CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus POLIZIAN.sylv-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/POLIZIAN.sylv-04.xml.

Documentum POLIZIAN.sylv-04.xml in db pdill0


nutricia argumentum, de poetica et poetis A.P. Antoniotto Gentili, tt. sanctae Anastasiae | presbytero cardinali Auriensi, | S.D. Parvum quidem tuo nomini libellum dedico, | sed (ut spero) nec inanem rerum nec inopem: | multa et remota lectio, multa illum formavit opera. | Titulum NUTRITIA diximus, qua figura et Statius Soteria; | plenior hic enim mihi visus et argumento cohaerentior, | quam qui olim placuerat, NUTRIX. | Tu vero electus potissimum in cuius appareat nomine, | non quo rem tantillam tantae virtuti fortunaeque | convenire arbitrer, aut hoc esse denique putem | quod tuis erga me meritis debeatur; | verum cum prodire mollet hic in publicum liber sine patrocinio, | tuum praecipue sibi nomen inscripsit, | ex quo tutior foret atque honestior. | Quare suscipe, quaeso, quicquid hoc est mei foetus, | qua me quoque ipsum soles humanitate. | Deinceps autem plura melioraque forsitan accipies, | modo hunc primum quasi gustum non asperneris. | Nec enim vel ignoro vel dissimulo, | quantum tua mihi apud Innocentium Pont. max. | suffragata sit auctoritas; cui quidem et ipsi quotidie a me, | si non par gratia, certe aliqua tamen, pro virili parte, | scribendo saltem beneque et sentiendo et eloquendo refertur. | Vale. Florentiae, VI Kal. iunias, an. salutis MXDI Stat vetus et nullo lex intertura sub aevo (Divorum atque hominum concors incidit in auro Scilicet hanc Natura parens; dictasse feruntur Fatorum consulta Themis, solersque futuri Nondum caucasea pendens de rupe Prometheus), Quae gratos blandae officio nutricis alumnos Esse iubet, longumque pia mercede laborem Pensat, et emeritis cumulat compendia curis. Hinc italos phrygio signavit nomine portus, Caietae memor, Aeneas: hinc urbe Quirini Annua cinctutos nudabant festa lupercos: Hinc pater astrigero Dodonidas intulit axi Bacchus, agenoreo facturus cornua tauro: Hinc iubar olenium ratibus pelagoque pavendum Exoritur, siquidem cretaea fertur in Ida Capra Iovem puerum fidis aluisse papillis. Ast ego, cui sacrum pleno dedit ubere nectar, Non olidi coniunx hirci non rava sub antris Bellua non petulans nymphe non barbara mater, Sed dea Pieridum consors et conscia magnae Pallados, humanas augusta Poetica mentes Siderei rapiens secum in penetralia coeli; Quas, rogo, quas referam grates, quae praemia tantae Altrici soluisse queam, nec fulminis auctor, Nec thyrsi sceptrique potens? Quo nam improba ducis Mens avidum? Quo me pietas temeraria cogis Attonitum? Quinam hic animo trepidante tumultus? Fallor? An ipsa aptum dominae praecordia munus Parturiunt ultro, vocemque et verba canoro Concipiunt sensim numero, inlibataque fundunt Carmina nunquam ullis parcarum obnoxia pensis? Sic eat. En agedum; qua se furor incitat ardens, Qua mens qua pietas qua ducunt vota, sequamur. Intulerat terris nuper mundoque recenti Cura dei sanctum hoc animal, quod in aethera ferret Sublimes oculos; quod mentis acumine totum Naturae lustraret opus, causasque latenteis Eliceret rerum, et summum deprenderet aevi Artificem nutu terras maria astra regentem; Quod fretum ratione animi substerneret uni Cuncta sibi, ac vindex pecudum domitorque ferarum Posset ab ignavo senium defendere mundo, Neu lento squallere situ sua regna neque aegram Segnitia pateretur iners languescere vitam. Sed longum tamen obscuris immersa tenebris Gens rudis atque inculta virum, sine more sine ulla Lege propagabant aevum passimque ferino Degebant homines ritu; visque insita cordi Mole obsessa gravi, nondum ullos prompserat usus; Nil animo, duris agitabant cuncta lacertis. Nondum relligio miseris (si credere fas est), Non pietas, non officium; nec foedera discors Norat amicitiae vulgus; discernere nulli Promptum erat ambiguo susceptam semine prolem: Non torus insterni genio; non crimina plecti Iudicio; nulla in medium consulta referri; Non quaeri commune bonum; sua commoda quisque Metiri, sibi quique valere et vivere sueti. Et nunc, ceu prorsus morientem, vespere sero Ignari flevere diem; nunc, luce renata, Gaudebant ceu sole alio; variosque recursus Astrorum, variam Phoeben sublustris in umbra Noctis, et alternas in se redeuntibus annis Attoniti stupuere vices; insignia longum Spectabant coeli, pulchroque a lumine mundi Pendebant causarum inopes, rationis egentes. Donec ab aetherio genitor pertaesus Olympo Socordes animos, longo marcentia somno Pectora, te nostrae, divina Poetica, menti Aurigam dominamque dedit. Tu flectere habenis Colla reluctantum, tu lentis addere calcar, Tu