CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus PONTANO.eglo-05.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PONTANO.eglo-05.xml.
ad Actium Syncerum Sannazarum Coryle
Hanc, Acti, (neque enim patula solum esculus umbra Grata placet) corylum tueare, nec arbutus una Carmine nota dei est, Pana aut tegit una canentem, Aestibus in mediis somnos suadente cicada; Verum etiam et corylus nostris est cognita silvis, Nec tantum Meliseus eam, aut tantum una Patulcis Ornarunt calamis caesoque in cortice versu, Cum questu commota gravique excita querela Vertice decuteret frondes, et corde sub imo Redderet: "Heu heu." Sed singultibus interrupta Plena nequit raucas iam vox erumpere ad auras; Sibilat ipsa tamen: "Vidi tua funera, coniux," Atque illa: "Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis." Nam iaculo quondam choreisque insignis acuque Praestabat Coryle, nympharum haud ultima forma. Sed quo non penetrat livor? Dum fessa lavaret Ad fontem, dum membra fovet sebethide in unda, Vertit eam cantu in stirpem circeis Abelle, Ac densis circum ramis et cortice saepsit. Illa novo latitans sub stipite flevit, et ipsos, Ah miseram, audita est poenam deposcere divos. Sic olim puer audieram, dum cantat Amilcon Ad choreas, nitet alba seni coma, deque galero Cauda lupi et furvis horrent umbracula cirris. Tityrus hunc docuit, sub quo cava fistula primum Montibus his numeros deduxit et antra canore Implevit. Corydona quis aut non novit Alexin, Pastorum aut musam Damonis et Alphesiboei? Inde alii. Imprimis bifori Corylenus avena Saevum arcu cassumque oculis et pectore Amorem Obtrectare ausus, et amaro incessere cantu. Quod facie minium referens, quod flavus et albo Pectore, proceros quod late effusus in artus Deperit Aridiam, cui sit breve corpus et ater Inficiat livor nigras cum pectore mammas Torpescantque oculi albescant et tempora canis; Assiduus tamen in silvis, ad flumina clamet: "Aridia o mihi cara, ades, et simul oscula iunge, En primas tibi castaneas, prima arbuta servo;" Aridiam solae referunt sed inaniter aurae. Non igitur tantum Meliseus et una Patulcis, Verum hedera praecincta virenti et tempora myrto Ac molli calamos circum complexa labello Antiniana suos longum est conquesta dolores Ad corylum. Haec solitas lacrimoso murmure voces Frondibus instrepere, ac rupto de cortice visa est Et questus repetisse gravem et geminasse querelam; Ut nuper, cum exutum armis vinctumque referret Immitem Veneris puerum solaque sub umbra Desertum, ac tacitas furtim effugisse Napaeas. Invidia heu tantum potuit visque effera amandi Victa metu, alteriusque tori suspecta libido. Certabant una genitrix face, natus et arcu, Ille ferire homines, urere at illa deas. Par erat hinc hominum gemitus, par inde dearum, Atque hinc atque illinc par quoque vulgus erat. Ridebat genitrix, rubuit puer; ille pharetram Excutit, accenso haec concutit igne facem, Tum simul una duas involvit flamma Napaeas; Clamarunt: "Uno laedimur igne duae;" Pastores una tris vulnerat ille sagitta; Vulnere tres uno congemuere pares. Fassa est se victam risu dea, terque per ora Perque genas nato basia anhela dedit: Prima rosas oluere Paphi, gnidiam altera nardum, Tertia amaracinas visa referre comas. Collocat hinc gremio fessum, lenemque quietem Invitat blando naenia grata sono; Rorarat teneros artus sopor, et tamen ipse Articulos, tanquam spicula tractet, agit. Mox viola super instratum mollique ligustro Ponit ad argutae fluxile murmur aquae, Commendatque suae Sebethidi, moxque sub ipsum Tecta nemus longe devia rura petit, Diversosque legens non uno e gramine flores Nunc sibi, nunc puero serta novella parat; Nec non et Charites, studio mulcente laborem, Effundunt teneros prata per huda modos. Admovet interea pueri Sebethis ad ora Ora sua et sensus