CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus PETRARCA.rein-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.rein-01.xml.
Reinaldus Veronensis Francisco Florentino Est, ubi cognatis Athesis se montibus amnis Abdicat, urbs: cele<b>rem reddit Arena locum. Est multis dotata bonis: qua vergit in Austrum Equa iacet tellus, quam beat alma Ceres; Pars Archtoa tumet; colles hinc inde minores Discedunt: Bromius hac sua dona colit. Aureus est Collis ibi nostre proximus urbi: Ex re nomen habet, sors magis apta deis. Cuius mira loci quia nunquam scribere possem, Exiguum vereor inseruisse stilum. Fons ibi surgit aque, morbis medicina, tepentis; Subcava stat glacies, antra gelata iuvant. Est ibi Benacus, cuius quis dicere laudes Suffi<ci>t? Hec omnes despicit unda lacus. Pretereo fontes et euntes fontibus amnes Quos reor amnicolas incoluisse deas. Nec memoro quod ibi, qua solis conspicit ignes, Collis habet lapides in quibus - adde fidem - In quibus astrorum tantum quit celica virtus. Verior effigies effigiata iacet. Indolis egregie puer hinc oriundus in aulam Tendit apostolici: <te> rogo, mitis ades. Esto quod hic propria mereatur dote favorem, Addo precem, pocior sit favor oro prece. Forte quod ignotus tibi te, Francisce, precatur Mens tua sub prima fronte stupere potest. Desinat ire stupor: nam te tua musa remotum - Si nescis - cele<b>rem conspicuumque facit, Precipueque michi, populis qui carmina sciri Que tua composuit docta Minerva dedi. Est pars una fori, quo, cum pia festa coluntur, Conveniens cetus in tua verba fremit. Hic tua gramaticis, hic ius civile professis Exposui circum carmina stante choro. In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes Et tua promeruit grata camena decus. Hic, status Ytalie cum deploratur et Urbi Adventum sponsi frons lacrimosa petit, Laudis adepta tue non parvum gloria muse Qualiacunque penes nostra theatra fuit. Iam geminum vulgatur opus, iam fama per urbem Est vaga, censeris iamque poeta novus. Si tua quid condet novitatis musa, sub orbem Fac veniat nostrum, sic puto pluris erit.
responsio Francisci Florentini ad Reinaldum Fama quidem nostras iam dudum vexit ad aures Magnifici titulos et monumenta loci; Munera nec Cereris tantum vel dona Liei <> Frondosumque nemus passimque in vallibus imis Hac illac domitos indomitosque greges, Aut simul auratis habitatas piscibus undas Antraque nympharum concelebrata choris; Sed maiora canit patrie preconia vestre Seminaque immensis uberiora bonis. Illa michi tellus placeat que ferre virorum Egregiam segetem celitus aucta solet. Ingentes tulit hec animas. Quis laudibus equis Nomina clara ducum tollat ad astra cane<n>s? Hinc etiam illustres calamo florente poetas Vidimus emeritam nectere fronde comam. Mantua preclaro quantum confidit alumpno, Corduba vel Sulmo civibus altisonis, Urbs tua tam celsum, quem protulit ipsa, Catullum Suspicit et summis comparat ingeniis. Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur Sacraque temporibus debita vitta tuis. Hec tacitus <dixi>, non eloquar: omnis aput me Cesset adulandi mens inhonesta viro. Sed ceptam ad patrie laudem et fecunda revertor Gramina, que vester nutrit amenus ager. Neve quis id falso famam putet ore locutam Meque renarrantem vulgus inane sequi, Ex locuplete domo generosos suscipe testes: Nomina pretereo, nam tibi nota reor. Est vetus historie series, sed nostra recurrit Secula dinumerans anxia cura retro. Gallia cum populis gravidam iam solveret alvum, <> Diverso celi tractu confinia mundi Ultima complevit gentibus innumeris. Hos Asyam tenuisse ferunt et litus Eoum, Excipit hos patulo Grecia blanda sinu, Hospitaque hos operit rigidis Hyspania tectis Nomina permiscens mox aliena suis. At quos Hesperie sors in regione Tegea Exposuit, vestris invaluere iugis, Quique nives gelidas glaciemve atque horrida Reni Murmura pertulerant asperiore situ, Lene solum, puros latices auramque sereni Etheris experti, constupuere animis Vinaque laturos, que