CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PETRARCA.epis-03.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.epis-03.xml.
1. ad Iohannem de Columna Est michi cum Nimphis bellum da finibus ingens Auditum fortasse tibi. Mons horridus auras Excipit ac nimbos et in ethera cornibus exit; Ima tenent fontes Nimpharum nobile regnum. Sorgia surgit ibi querulis placidissimus undis Et gelida predulcis aqua; spectabile monstrum Alveus ut virides vitreo tegit amne smaragdos. Hic michi saxose rigidus telluris agellus Contigit; hinc lites, hinc semina prima duelli. Namque ego, quod profugis sedes erat apta Camenis, Concives hic esse meas mecumque tumultus Insulsique dedi convicia temnere vulgi. Contra ille, indignum facinus graviterque ferendum Exsulibus sua iura dari, novus advena toto Orbe quod expulsas aliene intruderet arci, Atque novem preferat anus quod mille puellis. Iam michi facta manu nitido brevis area fundo Stabat et advecto ridebat gramine pratum; Nimpharum interea rapidum de rupibus agmen Prosilit ac fragilis valido molimine cepti Fundamenta ruit. Fugimus, scopulumque propinquum Prendimus et saxo trepidi speculamur ab alto Presidioque loci fruimur; nec tempora longo Congredimur patulisque iterum nos credimus arvis; Sic puduit fugisse semel. Transiveret orbem Delius obliquum iamque altera venerat estas; Humida pyerio passim insultare labori Agmina conspicio nostrisque habitare sub antris. Quid facerem? Indignor; sed quanam fata gubernant Consilium curasque fide, quo vana retorquent Orsa hominum? Dum cunta paro, dum bella retento, Forte peregrinas longum vagus ire per oras Cogor, et inceptum Clausa sub Valle relinquens, Attonitas comites post secula multa reduxi In Latium celseque super Capitolia Rome. Sextus ab his annus agitur. Quid multa? Redimus Per mare iam totiens mensum totiensque remensum Per nimis notas Alpes (rapit omnia mundo Prorsus avara dies et sensim labilis etas), Dum rus nempe silens et opaca revisimus antra. Mira loci facies, operis vestigia nusquam; Omnia calcabant hostes sparsusque iacebat Agger et undivagis prestabat piscibus aulam. Rursus in ambigui redeo certamina belli, Et dabat arma dolor, vires cumulaverat ira. Conveniunt duri agricole, pastoria nec non Exiguo conducta cohors succinctus et alte Piscator madidus posito michi militat hamo. Volvimus ingentes scopulos ac viscera matris Carpimus omnigene et squalentia vellimus ossa, Paulatim et ferro montem tenuamus adunco. Pellimus his tota Nimphas regione subactas Erigimusque sacris mansura palatia Musis Fluminis in ripa; preterlabendo vicissim Hinc sua damna gement, hinc gaudia nostra videbunt; Nil aliud nisi forte minas et murmur inane. Exitus hic tantorum operum; neve omnia nobis Attribuam: manifesta Canis, manifesta Leonis Sensimus auxilia; Phebi peperere favorem. Ille palam nostris movit pro partibus arma Atque arcum pharetramque levem estiferasque sagittas Pugnavitque die medio, iuvitque superne Per noctem obsequiosa soror velut emula fratris, Addidit ac luci spatium tenebrasque repressit. Sentio propositum tamen hinc fraudemque latentem: Dum glaciem nimbosa ferant ventosque nivesque Sidera et undantem dum verset Aquarius urnam Exspectant; tunc incauto michi multa minantur, Tum specus hoc vasto rapidum vomet ore fluentum Gurgitibus miris properans succurrere victis. Omnia sunt provisa michi: iam parte revulsa Rupis et aggestis vicino e litore saxis, Hibernum prestruxit iter mea lecta iuventus, Nec nos aut fracto veniens Padus aggere multum Terreat aut rupti contemptor pontis Araxes. Iam victor, iam pace fruens tutusque futuri Pannosas comites vix serum in flumine puro Exposui lavique vadis; hic sepe precanti Antiquos renovare modos, contingere lauros, Nectere serta manu, sacras renovare choreas Permissum, sileat quanquam indignatus Apollo Cirraque muta iugo iampridem subsit Hibero. His ego non plausum ventosaque festa theatri, Nec murmur turbe varium, sed rara bonorum Pectora pollicitus, merentia corda levavi Hospitio mensaque fovens castoque cubili. Iamque Helicon collisque biceps iamque ungue caballi Fons oriens vatumque virens iam silva videri Incipit et miseris melior fortuna reverti. Hec, age, visurus propera, par siqua quietis Cura tibi; cernes bellis hec otia quantum Urbanis preferre velis; neu dura timeto Fercula et horridulis inculta cubilia culmis. Regibus alternare vices gratissima res est; Fastiditur idem semper; variata voluptas Blandior est aliumque refert dilata saporem. Adde quod et lautas epulas et vina Rubenti Monte vel ardenti dudum transvecta Vesevo Argentumque nitens gregis ac pretiosa Britanni Vellera odorato demersas murice vestes Ferre brevi potes ipse via. Da cetera nobis: Herba torum, ramis tectum viridantibus arbor, At citharam Philomela feret, quam nulla libido Flexit adhuc: tremulo permulcens gutture silvas Innuba virgineo canit et non sibilat anno. Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos Musarumque choros domitisque insistere Nimphis; Nos tibi pampineos colles gravidosque racemos, Denique mellifluas ficus undamque recentem Gurgite de medio offerimus cantusque volucrum Innumeros montisque sinus curvosque recessus Et nemorum gelidas udis in vallibus umbras.
