CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus POLIZIAN.sylv-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/POLIZIAN.sylv-03.xml.

Documentum POLIZIAN.sylv-03.xml in db pdill0


Ambra in poetae Homeri enarratione pronuntiata A.P. Laurentio Tornabono suo S.D. | Debetur haec Sylva tibi, vel argumento vel titulo: | nam et Homeri studiosus es quasique noster consectaneus; | et propinquus Laurentii Medicis, summi praecellentisque viri, | qui scilicet AMBRAM ipsam Caianam, | praedium (ut ita dixerim) omniferum, | quasi pro laxamento sibi delegit civilium laborum. | Tibi ergo poemation hoc, qualecumque est, nuncupamus, | ut sit amoris nostri monimentum, | sit incitamentum tibi ad studia literarum, | praesertimque graecarum: in quibus tamen ita tantum processisti, | ut videare ad summum brevi, si modo perrexeris, evasurus. | Vale. Florentiae, pridie nonas novembres MCCCCLXXXV Spicea si Cereris templo suspensa corona Donum erat agricolae quondam; si vinitor uvam Seposuit Bromio, quotiens praedivite cornu Copia se fudit; placidam si lacte recenti Pastores sparsere Palem, spumantia postquam Complerant olidam supra caput ubera mulctram; Primitias et quisque sui fert muneris auctor; Cur ego non vocem hanc, aut si quid spiritus olim Concipit egregium, si quid mens ardua conscit Rarum insigne sibi, si quo se murmure iactat Lingua potens, cur non totum in praeconia solvam Maeonidae magni, cuius de gurgite vivo Combibit arcanos vatum omnis turba furores? Utque laboriferi ferrum lapis Herculis alte Erigit, et longos chalybum procul implicat orbes Vimque suam aspirat cunctis; ita prorsus ab uno Impetus ille sacer vatum dependet Homero. Ille Iovis mensae accumbens, dat pocula nobis Iliaca porrecta manu, quae triste repellant Annorum senium vitamque in saecla propagent. Ille deum vultus, ille ardua semina laudum Ostentat populis, ac mentis praepete nisu Pervolitat chaos immensum coelum aequora terras, Vimque omnem exsinuat rerum, vocesque refundit Quas fera quas volucris quas venti atque aetheris ignes Quas maria atque amnes quas dique hominesque loquantur. Quin, nudam virtutem ipsam complexus, honores Fastidit vanos, et ineptae praemia famae Despicit exemptus vulgo; ac iam monte potitus, Ridet anhelantem dura ad fastigia turbam. Vos, age nunc, tanti, precor, incunabula vatis Divinosque ortus, Clio, dictate canenti: Muneris hos vestri; longis siquidem obsita saeclis Fama tacet, centumque deae premit ora vetustas. Iverat Aethiopum solitas invisere mensas Oceanumque senem et foecundae Tethyos antra Iuppiter, aetnaeoque manum exarmaverat igni Contentus scaeptris: frontem tranquilla serenat Maiestas, sanctoque nitet pax aurea vultu; Nimbi hyemes tonitrusque procul; regem omne deorum Concilium, facie cultuque insigne, sequuntur. Bistoniis Mars instat equis; tu iungis olores, Phoebe, therapnaeos: getica Mars fulgurat hasta; Contendis tu, Phoebe, fides, arcusque retendis. Lyncas agit Bromius; pavos Saturnia pictos; Tardos Luna boves, annosas Delia cervas; Grypas hyperboreos Nemesis; Cytherea columbas. Fert pedibus pinnas puer arcas, crine galerum, Et chelyn incurvam atque incurvam sustinet harpen, Paciferaque duos virga discriminat angues; Coryton puer idalius calamosque facemque, Alcides clavam et nemaei vellera monstri, Tartaream Pallas galeam et Phorcynida gestat. Concordes gemino radiantur Castoris astro; Claviger in semet redeuntem computat annum Iam dextra deus. At Saturnum lanea compes Mulcibero iubet ire parem; nec dextra, Prometheu, Non tua caucaseae meminit ferrata catenae. Arma deos sua quemque decent. Nec segnius alti Numina conveniunt pelagi: rex ipse biformes Arduus urget