CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PONTANO.eglo-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PONTANO.eglo-03.xml.

Documentum PONTANO.eglo-03.xml in db pdill0


Maeon. | Syncerius et Zephyreus pastores queruntur | apud sepulcrum Maeonis; mox a dolore | in voluptatem conversi amatoria ac pastoralia | quaedam canunt. Sub ipsius autem Maeonis persona | Pauli Artaldi medici mors deploratur Syncerius Ipse vides, quo tot, Zephyree, inventa sepulcrum Cuncta tulit: superat vix, ah, vix est super umbra. Zephyreus Synceri, non umbra diu, non fama, nec ipsa Exstabunt monumenta; rogo vix pauca supersunt; Mox eadem nox obscura caligine condet, Quae tumulo circum increscunt virgulta vel alto Ignea vis excussa polo, aut manus improba perdet, Ossaque nuda solo sparsa atque ignota iacebunt; Ne post ossa quidem, nec fabula Maeonis ulla. Syncerius Haec igitur, Zephyree, dies? Haec summa laborum est? Quin potius, quoniam nulli sunt Maeoni sensus, Maeona nec lacrimaeve iuvant aut carmen, eamus. Ara, vale, cineres magni pastoris havento; Nos, Maeon, nos te aeternum salvere iubemus. Zephyreus Discedens ego, terra, tibi, quae Maeona servas, Et desiderium et lacrimas meaque oscula linquo; Te Zephyri foveant molles, te lenior aura, Maeonis et de qua frondescet amaracus urna Usque fluat liquor ille tibi, quo vulnera et ipse Sanabat, quo Naiadum comebat et ora, Fundebatque deum ambrosiam per rura, per hortos, Aeris et medica purgabat ab arte venenum, Quo fuit et silvis olim tam notus et urbi, Et fama superavit Ocrim iugaque alta Matesi. Ipse vale aeternum, Maeon, mihi maxime Maeon. Syncerius Nunc agedum, tenues calami, mea dulcis arundo, Dii coelo, terris umbrae, nos lenibus auris Cantantesque fruamur et ocia laeta sequamur. Cura olerum studiumque haerbarum artesque medendi Viventem iuvere expressi et Maeona succi, Me compresse iuvant labris labra; Phylli, venito; Ipse inter frondes coryletaque densa latebo. Zephyreus Oscula me suppressa iuvant; mea Lychni, maneto Qua platani strepit umbra, sonat leve murmur aquai. Syncerius Non me tam levat aura Canis sitientis in aestu, Spirat Acilla suo quam quod de pectore anethum. Zephyreus Me risus fovet, aura Philaenidis, aura cachinni, Sordeat ut Philomela apiumque ad saepta susurri. Syncerius Vidi ego picta manu selectaque fraga legentem, Innuit et mihi, serta deus dum stringit in umbra: Hic ibi tum foemur hirsutum setosaque menta Obstupui atque oculos fruticoso in margine fixi. Zephyreus Vidit me dum poma lego arrisitque legenti, Et dixit mihi Nais: "Amant et poma Napaeae." His ego tum implevique sinum obstupuique papillas Pectora dum limis oculis et colla pererro. Syncerius Suave per aestatem, ad fontem stat ubi unda, canorum Agmen et argutas ranarum audire querelas, Vellera tum crispantem et cornua lata moventem Cirronem spectare, salit dum terga Macillae, Mox Rufam, mox Albigenam, mox Thyrsan et Hypsan, Ac iusta residere, cui tua gaudia narres. Zephyreus Suave per hibernum frigus, dum nox silet, ipsum Ad foenile boum murmur, cum ruminat omnis Grex simul et pastae suspirant pignora matres, Audire, et saturi distenta sub hubera foetus Dum ludunt, petit hic socium, fugit ille petentem, Atque una recubare, cui tua pectora iungas. Syncerius Hic aries villosus et hirtis cornibus, aure Quadrifida, cui tergemini lato inguine testes Horrescunt, hic ipse aries gregis omnis et omnis Virque paterque gregis; patrem hunc foetura fatetur, Admissura virum; spes est gregis omnis in uno. Zephyreus Miraris taurum hunc; patrem hunc Lucania et unum Iactat habetque virum; armenti laus omnis in uno est. Ducit ab herculeo genus et cognomina tauro; Hunc Dryades mirantur, amatque et deperit illa, Quae facie tauros, oculis capit aurea cervos. Syncerius Sit modus, o Zephyree: instat nox, ite capellae, Ite et oves; age coge, Lacon, age coge, Lycarba, Latratu et revoca, cessit qui a matre, iuvencum. Zephyreus Synceri, hoc age, lecta sinu dum mespila condo, In thyrsum dum sorba suis cum frondibus apto. His gaudet tua Sila, probat mea Rufula sorbum. Syncerius Eia eia, Saturisca, domum, ad praesepia nota, Quid segnes? Eia ite, eia; nox advenit, eia, Ite domum; insidiis nox opportuna luporum est.