CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus POLIZIAN.sylv-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/POLIZIAN.sylv-01.xml.

Documentum POLIZIAN.sylv-01.xml in db pdill0


Manto in Bucolicon Vergilii enarratione pronuntiata A.P. Laurentio Medici Petri Francisci filio | S. D. Cogis tu quidem me, Laurenti, | carmen edere inconditum, inemendatum; | et quod in publico semel pronuntiatum, | nimis fuisse impudens risum sit. | Satis profecto fuerat vixisse unum diem | quod tam foret imperfectum animal, | ac posse etiam inter insecta | illa quae vocentur ephemera connumerari; | namque ego id ad praesentem dumtaxat celebritatem, | quasi Adonidos hortum, concinnaveram. | Prorogare tu nostrae MANTUS (ita enim inscribimus) | non tam vitam cupis quam dedecus: | ferreus sim, si tibi quid denegem, | tam nobili adolescenti, tam probo, tam mei amanti, | tanto denique eam rem studio efflagitanti. | Quare habe tibi quidquid hoc libelli: | ac tu quoque desiderio nostro aliquando subveni; | et quae tibi musae amatoria carmina vernaculae suggerunt, | ne patere, quaeso, a nobis expectare diutinus. | Vale. Florentiae, IV nonas novembres MDCCCCLXXXII praefatio Stabat adhuc rudibus pagaseo in littore remis Quae ratis undosum prima cucurrit iter. Dum tamen extremis haerent succinta ceruchis Lintea, dum nautas flamina nulla vocant, Conveniunt Minyae gemini Chironis ad antrum, Qua fugit obliquo garrula lympha pede, Quaque ingens platanus genialibus excubat umbris; Explicat hic faciles rustica mensa dapes. Crescit fronde torus, vernant in flore capilli; Sed viret herculeis populus alba comis. Dat puer aeacides nivea carchesia dextra, Sed suus Alcidae pocula miscet Hylas. Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus, Et movet ad doctas verba canora manus. Conticuere viri, tenuere silentia venti; Vosque retro cursum mox tenuistis, aquae: Iam volucres fessis pendere sub aethera pinnis, Iamque truces videas ora tenere feras: Decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus, Nudaque peliacus culmina motat apex. Et iam materno permulserat omnia cantu, Cum tacuit, querulam deposuitque fidem. Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles, Indoctumque rudi personat ore puer. Materiam quaeris? Laudabat carmina blandi Hospitis, et tantae murmura magna lyrae. Riserunt Minyae: sed enim tibi dicitur, Orpheu, Haec pueri pietas grata fuisse nimis. Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis (Si qua fides vero est) gaudet et ipse Maro. Est dea, quae vacuo sublimis in aere pendens It nimbo succinta latus, sed candida pallam Sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis. Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis Imminet, huic celsas hominum contundere mentes Successusque datum et nimios turbare paratus. Quam veteres Nemesin, genitam de Nocte silenti Oceano, dixere, patri. Stant sidera fronti, Fraena manu, pateramque gerit; semperque verendum Ridet, et insanis obstat contraria coeptis, Improba vota domans; ac summis ima revolvens, Miscet et alterna nostros vice temperat actus; Atque huc atque illuc ventorum turbine fertur. Viderat haec domitis tumidam te, Graecia, Persis, Signa quoque eoum victricia ferre sub orbem; Viderat et cantu aonio eloquiisque superbam Ire altum, magnumque loqui, coeloque supinum Insertare caput, nec dis te ferre minorem. Mox fastus exosa graveis, cervice coegit Ferre iugum, et latiis superatam subdidit armis. Nec fandi permansit honos: tu namque potenti Protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae Cuncta quatis, Cicero: pyliae non mella senectae, Nec iam dulichias audet conferre procellas Sponte tibi virides transcribens Graecia palmas. Se