equos, saevoque tridente minatur Euroque Boreaeque, et vultu temperat Austros; Solus equo Zephyrus tremulis persultata in undis, Ipse sinu facilem molli fovet Amphitriten. Ludunt Nereidum simplex chorus: illa sororem Provocat et blando certat superare natatu; Haec iunctum delphina regit; premit illa leonem; Trux vehit hanc aries; olido sedet illa iuvenco; Insultant aliae monstris quae plurima vastus Subluit Oceanus scopulis, horrentia cete, Ballaenam pistrimque et physetera marinos (Siqua fides vero est) efflantem ad sidera fluctus; Quasdam et semiferi dorso Tritones amico Excipiunt bifidaeque ligant curvamine caudae, Et nunc tortilibus permulcent aequora conchis, Dulcia nunc flexis cervicibus oscula captant. It Phorcus pater; it Glaucus, longamque per undas Canitiem trahit et nymphis luctantibus instat. Inousque puer, glauca cum matre, repulsas Nunc subter lascivit aquas, nunc improbus extat Pube tenus, conchasque et rubra corallia vellit. Tu quoque non dubio frontem laxare severam Tandem ausus risu, Proteu. Verum una peremptum Plorat adhuc natum Thetis: et crudelia divum Numina crudeles Parcas miseranda lacessit; Ac precibus mixtas obliquans saeva querelas, Exitiique reum citat, et convitia fundit. Tum, vix passa thoro primos accumbere divum, Procurrit turbata comas et pectore nudo (Sic dolor ille monet); laevaque amplexa verendi Genua Iovis, dextraque attentans supplice barbam, Talibus affata est: "O qui stellantia nutu Regna quatis, viden ut magna de gente dearum Sola ego perpetuo (quid enim mea vulnera celem?) Tabescam luctu, vestrasque infesta profanem Has epulas? Quodnam ob meritum, pater optime? Certe Non ego vincla tibi, scis o scis ipse, parabam, Magne sator; non corycio tua tela sub antro Servabat Thetis anguipedi iurata Typhoeo. Nec nunc mortales thalamos humilemque maritum Conquerimur: fuerint Parcarum vellera iustis Invida connubiis; liceat timuisse Tonanti. Quamquam o!... sed taceo. Cur autem, summe deorum, Cur meus Aeacides latoia tela cruentat, Te minor? Anne etiam sobolem damnavimus ipsae Aut faciem, Titani, tuam? Sed vertite, quaeso, Me quoque iamdudum in silicem, nec marmora solum Tristibus aeternum lachrymis sipyleia manent. Hos certe ingrato cineri mutisque sepulchris, Quando aliud quid sit, genitrix persolvat honores; Si neque perpetuae saltem illum munere laudis Dignaris, pater, et Lethen parva accolet umbra." Talia verba refert; genibusque affixa Tonantis Haeret, inexhaustum lachrymans sparsisque capillis. Iamque deos omnes dictis et imagine moesta Flexerat. Invidiam sensit, vultusque retorsit Ad Venerem Phoebus. Tum divam, pauca moratus, Sublevat omnipotens, verbisque ita mulcet amicis: "Ne crede aeterno incisas adamante revelli Posse deum leges: stant omne immota per aevum Quae triplices nevere colus. Nec funera nati Flet Thetis una sui: communes desine casus Adnumerare tibi; ac totam hanc circumspice turbam; Scilicet invenies consortes undique luctus, Me quoque in his; siquidem transegit opuntia cuspis Ductorem Lyciae, et moribundum in pulvere mersit. Nec tu digna tamen (fateor), ni fata repugnent, Quae tam saeva gemas, quae mortales hymenaeos, Nerei, pertuleris: nec solus Apollinis arcus Pignora divarum phrygiis tamen obruit arvis; Est etiam cui memnoniam Pallantias urnam Imputet. Atque adeo tristes ut pectore curas Excutias animumque leves, reddetur Achilli Ingens tantorum pretium (mihi crede) laborum. Nam neque cerbereos rictus nec Erynnidas atris Anguibus implicitas inamoenaque Tartara passus, Elysium tenet: hic magna venerabilis umbra Mutatis pulchram auspiciis sibi Colchida iunget, Solis et Oceani volventi progener aevo. Utque Rhodos Solem, Venerem