CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus POLIZIAN.sylv-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/POLIZIAN.sylv-02.xml.

Documentum POLIZIAN.sylv-02.xml in db pdill0


rusticus in poetae Hesiodi Vergiliique Georgicon | enarratione pronuntiata A.P. Iacobo Salviato suo S. D. En RUSTICUM tibi. | Id illi scilicet ab argumento inditum nomen. | Tuo coactu prodit in vulgum: | tibi est uni quicquid acciderit imputaturus. | Iam ne sentis quam tibi tuendus sit, | vel tuo ipsius nomine vel meo? | Tua enim fides in eo, meus honor agitur: | cuius quidem, etsi semper cura apud te | iam inde a pueritia excubuit, | tamen eum tueri nunc vel ob id ipsum impensius debes, | quod es nuper Laurentio Medici principi viro, | cuius ego cliens alumnusque sum, | unus ex omni florentina iuventute gener ascitus. | Profer igitur in tali patrocinio auctoritatem | omnem atque gratiam, quam videlicet tibi | et viri excellentis affinitas et tua egregia indoles | morumque suavitas conciliant. Vale; meque, ut facis, ama Ruris opes saturi, gnavoque agitanda colono Munera, et montiferae sacrum telluris honorem Ludere septena gestit mea fistula canna. Fistula, Mantoae quam nuper margine ripae Ipse renidenti dum dat mihi Tityrus ore: "Hac, puer, ascraeum repete, inquit, arundine carmen." Pan, ades; et curvi mecum sub fornice saxi Versibus indulge, medio dum Phoebus in axe est, Dum gemit erepta viduatus compare turtur, Dum sua torquati recinunt dictata palumbes. Hic resonat blando tibi pinus amata susurro; Hic vaga coniferis insibilat aura cupressis; Hic scatebris salit, et bullantibus incita venis Pura coloratos interstrepit unda lapillos; Hic tua vicinis ludit lasciva sub umbris, Iamdudum nostri captatrix carminis, Echo. Felix ille animi divisque simillimus ipsis, Quem non mendaci resplendens gloria fuco Solicitat non fastosi mala gaudia luxus; Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu Exigit innocuae tranquilla silentia vitae, Urbe procul, voti exiguus; sortemque benignus Ipse suam fovet, ac modico contentus acervo Non spes corde avidas non curam pascit inanem; Securus quo sceptra cadant, cui dira minentur Astra et sanguinei iubar exitiale cometae. Non illum fragilis favor indocilisque potenti Plebs servare fidem, evectum popularibus auris, Casuro imponit solio, nec ducit hiantem Huc illuc vanos ostentans purpura fasces; Non mentem pavet ipse suam, nec conscius omneis Exhorret strepitus, nec edaci pectora culpa Carpitur occulte; non opportunus iniqui Iudicio vulgi aut celsa conspectus in arce Degeneri patet invidiae, non ipse vicissim Obliquo livore macet foetusque veneno Aestuat atque aliena oculis bona limat acutis. Rure agit in vacuo spatiisque indulget aperti Aetheris, aut operi insudans aut ille supinos Evadens cursu in monteis: hinc scilicet omnes Gratae epulae; nudis acheloum in pocula palmis Advocat, excussaeque cibos dant brachia sylvae, Et fessa in duro renovantur membra cubili. Maior quippe venit comitata labore voluptas, Nec satias dominam aut fastidia lenta sequuntur. Ergo neque imbrifero pallens autumnus hiatu, Nec malus hunc afflat rabioso Sirius astro, Saevave rhiphaeae labefactant frigora brumae: Quippe hyemem excipere et ventos coelique ruinam Suetum atque octipedem nec opaco vertice cancrum, Et iove sub gelido nocturnos carpere somnos, Et pede concretas nudo calcare pruinas, Et perferre sitim, et ieiunia solvere glande, Et lassare feras cursu, et superare natatu Torrentem, et volucri fossam tramittere saltu, Et quercum annosam ferro obturbare bipenni; Tum praedam extorquere lupo, fascique maligno Subiecisse humeros, et iniqui pondera rastri Praedura tractare manu, et domitore lacerto Sub iuga cornigeri colla obluctantia tauri Ducere, et iratis concurrere cominus ursis. Hinc agilis subit ora vigor, robustaque magno Pectore vis habitat, fortesque animosa