tamen aoniae solatur fronde coronae: Deerat adhuc Latio vatum decus, horrida quamquam Bella tubasque rudi cantaverat Ennius arte. Editus ecce Maro; quo non felicior alter, Seu sylvas seu rura canit sive arma virumque: Namque syracosiis cum vix assurgat avenis, Hesiodum premit et magno contendit Homero. Ergo, age, quis centum mihi nunc in carmina linguas Immensumque loqui vocemque effundere ahenam, Quis mihi det siculas latio clangore sorores Post geticam superare chelyn? Dum te, optime vatum, Imbellis pietas audaci promere cantu Audet, atlanteasque humeris fulcire columnas. Unde ego tantarum repetam primordia laudum? Aut qua fine sequar? Facit ingens copia rerum Incertum. Sic frondifera lignator in Ida Stat dubius, vastae quae primum robora sylvae Vulneret: hic patulam procero stipite phagum, Hic videt annosam sua pandere brachia quercum, Illic succinctas caput exsertare cupressos; Metiturque oculis phrygiae nemora alta parentis. Te nascente, Maro, Parnassi e culmine summo Affuit aonias inter festina sorores Calliope, blandisque exceptum sustulit ulnis, Permulsitque manu quatiens, terque oscula iunxit, Omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit. Mox aliae dant quaeque tuis munuscula cunis: Certatim dant plectra lyram, pellemque pedumque, Dant et multiforam modulanda ad carmina loton, Et decrescenti compactas ordine avenas, Dant pandionias volucres; ter murmure placant Liventeis oculos, ter frontem baccare tangunt. Venit et Elysio, venturi praescia, Manto; Manto quae iuvenem fluvio conceperat Ocnum, Ocnum qui matris dederat tibi, Mantua, nomen. Venit; et horrentes quatiens vittamque comasque, Sanguineamque rotans aciem, sic ora resolvit Plena deo, et veras excussit pectore voces: "Dicebam, memini memini, tibi, Mantua, quondam: Surge bonis avibus fundata et fulmine laevo; Surge, paremque astris contende educere molem, Pyramidum supra sumptus. Proh quanta manet te Gloria! Quam longum senibus celebrabere saeclis! Nascetur, video, supera tibi missus ab arce Sidereus vates; alti cui numinis haustum Mens coelo cognata ferat, quem grande sonantem Non Linus inachides tantum atque oeagrius Orpheus Aut mea qui tyrio construxit moenia plectro, Sed vos, o Musae, sed tu mireris, Apollo. Et nunc, ecce puer tranquillae ad lumina lucis Ille diu promissus adest, vitamque salutans Has teneris iam nunc mulcet vagitibus auras. Euge, beate puer, sanguis meus; horreat ortus Graecia tota tuos, laurumque habitura secundam Ascra Arethusa suis metuant et Smyrna coronis. Incipe adhuc gracili connectere carmina, filo, Incipe, magne puer: nec vota intexere Diris Impia, nec Culici gemitum praestare merenti, Nec te lampsacium pudeat lusisse ithyphallum, Blandaque lascivis epigrammata pingere chartis; Acmonidas refer et Brontem volcaniaque antra, Ignivomosque apices montis, raucoque trementem Murmure Trinacriam, quoties per nubila flammas Eructat tentatque latus versare Typhoeus; Dic Scyllam subitis miseram quae se induit alis, Scyllam quae nimio flagrans Minois amore Ah potuit rigido genitorem invadere ferro, Crudelis, potuit cano spoliare capillo, Crudelis; sed quis duro contendat amori? Crudelis; sed culpa tua est, tua culpa, Cupido. Atque haec prima novi fuerint elementa poetae, Haec fuerint timidae praeludia prima iuventae. Iam vatem iam, Roma, vocas; iam saeva recessit Paupertas, praestatque piis grata ocia musis Tuscus eques. Nosco hunc, atavis qui regibus ortus, Discinctum iuvenem; cerno et te, maxime princeps, Purpureos inter proceres sanctumque senatum Pendentem stare ad numeros atque ora tenentem. Tu tamen, o miserae nimium vicina Cremonae, Quid fles amissum, quid fles, mea Mantua, campum Pascentem niveos herboso