Paphos atque Cythera, Iunonemque Samos, Cereremque typhoias Aetne, Me mea Creta colit; sic nato candida Leuce, Leuce quae scythicis procul insula personat undis, Templa tuo ponet: nautis hic ille sub alto Fata canet luco venturae nuntia sortis. Adde quod et pulchro tradetur pulchra marito Tyndaris Aeacidae, stellis fulgentibus ardens, Meque dabit socerum: thalamis en sternuit istis Pulcher Hymen, gratasque vices sortita Voluptas Iam nunc dividuos iuveni despondet amores. Utque tuos artus nunc dulci Gratia nodo Nunc Paphie roseis nectit, Vulcane, lacertis, Sic illum formosa Helene formosa Cytaeis Auferet alternum, et lentus festa otia ducet. Famaque (ne dubita) centeno guttura vestros Indefessa canet coeloque aequabit honores: Audiet hos et quem torrenti flammeus astro Carcinus aestiferis late dispescit arenis, Et quos herculeae summorunt orbe columnae, Atque hominum primi Blemyae, quosque altior axis Cogit hyperboreos subter durare triones. Nulla virum gens, nulla dies, nusquam ulla tacebit Posteritas, nulla teget invida nube vetustas. Quippe deum sancta nascetur origine vates, Qui lucem aeternam factis immanibus addat, Qui regum fera bella tonet grandique tremendas Obruat ore tubas, cuius vocalia Siren Pectora et aonidum miretur prima sororum: Ille tuum, Theti, Peliden venientibus annis Dedet honoratum, serisque nepotibus unum Thessalus exemplum virtutis habebitur heros. Quondam etiam nostro iuvenis de sanguine cretus, Dux bello invictus, Gangen domiturus et Indos Atque semiramias fracturus cuspide turres, Felicem tanto praecone vocabit Achillem. Et dubitabis adhuc obductae nubila frontis Atque importunas euris mandare querelas? Quin audes laxare animum, vultusque priores Induis, et laetis hilarem te coetibus infers?" Dixerat. Illa oculis iamdudum absterserat imbrem Laeta omnem, aetherio grates agit inde Tonanti; Instauratque comas, cultusque habitusque decoros Accipit. Hic divam glaucarum tota sororum Circumfusa cohors studio excolit; ipsa sibi ostat Sedulitas: pars multifidi discrimine dentis Caesariem comit, molli pars colligit auro Effusam, pars fingit acu crinemque lapillis Spargit hydaspeis, hae baccas auribus addunt Restituuntque sinus, illa aurea cingula donat, Donat erythraeis haec plena monilia conchis. Laetantur Nereusque pater grandaevaque Doris. Continuo redit ille decor, suffusaque pulchris Fax radiat tranquilla genis; procul exsulat omnis Tristitia, insuetam tentant nova gaudia mentem. Haud aliter verno cum pulsa rosaria nimbo Frondentis rutilum virgae spoliantur honorem, Defluit expirans dominae cruor, ictaque lapsis Commoritur foliis halantum gratia florum; Ast ubi mox clarum iubar aureus exseruit sol, Augescunt recidiva novis tum germina truncis, Laetaque nativas ostentat purpura gemmas. Iamque implere fidem divini coeperat oris Aeacides, thalamo et templis et honoribus auctus; Cum partum ingentem memor extulit Ilithyia. Hermaeo praetenta sinu fuit inclyta quondam Urbs toti praelata Asiae; boebeius illam Coniugis extinctae monimentum nobile Theseus Esse dedit Smyrnes, arcemque in monte locavit Prospectantem undas semel et sua tecta tuentem, Quo flet moesta silex Niobe Niobesque sepulchrum. Hic placido fluit amne Meles, auditque sub altis Ipse taceus antris meditantes carmina cycnos. Haec vatem eximium tellus (ita sancta vetustas Credidit) haec illum dias in luminis oras Prima tulit. Pater, aonii deus incola luci, Ductare assuetus thiasos sacrisque sororum Responsare choris et par contendere Phoebo, Furtivo pulchram implerat Critheida foetu. Inde capax nato ingenium, largusque verendae Scilicet haustus aquae: primo (si credimus) ille Vagitu horrisoni