tuentur Membra tori, et crudo tendunt se robore nervi; Hinc facies procera, hinc fronti martius horror. Quod si bella vocent, quis ad aspera promptior arma? Aut quis equum sternacem arctis fregisse lupatis Acrior? Aut fortem mucrone haurire cruorem? Aut torquere sudem? Aut nervo exturbare sagittam? Aut praepilatis aciem perrumpere contis? Quis certet duro agricolae? Seu ducere vallum, Seu sit opus celso praecingier aggere castra; Seu fronte adversa tormentum fingere ahenum, Quod tonitru horrifico magnas sternentia turres Ardua fulmineo iaculetur saxa rotatu; Seu vigil insomnem peragat custodia noctem; Seu tacitum raptetur iter; seu parcere parto Conveniat, si fors lenta obsidione premantur. Scilicet hic Babylon dextris nabathaeaque regna Creverunt; hic mopsopio delectus ab arvo Miles achaemenium Marathonis in aequore Persen Contudit; his adiuta viris, se romula tellus Imposuit mundo et rerum tractavit habenas. Nunc age, quae studia agricolis industria solers Extudit, atque operum quanta experientia, dicam. Protinus extremo cum iam Boreas autumno Incubuit terris, primo cum frigore tactae Labuntur frondes maternaque brachia linquunt, Nec cariem caesae formidant robora sylvae; Ecce sagax tacitam venientis rusticus anni Curam corde coquit, qua bubus ab arbore plaustrum Dedolet, unde iuga et curvum fabricetur aratrum. Nec mora, quin veteris truncata cacumina phagi Chaoniaeque cadant quecus, nudataque ramos Ulmus et audaci laurus sonet icta securi; Quarum quaeque novam, fumo explorata calenti, Vertitur in faciem diversaque munia tractant. Continuo auditus gruis inter nubila clangor Agricolam citat, et crista spectabilis alta Auroram gallus vocat applaudentibus alis. Excitat ille operum socios; simul horrida cautus Terga rudi centone fovet, capitique galerum Induitur, crudusque operit vestigia pero. Hinc saturos iungens loris ad aratra iuvencos Increpitat stimulo; et cantu minuente laborem, Praelongis ferrata terit dentalia sulcis, Ac late elicibus collectos exprimit imbres, Ieiunamque fimo tellurem et rudere pascit. Tum plenum farris laeva servante canistrum, Semina dispensat parca cerealia dextra: Quae ne iacta avidae populentur grana volucres Et praedam sublime ferant, it pone minutus Sarcula parva tenens puer, et frugem obruit arvo. At cum se eois iam vespertinus ab undis Extulit Arcturus, cum versicoloribus ardet Terra comis, rutilosque interviret herba colores, Daulias et getici tandem secura mariti Ales adest, plausuque larem cantuque salutat, Rursum invadit opus; stivaeque innixus, adunco Pone nigrescentes proscindit dente novales, Quas rapidi soles urant gelidaeque pruinae. Mox ubi iam sapiens coepit frondescere morus; Ante quidem sapiens nunc abitiosa, nec ullum Quae pariat pomum sed serica pensa ministret; Ille aliam atque aliam culturam dulcis agelli Pertentas, truncos plantariaque infodit arvo: Nec pictas lugubre fabas nec pabula parcit Vervacto mandare putri, glebasque bicorni Persequitur ferro, et secat insuperabile gramen, Et montem caedit scrobibus, fortique bidente Terga soli frangit: bacchaeaque semina rectum Explicat in quincuncem et disserit ordine longo, Atque iterum atque iterum terra capita ima frequentat, Et ramos tondet falce, atque impune fluentem Compescit vitem fingens, et robore fulcit Deciduam, charaeque haerentem in pectore matris Acclinat sobolem sulco iuxtaque propagat, Aut ipso durus genitricis ab ubere flentis Abscisam rapit atque alio traducit alendam. Quid dicam, externis cum se vernacula succis Robora nobilitant, peregrinaque segmine duri Accipiunt trunci aut discreto germina libro? Namque oculis oculos non blandi tempora veris Iungere sed mediis gaudet fervoribus aestas; Aestas congestos Cereris tritura maniplos, Aestas absconsum siliqua excussura legumen, Aestas qua grandes expectant horrea messes, Dum coacervatas eventile area fruges. Tum sola