CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus PICO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PICO.carm-01.xml.

Documentum PICO.carm-01.xml in db pdill0


Ioannis Pici, Mirandulae comitis, carmina 1. Si qua meis, ut lector erunt, errata libellis Offendent aures iudiciumque tuum, Si nec in exculto nitor est aut gratia, versu, Nec varium multo flore virescit opus, Si rude, nec dignum domini quod scrinia linquat, Et iactet merita laurea serta coma: Sunt mihi quae veniam quovis sub iudice praestent, Ut prorsus culpa non sine laude vacem. Utque ego praeteream, quod nec vitalibus ulla Docta soporatis repserit umbra meis, Nec dederit mihi Musa cavae sub vallibus Ascrae Cingere odorata nobile fronde caput. Quae raucum nostrae stridorem excuset avenae, Inter stagnatas patria languet aquas. Illa leves nugas docuit, calamoque palustri Vix tulit haec possent qualiacunque cani. Quippe nec illa sacras lauros nec Bacchica novit Serta nec Aoniis flumina pota deis. Vix dedit e corylo tenues umbrare capillos, Limosisque sitim pellere gurgitibus. Quod si etiam bifidi vocali in vertice montis Essem laurigeras propter adultus aquas, Si gravidum multo gestassem numine pectus Oreque lusisset Calliopea meo, Non suffecisset coeptis mea grandibus aetas, Illa est censoris digna favore sui. Pene puer quaecunque legis mea carmina lusi, Quando fuit nostro nullus in ore pilus. Necdum bis denas, haec cum sint edita, messes Attigeram, tenerae debile mentis opus. Prima papavereis repleta humoribus aetas Plurima inexperto noscere corde nequit. Nec nisi corporea sit docte exercita in umbra Mens de Letheis excita surgit aquis. Illa sub ingressu latebrosi obtunditur antri, Labitur unde rudi caeca iuventa pede. Inque dies fit clara magis crescentibus annis Antiquae incipiens plus meminisse domus. Et gemina attollens sese feliciter ala Exul adhuc patrias advolat illa plagas Cognatosque polos aequaleque sydus oberrat, Nec mortale sua compede carcer obest. Quin luteam effringit molem moribundaque membra Opprimit et propria sub ditione tenet. At mihi contigerat nondum haec victoria, nondum Nostra gravi fuerant corda animata deo. Sub molli primae nabam rudis amne iuventae Atque hisdem pariter nunc quoque versor aquis. Adde (quod et venia dignum est) pars temporis huius Utilior Phoebo sub graviore fuit. Hanc studiis servire suis Sophia alta coegit, Iudicio cunctis anteferenda meo. Nec nisi mens reliquis iam lassa horroribus ibat In campos, Erato desidiosa, tuos, Cum nimis a rigidis languescens otia chartis Grata faticato quaereret ingenio. At nostrae quaecunque magis valuere lucernae, Versarunt Stagyri nil nisi dicta senis, Et quid Sicaniae sensit telluris alumnus, Et quid inexplicitus sensit Anaxagoras Atque alii quoscunque tulit foecunda vetustas, Sive ea Graia fuit, sive Latina fuit. Hoc studium semper nobis preciosius, idque Quod fuit una mihi nunc quoque cura manet. Est cura abstrusas rerum cognoscere causas, Cum veri hoc unum sit sapientis opus. Et modo pugnantes pacis sub foedera sectas Ducere, et ancipites dissolvisse dolos, Et modo quae brevior quisquam collegit in arctum Effusa in plures explicuisse modos. Quae fuerint tanti meditor primordia mundi, Quis faber, aut quaenam subdita materies. Iapetioniades spirarit in aethera limo, An magis in veris Iuppiter Elysiis, Machina an aeternum victura sit, anne aliquando Artificis nutu dissolvenda sui, Quo pacto natura creet, quo cuncta resolvat, Praescripti leges ordinis