formare rudes, tu prima extundere duro Abstrusam cordi scintillam, prima fovere Ausa prometheae coelestia semina flammae. Nam simul ac, pulchro moderatrix unica rerum Suffulta eloquio, dulcem sapientia cantum Protulit, et refugas tantum sonus attigit aures, Concurrere ferum vulgus; numerosque modosque Vocis et arcanas mirati in carmine leges, Densi humeris, arrecti animis, immota tenebant Ora catervatim: donec didicere quid usus Discrepet a recto; qui fons aut limes honesti; Quive fide cultus, quid ius aequabile, quid mos, Quid poscat decor et ratio; quae commoda vitae Concilient inter se homines, quae foedera rebus; Quantum inconsultas ultra solertia vires Emineat; quae dein pietas praestanda parenti Aut patriae, quantum iuncti sibi sanguinis ordo Vindicet, alternum quae copula servet amorem; Quod gerat imperium, fractura Cupidinis arcus Atque iras domitura truces, vis provida veri, Vis animae, celsa quae sic speculatur ab arce, Ut vel in astringeri semet praecordia mundi Insinuet, magnique irrumpat claustra Tonantis. Agnorant se quisque feri, pudibundaque longum Ora oculos taciti inter se immotique tenebant. Mox cunctos pariter morum vitaeque prioris Pertaesum; ritusque ausi damnare ferarum, Protinus exseruere hominem. Tum barbara primum Lingua novos subiit cultus, arcanaque sensa Mandavere notis, multaque tuenda virum vi Moenia succintus populis descripsit arator: Tum licitum vetitumque inter discrimina ferre, Et pretium laudi et noxae meditantia poenam Vindicibus coeptum tabulis incidere iura: Mox et dictus hymen, et desultoria certis Legibus est adstricta venus; sic pignora quisque Affectusque habuere suos: bellique togaeque Innumeras commenti artes, etiam aethera curis Substravere avidis, etiam famulantibus altum Inseruere apicem stellis, animoque rotatos Percurrere globos mundi; et sacra templa per orbem Plurima, lustrato, posuerunt denique, coelo. Sic species terris, vitae sua forma, suusque Dis honor, ipsa sibi tandem sic reddita mens est. An vero ille ferox, ille implacatus et audax Viribus, ille gravi prosternens cuncta lacerto, Trux vitae, praeceps animae, submitteret aequo Colla iugo aut duris pareret sponte lupatis, Ni prius indocilem sensum facundia victrix Vimque reluctantem irarum flatusque rebelles Carmine mollisset blando, pronisque sequentem Auribus ad pulchri speciem duxisset honesti? Quippe etiam stantes dulci leo carmine captus Submittit cervice iubas, roseamque dracones Erecti tendunt cristam et sua sibila ponunt; Ille quoque umbrarum custos, ille horror Averni, Cerberus, audita getici testudine vatis, Latratum posuit triplicem, tria sustulit hiscens Ora, novo stupidus cantu qui flexerat atram Tisiphonen, saevo lachrymas conciverat Orco: Ipsum fama Iovem, cum iam cyclopea magna Tela manu quatit insurgens tonitruque coruscat Horrisono et caecis miscet cava nubila flammis, Ut tamen increpuit nervis et pectine pulcher Delius alternumque piae cecinere sorores, Placari totumque sua diffundere mundum Laeticia et subito coelum instaurare sereno. Nunc age, qui tanto sacer hic furor incitet oestro Corda virum, quam multiplices ferat enthea partus Mens alto cognata polo, qui praemia doctae Frontis apollineas ansi sibi nectere lauros Inclyta perpetuis mandarunt nomina saeclis, Expediam. Faveat pulcro nunc Musa labori, Musa quies hominum divumque aeterna voluptas. Iuppiter (ut perhibent), liquidi per et ignea mundi Templa per et stellis radiantibus aethera fixum Aurarumque animas sola terrae et caerula ponti Dissitus, errantes citharae vice temperat orbes, Ac rapidum imparibus cursum rotat intervallis, Quem rata pars tamen et certum confine diremit. Hinc nostro maior captu sonus exit, acutas Compensans gravibus septem in discrimina voces; Stellantesque globos sua quaeque innoxia Siren Possidet, ambrosio mulcens pia numina cantu. Nec tamen in nullis hominum simulacra refulgent Mentibus, arcanam coeli testantia musam Permixtumque Iovem. Nam ceu tralucent imago Sideris in speculum, ceu puro condita vitro Solis inardescit radio vis limpida fontis; Sic nitidos vatum defecatosque sonori Informant flammantque animos modulamina coeli. Is rapit evantem fervor, fluctuque furoris Mens prior it pessum: tum clausus inaestuat alto Corde Deus, toto lymphatos pectore sensus Exstimulans; sociumque hominem indignatus, ad imas Cunctantem absterret latebras; vacua ipse potitus Sede, per obsessos semet tandem egerit artus, Inque suos humana ciet praecordia cantus. Non illos cycnaea mele, non daedala chordis Apta fides, non quae duplici geniale resultant Naula citata manu, non vincat dulcior ille Flatus inaequales digitis pulsantibus implens Compresso de folle