3. ad Guillelmum Veronensem Turbida nos urbis species et dulcis ameni Ruris amor tulerat vitreos, invisere fontes Mirandumque caput Sorge, quod vatibus ingens Calcar et ingenio generosas admovet alas. Hic, ubi te mecum convulsa revolvere saxa Non puduit campumque satis laxare malignum, Vernantem vadis videas nunc floribus ortum, Natura cedente operi; pars amne profundo Cingitur, at partem preruptis rupibus ambit Mons gelidus calidumque iugis obversus ad austrum. Hinc medio ruit umbra die. Pars nuda tepenti Porta foret zephyro; sed et hinc procul arcet agrestis Murus ab accessu prohibens pecudesque virosque. Aerias sed enim ramis viridantibus alte, Litoreas volucres scopulis intexere nidos, Has musco velare domos, sed frondibus illas, Progeniemque inopem fidis trepidare sub alas Aspicies, atque ore cibos captare trementi. Concava tum querulis complentur vocibus antra Et color hinc oculos, illinc sonus advocat aures Certatim; dulci spectacula plena tumultu Suspendunt gratoque quies condita labore. Hic unus cum pace dies exactus aventi Vix totus, tot me laqueis tot Curia curis Implicat. Id meritum, qui vincula nota libenter Infelix tritaque iugum cervice recepi. Nunc tamen illius iuvat hic meminisse diei: Dum latices, dum prata vagus dumque insita miror Arbuta, dum lauros alia regione petitas, Obvia Guillelmi facies truncisque vadisque Inque oculis tu solus eras: "hoc aggere fessi Sedimus; has tacito accubitu compressimus herbas; Lusimus hic puris subterlabentibus undis; Hic longo exsilio sparsas revocare Camenas; Hic graios latiosque simul conferre poetas Dulce fuit veterumque sacras memorare labores Nostrorum immemores; hic cenam in tempore noctis Traximus, alterno pariter sermone refecti". Singula dum repeto, lux illa brevissima furtim Labitur et Clausa vix serum Valle revellor. Faucibus egressus, cum iam silvestria tempe Umbrososque sinus spectans post terga viderem Lucidus ac mecum ad levam descenderet amnis, Surgit ab adverso vulgus muliebre virisque Intermixta acies. Forme discrimina longe Nulla putes: habitum confudit gallicus olim Luxus et ambigui texit vestigia sexus. Congredimur magis atque magis vultusque patescunt Et vitte tenues et texta monilia gemmis Et crinalis honos distinctaque purpura limbo Stellantesque nitent digiti; propiusque per agmen Intuitus, solita post mutua verba salutis Obstupui: tuus ignis erat, tua cura iocusque. O qualis facies! Oculis habitare sub illis Visus eras, salvere iubens et prendere dextra Et mecum de more loqui. Quo pergeret ultro Percontor comites; fontis quo fama vocaret, Responsum; sed forte alio de fonte latenter Causa petita vie. Quas non se vertit in artes Ingeniosus Amor? quid non didicistis, amantes? Forsan in his pridem tua noverat otia terris, Et quia te nusquam, vestigia nota legebat Te recolens fingensque tuos in imagine vultus. Talis erat, sic michi visa est; et quisquis amasset, Diceret: "Hec ardet, reducique occurrit amico". Ibat enim cupide studioque accensa videndi, Letior ac solito et dulcedine capta locorum. Tentavi reditum quasi te visurus in illa; Et iam versus eram, tecum remeare putabam Et voces audire tuas et cernere gestus. Ut similes ligat almus Amor! Negat illa: rigorem Virginis Hemonie Phebo mirante videbar Aut indignantem Acteon spectare Dianam, Si foret arcus ei pendensque in terga pharetram. Arma ferunt oculi, dulces iacit inde sagittas, Spicula nota tibi nec amantum incognita turbe. Digredimur tandem: veniens nox verba diremit.