unde datae, Quodlibet ut certo de semine gignitur, utque Fit nihil ex nihilo, nil redit in nihilum. Contemplor, quo massa rudis formetur ab actu, Gignendis rebus commoda materies, Ut sit pene nihil, fieri tamen omnia possit, Ut sit foemineo mobilis ingenio, Ut multis lassata viris, satiata nec illa Appetat antiquos pellere, habere novos. Solane frigescat, pariterque calescere possit, An quod natura constat utraque simul. Nunc rata fatalis perscrutor foedera coeli, Nunc, avidos fugiat num levis umbra rogos. Horrendumne aliquod regnum tellure sub ima Sitne aliquis nigro sub Phlegethonte deus. Saeviat an viridi crines impexa colubro Tisyphone, an latret Cerberus ante fores. Detur an incisas iterum revirere cupressus Et liceat Stygii bis vada nare lacus. An tristes prohibere fabas pascique polenta Troianum fas sit credere Panthoidem. An summus pater ille deum convolvat eadem Sydera, qua torquet tela trisulca manu. Quid coelum impellat, quo impulsu, quidque perennem Vim motus nunquam deficientis agat, Cur Venus in medio niteat, cur aetheris udum Roscida possideat Cynthia vestibulum. Cur varii Zephyro flores spirante resurgant, Vernantem et viridis velet amictus humum. Sylvifragis Boreas flabris cur concita quasset Aequora, cur pluvias humidus Auster agat. Quale sit id, cuius metitur palma fluentes Motus et stabiles irrequieta moras Perpetuumque virens rabido terrestria morsu Rodit et hic nostrum nil sinit esse diu; Et cum letifera passim omnia nube recondat, Non exoranda praecipitata rota. Nil fore dat semper, semperve fuisse nec unquam est, Ante fuit semper, post quoque semper erit. Haec et plura simul levibus non apta Camoenis Evigilo, hoc noster pulvere gaudet equus. Hoc praeter quicquid, praeter spem contigit illud, Id natura mihi, non mihi cura dedit. 2. ad amicum excusatio quod amet Quid me nequitiae damnas? Quid dicis inertem Quem premat imposito pulchra puella iugo? Quid virides annos studiis melioribus aptos, Quid frangi ingenium dicis, amice, meum? Quod nec grande aliquid nec fortia bella capessam Enerventque animos carmen et umbra meos? Uuror amans, fateor, sunt haec mea proelia, flammas Nec volo nec possum dissimulare meas. Crimen at hoc certe nostrum, si crimen amare est, Non ego, si spectes, sed magis alter habet. Cogimur, est animo maior vis indita nobis, Quae negat arbitrio vivere quemque suo. Illa reluctantes violento vexat ab axe, Illa sua mentem sub ditione tenet. Stat fati series, stat non mutabilis ordo, Stant leges, vetita non licet ire via. Condita sunt primo firmataque foedera ab aevo Quae rata sanxerunt tempus in omne dei. Si sequor hanc vitam, nobis haec vita sequenda est; Volvit ab imperio me mea stella suo. Illa dedit stimulos nascentique indidit ignem, Unde aliquid toto pectore semper amem. Quippe suae primum cum sub velamina testae Spiritus aequali venit ab orbe meus, Libra sub aetherei veniens tunc luminis auras Nobile tollebat clara nitensque caput. Proximus haerebat telluris Scorpio proles Saguineusque sua Mars quoque sede fuit. Tertia Thessalicae lustrabant tecta Sagittae Haecque inter longi cauda Draconis erat. Ima suae tenuit terrestris Iuppiter aulae, Principiumque hiemis humidus Aegoceros. Huic puer haerebat qui dis generosa coronat Pocula et a gelida nomina sumpsit aqua, Saturnusque isdem nec non Cyllenius ales Sedibus excelsum tunc coluere polum. Purpureus Titan et lumine Cypris amico Et sexta Pisces enituere domo. Septimus hinc Aries sinuabat cornua longe, Navita