CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus POLIZIAN.exmo-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/POLIZIAN.exmo-01.xml.

Documentum POLIZIAN.exmo-01.xml in db pdill0


1. amor fugitivus Cum Venus intento natum clamore vocaret: Si quisquam in triviis errantem vidit Amorem, Hic fugitivus, ait, meus est. Pretium feret index Basiolum Veneris: quod si ad me duxeris illum, Non tantum dabo basiolum; plus, hospes, habebis. Insignis puer est: en omnia percipe signa. Non est candidulus, verum ignem imitatur: ocelli Acres, flammeoli: mala mens, suavissima verba; Quod loquitur, non sentit idem: vox mellea; sed cum Ira inflammatur, tum mens est aspera: fallax, Fraudator, mendax: ludit crudele puellus. Crispulus est olli vertex, faciesque proterva, Exiguaeque manus; procul autem spicula torquet, Torquet in umbriferumque Acheronta et regna silentum. Membra quidem nudus, mentem velatus: avisque More quatit pinnas, et nunc hos nunc petit illos. Saepe viri pressans praecordia, saepe puellae. Arcum habet exiguum, sed et arcu imposta sagitta est; Parva sagitta quidem, sed coelum fertur adusque: Parva pharetra olli dependet et aurea tergo; Sunt et amari intus calami, quibus ille protervus Me quoque saepe ferit matrem; sunt omnia saeva, Omnia, seque ipsum multo quoque saevius angit: Parvula fax olli, solem tamen urit et ipsum. Verbere si prendes, age, ne miserare puellum: Si flentem aspicies, ne mox fallare caveto: Sin arridebit, magis attrahe; basia si fors Ferre volet, fuge tu: sunt noxia basia, in ipsis Multa venena labris. Si fors ita dixerit: Heus tu, Accipe, nempe tibi cuncta haec mea largior arma: Ne continge, cave, fallacia munera Amoris; Omnia quippe igni sunt infecta illius arma. 2. in amorem arantem Peram humeris habilem posito nunc induit arcu, Et posita baculum lampade sumpsit Amor; Subque iugum missos stimulo citat ecce iuvencos Improbus, et cultae semina mandat humo. Suspiciensque polos: Imple, inquit, Iuppiter, arva, Ne cogam Europae te iuga ferre, bovem.