sternebat murmura ponti, Pacabat ventos, mollibat corda ferarum. Ipsa etiam lachrymas sipyleia fundere cautes Destitit audito. Reptabat maximus infans Fluminis in ripa; reptantem, mollibus ulnis Nais arenivagum rapiebat saepe sub amnem Ostensura patri, et rursum exponebat in ulva Flore breves cinctum aut apio rorante capillos. Vosque, eteocleae (ni mendax fama) sorores, Misistis lectas Horarum a fonte corollas; Flavaque virgineam puero immulsisse papillam Dicitur, actaeo ceu quondam, Pallas, Erechtheo. Ipse, ut iam certo vestigia ponere nisu Utque datum varia voces effingere lingua, Gaudebat calamos hyblaeis iungere ceris, Dilectos Bromio calamos, gaudebat et uncam Ore inflare pio ac digitis percurrere loton. Grande tamen calami reboant, grande unca remugit Tibia: saepe illum vicina Faunus in umbra Demirans, aureis tacitus tendebat acutas, Et subito puerum Satyri cinxere theatro; Cum Satyrisque ferae, sed quae nil triste minentur; Cumque feris sylvae, sed quae alta cacumina motent, Multifidaeque sacris adnutent legibus aurae. Ipsi quin etiam riguo Pactolus et Hermus Certatim affluxere auro; iussosque tacere Ripa ab utraque suos Maeander misit olores, Maeander sibimet refluis saepe obvius undis, Maeander sub humum pudibundo flumine labens: Quod puerum ignarus Carpon, dum ludit in unda, Delitias nati, mox natum merserat alveo Infelix genitor; sed venti id crimen amantis. Verum ubi primaevae dubio se flore iuventae Induit, ac plenis adolevit fortior annis, Carmen amat, carmen (proh maxima numina vatum!) Carmen apollineo tantum modulabile plectro, Carmen caucaseas silices cautemque sicanam Quod trahat, et rigidi leges infringat Averni, Exarmetque Iovis minitantem fulmine dextram. Iamque insana sacrum vis insertusque medullis Exstimulat vatem Aeacides, iam parturit altum Mens opus, et magnis animosa accingitur ausis. Ille tamen quaenam ora sui qui vultus Achilli Quive oculi, quantus maternis fulgeret armis, Scire avet (ah nimius voti!); violentaque fundens Murmura, terribilem tumulo ciet improbus umbram. Continuo sigeus apex concussus in aequor Procumbit, raucumque gemit rhaeteia contra Littora; et effusis tremit ardua fontibus Ide; Semiustumque cavo Xanthus crinem abdidit antro. Ecce tuens torvum, nec vati impune videndus, Phthius honoratis heros adstabat in armis; Qualis peliaca Teucros obtriverat hasta, Priamiden versa a Danais dum quaereret ira Ultor, et heu fluviis miseros campisque fugaret, Flammeus ignescit thorax; auroque minatur Terrifico radiatus apex; in nubila surgit Fraxinus, et longa rursum Hectora vulnerat umbra: Ipse ardens clypeo ostentat terramque, fretumque, Atque indefessum solem, solisque sororem Iam plenam, et tacito volventia sidera mundo. Ergo his defixus vates, dum singula visu Explorat miser incauto, dum lumina figit, Lumina nox pepulit; tum vero exterritus haesit, Voxque repressa metu, et gelidos tremor impulit artus. At iuvenem sacer aonium miseratus Achilles, (Quandoquidem, Saturne, tuas inflectere leges, Haud licitum cuiquam), clypeo excipit, oraque iungens Inspuit augurium; baculum dat deinde potentem Tiresiae magni, qui quondam Pallada nudam Vidit, et hoc raptam pensavit munere lucem, Suetus inoffensos baculo duce tendere gressus. Nec deest ipse sibi; quin sacro instincta furore Ora movet, tantique parat solatia damni. Aeaciden tamen, aeaciden coelo aequat et astris, Aeaciden famae levat arduus alite curru, Unum Dardanidis unum componit Achivis Aeaciden, unum ante omneis miratur amatque. Ac primum irarum causas trepidique tumultus Expedit; utque luem neglecta induxerit aegris Relligio populis; ut regem irritet amantem Thestorides; ut acerba fremens, vix