CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PETRARCA.afri-08.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-08.xml.

Documentum PETRARCA.afri-08.xml in db pdill0


Pronus ad Occeanum, cupiens narrare profundis Antipodum populis nostro que viderat orbe, Sol rapidos stimulabat equos; nondumque solutus Scipio curarum laqueis, suprema volutans Excidia infande gentis tempusque locumque Atque aditus formamque rei et discrimina secum Cunta simul tacitus vigili sub mente movebat. At quia solis iter devexum atque hora monere Grata videbatur fessis daret otia castris, Instituit revocare acies meritamque quietem Tradere militibus, nocturni tempora somni. Et tamen hostili quam primum irrumpere vallo Visum est: huc alacres igitur preit ipse cohortes Ingrediturque aditum nullo custode locorum. Illic preda ingens, ......... Precipitem meditante fugam et quid vita valeret, Non quid opes, passimque iacens pretiosa supellex Inventa est. Rapitur cupide Carthaginis aurum Per maria et terras quesitum sanguine multo: Barbarice Libico quod victa Hispania bello Misit avaritie, Sardis quod fessa cavernis, Quod Siculis totiens extorserat impia templis, Quod medio percussa die plaga torrida mundi Et niger Ethiopum populus regnumque perustum, Quod Mauri Numidumque olim per secula longa Aut reges misere alii, quodque Itala tellus Tot dederat damnis; id totum sanguine mixtum Africa nunc revomit. Quid tot valuere rapine? Raptor raptorem spoliat. Nunc ite per ampla Equora, nunc validas prosternite turribus arces, Nunc aratrum antiquis insultet menibus. Omnes Unus habet predas hostis, mundique superbit Tot spoliis vestrisque simul. Tandem agmine fesso Scipio magnanimus referens victricia retro Signa sub occasum solis sua castra revisit. Captivos servare iubet, queve ampla relatu Ac speciosa forent; nam cetera preda viritim Sparsa erat atque animos mulcebat militis acres. Serus Athlanteo radiabat vertice pulcer Hesperus et nitido rarissima sidera celo. Aggere gramineo considit leta iuventus, Celsior at cuntis Scipio rexque additus illi Herbosum tenuere thorum. Tum corpora curant Fessa labore gravi belloque exhausta diurno. Ut dapibus compressa fames primusve quievit Impetus edendi, placido facundior ore Lelius ingreditur: "Postquam michi Fata dedere Hunc tantum vidisse diem, contentus abibo Quo iam cumque trahent; nec me natum esse pigebit, Dum tecum vixisse ferar, fortissime rector Hesperie, cui nostra salus bene creditur uni. Hoc, fateor, solo mentem spes ultima lusit; Nam rediens bello magna iam parte peracto, Cum Massinissam cedentem terga viderem Teque per adversos tanta virtute tonantem, 'Actum de Hanibale est' tacito cum murmure dixi. Nunc quibus ille viis aut quonam eruperit astu Obstupeo mirorque fugam; sed notior illis Est regio, idque hodie multis fortasse salutis Causa fuit." Medio abrumpens sermone loquentem Rex ait: "Iste quidem merito clarissimus omni Posteritate dies per secula longa feretur, Nominis Ausonii fuerit dum fama superstes. Sed, Leli, michi crede, novi moresque animumque: Hanibal anne dolis victus succumbat an armis Serius, incertum est. Unum michi lumen in illo Centum oculis par est, Argum quem sepe vocare Bellorum soleo, quia non est fallere cuiquam Ingenium mentemque viri. Tamen omnia vite Consilia atque omnem ancipitis discriminis artem Verterat una dies. Iamque hunc prendisse videbar Et comitem inviso Romam misisse Siphaci. Sed dum cunta oculis lustro vigilantibus, ille Avolat et noto decurrit tramite tutus: Nec dubium ingentes quin montes stragis et altum Sanguinis infandi pelagus vel mole vel undis Crevissent, nisi dilapsos per opaca viarum Vicine sociis cepissent menibus arces." Excipit hunc Scipio: "Vitam quecumque per omnem Aut vidi aut legi, fateor, michi parva videntur Fabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici, Quantus erat, quantaque acies firmaverat arte. Ipse michi adversus veniebat in agmine primo Obiciens Penos Italis, Numidasque rebelles, Massinissa, tibi, memor hos odioque metuque In regem pugnare suum; Latiamque cohortem Ecce ubi constituit, quoniam venisse coactam Noverat. In frontem stetit Indica belua pugne, Getulique greges: horum terrore putavit Romanam turbare aciem, quorum impetus illi Profuit innumeris bellis. Sed amicior omnem Hunc