4. ad Iohannem de Columna Iulius alter adest; adeat simul altera limen Litera nostra tuum curas que narret agrestes. Quo tandem lis longa brevis pervenerit orti, Que michi cum Nimphis bellorum ex ordine cause Cuntos nosse reor, qua se mea carmine fama Extendit nomenque novi tulit aura poete. Aspera iam lustris certamina nempe duobus Crebraque conserimus; non plures Troia per annos Obstitit aut Graium ceptis aut Gallia nostris. Omnia tentavi; spem quam michi prebuit estas Proxima fregit hiems auctique potentia fontis, Viceruntque operum fastidia. Cessimus ultro Reddidimusque viam; scopulosa repagula nusquam, Nusquam indignanti transverse in flumine moles, Ac convulsa sonant rupis fragmenta vetuste. Unda tulit partem partemque tulere coloni, Et novus antiqui labor impulit acta laboris. Propositum ceu navigium moderabor, ut ipsa Tempestas rerum hortatur; nunc urget in Austrum, Nunc Boream septemque iubet spectare triones. Quo vocat illa sequar, ne vi trahar omnia frustra Nisus in adversum: proram diversa monebo Litora respicere et ventis parere cherucos Atque gubernaclum partes versatile in omnes Intenta frenabo manu. Gratissimus olim Ludus erat querulas Nimphas cum murmure multo Sedibus e propriis et avito expellere regno; Annuus hinc labor et bellum immortale, favente Bruma illis, estate michi, cui mixta voluptas Plurima moliri captum dulcedine quadam Compulit usque adeo; quodsi licet infima summis Et pelago angusti componere gurgitis undam Ac regum vatumque inopes conferre paratus, Persida sic quondam navali ponte superbus Hellespontiaco Xerxes traiecerat estu; Sic etiam armipotens longo post tempore Cesar Cornua Brundusii validis vincire cathenis Ausus et e domito generum prohibere profundo; Sic quoque Baiano temerarius equore Gaius Tertia construxit tumidi spectacula fastus, Que nunc sparsa vident naute numerantque sub alto. Hic Hellespontus, Baie michi Brundusiumque, Hic ferro fodiendus Athos. Nunc altera pectus Cura subit: video naturam vincere quantus Sit labor; ergo suum servent elementa tenorem, Amnis iter solitum. Sed enim brevis angulus heret Rupibus, illa quidem Nimpharum ab origine sedes, Nunc mea Pyeridumque domus satis ampla, quod hospes Adveniat rarus, sordent quia carmina vulgo Vitaque nostra furor sub iudice facta furenti. Hanc modo vallamus quam nulla revellet aque vis Ni montem oppositum a radicibus eruat imis. Si tibi cura animum, dederit si Curia tempus, Omni mutato, nostrum decus, ordine rerum, Me Nimphis Nimphasque michi cessisse vicissim Et cecidisse minas compressaque bella videbis. Retia nune sunt arma michi et labyrinthius error Viminea contextus acu, qui pervius undis Piscibus est carcer nulla remeabilis arte. Pro gladiis curvos hamos fallacibus escis Implicitos tremulasque sudes parvumque tridentem Piscator modo factus ago, quo terga natantum Sistere iam didici duroque affigere saxo. Primitias en fluminee transmittimus artis Et versus quot Clausa domos habet arctaque Vallis, Que tibi pisciculos et rustica carmina pascit.