tubas, pius aemula contra Iubila cui referunt chorus alternisque lacessunt. Agnoscas propere numen. Suspirat anhelo Grandior ore sonus, quantusque impleverit antrum Phoebados aut rupem euboicam. Nec martius illum Terrificum clangens rauci canor aeris obumbret, Nec tonitrus Iovis, aut petulantibus incita flabris Ossaeo pineta iugo, Nilive ruentis Exsurdans vicina fragor. Mirantur et ipsi Saepe (quis hoc credat?) quae nuper cumque, recepto Numine, legitimi cecinere oracula vates; Caligatque animus visis; nec vindice lingua Defendunt sua dicta sibi; postquam ille quievit Spiritus et pressi tacuit sacer impetus oris. Ipsaque niliacis longum mandata papyris Carmina phoebaeos videas afflare furores, Et coeli spirare fidim: quin sancta legentem Concutiunt parili turbam contagia motu, Deque aliis alios idem proseminat ardor Pectoris instinctu vates; ceu ferreus olim Anulus, arcana quem vi magnesia cautes Sustulerit, longam nexu pendente catenam Implicat et caecis inter se conserit hamis. Inde sacros musarum amnes, heliconia tempe, Mutlisoni celebrant numeroso gutture cycni. Prima tamen dubias funderunt carmina sortes. Quippe etiam ante Iovem, sagis instincta resolvit Ora sonis Nereus, Nereus quem prisca marinum Dictat fama senem; tuque, o consulte Prometheu, Qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris, Mirantem frustra satyrum captumque decoro Lumine, ne flammae daret obscula blanda, monebas. Mox quoque phocaico verum mugivit ab antro Alma Themis, qua rupe pares utrinque volatus Armigerae posuere Iovis: tum Iuppiter ipse Fatidico movit cantu dodonida quercum, Praesciaque in libycis concussit cornua lucis: Moxque lycaonias Pan carmine terruit umbras: Carmen apollinei tripodes laurusque locutae, Quaeque coronatum sonuere philesia Branchum, Pastorem Branchum, tribuit cui, gratus amorum, Sortilegas voces admissus ad oscula Paean: Et sua per carmen ducibus responsa latinis Noctivagus cecinit, calcato vellere, Faunus. Vos quoque per carmen, triplices, oracula, Parcae, Vestra datis: quin et veteres prompsere Sibyllae Carmen, Amalthea, et fati Marpesia dives, Herophileque idaea genus, praedoctaque Sabbe, Demoque, Phygoque, et veri gnara Phaennis, Et Carmenta parens, et Manto, et pythia longos Phemonoe commenta pedes, et filia Glauci Deiphobe nimium vivax: et Marcia fratrum Nomina; lymphatusque Bacis; subterque triones Natus hyperboreos Ollen; inque atthide terra Clarus honore Lichas; dodoniadesque columbae. Nam quid ego innumeras variantem Protea formas, Sed dubio risus vultu lachrymasque perosum? Quidve loquar te, Glauce senex? Plenumque parente Idmona, fulminei prostratum dentibus apri? Ampycidemque pium, libycis quem fudit arenis Vipera fatifero fauces accensa veneno? Quid te, cui volucrum linguae patuere, Melampu? Quid, cui post visos nudatae Pallados artus Cernere nil licitum? Quid quem impia prodidit uxor, Hosticaque hausit humus? Quique alto in melle necatum Restituit luci, quo nuper vixerat anguis Gramine, minoum dictaeo carcere Glaucum? Aut, qui mille rates peritura ad Pergama duxit, Thestoriden? Aut qui magica fera murmura lingua Ingeminans, liquido deduxit ab aethere fulmen In caput ipse suum, propugnarique bidental Iussit achaemenium servantia busta tiaram? An memorem solymos, praelustria nomina, vates; Psallentemque deo regem, qui turbine fundae Icta philistaeo secuit puer ora giganti; Teque palaestini laqueantem culmina templi, Mentis opumque potens, Salomon, nec odora tacentem Oscula solicito languentis amore puellae? Pars hymnos fudere Deo: sic maximus ille Nondum clara sacris radiatus tempora Moses Ignibus, ut rubras sicco pede transiit undas, Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum; Tuque puer, modo dicte mihi, iessaee, vicissim Dulcia terribili mutans psalteria bello, Voce deum placas: ut quos Babylone rebelli Lambit in horrisonis non noxia flamma caminis; Quosque alios, veteris gens servantissima ritus, Retrorsum Iudaea legit. Sed enim aethera magnum, Custodesque alii genios (ita iusserat error Publicus) innumerosque lares, functosque sepluchris Mille deos, variisque animatum partibus orbem, Heu frustra coluere pii! Veniamque rogantes, Qualiacunque suo placabant numina cantu. Mox chaos et teneri prima incunabula mundi, Et divum genus atque hominum, et titania saecla Non humili dixere tuba, quoque edita partu Gramina, frondiferumque nemus, gentesque ferarum: Quidve parens natura agitet; quosve aurea ducant Astra choros; ut se fraternis Delia flammis Induat, et radiis eadem mox depleat haustis; Quae coelo portenta volent, quemve ille tumultum Misceat, aut quantis varietur ab ignibus aer; Quo saliat quassante solum; qui