flumine cycnos? Nonne vides, ingrata, tuis quae praemia damnis Accumulent superi et solatia quanta rependant? Ipsa en Roma tuo sese quoque iactat alumno. Iamque phalantaei resonant pineta Galesi, Tityre, te vacuo meditantem murmur in antro, Ebrius et nimio venas tumefactus alumno: Securum pueri audaces atque improba nais Invadunt furtim, deque ipsis vincla coronis, Quae senis e mutilo modo vertice defluxerunt, Iniiciunt alacres, promissaque carmina poscunt, Carmina cum sylvis totos mulcentia monteis. Iamque tuis, Minei, glauca sub arundine ripis Vincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis. Iam repetit querulam Damonis tibia musam, Damonis musam scopuli pinusque loquuntur. Sed quid, io, tam dulce tibi est, Galateo, sub undis, Quam formossa vocet nequicquam ad littora cyclops? Infelix cyclops! Sed enim infelicior illo Gallus, quem rigidae flevere in montibus orni; Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores; Gallus, quem rigidae flevere in montibus orni; Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores; Gallus, quem frustra verbis solatus Apollo est. Haec sat erit simas inter cecinisse capellas Pastorem. Tu victricem fer, Mantua, palmam. Ecce lacertosi quaerunt nova turba coloni, Quo segetes veniant campo quo sidere tellus Vertatur, quod sit falcis quod tempus aratri. Egredere e sylvis, iuvenis; curruque levatus Triptolemi, latios foecunda messibus agros. Nec coelebs iam palmes agat, sed reptet ad ulmum Ebrius, ac dulci rubeat nova nupta marito; Et pater Autumnus medio consurgat ab arvo Pomiferum viridi caput alte umbratus amictu, Atque, Acheloe, tuum teneat grave dextera cornu; Stetque catenatas suadens nudare palaestras Palladis ampla arbos bicoloribus horrida baccis, Frondibus et versis longum discriminet annum. Iam laetos inter saltus frondosaque tesqua, Hinc vitulus primo cui frons protuberet aevo Mugitu tenero matrem vocet, inde per herbas Candida lascivo discurrat bucula saltu. At quibus assurgunt pleno iam cornua gyro Inter se adverso decertent pectore amantes; Dum rudis exultim florentis in aequore campi Ludit equus, volucresque fuga praevertere ventos Aut tranare amneis aut cursu evincere montem Gestit, olympiacae rapturus dona coronae: Lanigerumque pecus primo propellat eoo De stabulis pastor, dum pratis rosida lucent Gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae Colludunt; ipsae haerentes vix rupibus altis Aspera cinyphiae carpant dumeta capellae. Tum glomerata cavo fundant se examina saxo, Halantemque rosam et tenerorum germina florum Taurigenae populentur aves, plenoque recurrant Poplite: iam lentum teneat fundamina gluten, Iam portas arcemque et propugnacula condant, Ceraque nectareas ducat sexangula cellas; Aut natos aut mella legant, fucosque repellant, Turpe pecus, iamque accinctae civilibus armis Expediantque manus rostris et spicula vibrent, Nocturnoque sonent mussantia castra susurro. At tu quae tellus aestuque geluque laboras, Cui sacer hybernos Helicon intercipit ortus, Ne cessa acceptam nostrae submittere laurum. Nec iam supremi certent de sanguine vatis Smyrna Rhodos Colophon Salamis Chios Argos Athenae, Quippe bianoream manet haec victoria gentem. Namque meus timido qui rura et pascua versu Hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus Dediscetque metum validasque in pectora vires Contrahet, attonitoque canet fera pectine bella. Qualis adhuc brevibus quae vix bene fidere pinnis Coepit avis, matrem primo nidosque loquaces Circumit et crebrum patula super arbore sidit; Colligit inde animos sensim, et vicina volatu Stagna legit, terrasque capit captasque relinquit, Lascivitque fuga; tandem et sublimia tranat Nubila, et iratis audens se credere ventis In spatia excurrit, iustisque eremigat alis. Ac primum siculis magnum producet ab oris Laomedontiaden, undisque et turbine saevo Auferet in Libyen; quem Dido ignara futuri (Sic placitum superis) animoque domoque receptet. Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis, Mendaces Graios, vanae periuria gentis, Et populata malis neptunia Pergama flammis, Se quoque iactatum referet terraque marique: Illa avidis bibet ignem oculis, noctemque diemque Nutriet infelix vesanum pectore amorem. Venatu tandem in medio Saturnia nimbum Pronuba diffundet; soloque Hymenaeus in antro Affuerit; nullasque faces, moestum, afferet, omen!; Fulgoresque dabit, nymphis ululantibus, aether. Ipse Iovis monitu Aeneas rursum ire per undas Cogetur vento, rursum itala quaerere regna, Surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum. At phoenissa rogum saevo furiata dolore Inscendet moritura, trucesque in vota vocabit Eumenidas; mox et phrygium, proh tristia dona, Ah niveum per pectus aget miserabilis ensem! Discolor interea taurino combibet ore Iris aquas, iterumque antris effundet apertis Hippotades hyemem, et rapidis ruet aequora ventis. Zanclaeas iterum fessi eiicientur ad oras Troes, et hospitio fidi accipientur Acestae: Hic patris ad tumulum solemneis ordine pompas Dux feret, ac meritos celebrabit littore ludos. Tum pelagos relegens, amisso praeside puppis, Vix tandem euboica lachrymans potietur arena. Atque ubi fata deum vivacis ab ore Sibyllae Hauserit, infernas etiam descendet ad umbras, O pietas!, manesque petet per Averna paternos; Romanosque suos lethaei ad fluminis undam Conferet, et magnos gaudens cognoscet Iulos Paciferumque ducem fulvo cui pulchra metallo Saecla fluent, cui pressa gravi pede bella iacebunt. His laetus porta ad socios evadet eburna Dux anchisiades, tuscumque enabit ad amnem. Necdum parta quies: restant bella aspera, restant; Et crassus multo stagnabit funere Tibris. Ac tibi castaliis renoventur pectora lymphis, Chare nepos; nunc, nunc ingenti est ore sonandum. Grande opus a tergo: quis enim alto evincere cantu Clamoresque virum atque hinnitus speret equorum? Tu tamen evinces; licitum tibi, maxime vatum, Arma acies furias Martem ipsum aequare canendo. Iamque volans superas Alecto impune per auras Tartareum canit, et resides stridentibus hydris Instimulat; dux ipsa manu Saturnia saeva Claustra quatit belli, postesque irata refringit. Iam latiae coiere manus; domat aspera duris Ora lupis sonipes, facilesque in pulvere gyros Flectit eques; ipsae alpino de vertice sylvae Praecipitant, avidae phrygios haurire cruores: Iam rastri pondus rigidum diffingit in ensem Caedis amor, verique abeunt in pila ligones, Attritusque cava mutatur casside vomis: Iamque aurem horrisono rumpunt fera classica bombo, Armorumque minax perstringit lumina fulgor. Dumque alacres secum in martem cythereius heros Arcadas et missum auspicio Pallanta sinistro, Audacem puerum, melioraque fata sequutos Tyrrhenos rapit, et tantis accingitur ausis, Ecce furens rutulus saevoque instinctus amore, Nequicquam in phrygiam iaculatus lampada classem, Miratur subitas pelago consurgere nymphas: Nec minus irrumpit castris, altamque cruentus Dat stragem, fluvioque evadit laetus amico. Ultor adest, sociosque exponens littore tuto, Auspicium belli, maternis fulgurat armis Dardanides, totasque in pugnam exsuscitat iras. O qui sudor equis! Qui se alto in pulvere reges Turpabunt! Quanto exsurget rubra sanguine tellus! Nec tuus hasta deus nec te tua dextera forti, Mezenti, leto eripiet visque effera mentis, Sed consors nato accedes tumulique necisque. At tu quo, nimio spoliorum et laudis amore Inconsulta, ruis? Quin saevas, bellica