5. ad Iohannem de Columna Cunta dies minuit; tua munera tempore crescunt Atque usus meliora facit. Tibi regius aule Assuetus menseque canis somnosque superbos Purpureis captare toris, transmissus ab ora Occidua, patrios mores hispanaque raptim Limina romuleis opibus somnumque cibumque Posthabuit, sortemque novam melioraque cernens Omnia, tranquilla letus statione quievit. Hunc michi digressus supremaque verba paranti Solamen comitemque vie largiris; at ille, Sublimi de sede licet venturus ad imam, Paret, et iniectis mestus dat colla cathenis Et sequitur, nec spernit eri mandata minoris Paulatim minus atque minus meminisse relictas Delicias. Iam prata iuvant, iam lucida tranans Flumina mordet aquas luditque in gurgite puro; Fercula iam sibi nostra placent et libera curis Otia; deserti non ampla palatia regis Anteferat variasque dapes, nam panis et unda Sufficiunt ac parva domus. Iam membra refulgent Lota feri, cecidit scabies in fonte salubri Torpenti contracta situ, iam vertice toto Altior it solito cervixque torosior exstat, Iamque tumet phaleris, iam visa monilia mulcent Amplaque zona rubens niveisque intexta columnis, Seque fuisse tuum recolens secum ipse superbit Multa minax. Fugit nostro de gramine pastor Seque suumque gregem procul abdidit; atria custos Formidatus habet; plebs importuna procaxque Hactenus obsessum metuit contingere limen. Liber ago; meus assertor michi scilicet unus, Est, comes assiduus; quotiens lassata diurnis Sub noctem curis thalamo mea membra silenti Composui facilemque, oculis dedit hora quietem, Excubat ante fores; quotiens me longior equo Somnus habet fessum, queritur solisque reversi Admonet increpitans et concutit ostia plantis. Ilicet egressum vultu plaudente salutat Meque preit loca nota petens et lumina volvens Sepe retro; levi sed postquam in margine ripe Procubui et solitis curis insistere cepi, Vertitur huc illuc, aditus circumspicit omnes, Candida tum viridi proiectus pectora terre Tandem terga michi obvertit, venientibus ora. Est inter fontes gelidos locus undique solis Pervius alitibus, scopulis et flumine cinctus: Hac gressu trepidante feror; manet ille viamque Occupat et magno tegit arctum corpore saxum. Latratu exiguo conspectos nuntiat ante, Inde ruit, nisi forte vetes; nam plurima servat, Si quis cunta notet, sensus vestigia nostri: Iussus inardescit, strictis lentescit habenis; Torvus ut adversus reliquos, sic blandus amicis Auribus abiectis tremulaque occurrere cauda. Prospicit hunc medio transversum calle tremiscens Rusticus et legum nodos perplexaque iura Consiliumque domus inopis, connubia nate Me percontari solitus, velut Appius alter Aciliusve forem, et Musas turbare quietas. Nunc secum sua solus agit; michi, maxima vite Commoditas, mecum esse licet; que cunta fatebor Muneribus debere tuis. Solacia mille Preterea: saltu colles amnemque fatigat, Arguta pueros imitatur voce canentes Et risus motura facit, penitusque vadosis Anseribus gravis hostis adest; per litora et altos Insequitur scopulos, fundo nec tutior imo est Aliger infelix; medio nam flumine prensum Extrahit et pingues cenas nolentibus offert, Sepius atque epulas venatibus ornat agrestes; Sed iocus est aut ira levis, seu grata natanti Preda est, seu strepitu offendunt; nam mitior agno Esse solet parvis. Nunquam, michi crede, vel edum Vel fragilem tentabit ovem profugamque capellam. Occursu trepidi leporis quasi territus heret, At fetas laniare sues validosque iuvencos Audet et arreptas convellere morsibus aures. Moribus his quondam diversi a finibus orbis Missus Alexandro canis est, et regius idem Et contemptor erat, quem non plebeia moveret Belua; non dammas, non apros ille nec ursos Tangeret, alta suos servans in vulnera dentes. Que male cum preceps novisset dona tyrannus, Mox generosum animal meritumque meliora peremit. Mittitur hinc alius sevos mactare leones Doctus et everso tellurem elephante subactum Concutere. Hunc iuvenis tandem miratus amavit Erroremque suum novit serumque perempti Penituit, quem non digno prius hoste probasset. At michi nota mei virtus: impune catellus Mordeat hunc lactens, quem non gravis ira leene Terreat orbate nec fervens tigridis ardor. Tu presens, nisi fallor, eras, quando alta Supremi Atria Pontificis subito completa tumultu Movit ubi intonuit villisque rigentibus horrens Ibat ut ostensi laceraret claustra leonis. Vix inde abductus merens magnumque dolorem Testatus gemitu rauco longisve querelis. Sed multum res parva tenet; sit finis, ut unum Non sileam: si forte aliquem videt ille tuorum, Seu casus, seu iussa ferant - quod scilicet absens Semper adesse tuis non desinis - incipit aulam Suspirare tuam, vallesque et rura perosus Fortuneque memor veteris. Sors libera detur, Mallet ad excelsam merito remeare Columnam.