torqueat error Oceani refluas undas molemque natantem. Inde sacrosanctas modulati carmine leges, Multisonum facere nomon: nec vulnera tantum Saeva, sed et caecos vincebant carmine morbos: Sacrifici quondam nec dis ignara poetae Nomina: quin magicas arcano murmure linguas In varios duxere modos. Nec fabula mendax Parrhasio lapides movisse Amphiona plectro, Orpheus atque lyram curva de valle secutas In caput isse retro liquido pede fluminis undas; Cumque suis spelaea feris, cum rupibus ipsis Dulcia pierias properasse ad carmina fagos; Quaeque avis applauso libraret in aere pinnas, Pene intercepto vix se tenuisse volatu. Illius argutis etiam patuere querelis Tartara, terrificis illum villosa colubris Tergemini stupuere canis latrantia monstra: Tum primum et lachrymas, invita per ora cadentes Eumenidum, stygii coniunx mirata tyranni, Indulsit vati Eurydicen; sed muneris usum Perdidit: heu durae nimia inclementia legis! At iuvenem postquam thressarum iniuria matrum, Frustra suave melos frustra pia verba moventem, Dispersit totis lacerum furialiter agris, Cum lyra divulsum caput a cervice cruenta Heu medium veheret resonans lugubre per Hebrum, Relliquias animae iam deficientis amatam Movit in Eurydicen, tamen illam frigidus unam Spiritus, illam unam moriens quoque lingua vocabat: Lesboum stupuit vulgus, cum flere natantes Sponte fides atque os domini vectare cruentum Vidit et heu lassis velut aspirare querelis. Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus Ausus, apollinea pendentem substulit aede; Quem tamen, indocto ferientem pollice cordas, Vindice discerpsit rictu nocturna canum vis. Illa recepta polo, ceu quondam saxa nemusque, Sic nunc stelliferis agit aurea cornibus astra. Quin et, pellaei quondam praesaga triumphi, Delicuit sudore sacro libethris imago. Tantus honor getico fuit, et post funera, vati! At tu, qui merito dulcem cratera magistro Obtuleras, volucri penetrans in saecula fama, Cantando trahis elysios, Musaee, minores. Contra autem indocilem nimis execratur alumnum, Immemoremque Linus vocat ingratumque laborum Amphitryoniaden; qui quondam triste perosus Doctoris magni imperium, veneranda rebelli Contudit ora lyra, et clamantem plurima frustra Tendentemque manus obtestantemque peremit, Heu non ista piae meritum sibi praemia linguae! Iam methymnaeum vatem delphine revectum; Iam Thamyram cantu doctas anteire sorores Fretum, mox citharae damnatum et luminis orbum; Quis nescit? Princeps idem (ni vana vetustas) Ad faciles venerem inlicitam convertit ephebos, Insignemque sacro tulerat certamine palmam Tertius: hoc etenim cirrhaeus honore Philammon Claruit ante pater; sed cres praevenerat ambos Chrysothemis. Nam Demodoci vivacior aevo Fama meletaeis gaudet iuvenescere chartis; Et tua, neritias invito pectine mensas Qui celebras. Etenim ut stellas fugere undique coelo, Aurea cum radios Hyperionis exseruit fax, Cernimus, et tenuem velut evanescere lunam; Sic veterum illustres flagranti obscurat honores Lampade Maeonides: unum quem, dia canentem Facta virum et saevas aequantem pectine pugnas. Obstupuit prorsusque parem confessus Apollo est. Proximus huic autem, vel (ni veneranda senectus Obstiterit) fortasse prior, canit arma virumque Vergilius; cui rure sacro cui gramine pastor Ascraeus siculusque simul cessere volentes; Quem non tabifico mordax attingere livor Dente queat, livor tandem et sandalion ausus Carpere, cum dominam asseruit sua forma Dionen. Excipiunt gemini procul hos longeque sequuntur Qui septem cadmaea vocent ad moenia reges: Hunc phoebaea Claros, cumaea Neapolis illum Protulit; hic elegis etiam tua funera Lyde Flet pius, herois ille audax versibus effert Magnanimum quoque Peliden; hic denique magni Instar habet populi pendentem ad verba Platonem, Ille etiam sylvis partum sibi praedicat aurum. Ecce alii primo tentatum remige pontum, Palladiamque ratem, tabulasque dedere loquaces: Quorum threicio personam primus ab Orpheo Accepit, genitus Miscelli gente salubri; Alter Alexandri nilotidas abnegat arces Exosus natale solum, tumidamque colosso Solis et irriguam pluvio Rhodon expetit auro. Huius in ausonio vestigia pulvere Varro Pone legit; linguae haud opulens, ut barbara Narbo Ut quem parvus Atax latiae transcripserat urbi: Atque idem imparibus proprios exponit amores Leucadiamque suam; numeris succedere magno Auruncae quondam frustra conatus alumno. Nam te, Flacce, sinu sulcantem caerula pleno, Heu iuvenem cursu excussit mors saeva, priusquam Aesonides Pagasas patriamque revectus Iolcon. At tibi, daedaleos monitus, heliconiae vates, Qui sequeris, neque ventosis in nubibus alas Expandis neque serpis humi sed praepete lapsu Ceu medium