virgo, Insidias prius et venientem repicis hastam? Tuque, miser, pone o rapti mala gaudia baltei Et caesi exuvias pueri; invidiamque deorum, Turne, cave; dabis heu! Poenas, dabis, improbe, et istam Evandro debes animam atque ultricibus umbris. Sic tandem iliacas properans pensare ruinas, Ad Teucros fessis revolat victoria pinnis. Grande tamen vobis leti solamen honesti, Magnanimi heroes nati felicibus astris, Afferet aonius iuvenis, cui dia canenti Facta virum totis pariter praeconia linguis Solvet fama loquax, cui dulci semper ab ore Rosida mella fluent, cuiusque acheloia Siren Gestiet innocuo divina poemata cantu Flectere, cui blandis insidet Suada labellis, Cui decus omne suum cedet stupefacta vetustas. Ipsa illi, quem vix ducibus largiris, honorem Sponte feres, totoque assurges, Roma, theatro." Haec ubi veridico fudit de pectore Manto, Composuit vultum, teneroque arrisit alumno; Osculaque ore legens sacrum inspiravit amorem, Afflavitque animum; tenuesque recessit in auras. Plauserunt hilares ad tanta oracula musae, Plauserunt nymphae; quique alto a vertice montis Affuerat, capripes concussit cornua faunus; Et triplices carmen scripsere adamante sorores. Vos age nunc alacres certatim, ethrusca iuventus, Aoniis operata sacris, accurrite mecum Daedala perpetui visum monumenta poetae, Qualia nec castae peplis intexta Minervae Solemni, veteres, lustro explicuistis, Athenae, Picta rubro quotiens animantur praelia cocco; Nec vetus immensum fuerint quae sparsa per orbem Gloria septena celebrat spectacula fama. Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis Moenia, nec liquido pomaria pendula coelo Conferat; aut dextris constructa altaria Delos Cornibus; aut vasti molem Rhodos aurea Phoebi; Non Cares, Mausole, tui caelamina busti; Phidiacum non Elis ebur; non ipsa superbas Pyramidas iactet lascivi lingua Canobi. Namque haec aut valido Neptuni quassa tridenti, Aut telo, Summane, tuo traxere ruinam, Aut trucibus nimbis aut irae obnoxia cauri, Aut tacitis lenti perierunt dentibus aevi. At manet aeternum et seros excurrit in annos Vatis opus: dumque in tacito vaga sidera mumdo Fulgebunt, dum sol nigris orietur ab Indis, Praevia luciferis aderit dum curribus Eos, Dum ver tristis hyems autumnum proferet aestas, Dumque fluet spirans refluetque reciproca tethys, Dum mixta alternas capient elementa figuras, Semper erit magni decus immortale Maronis, Semper inexhaustis ibunt haec flumina venis, Semper ab his docti ducentur fontibus haustus, Semper odoratos fundent haec gramina flores, Unde piae libetis apes, unde inclyta nectat Serta comis triplici iuvenalis Gratia dextra. Et quis, io iuvenes, tanti miracula lustrans Eloquii, non se immensos terraeque marisque Prospectare putet tractus? Hic ubere largo Luxuriant segetes; hic mollia gramina tondet Armentum; hic lentis amicitur vitibus ulmus; Illinc muscoso tollunt se robora trunco; Hinc maria ampla patent; bibulis hoc squallet arenis Littus; ab his gelidi decurrunt montibus amnes; Huc vastae incumbunt rupes; hinc scrupea pandunt Antra sinus; illinc valles cubuere reductae: Et discors pulchrum facies ita temperat orbem. Sic varios sese in vultus facundia dives Induit: et vasto nunc torrens impete fertur Fluminis in morem, sicco nunc aret in alveo; Nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet; Nunc inculta decet, nunc blandis plena renidet Floribus; interdum pulchre simul omnia miscet. O vatum preciosa quies! O gaudia solis Nota piis, dulcis furor, incorrupta voluptas, Ambrosiaeque deum mensae! Quis talia cernens, Regibus invideat? Mollem sibi prorsus habeto Vestem aurum gemmas, tantum hinc procul esto malignum Vulgus. Ad haec nulli perrumpant sacra profani.