Nec temere huic signo tantum tribuisset honoris Iupiter, iratus ni contra tela Gigantum Centaurum indueret. Nanque arcu corpora leto Anguipedum bissena dedit, bissenaque equinis Calcibus, et toto victor discurrit olympo. Hinc etiam natura Iovis sub sidere mansit, Nam recti studium atque animi praestantia magni, Et fratrum commendat amor visque insita cordi Dulcis amicitiae. Stimulat generosa cupido Nominis ac pretium famae et certamen honoris, Arcitenens quos ipse suo tutabitur ortu, Iudiciis idem insignes opibusque operaque, Qui prodesse velint aliis, qui vincere norint Certantes, quique et lucris amissa repensent Rursus et adverso fato dispersa reponant." Nate, vides, quid certa fides, quid docta senectus Promittant. Meruit coelum, nova sidera Chiron Effulxit, certantque, deo coenante, poetae In laudes, dique ingeniis praestantibus assunt. Fata hominum coelique situm et sua numina monstrant. Nanque heros saepe andaeus simoentida divam Invisens, thalamo geniali exceptus et aula, Colloquio fruitur dominae, Charitumque choreis Immistus canit Aeneam; tum sedula mater Incingitque comam frondenti et tempora myrto, Invitatque hortis, ubi mollis amaracus illum Floribus et dulci spirans complectitur umbra; Inde sinum pomis honerat Pometia, et ipse Autunnus spoliis ramorum et fructibus implet, Ambrosiaeque fluunt per prata virentia rivi. Iam primo quotiens coelo fulgentia Chiron Ora effert, quicunque novas in luminis auras Prodierit, quantum ille maris, quot flumina obibit, Quae terrae errantem excipient, quos viderit hostes. Et tamen insperata etiam patrimonia adibit, Publicaque inspecta geret ipse negocia cura, Ingenio bonus atque artis instructus honestas. Errores etiam varios hostemque potentem Indicat insidiasque et multa pericula, coelo Si medio aspiciat; patrimonia perdit, et idem Restituens aliena dabit, studioque fideli Iungit amicitias, conceptaque foedera servat Exercens habile ingenium, et mentem aptat agendo. Saeva tamen pueri tela immanemque pharetram Irati ciet atque incensos ventilat ignes, Perque oculos placidum demittit ad ossa venenum; Incolet externas urbes peregrinaque tecta, Iactatus fato, tandem patriamque suosque Inviset, divum ipse memor. Sed pectora curae Exagitant, et saepe dolor per corda recursat. Sentiet iratos hostes, cladisque suorum Exitii aut fratrum, magni seu causa pericli, Ille quidem occiduo Chiron cui mergitur astro. Hunc coeli favor arridens hominumque favorem Concilians statuit templis et praeficit aris, Ingeniique bonis atque artibus ornat honestis, Cui favet ex imo senior Centaurus olympo. Quin dulcis natorum amor et iucunda propago Felicem efficiunt. Nam, quamvis pignora prima Efferat, optata rursum nova gaudia prole Suscipiet. Cumulabit opes pietate suorum, Debeat ut caris censum et bona parte propinquis. Multa etiam in superos pietate utetur, et aris Plurima pro meritis persolvet vota benignos, Thure deos veneratus et igne calentibus extis. Hoc signo sese coelum regione sub ima Praecipitat, mergitque cavo nox atra profundo, Hibernumque latet caecae caliginis antrum, Ultimaque obliqui squalet procul orbita mundi. Quo postquam sol praecipiti vertigine mersus Declives impegit equos, languensque madensque Defessus curru et longarum errore viarum Sistit iter, pronaque caput cervice reclinans Demersos spectare locos timet, inde supinos Attolens oculos elato lumine clivum, Ingentem late clivum timet et suspirans Suscepti queritur tantum superesse laboris, Rursus ut aestivum clivo rediturus ad axem, Hinc lassos instaurat equos et firmat euntes; Nos quoque defessos operum rarique laboris Hortatur sol ipse operis dux sistere currum, Et iuga fumanti taurorum demere collo.