confine teris, quo carmine dignas Addiderim, tandem, quove ore aut pectore laudes? Scilicet huic, patriis pecudes in vallibus olim Servanti, cunctae sese indulsere videndas Aonides, laurumque viro vocemque dedere, Qua superum caneret stirpem, praeceptaque morum, Descriptosque dies operum, clypeumque tremendi Herculis, et veteres divum genus heroinas. Ergo et chalcidico vatum certamine quondam Rettulit auritum tripoda, et (si vera minores Audimus) cantu magnum quoque vicit Homerum. Moxque dolo extinctum mersumque ad littora, tristis Delphinum vexere chorus; nec defuit index Turba canum, medioque darent qui corpora sontum Mersa mari et meritam placarent mortibus umbram: Ossaque fatali tellus minyea sepulchro Nunc habet, annosae conspectu inventa volucris. Nec quae magnanimum nodosae robore clavae Instruit Alciden, nullum nomenque decusque Conciliat sterili Pisandria musa Camiro. Nec qui bissenos iterum memorare labores Audet, et a primo vatum figmenta priorum Usque chao repetit; non saltem laudibus aequet Ascraeum clariumque senes. Neque Chalcis alumnum Euphoriona tacet, vario qui personat ore Mopsopiam: neque Tyrtaei Lacedaemona cantu Victricem se ferre pudet, licet impare gressu Tenderet. Adde novis mutantem corpora formis Parthenium; pictique notantem lumina mundi, Namque hoc praecipue se carmine iactat, Aratum, Cui cor ab intonsi fax ore accensa Philini Urebat miserum, quem terra Cilissa recepit Et portentoso celebrem dedit esse sepulchro. Nec te, quem Colophon tulerit, Nicandre, tacebo, Paeoniis celebrem studiis; qui nigra venena Prodis et emissas serpentum fauce salivas, Tum medicas subiungis opem; praedicere finem Morborum et tacitas gnarus deprehendere causas; Atque idem pia rura sonas, dulcissima miscens Austero figmenta operi. Sed lustra ferarum Scrutatur, captat volucres prolemque natantum, Mox dat habere Pio gratissimus Antonino Oppianus, docti praedives honore laboris. Pingit et exiguis totum Dionysius orbem Terrarum in tabulis: sed non et praelia Bacchi Nonnus in exigua potuit contexere tela. Battiades Hecalen sonat et marathonia gesta, Celsior assueto; causasque aetate latentes Prodit; et undeno molles pede cantat amores; Et nunc ingratum tenebrosus devovet Ibin; Nunc superos celebrat; nunc tristibus ardet iambis; Nunc humili premitur socco, nunc ille cothurno Altior assurgit: centumque poemata pangens, Dissipat in varios heliconia flumina rivos. Sed Tiberim, dominum rerum mundique potentem, Ambigitur, riguine tener Sulmonis alumnus Nobilitet magis, an vero tibi, Roma, pudori Sit potius, getica sic semisepultus arena, Proh dolo! Exul inops, nimium quia forsan amico Lumine caesareae spectaverit ora puellae. Ille novas primo facies transformat ab aevo; Ille cupidineas versu canit impare flammas; Involvitque novum dubiis ambagibus Ibin; Vel dat amatricum dictatas ore tabellas; Vel miser exilium cycnaeo gutture deflet; Temporaque et causas romani digerit anni; Vel memorat pisces et adhuc ignara Latinis Nomina; vel coelo labentia computat astra; Et replet astrictas diverso epigrammate chartas; Consutum quoque syrma trahit; suspendit et unca Nare malos (quorum nunc omnia plena) poetas, Indulgens tamen usque sibi: nam praeditus acri Nimirum ingenio, faciem putat esse decoram Carminis, inspersus maculet quam denique naevus. Iam senior triplici vates qui corde superbit, Maeonides Italis (ni fallunt visa) secundus, Bella horrenda tonat Romanorumque triumphos, Inque vicem nexos per carmina digerit annos; Arte rudis, sed mente potens, parcissimus oris, Pauper opum, fidens animi, morumque probatus, Contentusque suo, nec bello ignarus et armis. Quem, Rudiis ortum, rigidi quaestura Catonis Ad septemgeminas iuvenem deduxerat arces; Mox comes armorum Fulvi, qui sanguine partas Scilicet haud dubitat latiis sacrare camoenis Exuvias, dedit aetolis hostilia campis Corpora multa neci; longe gratissimus idem, Scipio magne, tibi et calabris vicinus in hortis Virtute emeritis, cuius gentile sepulchrum Mox tenuit, nullo patiens sua funera fletu Produci laetusque virum volitare per ora. Praeterea tragico boat ampullosus hiatu; Comica lascivo proscenia laxat iambo; Exponit satyros, Latioque Evhemeron infert. Et, modo reprensi, deflorans carmina Naevi, Carmina quae quondam Fauni vatesque canebant, Mox gemet ipse suo natas in littore conchas Praecultum purgare fimo et sibi ferre Maronem. Sed quamquam in primis docto Verona Catullo Gaudet; vulnificos elegis qui miscet iambos, Et sub adoptivum redigit te Clodia nomen; Parturit et fortem forti quoque carmine Achillem; Atque urbis proceres multo sale defricat audax, Caesareaeque notas et inurit stigmata fronti; Nonnihil