pulverei pinguescunt arida campi, Solvunturque putres glebae, ac peritura lupini Germina parturiunt; tum clivo rauca sonantes Eliciuntur aquae, praecepsque recumbit agro fons. Post ubi iam medio vestigia librat in axe Ensifer Orion, croceoque insignis amictu Aspicit Arcturum pulsa Pallantias umbra, Sentibus horrenteis aperit iam vinea sepes, Aureolamque metit lentis de vitibus uvam Vinitor, et foetos rubicundo nectare fructus; Quos coniux quos virgo comes, par vertice matri, Aut cista exportant aut rasilibus calathiscis: Nec sentitur onus studio, levat ipsa laborem Sedulitas; quin frugiferos curvantia ramos Poma sinu baccasque ferunt ficumque nucemque. Nec nihil addit hyems: nigros tum laurea foetus Exuitur; tum myrta legunt glandemque caducam, Glaucaque palladiae distringunt brachia sylvae. Nocte autem ad lychnos aut iunco texit acuto Fiscellam, aut crates virgis, aut vimine qualos Rusticus, infinditque faces et robora valli, Dolia quassa novat, ferramentisque repellit Scabritiem, tritaque docet splendescere cote. Nam quid delitias memorem? Quamque alta labori Ocia succedant? Iam primum obsessa pruinis Cum iuga floriferi regelaverit aura favoni, Suave serenato rident vaga sidera coelo; Suave ciet tardos per sudum luna iuvencos; Ipsa quoque aetherii melius nitet orbita fratris; Terque quaterque manu madidantes nectare crines Exprimit, et glebas foecundis roribus implet Vecta medusaeo titonia praepete coniux. Alma novum tellus vultu nitidissma germen Fundit, et omnigenis ornat sua tempora gemmis: Idalio pudibunda sinus rosa sanguine tingit; Nigraque non uno viola est contenta colore, Albet enim rubet et pallorem ducit amantum; Ut sunt orta cadunt, nive candidiora, ligustra; Nec longum durant calathos imitata parentis Lilia, sed longum stant purpurei amaranthi; Hic salaminiaci scribunt sua nomina flores; Hic gratum Cereri plenumque sopore papaver Oscitat; hic inhiat sibimet Narcissus; at illic Corycios alit aura crocos, notumque theatris, Aera per tenerum, flatu dispergit odorem: Nec iam flammeolae connivent lumina calthae, Nec melilotos abest; tyrium seges illa ruborem Induit, hic vivo cespes se iactat in auro: Hae niveos hae cyaneos superare lapillos Contendunt herbae, vernantque micantia late Gramina per tumulos perque umbriferas convalles Perque amnis taciti ripas; atque omnia rident, Omnia luxuriant, et amica luce coruscant. Parturiunt stipulae frugem; et genitalibus auris Pervia turgescunt lactentibus hordea culmis: Palmes agit rupto lachrymanteis cortice gemmas; Seque rudes primis monstrant in vitibus uvae: Dulce virent tenerae modo nata cacumina sylvae, Succrescuntque piae pullorum examina matri; Ipsa sibi ignotas miratur adultera frondes Arbor, et ascitis nativas inserit umbras. Auricomae, iubare exorto, de nubibus adsunt Horae, quae coeli portas atque atria servant, Quas Iove plena Themis nitido pulcherrima partu Edidit, Ireneque Diceque et mixta parenti Eunomie, carpuntque recenteis pollice foetus: Quas inter, stygio remeans Proserpina regno, Comptior ad matrem properat: comes alma sorori It Venus, et Venerem parvi comitantur Amores: Floraque lascivo parat oscula grata marito: In mediis, resoluta comas nudata papillas, Ludit et alterno terram pede Gratia pulsat: Uda choros agitat nais, decurrit oreas Monte suo, linquunt faciles iuga celsa napaeae, Nec latitat sub fronde dryas: non iubila fauni Fundere, non iunctis satyri dare sibila cannis, Nec querulae cessant tenerum tinnire volucres; Fluctibus alcyone, densa philomela sub umbra, Canus olor ripis, tecto vaga plorat hirundo. Lene susurrat apis, plenoque saporibus alveo Candida multiforae solidat fundamina cerae. Colludunt per prata greges, atque omne beato Flagrat amore nemus; iuvenem lasciva maritum Fert equa, fert tergo salientem bucula taurum, Setigeraeque subant matres, decertat amator Fronte aries, avidos olidum