temperet ipso Ense puer Thetidis, vix magni sanguine Atridae Abstineat, Divae admonitu; quae iurgia contra Dux ferat incensus dictis; quo vulnera Nestor Melle riget; quantum amisso dux frendeat alter Munere; quos nato genitrix exoret honores; Quid doleat Iuno; coelo quid portet ab alto Insidiosa quies; quae rex obliquet inertis Tentamenta fugae; faciat laertius heros Quantum operae pretium, cum dulcibus aspera miscet, Cum vaga clamosae reprimit convicia linguae, Cum suadet durent castris, praesagaque monstrat Fata deum, memorat platanum infantesque volucres Cum matre absumptas versumque in saxa draconem; Quo pylius fremat ore senex, ut pacta fidemque Deploret dextrasque datas, ut fulmina narret Missa polo, ac pretium ostentet victoribus urbem; Quae facies Danaum, cum sese in munia Martis Accingunt, quantum dux ore et pectore et armis Emineat. Tum Pieridas, sua numina, rursum Consulit; hectoreasque agamemnoniasque phalanges Enumerans, ipsos icto mox foedere amantes Committit, victumque rapit phryga nubibus atris, Victorem Atriden nec opino vulnerat arcu. Tum pugnam instaurans toto dat funera campo, Haud dubitans alta Tydiden strage cruentum Dardanio lycioque duci totidemque repente Obiectare deis, Glauci post munere pulchro Insignem auratis ostentaturus in armis. Quid nunc sidonio tentatam Pallada peplo, Quid memorem lachrimas thebaeae coniugis, et te, Parve puer, cristas et cassidis aera timentem? Teque, heros, longe gradientem et torva tuentem, Quassantemque procul metuendam cuspidis umbram, Atque ausum corde impavido solum Hectora contra Stare diu? Quid te populorum fata duorum Lancibus aequantem imparibus, rex magne deorum, Aut miseros tonitru Danaos et lampade saeva Terrentem? Quid te vallo castrisque minantem, Priamide armipotens? His rursum adiungitur ardens Heu precibus nihil et donis inflexus Achilles; Exceptusque Dolon; et somno proditus heros Othrysius, tacitaque aversi nocte iugales Qui superent candore nives qui cursibus aequent Flamina; mox ipsi ferro telisque repulsi Ductores Danaum; clypeoque interritus Aiax, Tutari sociam classem iliacumque paratus Ductorem et ferrum et flammam exceptare Iovemque, Quem caesto tamen idalio coniunxque sororque Implicat, et Somni facies mentita volucrem, Dum pater aequoreus fessis aspirat Achivis. Nec mora: peliacis cum longe horrendus in armis Emicat, et nubem belli defensat Achivis Actorides, ac sanguineo Sarpedona campo Obruit, heu magni prolem Iovis; inde secundis Elatus rerum, Balium Xantumque iugales, Quos Zephyro peperit geminos Harpyia Podarge, Et te captivo funalem, Pedase, collo Igneus exstimulat, scaeaeque in limine portae Concidit ac tanti nimium securus amici. Nam quid Panthoiden foedantem sanguine crineis Illos, proh dolor!, argentoque auroque micanteis, Quid primos querar heroum pro corpore functo Certatim obnisos inter se haud cedere certos, Atque animam exanimum funus super exalantes? Ecce suum tandem cantor smyrnaeus Achillem Suscitat, ardentem clypeo atque Hyperionis orbem Orbe lacessentem pulchro et coelestibus armis, Ingentique manu centaurica tela tenentem, Atque immortaleis adigentem in praelia bigas. Hic vero obversis victoria remigat alis, Dum rapit inferias dum curribus ille virisque Atque armis et equis minitantem infestior implet Xanthon et arsuras angustat caedibus undas. Vix ego nunc si mille sonent mea pectora linguis, Voxque adamante rigens, atque indefessus anhelet Spiritus infusum totos paeana per artus, Bella deum narrem, terram ipsam immane gementem, Clangentemque polum, Martemque in iugera septem Porrectum multoque comas in pulvere mersum, Aegidaque horrificam protectamque aegide pectus Pallada