6. ad arbores suas Silva, precor, generosa ferax per secula tanti Vive memor domini; felices surgite plante, Tendite pomiferos sub nubila, tendite ramos, Herbosumque solum frondosi palmitis umbra, Dum fremit ore Leo, dum sicca revertitur estas, Protegite et solis nimios arcete furores. Iam zephyro fluxere nives, iam bruma recessit; Floriger ecce Aries iam Piscibus instat aquosis. Vere habitum mutare novo viridique colore Vestiri et letos pro tempore sumere vultus Ille iubet qui iam vestri sibi poscere partem Dignatur fetusque graves dignabitur olim (Crescite!) magnifica forsan contingere dextra; Maximus ille virum quos suspicit itala tellus, Ille, inquam, aerie parent cui protinus Alpes, Cui pater Apenninus arat, cui ditia rura Rex Padus ingenti spumans intersecat amne Atque coronatos altis in turribus angues Obstupet et dominum hinc illinc veneratur eundem; Adriaci quem stagna maris Thirrenaque late Equora permetuunt, quem transalpina verentur Seu cupiunt sibi regna ducem; qui crimina duris Nexibus illaqueat legumque coercet habenis Iustitiaque regit populos, quique aurea fesse Tertius Hesperie melioris secla metalli Et Mediolano Romanas intulit artes: Parcere subiectis et debellare superbos.
8. ad Zenobium Florentinum Dulce iter in patriam, dulcis fuga: rarior hospes Attrahit at note retrahunt fastidia turbe. Quid facias, anime? Locus is quo pergimus, inquam, Fert mala iuncta bonis et dulcia miscet amaris. Cunta quidem subeunda simul fugiendaque nobis Cunta simul; neque enim facilis discretio rerum. "Eligit ille fugam." Quid, quod nec aperta volenti Ianua? In exsilium cives egere superbi; Claudit iniquam urbem qui ius sibi supprimit equum. Est genus exsilii tacitum, sunt vulnera ceca. Miraris? Cui non paucorum iniuria nota est, Quam fovet immemoris populi patientia nostri, Vel vi rapta domus, vel pascua ruris aviti Amisseque preces et tot per inane querele? Indignor, ne vera negem. Tecum ne licebit Glorier? Amplexa est gremio nos aurea Roma Et civem dignata suum, dulcisque Maroni Parthenope, sacro fedus feriente Roberto. Quid referenda michi seu docta Bononia legum, Seu salis inferni decorantes litora Pise Atque Adrie imperitans alterque Venetia mundus, Historieque parens Patavum, seu Smyrna Latinis Mantua sideree nutrix longeva poesis, Parma vel imperii clipeus, si credimus, olim Romuleos dum dura duces fortuna premebat. Quid loquar hesperias urbes atque oppida nostrum Inter honoratos numerantia nomen alumnos, Vestra quod una suis abolet Florentia fastis? Longius impellor, calamum rapit ira calentem. Gallia me voluit, proles generosa Philippi Non neget; extremi proprium voluere Britanni; Immeritum, fateor, sed in hoc michi sidera saltem Dextra favent levi mulcentia luminis astrum. Quo tulit ecce dolor! Leso tu parce loquaci: Non fugimus patriam, sed nos fugat illa profecto. Mos vetus exemplis illustribus: aspice busta Sparsa virum patria vetitum tellure iacere. Quos cives quenam peregrino in pulvere saxa, Quos cineres, que membra premunt! Solabimur ergo, Et moniti meliora animo tolerabimus equo.
10. ad Brunum Florentinum Pyerias comites et plectra sonantia Phebi Hemoniamque alio laurum procul orbe relictam Noveris, antiqui pretium predulce laboris. Tristia pro Musis habitant precordia cure, E quibus infaustas Mors imperiosa choreas Fortuna modulante ciet. Non aridus agnos Dente lupus rabido, teneros non feta iuvencos Tigris et imbelles Iovis armiger ungue columbas Acrius insequitur quam me trux illa meosque, Me linquens rapiensque illos; quo Musa dolore Ceptum liquit opus; elegos et flebile carmen Fessus arat calamus, siccis sitit Africa glebis Nostra fatigato longum deserta colono, Castalii nec fontis opem nec frondis odorem Sentit apollinee; sed robora dira, cupressus Funereosque rogos lacrimarum proluit imbri, Quem nimbi tristesque animi peperere procelle. Heroas canere institeram; conatibus obstant Sidera magnificis; alio levis orbita calle Ingenii transversa mei; male sanus ad egros Ducor et heu merens aliorum lumina tergo. Cogit enim fortuna nocens: en tempore quanto Quinque sepulcra virum, quales si prisca dedissent Secula, meonio vigilatum carmen Homero Clara vel ausoniis celebrasset Mantua Musis. Ergo Deas alibi ... sed quid loquor? Omnia tecum Et Phebum et comites totumque Helicona require; Ars michi nam gemere est et castigare gementes.
