CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PETRARCA.bucc-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.bucc-06.xml.

Documentum PETRARCA.bucc-06.xml in db pdill0


Pastorum pathos Pamphilus Quis nemus omne vagis lacerandum prebuit hircis? Quid silve meruere mee, quas rore superno Iupiter, et rivis spumantibus horrida coniunx, Impiger atque olim Pyreos Phaniosque rigarunt? Que rabies furtim, segetes dum carpit acerbas, Spes et opes turbavit agri? cui pulcer Hiberus, Delitie nostrumque decus, sub tempus aratri Non timuit prunas crepitantibus addere lauris, Quis prope consumptus, dextram nisi noster Apollo Porgeret afflicto, montesque efferret in altos? Mitio Pastorum sors dura nimis! Date frena capellis, Indomitos cohibete greges, simul ubera multo Lacte fluant semper ... magicas non movimus artes! Et nunc iste ferox lites et iurgia secum Instruit, ac, saxum et nodosa repagula gestans, Quot maledicta parat, poterit maledicta mereri, Ense perire suo, quod fert reperire venenum. Blanditiis tamen aggrediar: Quo Pamphile et unde? Quosve locos habitas? serum tua claustra revisis! Quid fremis? inque gravi qui fervet spiritus ore? Pamphilus Furcifer hic, Mitio? nec te durissima sontem Sorbet adhuc tellus? Iam iam mirabile nullum est, Si nemus et messes atque omnia, versa retrorsum, Spem lusere meam. Cui proh! custodia culti Credita ruris erat? cui grex pascendus in herba? Intempestivis perierunt mortibus agni; Defessi periere boves, hircique supersunt, Immundique sues, quos luxus et otia tendunt: Turba nociva satis, nulla que lege per agros Spargitur insultans, virgultaque dentibus urit; Iam montes infecit odor, nostramve quietem. Mitio Haud inopina quidem patior convitia; dudum Singula nam tacito tractans sub pectore mecum Vaticinatus eram: - Iam turbidus ille redibit, Nec servi tergo, nec amici parcere fame Doctus, nec rigida pietatem admittere fronte. - Pamphile, quam facile est alienam carpere vitam! Quam durum servare suam! Te forte magistro, Segnior haud gregibus mors ac lupus ingruat albis? Nequicquam baculoque minax vultuque venires; Nil tibi tristis hiems (quanquam cessura rigori Illa tuo), nil ver dubium, nil morbidus auster, Nil tibi de proprio violenta remitteret estas; Non volucres segeti, non mitibus umbra racemis, Non caper arboribus, non bucula parceret herbis. Pamphilus Nonne ego pastor eram, dum trux, turpissime rerum, Nereus, adverso pascens in vertice tauros, Transversum deiecit humi, et pecus omne parabat Vi rapere? obluctor; donec violentior ille Exuit hirsutam tunicam, nudumque reliquit. Mitio Quid potius tractare velim quot, tempore parvo, Tunc nostri cecidere greges? Est sanguine vallis Pinguis adhuc; cecis raptim congesta cavernis, Ossa iacent; horrore ferit locus ipse tuentes. Non tibi, non aliis licuit mandare macello Membra boum; sparsere lupi, sparsere leones! Pamphilus Dii tibi sint hostes! At non iacuere magistri; Non rauci siluere canes; quod seva sinebat Extremum fortuna, fuit: spoliare cadentes Et niveas urbi, dominoque remittere pelles. Tu michi quid servas, nisi cornua dempta iuvencis? Mitio Servo aurum, teneris quod compensavimus agnis, Servo habiles scyatos, et agresti urgere labellum Subere non dignor, rudium miseretque parentum. Adde quod ars, duce me, multum pastoria crevit: Discolor en talos thirreno ex more coturnus Circumit; effulgens obnubit tempora iaspis; Candida sydonio ter murice vellera tinxi, Et magnos peperi pro munere lactis amicos. Sponsa nitet gemmis, collumque monilibus ambit, Et mecum fusca secura recumbit in umbra; Non glacie nivibusque rigens, nec solibus usta, Qualis erat tua turpis anus, dum rura tenebas; Regia, si spectes, non nostra videbitur uxor. Tum passim herbosis ludunt in vallibus edi, Inque volutabris segnes innata voluptas Conglomerat versatque sues; non humida pastor Fortior antra subit. Sedeo iaceoque supinus, Multa canens que dictat amor, nec crastina curans; Commissique gregis ludos et prelia cerno. Tu querulus tristisque mane; tu dente canino, Qua rabies tulerit, semper mordere paratus. Pamphilus Ergo, impure, tuum nostris cum sentibus aurum Iungis? ut indignos habitus tibi preferat uxor, Rebus honusta suis? ut tu meliore cubili Membra loces, somnumque animo vigilante fugacem Excipias oculis, et turbida visa fatigent? Concilient ut vasa sitim, causasque timendi Inveniant, et forma domus, et cara supellex? Heu! labor insanus precio cumulare periclum; Heu! furor extremus nupte parere furenti. Turpis, adulteria et thalami tot probra pudendi Dissimulare dotes? Nempe hi, quos fingis amicos, Coniugis inceste facilem rapuere pudorem, Insidiasque parant etiam tibi; lumina tolle Immodico depressa mero; lupus instat ovili, Antraque pervigiles circumstant ditia fures. Mitio Furibus est mecum contractum sanguine porci Fedus, et inferni descriptum regis in ara: Invisum superis sacrum fortasse, profundis Acceptum sed iure deis, quibus ere litatum est. Non ego, ieiune confringant pinguia tygres Septa licet, totoque fremens, ruat ethere grando, Armentisque