nil magni metuentem fulmina patris, Imbellemque deum Venerem, et te Phoebe tridenti Submittentem arcus, et te latonia virgo Iam pavidam ac vacua linquentem castra pharetra. Nec si castalios ipsis a fontibus amnes Hauriat os avidum, nec si pirenida lympham Pimplaeosque bibat latices, aequare canendo Hectora sanguineum violentumque ausit Achillem: Hectora pro patria charisque penatibus unum Stantem animis contra, qualis draco pastus amaros Per brumam succos venientem expectat iniquus Pastorem, et tumido furiatus felle cruentum Spectat, hians immane, cavoque advolvitur ingens; Aeaciden autem caedem et crudele ferentem Exitium, qualis vasti canis Orionis Per noctem exercet radios saevumque minatur. Iamque illum, ante oculos amborum ante ora parentum, Raptatum haemonio circum sua moenia curru; Iam funus, Patrocle, tuum; Priamumque superbos Porrectum ante pedes, atque auro supplice victum Dixerat invictum iuvenem, lamentaque saeva Iliadum, moestosque rogos, cineremque sepultum: Cum subito in somnis Ithaci experientis imago Visa viro, sic ampla humeros sic pectora fundens, Sed letale gerens vulnus; namque inscia nati Dextera quaesitum per caerula vasta parentem Protinus aequoreae viroso trigonos ictu Perculerat, sive ira deum seu fata iubebant. Atque ait: O magnae qui princeps debita laudi Praemia persolvis, qui lenta oblivia saeclis Excutis et seros famam producis in annos, Anne tot exhaustos nobis terraque marique Lethaeo mersos fluvio patiere labores? Nec sua reddetur virtuti gloria merces? Namque licet virtus semet contenta quiescat. Sola tamen iustos virtus adsciscit honores, Solaque se merito laudum fulgore coronat; Quinetiam ignaris praeferre nepotibus optat Prima facem, ac monstrare viam quae tendat in altum Culmen, et e celso scandenti porgere dextram. Quem neque posteritas neque tangit fama superstes, Nempe aliis exempla, sibi vitam, invidet amens. Ergo sub iliacis tractantem praelia muris Graius achilleis populus donaverit armis; Tu vero emenso quae gessi plurima ponto Quaeque tuli, nullo, vates, dignabere cantu, Quem solum vocat iste labor, cui pectore pleno Defluit illa meae felix opulentia linguae? Incipe; namque adero, et praesens tua coepta iuvabo. Haec ait; et pariter somnusque Ithacusque recessit. Ille, novo rursus musarum percitus oestro, Concinit abiegnae Danaos compagibus alvi Occultos, et equi molem, fraudemque Sinois, Indiciique metu praeclusum pollice fauces Anticlon ortygiden; populataque Pergama flammis; Disiectasque rates, patriumque a Pallade missum Fulmen; Oilidenque ignes et sulfura fixo Pectore proflantem; teque, importune Caphareu; Nec faciles Ciconas; fortunatosque ciborum Lotophagos; vinoque gravem cyclopa per antrum Exporrectum ingens, humanaque frusta vomentem Mixta mero; inque bovis constrictos tergore ventos; Et lamium Antiphaten; et virgam et pocula Circes: Cimmerionque domos; Everridenque locutum Vera senem; fusoque allectos sanguine maneis; Et maris illecebras, vocemque impune canorae Virginis auditam, Scyllamque avidamque Charybdin: Lampetienque patri violata armenta querentem; Immersosque undis socios, ipsumque natantem Littus ad Ogygies et atlantidos antra Calypsus; Neptunumque iterum ventosque undasque cientem: Leucotheamque piam; corcyraeosque recessus Hospitio faciles; subitumque in gurgite montem; Assertumque larem tandem, ultricesque sagittas. Ergo tegunt geminae victricia temora laurus Vatis apollinei; geminis ergo arduus alis Fugit humo, celsumque altis caput intulit astris, Par superis ipsique Iovi, quo nulla rebellis Spicula livor agat, quo nulla aspiret iniquae Tempestas foeda invidiae: sic eminet extra Liber et innocuus, toto sic