14. ad Nicolaum Florentinum Si iuvat agricolam ruris spectata subacti Gloria dum fulvas oculo metitur aristas Divitiasque suas, tamen idem in colle benigno Dulcius aeriam quercum fagumque comantem Pampineisque notat vestitam vitibus ulmum; Pastorem si fama gregis vulgata superbum Efficit, at toto secernit ab agmine magnum Letior herbosa ludentem in valle iuvencum, Hunc colit ante alios mulcens, hunc nomine certo Signat odoratis intexens cornua sertis. Quanta michi gentique putas tua gloria nostre, Quantaque lux patrie! quem tot tolerare laborum Aspera, tot laqueos cauto transcendere gressu. Hostibus horrendum carumque videmus amicis, Quem nec torva minis claro nec perfida cepto Blanditiis Fortuna movet, tam tristibus unum Quam letis mirata virum. Tibi carbasa cimbe Et clavum lassata sue Trinacria tandem Credidit; extrema sic tempestate magister Eligitur, dubio miles sic sepe duello. Sorte sub ancipiti generosis lecte periclis, Vive tui nostrique memor. Quas insita virtus, Quas animo, spes nostra, faces tibi prima placendi Proxima cura bonis turbeque accendet amanti! Quos inter numerare tuum dignabere vatem.
17. ad Iohannem Boccaccii O ego si, qualem tu me tibi fingis amando, Sors daret ut vigiles sopirem carmine curas, Qualia nubifere scopulosa per avia Cirre, Qualia Castalii modularer ab aggere fontis Solamen latura tibi! Sed, crede fatenti, Fallit Amor, qui sepe Deos hominesque fefellit, Iudiciis adversa lues. Si carmina vulgus Nostra legit, que causa tibi nunc summa querele est Quod passim vulgata avido celentur amico? Nil michi, nil nostris poterat contingere Musis Tristius: id primum moturos nempe libellos Admoneo ut vulgus fugiant paucisque placere Contenti hospitibus penitus fallentibus auris Abstineant plaususque leves et murmura temnant. Ingenio sin fata favent ut forte per ora Docta virum vivus volitem - licet ardua semper Hec via sit tentata michi - tamen ipse mearum Conscius obstupeam rerum. Dum scribimus, ecce Horrendum violenta tonat miscetque dolores Et varios Fortuna metus; tot vulnera rectum Totque minas perferre grave est: hinc nuntius atque hinc Tristis adest: illum Mors abstulit atra sodalem, Hunc gladii rapuere truces, hunc carcer, at illum Morbus habet, volucres alius rabiemque ferarum, Equoreasque alius pascit sub gurgite pisces. Cor michi non adamante rigens nec ferrea mens est. Permoveor. Taceo propriam, que longa malorum Historia est, quibus hoc signum petat illa sagittis Pectus et hoc quanto pretentans ariete pulset. Obnixi contra stamus tum pondere nostro Tum simul exemplis; quis monstrum fortiter illud Vicerit interdum trepidi titubamus. Ita omnem Corpoream requiem mentis labor atque vicissim Pacem animi internam fortune prelia turbant. Vincemus tamen, ut spero, clarumque tropeum Victa ferox inimica dabit; sed, stante duello, Turbidus ingenii status est. Vix temporis huius Acta probare rear doctos; verum, omnia postquam Nostra placent, voti compos breve suscipe carmen Et fesse lege signa manus; ac mitte querelas.
18. ad Barbatum Sulmonensem Rus michi tranquillum media contingit in urbe, Rure vel urbs medio, sic prompta frequentia soli Promptus et in latebras reditus, dum tedia turbe Offendunt. Hos alternos urbs una regressus, Hos dedit una domus, senium que pellit et iram. Nam desiderium valvas transgressus abunde Lenio; semper adest oculis animoque vicissim Quod placeat possitque graves avertere curas. Rursus et, ut strepitus pertesum, limen amicum Transeo, multa uno fugiens fastidia passu Et querulum obverso secludens cardine vulgus. Hic michi tanta quies, quantam nec valle sonora Parnasi nec cecropie per menia ville Invenit studiosa cohors heremoque silenti Vix Egiptiace cives, nisi fallor, arene Angelici sensere patres. Fortuna, latenti Parce, precor, parvoque volens a limine transi Et regum metuenda fores invade superbas.