Aemilium tamen haec quoque iactat alumnum Texentem tenui Macrum subtegmina filo, Dum volucres numeris dum gramina pingit et angues. Nec qui philtra bibit nimioque insanus amore Mox ferro incubuit, sic mentem amiserat omnem, Ut non sublimi caneret Lucretius ore Arcanas mundi causas elementaque rerum; Doctus, et arpino tamen exploratus ab ungui. Scilicet et veteres naturam pandere Grai Carmine tentarunt celebri: ceu maximus ille. Aerisonas pedibus qui quondam inductus amyclas, Insiluit siculi rapidum cratera camini; Et cui de vocum tenebris cognomina flenti Addita; quosque alios studio sapientia dulci Implicuit, cecinitque diu memoranda vetustas. Emicat hesperio, trifidum ceu fulmen, ab orbe Qui, vix puber adhuc rudibusque tenerrimus annis. Haemonios iterat currus auroque repensum Hectora; tartareasque domos; dirumque Neronem; Orpheaque; et meritae peragit praeconia Pollae; Lascivitque iocis; ac torrens voce soluta Dulichias aequare nives et fulmina tendit, Quanta periclaeo lepor intorquebat ab ore. Mox tonat ardenti pharsalica praelia cantu Aegyptique nefas, primo vix flore genarum Conspicuus: torvo quem protinus ore secundum Respexit, captae vix ausus fidere palmae, Vergilius. Sed iniqua bonis Rhamnusia tantis Heu decus hoc orbi invidit, ne vindice ferro Assereret miseras incesto a principe terras. Tum felix tamen, o iuvenis, (nam conscia poenam Corda levant) felix, inquam! Licet ille cruentum Rugiat et truncas desiccet sanguine venas, Fronte minax, diraeque instinctus verbere matris. Macte animo! Non te, o vates parnasside, lauru Nequicquam deus et cithara dignatus honora est. Post hunc sidoniae damnat periuria gentis, Emeritosque foro musis tandem adserit annos Sillius, ausonio qui quondam fulgidus ostro Expulit horribilem vitaque aulaque tyrannum: Ipse obiit plenusque aevi natoque superstes, Aspera congenito fixus vestigia clavo. An taceam Bassum gravido tua dona ferentem, Vespasiane, sinu? Et fantem sicula arma Severum? Aut te sidonias repetentem, Pontice, Thebas? Aut pelusiaci missum de plebe Canopi Pulchra suum quem nunc Florentia iactat alumnum, Gaudentem stygio dominam iunxisse marito Magnanimique vagos ducis ostentare labores? Aut te, niliaca relegentem sidera cura, Bis vates, Manli, et babylonia signa sequentem? Quosque sibi aequaevos puro vocalior ore, Nequa laboranti incumbant oblivia famae, Naso refert, queruli tangens confinia Ponti? Et qui smyrnaeis poterat contendere plectris Valgius, ut tersi memorat pia musa Tibulli? Musa sibi primos quae iure adsciscat honores Imparibus numeris, ni blanda Propertius ora Solvat, et ambiguam faciat certamine palmam; Plania materiam teneri dat et Hostia cantus, Nomine supposito: ceu Galli mima Cytheris Personam falsae lasciva Lycoridos adfert In scenam, et docto clausam se iactat amanti, Dum miser ipse suo fodiat praecordia ferro. At non exigui tenuis quoque pagina Calvi Dissimulat pulchram, sed acerbo funere raptam, Quintiliam. Nec cous ad haec non sacra Philetes, Quamquam est aeger, adest, quamquam vestigia lento Fulta gravat plumbo: nec qui sine amore iocisque Iucundum nihil esse putat. Quid rustica dicam Iubila pastorum sylvis meditata sub altis? Ut patrias Moschus non inficietur avenas, Externasque Bion? Ut opaca Tityron umbra Provocet ausonio Calpurni fistula cantu? Acrios procul in tractus et nubila supra Pindarus it, dircaeus olor, cui nectare blandae Os tenerum libastis apes, dum fessa levaret Membra quiete puer mollem spirantia somnum. Sed tanagraea suo mox iure poetria risit, Irrita qui toto sereret figmenta canistro; Tum certare auso palmam intercepit opimam. Aeoliis praelata modis atque illice forma. Ille, agathoclea subnisus voce, coronas Dixit olympiacas, et qua victoribus Isthmos Fronde comam Delphique tegant nemeaeaque tesqua Lunigenam mentita feram; tum numina divum, Virtutesque virosque undanti pectore torrens Provexit; sparsitque pios ad funera questus. Frugibus hunc libisque virum cirrhaeus ab ara Phoebus et accubitu mensae dignatus honoro est; Panaque pastores solis videre sub antris Pindarico tacitas mulcentem carmine sylvas. Inde senem, pueri gremio cervice reposta Infusum, et dulci laxantem corda sopore, Protinus ad maneis et odoro germine pictum Elysium tacita rapuit Proserpina dextra. Quin etiam hostiles, longo post tempore, flammae, Quae septemgeminas populabant undique Thebas, Expavere domum tanti tamen urere vatis, Et sua posteritas medios quoque tuta per enses Sensit inexhausta cinerem iuvenescere fama. Non ego te, longo praesignis Anacreon aevo, Transierim, bicolore caput redimite racemo; Cui citharae cordi, cui nigri pocula Bacchi Semper, et ancipiti stimulans Amathusia cura: Nam modo threicii crinem miraris ephebi, Nunc samium celebras (iubet Adrastea) Bathyllum, Nunc teneram Eurypylen tenerumque Megistea laudas: Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae. Ipse Lyci nigros oculos nigrumque capillum, Quamque vides digito nativam inolescere gemmam, Exactosque canis, pugnax Alcaee, tyrannos, Aeolium docto pertentans barbiton auro; Arma sed actaeae tua fles suspensa Minervae. Sustinet heroi valida testudine pondus Carminis, et damnans Helenen laudansque vicissim Amittit recipitque oculos tuus. Himera, civis Stesichorus, quem trux Phalaris veneratus et hostem est; Cuius et in labris sedit puerilibus olim Daulias, et vestrum, musae, cantavit alumnum. Sed vocat ad lachrymas cei pia naenia vatis; Unum Mnemosyne quondam praeque omnibus unum Quem coluit, saevae quem subtraxere ruinae Ledaei iuvenes; vacuam cui tristis ad arcam Gratia flet, laniata comas nudata lacertos; Quique sui vindex fuit et post fata sepulchri. Ipsi etiam patria pressi brevitate Lacones Adscitum largo tamen ore Alcmana recensent; Quem tulit auriferos ostentans Lydia fontes, Nunc gemit heu tineis artus et tabe peresum. At te cui numeros dictat dea Suada canoros, Ibyce, quique marem tantum meditaris amorem, Nec superi nec avis pygmaea reliquit inultum; Et nunc rheginis tua sedibus ossa quiescunt. Nec vulgare canit, dulcis ab Iulide Siren, Bacchylides. Sed enim lyricis iam nona poetis Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter Pierias legit ungue rosas unde implicet audax Serta Cupido sibi; niveam quae pectine blando Cyrinnem Megaramque simul cumque Atthide pulchram Cantat Anactorien et crinigeram Telesippen; Et te conspicuum recidivo flore iuventae Miratur revocatque, Phaon, seu munera vectae Puppe tua Veneris seu sic facit herba potentem: Sed tandem ambracias temeraria saltat in undas; Quae toties Gorgo toties incesserat atrox Famosam Andromeden patriaque libidine turpem. Non illi Praxilla suos praedoctaque Nossis Contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles, Non Anyte, non quae versus Erinna trecentos Castalio ceu melle rigat, non candida Myro, Nec Thelesilla ferox, non quae canit aegida saevae Pallados effusum crinem vittata Corinna. Illam etiam decimo cunctae accepere sedili Pierides, sertumque novem de floribus auro Contextum nitidis laetae imposuere capillis. Hinc venusina favos dulci iucunda susurro Carpsit apis; sed acu ferit irritata cruento Haec eadem, rigidis Auruncae in vepribus errans, Quas Persi manus et bilem succensus Aquinas Mox legere sibi. Neque enim his metuendus iambo Certet echidnaeo, licet acrem effusus in iram Ore lycambiadas rabioso occiderit ambas Archilochus, medio licet illum in marte peremptum Vindicet et nigro sit Pythia dura Calondae; Nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus Bupalon et stratum morsu laniavit Athenin; Nec Batius; spinisque Bibaculus asper acutis. Multi, Bacche, tuo proculcavere cothurno Fortunas regum ambiguas, et sceptra tyrannis Extorsere feris, totumque tremore metuque Horribiles totum luctu opplevere theatrum. Pluraque, palladiae, quondam impendistis, Athenae; Dum scena Oedipoden, pavidumque agitatis Orestem, Atreaque, et medica percussum Telephon hasta, Oenidaeque facem, furiisque Alcmaeona pulsum, Quosque alios olidum cantor produxit ob hircum. Quae, cum barbarico marathonia sanguine tellus Incaluit, multoque obstructae funere Xerxen Thermopylae tarda refugum videre carina, Auctorem perhibent Thespin, quem iusta Solonis Cura cothurnatis iussit descendere plaustris. Tres porro insignem sibi defendere coronam: Aeschylus aeriae casu testudinis ictus, Quemque senem meritae rapuerunt gaudia palmae, Quemque tegit rabidis lacerum pia Pella molossis. Invasere locum Plias septena secundum. Quippe alios, quos nec centum sit dicere linguis, Fortunae nunc quemque suae famaeque relinquam: Ni latium Varius tamen obiectare Thyesten Ambiat; atque suum iactet mihi Corduba vatem, Cuius ad herculeum tremefacta orchestra furorem est: Ecce et grandiloquo semet quoque suggerit ore Accius, et magna conturbat voce canentem Pacuvius; nitidumque ostentat musa Secundum. Adde et, mordaci quatientes pulpita risu, Eupolin, in medium quem mendax fabula pontum Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta; Quique leves nebulas actaeae effuderat urbi, Salsus Aristophanes; compotoremque Cratinum. Adde novos etiam soccos, exemplaque morum, Et variae specimen vitae: iam grata Menandro Posteritas, ipsoque volente Philemone, palmam Restituit; longe sequitur quem plurima turba Haud nostro referenda sono, sed pagina docti Reddit Athenaei tamen insinuatque futuris. Claudicat hic