ille sereno Perfruitur gaudens; magni ceu purus Olympi Supra imbres vertex et rauca tonitrua surgit, Despectatque procul ventorum praelia tutus. Quo nunc divitias animosi carminis ore Exsequar? Haud illi plena se conferat urna Hermus et aurata radians Pactolus arena Et Tagus et Durius, latebris quodque eruit audax Dalmata, quodque procul Bessus rimatur et Astur, Fusile callaica quodque in fornace liquescit, Decolor in toto quodque invenit Indus Hydaspe, Quemque Rhodos fulvis hausit de nubibus imbrem, Quodque manu dea caeca tenet praedivite cornu. Utque parens rerum fontes et flumina magnae Suggerit Oceanus terrae, sic omnis ab istis Docta per ora virum decurrit gratia chartis; Hinc fusa innumeris felix opulentia saeclis Ditavit mentes, tacitoque infloruit aevo; Omnia ab his et in his sunt omnia, sive beati Te decor eloquii seu rerum pondera tangunt. Nam quae tam varium Memphitis stamen arundo Separat, aut quae sic Babylonos texta potentis Solicita pinguntur acu, quae tanta colorum Gloria cum pinnis zephyri rorantibus adsunt; Quantus honor vocum, quam multis dives abundat Floribus, et claris augescit lingua figuris? Sive libet tenui versum deducere filo, Seu medium confine tenet, seu robore toto Fortior assurgit; seu vena paupere fertur Aridius, celeri seu se brevis incitat alveo, Gurgite seu pleno densisque opulentior undat Vorticibus, sive humentus laeto ubere ripas Daedala germinibus variat: maiore nec umquam Sermo potens meminit se maiestate loquentem. Quod si facta virum victuris condere chartis. Flectere si mavis orando et fingere mentes, Hunc optato ducem: non causasa doctius alter Personamque locumque modosque et tempus et arma Remque ipsam expediat, dum nunc iactantior exit Nunc contorta ruit nunc se facundia profert Simplicior, varia nunc floret imagine rerum: Dulcius eloquium nulli nec apertior unquam Vis fandi fuit aut quae mentibus acrior instet; Indole quemque sua pingit, sua cuique decenter Attribuit verba et mores; unumque tenorem Semper amat, meminitque sui, scit et unde moveri Et quo sit prodire tenus; fusumque gubernat Arte opus, et mediis prima ac postrema revincit: Nunc teneras vocat ad lachrymas, nunc igneus iram Suscitat; interdum retrahit, probat, arguit, urget; Nunc nova suspendutn avidas miracula mentes, Foeta bonis, ipsum utiliter celantia verum. Quicquid honorato sapiens canit ore vetustas Doctaque multiiugae post hunc divortia sectae, Hinc haustum: sive infantis cunabula saecli, Seu conspirantes pugnaci foedere causas Discordemque fidem et genitalia semina rerum, Seu potius mundi fines divumque rotatas Contemplere domos atque obluctantia caelo Sydera: quae magnum vis tanta Hyperionis orbem Torqueat, exhaustam reparet quo fonte sororem, Ausam fraternis mediam se opponere flammis Et subitis violare diem lucemque tenebris; Conscia fatorum num mens animaverit astra; Unde tremat tellus, trifidane impulsa labore Cuspide Neptuni, caecis an terga cavernis Subdat atrox Boreas nostrum erupturus in orbem: Ventorum nunc ille vices nunc fulminis ortus Monstrat et elisis crepitantes nubibus auras; Curque ruunt imbres, subitus cur lumina fulgor Sic ferit ut medium credas discindere coelum: Esse deum, mentem immensam, rerumque potentem, Cunctaque complexum, stabili qui lege gubernet Naturam mundique vices, qui facta solutis Subiuget arbitriis, qui temperet omnia solus; Esse animos leti exsortes sed corpore claudi Ceu tumulo, quos in varias tamen ire figuras Hoc dictante docet tacitae dux ille cohortis, Ante ortus memor usque sui sibique ipse superstes: Quin et praecelsa rationem sistit in arce Ceu dominam, tristes in pectore concitat iras, Viscera degeneri damnata