19. ad Barbatum Sulmonensem Sors sua quenque vocat: rigidam transire per Alpem Sole nivem radio nondum frangente iubemur, Obscenosque locos informia claustra malorum Aque feram Rodani totiens contingere ripam. Heu, quis agit mea fata deus? quis sidera volvit Noxia? Si patrium fesso fortuna sepulcrum Invidet, extrema liceat iacuisse sub Arcto Aut ubi serpentes habitant, ubi nascitur Auster. Caucasea sub valle libens, Atlante sub alto Et vivam et moriar, modo sit, dum vivitur, almus Cuius ab eternis respirem tractibus aer, Barbara, dum moriar, saltem cui reddere corpus Terra queam. Nichil e toto plus posceris orbe; Hoc etiam, fortuna, negas; huc volvis et illuc, Nullaque iam tellus, nullus michi permanet aer; Incola ceu nusquam, sic sum peregrinus ubique. Siste, precor, quacunque libet regione meoque Ludibrio laxare, ferox; non munera regni Multa tui, non ampla peto: permitte quieta Paupertate frui, patere hanc in rure reposto Etatem transire brevem. Iam proxima mors est Libertasque simul; medium sine turbine tanto Tempus eat; non ambitio nec avara trahit mens. Tu longos sine fine adigis perferre labores, Qui quoniam assidue rapido cum tempore crescunt, Quis michi portus erit? qualem sperare senectam Linquitur? miseris perplexum ambagibus orbem! Celsa tremunt, pendet medium, calcamur in imo. Ima placent; tamen aerio ceu vertice semper Mens tremit, et medio pendet velut anxia calle. Id queror in primis. Quenam hec discordia rerum? Si nimbos sevumque iugis sevisse Tonantem, Si pelago fluctus tempestatemque profundo Naufragiumque gemam, desit patientia et equi Iudicium; arentis sed enim modo gurgitis unda Obruor indignans, humilique in pulvere ventis Fulminibusque premor; sic nil michi profuit altum Solicite vitasse locum. Verum ista profecto Iusta, sed et sera est et longa et vana querela. Sors igitur mea me repetit, tritumque viator Prendere iussus iter carosque relinquere amicos, Urgeor alpinum raptim penetrare Tridentum Danubiumque novum iuvenemque ab origine Rhenum Germanosque lacus; claudit namque hostis apertas Ense vias. Quid agam? Rebus parere coactum Durius est, et ferre iugum sine murmure prestat. Pareo. Tranquillum dulcis michi fluxerat annus, Sed brevis heu nimiumque fugax, oblitaque forte Tantisper fortuna mei, dum cetera gaudet Precipiti versare rota, michi grata reliquit Otia; nunc eadem sphingosa negotia reddit, Et labor invitus placidam fugat ecce quietem. Tu, felix Barbate, tuum ne desere nidum.
24. ad Italiam Salve, cara Deo tellus sanctissima, salve Tellus tuta bonis, tellus metuenda superbis, Tellus nobilibus multum generosior oris, Fertilior cuntis, terra formosior omni, Cincta mari gemino, famoso splendida monte, Armorum legumque eadem veneranda sacrarum Pyeridumque domus auroque opulenta virisque, Cuius ad eximios ars et natura favores Incubuere simul mundoque dedere magistram. Ad te nunc cupide post tempora longa revertor Incola perpetuus: tu diversoria vite Grata dabis fesse, tu quantam pallida tandem Membra tegant prestabis humum. Te letus ab alto Italiam video frondentis colle Gebenne. Nubila post tergum reminent; ferit ora serenus Spiritus et blandis assurgens motibus aer Excipit. Agnosco patriam gaudensque saluto: Salve, pulcra parens, terrarum gloria, salve.
27. ad amicum transalpinum Perdis, amice, operam: mens est mihi certa manere Hic ubi sum. Non me validis rapidissimus undis Impulerit Rhodanus, recta non Circius aura Moenia concutiens, ubi tu tibi tempora vitae Deligis, ac bustum; non compita vestra terentes Mille simul, parva quae stridunt urbe, quadrigae. Anchora fixa solo est: moveant. Tu calcar amoris Incutis absenti, quo frena morantia rumpam, Dum meminisse iubes, quod ut obliviscerer, omni Exhortandus eram studio: tu dulce caducum, Ingeris expertae formaeque fugacis honorem, Et veterum mihi multa novas monimenta dierum. Haec tamen ipsa olim (quae spes erat ultima victo) Causa fuere fugae; iamque haec puerilia retro Linquimus: ad metam rapimur properantibus annis. Una fuit quondam depectere cura capillos, Multorum placuisse oculis: sed transiit aetas Illa mihi in tergum, et nunquam reditura volavit. Iamque animum maiora trahunt. Quid praecipis ergo? Consilio ne tuo senior, iam segnis amator, In flammam, laqueosque ruam, et iuga nota subibo? Dii meliora boni. Licuerunt multa iocose Tunc puero, nunc pauca viro; suntque illa pudori, Fabula quod