nondum noverat Arthos, In patriam certos mittere cura fuit. Ille liquor subita rapuit dulcedine mentes Et blandum inflexit barbara corda bonum. Linquere mox terram sterilem tribulosque ferentem Et placitum est cunctis Ytala rura sequi. Ergo iter Ytaliam versus collesque vinosos Transtulit affectus, nec gravis ille labor. Hos Mediolanum, celebrem modo viribus urbem, Veronamque tuam constat habere patres. Sat fuit hoc magnum indicium telluris opime Sedibus antiquis elicuisse viros. Hec michi fortassis prius ignorata putasti Exilioque acies consenuisse meas. Sic vobis ignara Deus dat pectora veri, Sic procul a vestro labitur orbe dies: Simus et Ausonia quamvis tellure remoti, Cor tamen est illic, corpore quicquid agam. Verum ego nunc video quo sim progressus et ultra Auferor ac culpe blandior ipse mee. <> <> Talia si nequeo, reddam tibi plura profecto: Vinceris hoc uno, cetera victor habe. Vilibus ex multis preciosus surgit acervus: Tale fit ex tanto nobiliusque redit, Pensaturque auro stipule vis ampla. Quid auro Carius aut stipula vilius esse potest? Procedo, iuvenemque tuum, qui multa magistri Signa refert, alacri fronte - quod ipse iubes - Artius et geminis animi complectimur ulnis. Est sibi sub nostro pectore parta domus. Hunc michi longus amor meritumque et gloria patris Nec semel in dubiis cognita pura fides, Hunc manus apta graves hominum compescere curas Et non vulgaris spiritus ore micans, Hunc michi preterea tua dulcis epystola carum Efficit et stimulos ingeminat lateri. Que dum se variis redimita coloribus effert, Compulit ut legerem terque quaterque libens; Mulsissetque animum, nisi quod sub fine relegi Verteret in dubium quod michi mentis erat. Nam quod nostra foro volitent nova carmina vestro Et iuvat et vereor ne nimis alta petant. Non ego ventosam Rodani transcendere ripam Speravi - fateor - nec procul illa legi. Hiis, ubi celicole longe michi tedia vite Sanxerunt, satis est me resonare locis. Hic nocet ingenio celi inclemencia nostro Et vulgi strepitus ambicione fremens. Premia Pieridum ac titulos plausumque theatri Aptatum Grais vatibus ac Latiis Invidisse meo gaudet fortuna labori, Quamquam ea despiciens ad meliora feror. Undique per vicos miseris lassata querelis Agmina conspicies, pondere pressa gravi. In partes minimas tenuem proscindere nummum Gloria multorum est precipuumque decus. Cernimus exiguo viventes querere multa Custodesque auro succubuisse suo. Ingratum heredem studio dum tollat avaro, Hic vigilat demens et sibi semper inops. Hic predulce manu rigidas tractare secures Dum putat et fasces pondus habere negat, Mane vagus populi rapitur per limina, sero Ad trepidas noctes pervigilesque redit. Alter inexpletum siciens et torvus honori Imminet et vetitum post dyadema gemit. Hec inter, vacuum curis, Helicona videre Fonteque Castalio tingere labra, puta, Non vacat: impellunt alio nos turbine venti Et vehimur rapidum qua tulit estus iter. Nitimur interdum, per tot fluitancia mundi Si liceat stabiles equora ferre gradus, Si quis agat tremulam per summa cacumina cymbam Immotus pelago monstra nec: ulla pave<n>s. Ante igitur tutum est quam puppis victa fatiscat Flectere sollicito carbasa fessa pede Securumque procul quam primum attingere portum, Turbida terribili dum furit unda Notho. Hoc meditor, si forte Deus miserator apertum Pandat iter nec se deneget ipse ducem. Est fuga pre manibus michi iam tacitusque recessus Molior - id paucis insinuasse velim, Tu tamen ex paucis -; et, si fortuna secundet Consiliumque regat quod modo mente tego Ut fugiam mundum, ne me prior ille relinquat Neu michi postremum dixerit ante "vale", Spero quod ingenio magnum locus alter inherti Calcar erit, pennas et dabit ille novas. Floridiora equidem tunc carmina nostra videbis. Interea tamen hec qualiacunque lege Ignoscenda tibi; nam libera musa quietum Tempus habere cupit, quod michi fata negant. Si quicquam Ytalie visurum litora posthac: Scribere contigerit, tu prius hospes eris.