Phrixeae praesidiumque fugae. Ast ea quae nostri loca sunt praenuntia fati Pingebat madidis candida Luna comis, Et qui per medios fluctus aequorque profundum Devexit praedam Taurus Agenoream; Cara sequebatur fratrum concordia quorum Alterna vivit semper uterque vice. Sublimis medio reptabat Cancer Olympo, Thebani tinxit qui fera tela ducis. Huic assistebat fulvo Leo nobilis ore, Lucida qui meritis incolit astra suis. Postremo recubans Astrea puella cubili Divinum vitae munus amica dedit. Iudicet, Assyria qui stellas novit ab arte, Si mihi bella sequi, si nec amare licet. 3. conqueritur adversos sibi in amore deos Ut furit Ogygii resonans trieterica Bacchi Moenas, ut attonitam numinis ardor agit, Sic agor infoelix, sic me male vexat amantem Qui mea bacchatur soevus in ossa deus. Nulla quies misero, tantis mens saucia curis Angitur et tantis aestuat aegra malis. Ista tamen placidae quis me praeponere paci Non putet? Omne adeo est dulce in amore malum. Dulce mihi humentes dum captant coetera somnos, Insomni humentes dissecuisse genas. Dulce mihi, medios agitat dum Cynthia currus, Nostra pruinoso credere membra polo. Meque per anfractus, ne quis deprendat euntem, Furtivo ad caros tramite ferre lares. Dum quae non possum dominae, do plurima posti Oscula, do lacrimis oscula mista meis. Tunc iuvat afflictae deflere incommoda vitae, Et mea cum surdo limine fata queri, Donec ab Eois tollens caput aureus undis Fulva fuget picto Lucifer astra polo. Astra fugat, nostros sed non fugat ille dolores, Convenit ad curas tempus utrunque meas. Tempus utrunque nocet, mihi tempus utrunque nocebit, Dum fiant dominae mollia corda meae, Dum veniat blandae praenuncia caera salutis. O mihi quos fastus, gaudia quanta dabit. Tunc Asiae imperium, tunc sceptra potentia temnam, Quicquid et a rubro littore nauta vehit. Interea incerta dum sic agitabor ab aura, Vexabunt animum spesque timorque meum. Credita sic dubio quassatur cymbula ponto, Sic solitus buxum fune rotare puer. At non est teneris semper mens dura puellis, Si qua venit sero gratia, magna venit. 4. de somniis ei amicam referentibus Nox est grata viris et nox est grata puellis, Blanda quibus facili spirat amore Venus. Pergit ad optatam cupidus vir nocte puellam, Excipit optatum nocte puella virum. Hinc videas utrunque queri, quod serus Hibero Phoebus anhelantes aequore mergat equos, Cynthia quod cesset tenebris obducere terras, Segniter et tardos increpet illa boves. At mihi quem surda puer hic premit improbus aure, Nox quoque, sed causa dispare grata venit. Illi vera quidem, dat inania gaudia nobis, Haec tamen ex aliqua gaudia parte iuvant. Nam mea cum tacite surrepens lumina somnus Declinat fletu lumina fessa gravi, Optatos referunt gratissima somnia vultus, Somnia moestitiam pellere nata meam. Occurrit facies facie praestantior omni, Quique est in toto plurimus ore decor. Etsi non potior, videor mea vota potiri, Dum fallax oculos ludit imago meos. Quin ea tunc nostros non aversatur amores, Procumbit gremio fessa puella meo. Et digitos tractare datur, tractare papillas, Quas facile angusto clauderet orbe manus. Conserere et molles rixas et bella videmur, Dum lasciva mihi dulce recusat opus. Ultima (quis credat?) persoepe ad gaudia ventum est, Visus et est tremulus concrepuisse thorus. Ast heu me miserum: fictae sub imagine formae Mentitur Venerem debilis umbra meam. Quae simul ex oculis somno comitante recedit, Heu dolor in toto corpore maior adest. Quin retinere