inficit inde suos; Illicet huic tacitum serpit per membra venenum, Sentit et afflatus corde dolente novos. Deliolum tunc moesta petit, soloque sub antro Conqueritur, flammas nec capit ipsa suas: "Parve Amor, heu deserte Amor, heu puer une sub umbra, Nec comes aut custos, non tibi mater adest, Fraudes insidiaeque assunt, male credite silvis, Ah sopor, ah tanto conscia ripa dolo." Hinc Nemesis ruit, inde comis effusa Corinna, Lesbia at hac, illa Cynthia parte volat; Corripit haec arcus, suspectas illa sagittas, Et iacit in medios noxia tela rubos; Illa manus iunco religat, simul altera vittis Obstrinxitque oculos occuluitque genas. Mox laetae spoliis redeunt, gratantur euntes, Quod sit rivalem nulla habitura suam, Quod nullae invidiae posthac in amore futurae, Quodque sit et certum quaeque habitura torum, Sitque etiam nullos tandem sensura dolores, Dum nova mutata sorte in amore rota est: "Unus amor, sua cuique fides, mala philtra valento, Nil puer hic, quo nos ludere possit, habet." At puer, ut somno excitus nova vincula sensit, Atque oculos vitta praepediente tegi, Fletque simul, clamatque simul: "Properate, sorores, Demite texta oculis, solvite vincla manu; Heu, mater, cui me liquisti? Credula mater, Me violae aut sertis posthabuisse potes? Ingratae Charites, somne insidiose, nemusque, Et tela et pharetrae num periere meae? Pastores, genus infidum, infidaeque Napaeae, Reddite nunc arcus, reddite tela mihi; Quod si, quae vobis iam sint nocitura, timetis, Reddite quae saltem sint nocitura deis." Talia per lacrimas iterat puer. Ecce per hortos Mota quidem questu pulcra Ariadna venit, Qualis quae fraudem metuat, quae ferre dolenti Quaerat opem. Sit opem poscere dignus Amor. Ut dextram explicuit: "Mater mea" dixit, et illam Iniicit in teneros, pectora blanda, sinus. Ut matrem suasere sinus, surrisit, et inter Verba iacit blandis oscula blanda sonis; Mutua virgo refert, suasere quoque oscula matrem, Dulceque nescio quid oscula Amoris habent. At postquam emicuere oculi et fax illa refulxit, Visus Amor certe est, qui fuit ante puer; Visa sua et puero mater, sic pectora suadent Oraque, ni naevus prima labella notet. Sed tamen ingeminat: "Mater, da spicula, mater, Redde arcum ac pharetram, telaque redde mihi." Ecce autem geminae per murmura nota columbae Ostendunt arcus atque ubi tela latent. Eruit illa arcus et sentibus abdita tela, Obducunt spinas qua tetigere rubi, Tum puerum accingit pharetra, pharetraeque sagittas Indidit, ipsa sua disposuitque manu. Ridet Amor, gaudetque arcus tractare, sinuque Virginis e tenero vulnera sueta parat, Ore puer, sed fraude senex atque arte magister, Trux dis, trux homini, trux quoque et ipse feris. Mox collo implicitus nymphae, puerilia iungit Oscula et alternos provocat ore iocos, Paulatimque dolos meditans inspirat amicum Virus, et a tacitis inficit ossa notis: "Nec tua non nostrae versabunt pectora curae, Quique sinu teneor, corde fovebor Amor, Nec vates derit, qui te quoque cantet, et illi Ipse adero, ipsa tibi grata futura parens." Haec ait, et nitidis coelo se sustulit alis; Qua volat, auratae signa dedere comae. Ad matrem properat, nam vidit ab aere matrem: Excipitur roseo matris ab ore suae. Quae postquam pueri casus et vincula novit, Detersit lacrimis quaeque fuere notae, Et solata simul, simul et miserata, papillas Obtulit; admovit labra manusque puer, Deque sinu fluxere aurae, fluxere Favoni, Atque arabum afflatu prata oluere nemus. Haec postquam Antiniana, novum coryleta dederunt Cum plausu gemitum ac veterem indoluere querelam. Illa iterum solata: "Quid, o moestissima, dixit, Nunc corylus, Coryle? Sors haec tua nunc quoque multis Invidiae est; lacrimae flores, suspiria fructus Dant tua. Non paucis livor quoque profuit, et te Invidia extollet, parietque iniuria famam."