pecus accipit hircos. Spectant innisi baculis gaudentque magistri. Inde ubi praegnantes partu Lucina recenti Solvit, ut exaequet numero foetura parentes, Ipse rudem nec adhuc vestigia certa prementem Ferte sobolem gremio, sed ovem gracilemve capellam Enisas humero subit, atque in stramine molli Componit sensim pastor stabuloque recondit. Mox ut convaluere, rubos haec rupibus altis, Illa recens campo gramen decerpit aprico, Aut dulceis gelido delibant amne liquores; Ut sua conclusis ne desint pocula natis, Utque fluat plenis dives mulsura papillis. Subrumi expectant hoedique agnique petulci, Cornigerasque vocant tremulo clamore parenteis. Bruta gregem plenum densis alit uberibus sus Exporrecta solo, et grunnitu allectat amico Fellantes, turpique luto se immunda volutat; Radices eadem calloso avidissima rostro Eruit et bulbum, aut madida se pulte saginat. Flet vitulum moesta absentem mugitibus altis Mater, et immensam raucis miseranda querelis Sylvam implet; boat omne nemus vallesque lacusque: Illa nigros late lucos saltusque peragrat Crebra gemens, crebra ad montem stabulumque revisit Tabescens desiderio; non ulla dolorem Pabula nec salicum frondes nec gramina rore Sparsa levant, non quae viridi vaga flumina ripa Perspicuam tenui deducunt murmure lympham. Prata tener persultat equus libatque volucri Aequora summa fuga, aut alti subit aspera montis In iuga, saxosumque amnem pede plaudit inermi: Cui pulchro micat acre caput, luduntque decorae Fronte comae, vibrant aures, atque orbe nigranti Praegrandes extant oculi, tum spiritus amplis Naribus it fervens, stat cervix ardua qualem Praefert marmaricis metuenda leonibus ales; Ales quae vigili lucem vocat ore morantem; Crescunt spissa toris lateque animosa patescunt Pectora, consurguntque humeri, et iam sessile tergum est, Spinaque depressos gemino subit ordine lumbos, Et castigatum cohibent crassa ilia ventrem, Fundunt se laetae clunes, subcrispaque densis Cauda riget setis, et luxuriantia crebrae Velant colla iubae ac dextra cervice vagantur; Tum tereti substricta genu mollissima flectit Crura ferox, celsum ingrediens, fremituque superbit; Grande sonat tornata cavo brevis ungula cornu, Ingenti referens corybantia cymbala pulsu. O dulces pastoris opes! O quanta beatum Quam tenet hunc tranquilla quies! Ut pectore toto Laetitiam totaque fovet bona gaudia mente! Nempe odii fraudumque expers, exemptus inani Ambitione vacansque metu, spe liber et insons, Nativo cultu et gaza praedives agresti, Ipse sibi vivit nullo sub teste, suoque Pendet ab arbitrio, suus ipse est censor, et alto Calcat opes animo ac regum deridet honores. Si non taenareis illi stant fulta columnis Robora, caelatumque alte laquearia subter Ridet ebur, postemve silex asaroticus ornat; Nec maurusiacosa pulchrae testudinis orbeis Delphica sustentat, nec docto trita Myroni Pocula multiplici florent radiantia gemma; Aut bis in herculea milesia vellera concha Versantur, tenuique satur lanugine bombyx Luteolos folleis preciosaque fila relinquit; Textile nec tenero subtegmine fulgurat aurum Spiranteis referens vultus, quae Pergamos olim Artifici descripsit acu, quae stamina Memphis Quae Tyros et Babylon radio pinxere sonanti; At iacet in molli proiectus cespite membra, Qua cavus exesum pumex testudinat antrum, Quave susurranti crinem dat aquatica vento Arbor, et aut calamos aut fixa hastilia iungit Cortice: statque levi casa frondea nisa tigillo, Quam metuant intrare pavor curaeque sequaces, Sub qua iucundos tranquillo pectore sensus Nutrit inabruptoque fovet sua corpora somno Sylvarum et pecoris dominus; stant sedula circum Turba canes, audaxque lacon acerque molossus. Dant ignem extritum silices, dant flumina nectar Hausta manu, dat ager cererem; non caseus aut lac Lucorumve dapes absunt; stat rupibus ilex, Mella ferens trunco plenoque cacumine glandem. Illi sunt animo