populo fuerim, digitoque notatus. Ista, precor, sileant igitur, ne carpere mores Nunc edam videare meos, si pauca iuventae Blanda putes motura senem. Tua dulcis, amice, Interpellat item facies? sed forsitan aequum Id fuerat, tua cum totiens me traxerit isthuc, Ut mea te tandem semel huc rapuisset imago. An me Romani dignatio sacra moveret Pontificis, quem saepe meos ais ordine gressus, Et longas quaesisse moras? Frons mitis ab alto Prospicit illa suos, quibus annumerare pusillum Me licet: at quorsum sitis immortalis habendi Volvet inexhausto mortalia corda labore? Sit parto sine lite frui. Si plura petuntur, Nec bene fundatum locus interrumpit amorem, Et patulas habet ille manus, et brachia longa, Cum quibus et terras regit, et freta transilit ampla, Praecluditque fores Erebi coelumque recludit. Spes autem me nulla trahit, quia nulla cupido Alligat, et nullis ardent praecordia flammis. Ingeniosus amor quas non te vertis in artes? Quae tibi non tentata via est? Horroribus imples Quam variis? Hinc bella fremunt; hinc arma parantur. Omnia pervideo: sed quis locus absque periclo? Quae magna cum laude quies? Stat iuncta labori Gloria languentem spernens operosa soporem, Despiciensque minas. At qui te detinet, inquis, Est mortalis homo: vita sic pendet ab una Sors tua. Sed quaenam, quaeso, non pendula sors est? Stamine pendemus tremulo: moriturus amici Immortale caput voto vesanus inani Optarem? Non tanta premunt oblivia rerum. Sum memor ipse mei; sed enim pars magna superstes Huius erit: multum adiciet lux ultima famae. Clara quidem longos virtus ventura sub annos Viribus ipsa suis sublimis ad aethera surget, Non aliena petens inopis suffragia linguae. Si tamen et praesens calamus promittere quicquam Auderet, promeret; nec sarcina nominis ingens Afforet auxilio. Verum hinc gravioribus urges Inde latus stimulis; siquidem modo rara per omnes Et suspecta fides animos. Clarissima certe Ars, virtus, doctrina; fides rarissima semper. Hunc tamen ex raris, si quid mihi credis, habeto. Frustra igitur terrere paras: si tempore virtus Prisca viget nostro; si qua est probitasque fidesque, Pectore in hoc habitant: olim concorditer una Viximus et reliquum parili stat vivere nexu. Tempora partimur varioque expendimus usu, Et noctem longoque diem sermone morantem Ducimus. Obrepit quotiens assueta voluptas, Solus ego populum fugiens et rura pererrans, Solus et ad ripam tenera resupinus in herba Ardentes transire dies rabiemque Leonis, Curarum liber video vacuusque malorum, Dum gravidus redit autumnus volucrumque catervis Retia complentur. Breve sic, comitante chorea Pyeridum, in sylvis et labile volvitur aevum. Haec mihi vita placet, non ambitionis in aulam, Invidiaeque sacram, post tot documenta reverti. Gratius iste quidem, quamquam iam fessus eundi, Pes Italam calcabit humum, purumque serenum Laetius his oculis et sydera nostra videbo. Post ubi longaevo finem factura labori Affuerit suprema dies, solamen et ipsum Mortis erit, tanti in gremio lachrymantis amici Lassatum posuisse caput, manibusque sepulchro Invectum iacuisse piis: post proelia tanta Fortunae, Ausonia saltem tellure recondi Dulce mihi et patriis longum requiescere saxis; Seraque cum fragilem tumulum convulserit aetas, Lenius Hesperia cinis hic agitabitur aura.
33. ad Franciscum priorem Sanctorum | Apostolorum de Florentia Vivo, sed indignans quod nos in tristia fatum Secula dilatos peioribus intulit annis. Aut prius aut multo decuit post tempore nasci; Nam fuit et fortassis erit felicius evum; In medium sordes. In nostrum turpia tempus Confluxisse vides; gravium sentina malorum Nos habet; ingenium, virtus et gloria mundo Cesserunt regnumque tenent fortuna, voluptas, Dedecus. Ingenti nisu nisi surgimus, actum est: Ibimus in scopulos, torrente rotabimur atro, Ossa rigens tellus et inania nomina bustum Conteget exiguum; longo mox parta labore Fama cadet, cinerum custos intercidet urna, Aura feret cineres, attrito in marmore nomen Vix leget acclinis concisum in frusta viator. Cunta premet tempus; si mens obstare prementi est, Attollamus humo spes fessas, nulla carinas Anchora mobilibus suffixa moretur arenis. Hoc Helicone meo circumviridantibus herbis Fontis et ad ripam queruli sub rupe silenti Atque inter geminas properatum perlege lauros; Quas tibi, sacrata forsan sessure sub umbra, Dum sererem, heu quotiens suspirans "crescite" dixi.