amens speciem conatus inanem Soepe gemens dixi, Pleona siste pedem. Siste pedem. Quo, vita, fugis? Quid perdis amantem? Pleona ne fugias, Pleona siste pedem, Ne fuge, dum saltem semel oscula figere possim, Dum dicam saltem, cara puella, vale. Illa sed in tenues vanescit protinus auras, Hellespontiacis surdior aequoribus. O quae coeruleam propellis praevia noctem, Cui rutilae gemmant rore nitente manus, Tam cito cur thalamo surgis renuente marito? Tithoni nobis cana senecta nocet. Tu miseros iteras questus renovasque dolores, Et sine luce mihi lux vigilanda venit. Hei mihi quod cruciat non est quod somnia fingunt, Quod iuvat, id vanum est cum tenebrisque fugit. Sed faciat, verae sint haec praeludia nocti. Qui ferus in nostro corde triumphat amor. 5. ex temporum vicissitudine | iuvenes ad virtutem adhortatur Nunc Cancri octipedis brachia Cynthius Afflans flammifera lampade spiceam Aurabat Cererem, messibus utilis, Et Tartessiaco segnior aequore Immersabat equos et nitidas rotas; Nunc sectis trutina temporibus pari Condit se gremio Tethyos ocior Et iam pomiferum fertilis extulit Autumni caput, et frugiferam arbores Vix frontem innumero pignore sustinent; Nunc fervent lacubus musta fluentibus Et pressans madidis quem pedibus parit Nascentem Bromium rusticus invocat. Iam festinat hiems horrida lubrico Candens colla gelu quae spoliet comis Sylvas et quatiat ceruleum Iovem Densatumque nigret nubibus aera, Quae fontes glaciet, quae furiet notos Et Thressas animas, quae pluvias agat Coelo praecipites et facie gravi Obnubat Furiis tristior omnia; Succedet rosea fronte Aries nitens Phryxeus, patulas qui revehat rosas Et campos variet floribus et leves Concentus avium suscitet arborum Antiqua in foliis fata querentium. Sic semper varia et dissimili vice Obliqui anni homines Iuppiter admonet, Queis vivant miseri legibus; heu rotae Quam vecordis opus fidere labili. Vos, vos o iuvenes, discite, floridum Ut lapsu celeri ver fugit; hispidam Formidate hyemem; mox capiti nives, Mox rugae venient vultibus invidae Curvatosque humeros inficient notae Exangues; nec erit gratia nec decor Qui nunc purpureis excubat in genis. Iam divina, agite, exquirite munera, Quae nunquam intereant, quae decus arrogent Immortale sibi, quae dubias vices Spernant perpetuo vere nitentia. 6. ad Ioannem Franciscum nepotem Iam veluti e specula video, tua quale per aequor Cymbula te celebri non sine laude vehet. Perge igitur quo fata trahunt constanter et istam, Dicere si fas est, me duce carpe viam. Praevertes mox ipse ducem; mihi gloria vinci (Quis credat?) quam te vincere maior erit. 7. ad Deum deprecatio, ut bella tollat, | quae per totam fremunt Italiam O pater, aeterno qui saecula volvis ab aevo, Qui coeli moderaris habenas, Tu non Dicteo crevisti parvus in antro, Ut vana est mentita vetustas. Tu semper magnus, non permutabilis, altus, Maximus, integer omnipotensque. Tu mortale genus, coelum Titaniaque astra Cunctaque verbo fatus es uno: Quae convexa colunt coeli, quae pallida Ditis Regna tenent sub nocte profunda, Quae terras habitant, quae lubrica in aequore vivunt, Quae vaga ceruleum aera complent. Respice, si intactae pia diligis ubera matris, Perque tuum non fabile nomen, Respice praesenti perituras numine gentes, Quas bello Mars conficit acri. Omnia vastantur, ferrum omnia corripit, omne Iam latus Ausoniae fremit armis. Iam gemit et nimio sub pondere cymba fatiscit Quae Stygium amnem transvehit umbras. Nos tua progenies, nostri miserere furoris. In melius tot verte tumultus. Et tu, Fortuna qui nunc meliore triumphas, Parce tuas extollere cristas. Cui nunc illa favet, cras adversatur eidem: Instabilis dea statque fugitque. O quantas hominum strages, heu flenda ruinis, Moenia quot, quot quassa iacebunt. Quot video ruere ex alto, quot regna, quot amnes Mutare undas sanguine tetro. Tu pius arcanas pater horum illabere mentes, Iungant coesa foedera porca. 