rupes frondosaque tesqua, Et specus, et gelidi fontes, et rosida tempe, Vallesque, zephyrique, et carmina densa volucrum, Et nymphae, et fauni, et capripedes satyrisci, Panque rubens, et fronte cupressifera Sylvanus, Silenique senes, subdivallesque ithyphalli, Et montana Pales, et quo pastore pheraei Gaudebant campi, et crinem resoluta mimallon, Et qui cornigera bicolores fronte corymbos Pampineamque manu tenera quatit Evius hastam; Semper amor, semper cantus, et fistula cordi est, Semper odorati Venerisque stipendia flores, Vitarumque altrix urbi male nota voluptas. Talibus in studiis pastor molle exigit aevum. Post ubi raucisonae pinna vibrante cicadae Increpuere, ardensque metentibus ingruit aestus, Paulisper tum cessat opus; saxique sub umbra Prostrati indulgent genio: non mollia pleno Desunt vina cado, non lacti mixta polenta, Aut pinguis tergum vitulae, placidusque sonorae Lapsus aquae, crinemque aurae frontemque lacessunt. Inde opus integrant, donec sub nocte coruscent Flammigero parvae stellantes clune volucres. Ecce autem dulces labris pater ingerit uvas Autumnus, crebraeque elisus verbere plantae It per praela latex, puerique examine denso Exultant lasciva cohors circumque supraque. Ille manu panda pronus bibit, alter ab ipso Sugit musta lacu crepitantibus hausta labellis, Hic sua suspensum resupinus in ora racemum Exprimit, hic socii patulos irrorat hiatus Irriguumque mero sordet mentumque sinusque; Ebriaque incertis titubant vestigia plantis. Postquam acris successit hyems et pendula tectis Diriguit glacies, larga strue tollitur alte Collucetque focus; coeunt vicinia simplex Una omnes, iuvenesque probi materque severa Coniuge cum duro et pueris et virgine grandi, Convigilantque hilares, et primae tempora noctis Decerpunt, molli curas abigente lyaeo. Mutuaque inter se ludunt: tum tibia folle Lascivum sonat inflato; tum carmina cantant, Carmina certatim cantant; tum tenta recusso Tympana supplodunt baculo, et cava cymbala pulsant, Et laeti saltant, et tundunt aeribus aera, Et grave conspirat cornu tuba flexilis unco: Conclamantque altum unanimes, tolluntque cachinnos. Porro autem, quanta est differtae copia villae! Quamque penu dives! Neque enim vel frugibus hornis Horrea sufficiunt, vel odoro dolia musto, Testaque palladiis iam non vacat ulla trapetis. Terga suis pendent fumoso sordida tigno: Pertica pensilibus oneratur longa racemis: Non uvae arentes non pruna et carica desunt, Sorbaque cum cerasis, duroque putamine clausa Persica nux, regumque altas imitata coronas Mespila, cumque piris miserorum munus amantum Iam laxum in rugas malum, decoctaque ahenis Defruta, et omphacinus liquor, et lachrymosa sinapis, Et meditata novos sicyonia bacca sapores; Tum sapa, melque recens, edulcatique lupini, Et prunae increpitans balanus, contextaque cannis Fiscina lacte madens, et durati sale fungi: Annonam facilem vicinus suggerit hortus. Murmur apricantes nivea dant turre columbi; Expandunt alas, et amicam blanda rogantes Oscula circumeunt insertantque oribus ora; Iam vicibus nido incubitant genitrixque paterque, Iamque ova excudunt, natisque implumibus escam Commansam alternant, rostellaque hiantia complent: Adde gregem cortis cristatarumque volucrum Induperatores, laterum qui sidera pulsu Explaudunt, vigilique citant Titana canore, Et regnum sibi marte parant; quippe obvia rostris Rostra ferunt, crebrisque acuunt assultibus iras: Ignescunt animis, et calcem calce repulsant Infesto, adversumque affligunt pectore pectus; Victor ovans cantu palmam testatur, et hosti Insultans victo, pavidum pede calcat iniquo. Ille silet, latebrasque petit, dominumque superbum Ferre gemit; comes it merito plebs caetera regi: Formoso regi, cui vertice purpurat alto Fastigatus apex; dulcique errore coruscae Splendescunt cervice iubae, perque aurea colla Perque humeros it pulcher honos; palea ampla