CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus PETRARCA.bucc-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.bucc-04.xml.

Documentum PETRARCA.bucc-04.xml in db pdill0


Dedalus Gallus Tale quis ingenium, tanti quis muneris usum? Ut niveum compegit ebur, nervosque loquentes Addidit ac numeros! Dic, o Tirrene, quis ille? Dedalus? Anne alius dextre successor et artis? Tirrenus Dedalus ipse fuit, nec falleris omine, Galle, Artificum stupor eternus, quem docta potensque Miratur natura virum; michi maximus ille Argutam dedit hanc citharam plectrumque modosque. Gallus Cuius amor meriti? cuius pulcherrima merces? Tirrenus Nullius. Nam sponte meum quesivit amorem, Dignus quem silve, quem grex, quem pastor adoret. Gallus Qua tamen hec regione tibi sors obvia venit? Tirrenus Est nemus aerium, trabibus quo frigida quernis Submovet umbra diem; non illic aura, nec estus, Non gregis aut hominum vernos premit ungula flores; Fontibus aversis circum duo flumina surgunt, Hoc secat Etruscos, petit illud gurgite Romam: Hic, quasi venturi presagus, tristia mecum Plurima volvebam, flebam quoque; vidit ab alto Dedalus annosas inter considere fagos; Accessit, citharamque ferens: - puer, accipe, dixit; Hac casus solare tuos, hac falle laborem. - Gallus Infelix! ubi tunc aberam? Fortasse fuisset Hec fortuna alii; citharam michi Dedalus illam; Novit enim egregie, atque interdum visus amare est. Tirrenus Hanc minime; sed forte aliam, nam milia multa Ille habet et large partitur munera in omnes, Galle; sed, ante diu quam presens silva vireret, Hec fuerat promissa michi. Namque anxia partu Mater anelanti Lucinam voce rogabat, Et mestum, ignarus lucis, iam limen adibam; Attulit ecce pium fors Dedalon; haud mora, mixto Vagitu gemituque gravi concussus, apertas Substitit ante fores; deque obstetricibus uni: - Si puer est, citharam dabimus; si nata, monile, Dixerat, ac speculum; - subitoque evanuit. Inde Polliciti rediitque memor, factoque beavit, Gallus Utilis invidie species imitatio fervens, Incutiensque animo stimulos, Tirrene, fatebor. Ardeo nunc similem citharam, nisi forsitan ista (Quod malim) caruisse velis. Sunt vellera nobis Mollia, sunt hedi; pretium, vel grande licebit, Ipse rei parve statuas. Parebitur ultro. Tirrenus Grande rei parve? Cithare solatia nescis; Rem magnam (sit nota) voces: fastidia mulcet, Lassatos animos refovet, solatur amicos, Gaudia restituit, pellit de pectore luctum, Exiccat lacrimas, compescit flebile murmur, Spes revehit, frangitque metus, vultumque serenat. Gallus Quid pretio maiore vetat vel magna pacisci? Tirrenus Non michi setigeri quantumvis pascitur usquam Villigerique gregis, nedum leve vellus et hedi Sit pretium cithare; non si tibi gurgite latos Ambiat Hermus agros, rutilisque oblimet arenis. Quid michi divitie? quid rerum mutus acervus? Nostras cernis opes: Hec est, qua crebra rebellis Prelia fortune mundique prementia vincla Pauperiemque levo; rigidas hac sepe per Alpes, Perque nemus vacuum, perque atra silentia noctis Fisus eo; plaudunt volucres et concava saxa, Interea tristes fugiunt per nubila cure. Gallus Laude sitim cumulas; fer opem, optatoque potiri, Te duce, contingat; vivam memor emoriarque. Tirrenus Sera animum que cura subit? Brevis ecce iuvente Flos cecidit. Tunc tempus erat! Iam discere turpe est Quod pulcrum didicisse foret. Sic volvitur etas, Omnia sic volvit fugiens, ac nescia freni. Sorte tua contentus abi, citharamque relinque; Est quibus a teneris tractata suaviter annis. Gallus Posceris auxilium; tu consulis? Incipe rebus Mecum; verba aliis, quos possunt verba movere. Poscimus hanc avide; toto nil pulcrius orbe est. Tirrenus Pulcra movent oculos, sed prosunt apta fruenti; In partesque venit pudor atque modestia voti. Gallus O felix, o care deis, Tirrene, supernis!