CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus POLIZIAN.exsi-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/POLIZIAN.exsi-01.xml.
de ludis saecularibus
Ast ubi iam humanae longissima tempora vitae Orbis agens, annos referet centumque decemque. Sis, romane, memor (licet alta oblivia tentent) Sis memor, ut, qua se nimium tiberina coartat Ripa, feras dis in campo sollemnia sacra. Cum nox atra premit terras tectusque latet sol, Agnae caprigenumque pecus genitalibus parcis, Hostia furva utraeque, cadant: tum numina placa Laeta puerperiis (quod fas fuat) Ilithyias: Terra suem ferat et scropham sibi fertilis atram. Sed Iovis ante aram candenti corpore tauros, Luce, feri; nam lux superis gratissima divis: Iunonis templum nitida cervice iuvenca Imbuat; atque itidem Phoebus placetur Apollo, Quem vocitant etiam Solem, latoa propago. Paeanas puerique canant pueraeque latinorum In templo; sed enim pueri pueraeque seorsum Concelebranto choros, verum haec sit patrima proles Matrimaque: at nuptae genibus Iunonis ad aram Oranto innisae, divamque in vota vocanto; Februa quinetiam vir quisque et foemina, quanquam Foemina praecipue, accipito. Dehinc aedibus omnes Primitias vitae, placidis placamina divis (Qua fas est) et coelitibus portanto beatis. Ante domi tamen illa memor tibi habeto reposta, Quae dare mox usu liceat poscente virisque Foemineoque gregi: tum digna sedilia divis Perque dies iuxta et noctes multesima turba Complento, et lepidis miscento seria ludis. Quae tibi si stabili sint omnia condita mente, Cuncta tuo Italiae tellus cunctique latini Subdent colla iugo et victoris sceptra timebunt.