decenter Albicat ex rutilo, atque torosa in pectora pendet Barbarum in morem; stat adunca cuspide rostrum, Exiguum spatii rostrum; flagrantque tremendum Ravi oculi; niveasque caput late explicat aureis; Crura pilis hirsuta rigent, iuncturaque nodo Vix distante sedet; durus vestigia mucro Armat; in immensum pinnaeque hirtique lacerti Protenti excurrunt, duplicique horrentia vallo Falcatae ad coelum tolluntur acumina caudae. Ipse salax totam foecundo semine gentem Implet, et oblongo nunc terram scalpurit ungui Rimaturque cibos, nunc edita nubila visu Explorat cauto. Non illum squamea tuto Aggreditur serpens, non raptor ab aethere milvus. Vocibus interea crebrum singultat acutis Parturiens coniux: quae scilicet ova subinde Tollit anus, signatque dies, vigilemque lucernam Consulit; et lunae crescentis tempora servans, Ut primum gallina glocit, numero impare subdit; Versatisque diu, solers auscultat an intus Pipiat involucer pullus, tenerumque putamen Pertuderit molli rostro atque erumpere tendet. Parte alia bifero plumosam corpore messem Nutrit, et in crassa satur urinare lacuna Anser avet: stagnumque super pede remigat udo Depictae cervicis anas, prolemque natatum Invitans, nunc extat aquis nunc mergitur alte. Erigit explicitae gemmata volumina caudae Ambitiosus amans. At ficu et polline gliscit, Pellaci cantu deceptus ab aucupe, turdus. Insidit mutilo turtur, seseque saginans Rauca gemit, dulcesque miser suspirat amores. Flet viduus perdix, queritur peregrina cothurnix, Inclusi caveis. Hic caeca cuniculus antra Excavat; hic septo praegnans lepus errat in amplo, Capreolique, hinulique, et aduncis dentibus apri; Hac stertunt glires, hac foemina foetat echinus. Daedala somniferos peragunt examina bombos; Plenaque captivos servant vivaria pisces. Scilicet his opibus placide sua corpora curant, Dulciaque inter se laeti tellure magistra Officia exercent; ut quae neque ferre recuset Imperium, neque non grandi mercede rependat, Si qua laborifero debentur farra colono. Ille autem et volucri petit ardua sidera mente, Scrutaturque sagax, quae sit sententia divum: Quid quaeque emergens latitansve oriensve cadensve Stella paret; quid quadruplici celer afferat annus Cardine; quae sulcis, quae sint stata tempora messi; Quidque pecus vehat olenium; qua grandine colleis Trux nepa dilapidet; quo turbine surgat Orion; Quos glomerent imbreis aut pressus Arione delphin, Aut Pleas, Arcturusque senex, Hyadesque puellae; Unde bibant herbae divini pocula lactis; Cur rubigo satis uredoque vitibus obsit; Quid nebulas abigat tempestatesque repellat; Quod vento ingenium; quae nubes causa serenet; Quidque silens moneat, quidque intermenstrua Phoebe, Vel cum plena meat vel cum decrescere rursum Incipit. Ille etiam numeros legesque dierum Providus observat. Scit enim quid septima portet, In qua nascentem excepit bona Delia fratrem: Scit quoque post decimam quid prima quid altera luces Iniungant operum; quocirca aut vellera lanae Demetit aut gravido maturas mergite aristas, Aut telam locat uxoris, nam pendula in ortu Posteriore suos etiam net aranea casses: Quae sequitur, bona virgultis, inimica serendis Frugibus; ergo cavet quod obest, quodque expedit urget. Novit enim quota connubiis quota partubus obstet Aspiretve dies; quota pinguem emasculet hoedum, Septaque circumdet pecori; quota iungat amanteis, Et clandestinos iubeat miscere susurros; Qua ponat canis hirritum, malesuadaque pectus Cura nimis laceret; qua tristis oberret Erynnis Nocte magis. Secat ille suo sibi tempore lignum, Dolia degustat, subigit iuga ferre iuvencum. De flabris quoque de pluvia dulcique sereno, Aut lunae occasus aut idem consulit ortus: Tractat opus, si pura micet; sin atra recedat, Aut quinto directa die aut medio orbe retusa, Nec gracili cornu, aut triplici sit culta corona, Tecta subit metuens hyemes; si rubra coruscet, Tum vero