8. ad Galeotum fratrem militantem quod, | ut ille sub Marte, ita ipse sub Cupidine mereat Castra licet teneant pictis fulgentia signis Te procul a laribus nunc, Galeote, tuis, Non tamen hic segnem credas me ducere vitam, O frater, vitae pars preciosa meae. Nos quoque militiae certo sub iure tenemur, Sit melior quamvis sors mea sorte tua. Tu sequeris Martem, sequor ipse Cupidinis arma, Aspera bella geris, mitia bella gero. Tu petis armatos hostes validasque cohortes, Imbellis petitur nudaque nympha mihi. Aeratas frangit fortis tibi machina portas, Sed mihi vel sola ianua voce patet. Est vi cura tibi longas avertere praedas, Obvia fit votis sponte puella meis. Tu cuneis hostes et coeco tramite fallis, Fallitur at nullis fraudibus illa mihi. Pulsa tuos persoepe fugat tuba bellica somnos, Invitant somnos fila canora meos. Tu dura requiescis humo, si, Pice, quiescit, Collidit nudo qui sua membra solo. Fragrat Oronteo lectus mihi fusus amomo, Me tenet in tenero mollis amica sinu. Nulla tibi rapidos pellunt umbracula soles, Defendit dominae me stola tensa meae. Quin etiam medio cum sol desaevit Olympo, Cogeris intrepido bella subire pede. Me iuvat argutum cantare sub arbore carmen, Cuius odoratas ventilet aura comas. Dum gelidus Boreas, saevus dum detonat Eurus, Praecipitesque ciet nubilus Auster aquas, Saepe opus est structas te in proelia ducere turmas Nec gelidos imbres nec timuisse Notum. Ast ego si videam glomerari nubila coelo, Protinus ad dominae tecta recurro meae, Quamque mihi denso subducunt agmine nubes Hanc oculis lucem reddit amica suis. Infestis adversa petis ferus oppida flammis, Blanda cupidinea me face virgo petit. Tegmine te, frater, premit aspera cassis aheno, Accingunt nostrum Bacchica serta caput. Duratus Lambro thorax tua membra fatigat, Me toga Sidonio picta colore fovet. Hasta tibi geritur dextra, mihi levis harundo: Haec variat chartas, vulnerat illa viros. Te cruor et caedes turbant rixaeque furentes, Me choreae, lusus blanditiaeque iuvant. Armatum quotiens curris galeatus in hostem, Tristia stant illi, tristia fata tibi. Ast ego dilectae quotiens concurro puellae, Nil mihi nunc timeo, nil timet illa sibi. Dente ferit nostros niveo lasciva lacertos Liventesque meo figit in ore notas. Reddo vices, roseis do basia pressa labellis Purpureasque libet sollicitare genas. Sic nos luctamur: cedit tamen illa, nec esse Indignum retur succubuisse mihi. Quare maiores quamvis tua bella triumphos, Maxime, sint titulis, Pice, datura tuis, Te tamen in nostris mallem versarier armis Et tibi cum cara coniuge bella geri. 9. detestatur amores illustrium feminarum O quisquis teneros, iuvenis, sectaris amores, Quisquis Acidaliae dulcia furta deae, Acrisioneae ne quaeras pignora turris, Ne custoditas amplius Inachidas. Nox erat et tecto latitabat Cynthia vultu, Condiderant flammas sydera cuncta suas. Egredior (sic iussus eram) mea limina solus, Hei mihi, sed nullo non renuente deo. Perque occulta magis perque urbis inhospita furtim Ad dominae tendo tecta superba meae. Ante manus praetensa