satisque necem ferat acrior annus, Pauper ero: tantum scrobibus commisimus atris! Pamphilus Tolle ferum, scelerate, sacrum, quod Iupiter et Sol Erubuit potuitque Iubar ... Sed acerba relatu Pretereo; qui pastor eras, per litora gazas Convehis, et neutrum perages feliciter. Aude Linquere iam silvas, urbesque videre remotas, Pandere vela nothis, tumidas tentare procellas; Uxor enim ignotis iam pridem in collibus errat Et, patrium limen thalamumque egressa pudicum, Illa sequetur ovans meretrix famosa, procosque Secum aget ardentes et olentes turpiter hircos, Herba peregrine quibus est iam grata paludis. Mitio Quid, pater, obscuris animos ambagibus imples? Longaque nunc seris quid litibus otia frangis? Desine iam mestis alacres incessere verbis. Dic, age: dic breviter quicquid fert impetus et mens. Pamphilus Es meritus post vincla crucem, post verbera ferrum; Supplicium breve! Quin potius sine fine dolores Carceris eterni, vel si quid tristius usquam est, Serve infide, fugax, dominoque ingrate benigno. Mitio Crude senex, gestare crucem, tolerare cathenas Si nescis, sors ipsa tua est. Vulgata per omnes Fabula iam saltus, Nerei terrore superbi Destituisse gregem, medio nisi tristis Apollo Sistere calle gradum, non vertere terga iuberet. Cetera nam sileo, domino quam fidus in arctis Casibus, ut possint deserte ignoscere caule. Pamphilus Et fugi, et redii; timui Pastoris iniqui Verbera; nulla metum facilem damnaverit etas. Flumine mox lavi maculas, pallorque recessit. Que tibi causa fuge? cur claustra quieta relinquis? Cur, longinqua sequens, quercus contemnis avitas? Quo claves, vesane, rapis? Quin, abice, rerum Tantarum si cura premit; per menia saltu Errantes cogentur oves sub tecta reverti: Mitio Iam michi magna placent; inopis num semper ovilis. Servus ero? Dulcem cantando nactus amicam, Formosus fieri studeo; solemque perosus, Antra umbrosa colo frontemque manusque recenti Fonte novans. Speculum Coridon bizantius istud, Quo michi complaceo, dono dedit; omnia novit Et patitur coniunx, quoniam sua multa vicissim Dura fero. Vos ignotas iactetis amicas, Me mea perpetuis foveat complexibus Epy. Pamphilus Infamis mulier, multisque infausta maritis, Te foveat demens! Prior Epycus ille, profanos Lapsus in amplexus, cecinit per rura, per urbes Quam coniunx generosa sibi; prior ipse puellam Nactus ad irriguos secum traduxerat ortos; Ludibrioque habitus vivens moriensque, iacentem Exedere canes et perminxere sepulcrum. Letior haud aliis post hunc; sed adultera forte Fida tibi; fruere et speculum Coridonis habeto. Eternum gemat ille miser, pastoribus aule Qui primus mala dona dedit! Formosus haberi Dum petis, et capiti circumdas serta nivoso, (Ignotum tot pondus avis) dum floribus antrum, Dumque pedum, delire, rosis silvestribus ornas, Omnia depereant; quando impia sidera celo, Impia fors terris superant. Intercidat una Cura gregis; rurisque labor, studium peculi. Mitio Succedet michi forte aliquis - nec longius hinc iam (Augurio nisi fallor) abest - qui tristis inersque Mitia preduris excuset facta repulsis, Alvernasque ferat Romana in pascua sordes. Pamphilus Quem talem, nisi te genitum fortasse, minaris? En tua tota fides! En laudum summa tuarum! Peiorem si terra parit, tunc optimus ipse, Inque nocens Mitio. Sic crimen crimine purgas? Vive late, gaude vitii maioris ad umbram. Mitio Letus agam, moriarque dolens; tu, tristis utrumque, Nescio quid confusa tibi tua somnia servent. Pamphilus Par fuerat meminisse, quibus bonus ille periclis Ista paravit, herus. Laniatum vepribus aspris Vidimus. Heu, quanti miserans armenta redemit Perdita, sublimi veniens mercator Olimpo! Quam tenuis victus, quam nulla superbia verum Ruris habet dominum! Tu luxuriaris in arvis Illius; ipse sua sitiens ac sobrius aula est. Mitio Immemor ille sui, et, verum fateamur, avarus! Perdere pauca timet, cum possit perdere multa. Impiger horrisonis pastores vocibus implet; Hinc didicisse potes, semperque in fontibus egras Mersat oves, tondere iubens, ne vellera lappe Intricent, prohibens ipsis a sepibus hircos; Ostentatque rubos itidem sterilesque miricas, (Pascua dura feris) famulos macieque geluque Conficit, ac tolerare famem somnumque sitimque Edocet, adiungitque minas atque intonat ore; Dulcia cunta vetat, iubet aspera; culta cavebis, Avia lustrabis, montes superabis iniquos, Et pedibus nudis tribulos calcabis acutos. Moribus his hominum quisquam de sanguine natum Dixerit? aut raros illi miretur amicos? Contra ego, me memini domino servire potenti; Perdere magnificum; multis placuisse decorum. Vis ubi nulla premit, quis tot consumet aristas? Quod pecus assiduo peraget tot gramina morsu? Lascivos errare greges, hircosque procaces Coniugio gaudere sinas. Simul ipse iocabor. Dum mea me coniunx, dum me mea suspicit Epy; Vos vestros servate, meos michi linquite mores. Pamphilus Infelix, sic noscis herum? dum tutus in umbra Stare putas, aderit, prevertens gaudia luctu. Mitio Men verbis terrere paras? Presentia fortes Despiciunt; timidos etiam distantia terrent.