CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus PIATTI.carm-06.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PIATTI.carm-06.xml.
1. ad illustrissimum ducem Calabriae, divum Alphonsum | iuniorem de Aragonia, Platini Mediolanensis | liber sextus Ferrariensis incipit Forte sub exactum volui finire decembrem Hoc opus et calamum depositurus eram, Annus et ad metam cum nostris quinque libellis Venerat - hunc fueram pactum et ipse modum -, Circumfusa novem stetit illico turba sororum: "Quid facis?" exclamans. "Perfice - dixit - opus. Sextus adhuc superest labor, Herculis acta parumper Linque nec extensum per freta semper eas, Flecte ratem paulum, praestantes curre per Umbros: Imperium armipotens hic Federicus habet. Tu ne diu, venerate, ducem nunc carmine fraudas, Igne ne de tanto nulla favilla tepet? Quo ducis invicti meritorum summa recessit, Denique quo ratio laudis habenda tuae? Carmina res magnae decorant, ut sacra verendas Effigiesque deum quas tetigere manus: Parva tuae nec enim veniet, Plate, fama Camenae, Hoc reliquum lumen si Latiale canat. Adde quod Alphonso non vivit amicior alter: Pignora mille domi sunt data, mille foris". Dixerat, incomptos repetens mea tibia cantus Addidit haec titulis carmina pauca tuis: Aequo animo, princeps, claudi patiare libellum A non dissimili forsan honore tuo. Laudibus acta tuis Federici, Alphonse, cohaerent Tam bene quam iunctos vos habet una fides; Tu quoque da veniam, gemina dignissime lauro Invidiam Calabro nec pariture duci, Si te postrema, Federice, in parte locavi: Mars et in hac magnos vult statione duces.
2. Divo Alphonso Aragoni, duci Calabriae Discedo tuus o princeps venerator et ardens Armiger: est in me quae fuit ante fides, Quae mea non temere calefecit pectora dudum Et tam longinquas compulit ire vias; Nec tua quam cecini me virtus ulla fefellit: Haud probitate tua est fama reperta minor. Vidi quantus equo sedeas, quam pulcher in armis Quamque tuas deceat, lancea stricta manus, Quanto sufficias, o dux galeate, labori, Et quotiens manibus fracta sit hasta tuis, Quanta sit ars ususque tibi clipeata ferire Pectora - quid referam? Sat data palma docet -; Quae vis ingenii, quae gratia vidimus oris, Et quanta valeas prosperitate pedum. Implebis scio, mi Caesar, quod defuit unum, Quom tuus implerit vota benigna pater.