vias explorat opacas, Ne fallat dubios umbra maligna pedes. Solus eo atque avida fingo mihi gaudia mente, Et planta expensum fert taciturna gradum. Iam prope, dilectos subiturus iamque penates, Iam dominae in gremio procubiturus eram, Cum fragor et strepitus nocturna silentia rupit, Armorum strepitus et fragor ille fuit. Obstupui (neque enim notus rivalis amicae Ullus erat nostrae, nullus adulter erat); Haud mora. Nescioquis de tramite prosilit arcto Acer et opposita sibilat ante via. Ad sonitum glomerata ruunt hinc agmina et inde Agmina belligeris vel metuenda viris. Enituit nox aere, simul petit inde satelles Nudato nostrum plurimus ense caput. Quid facerem infelix? Numeroso solus ab hoste Appetor, et robur dempserat omne metus. Implorem Iovis ipse fidem? Pia brachia tendam? Heu vetat ipse Iovis commeminisse timor. Instant, terribili mortem mihi voce minantur, Ingeminant ictus concita tela graves. Ille manus, crus ille petit, petit impius ora Aut trepidum adducta cuspide pectus agit. O quotiens, nisi me thorax texisset ahenus, Tinxissem sparso sanguine coesus humum. At seu sors dederit nostra hoc, seu sydus amicum Militibus praesens sive Cupido suis: Cum premerer, cum spes superesset nulla salutis, Heu, heu, post vitae tanta pericla meae Consilio meliore usus, pede percitus acri Me potui e tantis eripuisse malis. I nunc patritias et equestri stirpe puellas: I nunc et vanum quaere in amore decus. Quosnam, quos illas violenter nocte sub atra Creditis insidias composuisse mihi? Vos dominam nostis generoso e sanguine nostram? Nostis, se quantis iactet imaginibus. Sunt gemini fratres, et uterque est clarus, uterque Marte meret patriae non sine laude suae. Fama erat (ignitum quis enim celaret amorem?) Illi me recipi nocte silente domi. Visus eram illius superasse cacumina tecti, Visus eram ancillae scripta dedisse semel. Movit cognatas haec tanta iniuria gentes: Hinc furor, hinc misero bella parata mihi. Ut sceleris luerem commissi sanguine poenas, Vel magis optatus perficeretur hymen. Durum erat in prima ferro cecidisse iuventa, Indignus nostro schemate, durus hymen. Discite vos iuvenes, discrimine discite nostro, Quale sit hamatae nobilitatis onus, Quae lateant Scyllae, pereat qua saepe Charybdi Cymbula, quae placitis iam requierat aquis. Ipse malo didici proprio, qui funere ab ipso Sum semel atque ipsis raptus ab exequiis. Magnificae procul ite, procul, procul ite puellae, Et quaecunque suos foemina iactat avos. Tunc oculos, si vestra unquam vel limina visam, Tartarea claudat nocte Megera meos. Dulcius ex illa dominam tenuisse cohorte Quam non vir, quam non callida servat anus. Tunc saltem potero nullo riguisse pavore Et bene securos carpere concubitus. Nec cogar, Paphio ne me deprehendat in usu Aeratas pulsans virve paterve fores, Aut currus medio flammatos sistere cursu Aut trepidae Veneris praecipitare rotas. Ite, ite illustres procul hinc, procul ite puellae, Et tumidae vestra vivite luxuria. Huc venias et laxa sinus et aperta papillas In nostros Thais curre petulca sinus. Talis erat tua, Naso, Venus talisque Tibulli Ultima fax, Nemesis, Delia, primus amor. Talis quam Flaccus, talis quam Gallus amavit, Talis erat nostri Cynthia Callimachi. Talis erat Pici celeberrima carmine Thais, Thais lascivi fama superba chori. Vos aliae vestra cum nobilitate valete, Et vestrum indigno quisquis amore furit. 10. distichon Me vatem, si sum, fecit me Pleona: plectrum Illius est oculus; sum lyra; pulsat amor.