expectat ventos, nec fallit eumdem Quo Boream cornu quo Cynthia provocet Austrum. Consulit et Phoebi flammas: an grandinis augur Palleat; an radiis monstret discordibus imbrem; An prae se exoriens nubeis agat; an niger orbem Circulus extremum claudens, qua rumpitur, acres Carceris aeolii moneat consurgere flatus. Adnotat et coeli faciem: num stella sereno Aethere lapsa cadat, rapidi praenuntia cauri; Conscia num subita semet caligine obumbrent Astra, trahantque hyemem; gemino Thaumantias arcu Quid ferat, aut curto cum vix secat aera gyro, Et pene unicolor taurina fronte minatur; Nunc Praesepe oculis, nunc Bacchi spectat asellos Quique Noton cernit quique est obversus ad Arcton; Fulgores, tonitrus, inspersaque vellera coelo, Brumalemque diem, et totum semel aspicit annum. Necnon et nautis ruitrum in carbasa nimbum Augurat, undisonum si fors mare surrigit Aegon Canaque conspergit sale saxa et littora frangit. Tunc et tristifico reboant montana fragore; Et repetunt siccum mergi, atque ex aequore clamant; Ipsa volans sublime auras aethramque lacessit Ardea; colludunt fulicae plauduntque gregatae; At lasciva lacus alis praestringit hirundo Et summas prope radit aquas, ranaeque coaxant; Fusca gradu cornix lento metitur arenas, Aut fluvium capite et madida cervice receptat, Crocituque gravi pluviam increpat usque morantem; Clangunt naupliadae volucres, et pervia pinnis Nubila conscribunt; incertus in aequore delphin Difflat aquas; latrant corvi vocemque resorbent; Progerit ova cavis patiens formica laborum; Blanda canis terram pedibus scabit; ore lapillos Tardigradus prendit cancer, seseque saburrat, Atque haeret ripae; densum occinit improbulus mus, Straminaque exculcat; quin centipedes scolopendrae Parietibus reptant; aures pigra motat asella; Dependent bullae lychno; sitiensque cruoris Musca redit, summosque proboscide mordicat artus; Nec longe a tectis apis ingeniosa recedit; Prunaque concretusque ima cinis haeret in olla, Carboque pellucet. Neque non praenunciat Euros Pluma natans, foliumve errans, pappique volantes, Flammaque cum flectit cum sese elidit et ipsis Vix sedet in stuppis scintillamque excutit udam. Vos quoque, pastores, ventos horretis et imbres, Cum temere excursans pecus ampla in pascua fertur, Cumque alacres ludunt agni calceisque protervos Subsultim incutiunt inter se et cornibus haerent, Aut cum se e pastu vi vix aegreque revellunt; Cumque boves liquidi suspectant lumina coeli, Olfactantque auras, et succos naribus udos Crebra trahunt, dextrumque latus consternere gaudent, Aut lingunt adversa pilos, aut vespere sero Mugitu ingenti redeunt caulasque fatigant; Cum sibi non factos sus dissipat ore maniplos; Cumque antro lupus exululat, cumque improbus idem Nec metuens hominum propius consistit, et offert Se mendicanti similem ac loca sulta pererrat. Ergo in consilium maria advocat aethera terras Naturamque omnem, vivitque auctoribus astris, Cura deum, agricola, atque animo praescita recenset, Et rerum eventus sensu praesagit acuto. Hanc, o coelicolae magni, concedite vitam. Sic mihi delicias, sic blandimenta laborum, Sic faciles date semper opes; hac improba sunto Vota tenus. Nunquam certe, nunquam illa precabor, Splendeat ut rutilo frons invidiosa galero, Tergeminaque gravis surgat mihi mitra corona. Talia faesuleo lentus meditabar in antro Rure suburbano Medicum, qua mons sacer urbem Maeoniam longique volumina despicit Arni; Qua bonus hospitium felix placidamque quietem Indulget Laurens, Laurens haud ultima Phoebi Gloria, iactatis Laurens fida ancora Musis. Qui si certa magis permiserit ocia nobis, Afflabor maiore deo; nec iam ardua tantum Sylva meas voces montanaque saxa loquentur; Sed tu (siqua fides) tu nostrum forsitan olim, O mea blanda altrix, non aspernabere carmen, Quamvis magnorum genitrix, Florentia, vatum; Doctaque me triplici recinet facundia lingua.