cupidine passus; Nec tacet unde aeger cruciat dolor, unde rebellem It furor in rabiem, cur pallent ora timentum Genua tremunt stant corda gelu stant vertice crines: Quae summi sit meta boni, quaeve orbita rectum Signet iter, quo se confundat devius error, Quot virtus fluat in rivos, quo cardine honestum Vertatur, rebus quantum Fortuna caducis Praesit, ut humanos toleret mens cruda tumultus: Quae cives mensura premat, quo robore leges Firmentur, plus consilio res crescat an armis Publica, quas belli tentet dux callidus artes: Quam vocum sit amica fides, quam magna gregandis Relligio numeris; quantis praesagia signis Consultes, quantum succos rimata salubres Ardua paeoniae valeat solertia dextrae. Hinc et magniloquis voces crevere cothurnis; Hinc lasciva datos riserunt compita soccos; Hinc hausisse iocos teneri creduntur amores, Quique astricta brevi claudunt epigrammata nodo. Quin et apellaeos digitis animare colores Monstrat; olympiaco quin is dedit ora Tonanti (Nec faber ille negat), dum nigris mota laborant Cuncta superciliis, immortalesque sequuntur Astra iubas, sancta dum maiestate tremendum Excipiunt magnoque assurgunt numina patri; Heroumque idem facies, et celsa potentum Ora deum, variisque horrenda animalia formis, Diversasque urbes positusque habitusque locorum Innumeros, sensusque animorum, carmine pulchro, Naturamque omnem, illa ipsa mirante, figurat. Huic aras huic templa dedit veneranda vetustas, Hunc aere hunc saxo fulvoque colebat in auro; Hunc unum auctorem teneris praefecerat annis, Rectoremque vagae moderatoremque iuventae: Hunc etiam leges vitae agnovere magistrum, Omnis ab hoc doctas sapientia fonte papyros Irrigat: hunc proprias olim gangetica tellus Transtulit in voces: huius natalia septem Quaeque sibi rapiunt studiis pugnacibus urbes: Hunc et sithonii patientem iura flagelli Asseruit patrio vindex Ptolemaeus ab amne: Hunc quoque captivo gemmatum clausit in auro Rex Macedum, mediis hunc consultabat in armis, Hoc invitabat somnos, hinc crastina bella Concipere huic partos suetus iactare triumphos. Et nos ergo illi grata pietate dicamus Hanc de pierio contextam flore coronam, Quam mihi caianas inter pulcherrima nymphas Ambra dedit, patriae lectam de gramine ripae: Ambra mei Laurentis amor; quam corniger Umbro Umbro senex genuit, domino gratissimus Arno, Umbro suo tandem non crupturus ab alveo. Quem super, aeternum staturae culmina villae Erigis haudquaquam muris cessura cyclopum, (Macte opibus, macte ingenio) mea gloria Laurens, Gloria musarum Laurens; montesque propinquos Perfodis et longo suspensos excipis arcu, Praegelidas ducturus aquas qua prata supinum Lata videt Podium, riguis uberrima lymphis Aggere tuta novo piscosisque undique septa Limitibus, per quae multo servante molosso Plena tarentinis succrescunt ubera vaccis; Atque aliud nigris missum (quis credat?) ab Indis Ruminat ignotas armentum discolor herbas: At vituli tepidis clausi foenilibus intus Expectant tota sugendas nocte parentes; Interea magnis lac densum bullit ahenis, Brachiaque exsertus senior tunicataque pubes Comprimit et longa siccandum ponit in umbra: Utque piae pascuntur oves, ita vastus obeso Corpore sus calaber cavea stat clausus olenti, Atque aliam ex alia poscit grunnitibus escam: Celtiber ecce sibi latebrosa cuniculus antra Perforat; innumerus net serica vellera bombyx: At vaga floriferos errant dispersa per hortos, Multiforumque replent operosa examina suber: Et genus omne avium captivis instrepit alis; Dumque antenorei volucris cristata Timavi Parturit, et custos Capitoli gramina tondet, Multa lacu se mersat anas, subitaque volantes Nube diem fuscant Veneris tutela columbae.