Latium, vixque ipsam attingimus umbram Cecropiae laudis; gravitas romana repugnat Scilicet. Et quamvis veterum sit multus in ore Caecilius, quamvis iucundi scripta Terenti Scipio dissimulet, quamvis plautina camoenis Lingua opicis placeat; scenam tamen ipsa suorum Aeneadum fugit alma Venus, tantumque togatis Interdum Afrani grato se indulget honore. Hos tamen atque alios Volcatius ordine sistit Sedigitus. Mimos sed enim scripsere protervos Implicitusque Sophron, risuque Philistio tandem Perditus; hinc Laberi lascivia multaque Publi Claruit ausonio sententia dicta theatro. Pars quoque sotadicos ceu prostituere cinaedos. Pars tenues sparsere sales epigrammatae multo Sed Latio celebres: quem misit Iberia Marcum; Romuleumque suis exornans fascibus annum Ausonius; mitto Hortensi doctique Catonis, Qui solus legit quondam fecitque poetas, Mitto et Cornifici lusus, Ticidaeque Perillam, Et Cinnam obscurum, teque, ore protervior, Anser. Pammetron hic cecinit; Sillos dedit ille licentes; Ille menippeae ioca miscellanea perae Infersit; satyros alius nudavit agrestes; Et patuere novae per mille poemata curae. Quas ego, si pyliae duplicentur tempora vitae Iam mihi, si cunctas nostra in praecordia voces Fama ferat, rigidoque sonent haec pectora ferro, Non amplecti ausim numero, non ore profari Evaleam tantaeve situm indagare senectae. Nec tamen Aligerum fraudarim hoc munere Dantem, Per styga per stellas mediique per ardua montis, Pulchra Beatricis sub virginis ora, volantem; Quique cupidineum repetit Petrarcha triumphum; Et qui bisquinis centum argumenta diebus Pingit; et obscuri qui semina monstrat amoris: Unde tibi immensae veniunt praeconia laudis, Ingeniis opibusque potens, Florentia mater. Tu vero aeternam, per avi vestigia Cosmi Perque patris (quis enim pietate insignior illo?) Ad famam eluctans, cuius securus ad umbram Fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus, Maeoniae caput o Laurens, quem plena senatu Curia quemque gravi populus stupet ore loquentem, Si fas est, tua nunc humili patere otia cantu Secessusque sacros avidas me ferre sub auras. Namque, importunas mulcentem pectine curas, Umbrosae recolo te quondam vallis in antrum Monticolam traxisse deam: vidi ipse corollas Nexantem, numerosque tuos prona aure bibentem: Viderunt socii pariter; seu grata Dianae Nympha fuit, quanquam nullae sonuere pharetrae, Seu soror aonidum et nostrae tunc hospita sylvae. Illa tibi, lauruque tua semperque recenti Flore comam cingens, pulchrum inspiravit amorem. Mox et apollineis audentem opponere nervis Pana leves calamos, nemoris sub rupe pherei, Carmine dum celebras, eadem tibi virgo vocanti Astitit et sanctos nec opina afflavit honores. Ergo et nocticanum per te Galatea Corinthum Iam non dura videt. Nam quis flagrantia nescit Vota, cupidineoque ardentes igne querelas? Seu tibi phoebaeis audax concurrere flammis Claro stella die, seu lutea flore sequaci Infelix Clytie, seu mentem semper oberrans Forma subit dominae; seu pulchrae gaudia mortis, Atque pium tacto iurantem pectore Amorem, Atque oculos canis, atque manus, niveisque capillos Infusos humeris, et verba, et lene sonantis Murmur aquae, violaeque comas, blandumque soporem, Laetaque quam dulcis suspiria fundat amaror, Quantum addat formae pietas, quam saepe decenter Palleat, utque tuum foveat cor pectore nymphe. Non vacat argutosque sales satyraque bibaces Descriptos memorare senes; non carmina festis Excipienda choris, querulasve animantia chordas. Idem etiam tacitae referens pastoria vitae Otia et urbanos, thyrso exstimulante, labores, Mox fugis in coelum, non ceu per lubrica nisus, Extremamque boni gaudes contingere metam. Quodque alii studiumque vocant durumque laborem, Hic tibi ludus erit: fessus civilibus actis, Huc is emeritas acuens ad carmina vires. Felix ingenio! Felix cui pectore tantas Instaurare vices, cui fas tam magna capaci Alternare animo, et varias ita nectere curas! Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum, Ni pietas ni longus amor ni vana magistros Aura suo nimios iubet indulgere favores Quemque operi, ni me tacita experientia fallit, Ibit in exemplum natus, mea maxima cura, Ibit in acta patris, sese tanta indole dignum Praestabit. Lustris nondum tribus ecce peractis. Iam tamen in Latium graiae monimenta senectae Evocat; et dulci detornat carmina plectro; Meque per aoniae sequitur compendia sylvae Ereptans avide montem, iamque instat anhelo, It iam pene prior. Sic, o, sic pergat! Et ipsum Me superet maiore gradu, longeque relinquat Protinus! Et dulci potius plaudatur alumno, Bisque mei victore illo celebrentur honores! Absoluta est in Faesulano, | VIII idus octobris MCCCCLXXXVI