nobis Fortuna metum detraxit; eramque Ipse ego solicitus quibus hoc eludere monstrum Artibus aut tolerare feras quo robore possem, Atque ideo primam rara legione catervam Implevi, facilis pesti qua transitus esset, Ut cursu diffusa suo contemptior iret Innocua feritate ruens. Sed, Iupiter alme, Quam forti stetit ille animo, dum fracta videret Cornua, quam nichil extimuit, quotiensque labantem Restituit virtute aciem interdumque coegit Spem titubare meam! Solitum iactare profecto, Mentio clarorum fuerit si forte virorum, Audivi, ipse omnis bello quod tertius evi Orbe sit in toto; peragitque hoc ordine: primum Ponit Alexandrum, Pirrum locat inde secundum, Et sequitur mox ipse duos. Sed vera fateri Non livor vetet aut odium: michi maximus omni Hanibal ex numero est, Darium nisi forte Porumque Est vicisse magis quam, quos numerare labor est, Tot nostros fudisse duces; nisi prestat inermem Barbariem superasse manu, quam cede cruenta Romanas stravisse acies. Distantia longe Acta ducum memoro. Quid? mores moribus equem? Hinc regem nudare piget: stet tegmine fame Clarus apud populos! at dignis laudibus acrem Hinc hostem celebrare vacat. Quis bella subire Promptior, aut medio quis cautior esse periclo? Quisve cibi aut somni, quis vini parcior illo est? Hoc admirari soleo, quod sepe relatum Est michi: funerei post prima exordia belli, Solicitum assidue et facinus sub mente profunda Volventem egregium, nunquam cenasse sedentem. Iam quid ego armorum curas artemque supremam Militie, terramve duci clipeumve cubile, Neglecteque decus vestis studiumque frementum Cornipedum memorare velim? patientia quanta est Frigoris atque estus cursusque sitisque famisque! Quanta ducum miles, quanta est dux militis idem Spes animis! quod primus eat ruiturus in hostem, Ultimus excedat campis. Hec omnia pridem Novimus experti. Si quid modo pectore in illo Aut veri aut sancti melior natura locasset, Optarem nostro genitum natumque sub orbe. Quis michi ductorem laudet, quem ceca gubernet Ebrietas, fugienda viro cuicumque, sed altis Principibus funesta lues? quis sparsa cruore Convivia et plenis elata cadavera mensis, Perque estum ancipites algenti in flumine saltus? Barbaricus cui luxus iners et Persica sortis Blandimenta nove placeant ac purpura mollis? Cetera pretereo; sed enim non moribus istis Hanibal Italiam bello vastasse trilustri Evaluit." Sic fatus erat. Tum pauca modeste Massinissa refert: "Depressor magne tuarum Atque alienarum mirator maxime rerum, Si michi das fandi veniam, stat dicere contra. Noscendi studio fame si credis avite, Magnus Alexander, nullis non victor in oris, Orbe peragrato tandem pervenit ad ortus, Fortunamque simul clausit cum tempore vite; Hanibal et spatio brevior victusque cruente Est hodie. Ille Asiam tentataque cunta subegit, Innumeros domuit populos urbesque ducesque + "Et lupus immensum qui tuto irrupit ovile, Is timet adversum longe spectasse leonem. Vicit Alexander populos, rex optime, nosti, Quos adiit: Graios titulis haud ille paternis Subtrahat. Ast Asiam quo vicerit inde paratu Scimus et imbelles Arabes et inertia Bacthra. At non Arthoas gentes, qua vergere primum Commoditate loci poterat, non Punica regna, Non Italos mundique caput, Gallosque et Hiberos Attigit; hos extra, quid dignum laude videtis Egregia et tantis titulis tantoque boatu? Vicisse hunc omnes liceat, fudisse quod usquam est: Regibus Eois domitis Indoque cruori Quatuor obiciam Latio confecta potenti Prelia. Visne gravem et memorandum in secula testem? Alter Alexander rex Epirensis et huius Non minor ipse animis et avunculus, Orbe viritim Diviso, Italiam venit belloque subactus, Dum latus Ausonia transfixum cerneret hasta, Hec ait expirans: 'Heu quam diversa nepoti Et michi bellorum cecidit sors! Ille iocose Femineum subigit nullo certamine vulgus; Durior armatis mea me discrimine tanto Obiecit Fortuna viris'. Cum talibus ergo Hanibal iste viris tot iam fera bella per annos Qua virtute gerat nostis; namque illa perennis Gloria magnifici regis fortunaque semper Prospera et in finem simili comitata favore Non nichil externis sicut splendoribus addit, Omnia sic studio vigili meditantibus aufert Indicium verique viam: pars altera namque Fortune latet ambigue, nec noscere promptum est Quantus in adversis. Brevitas quoque temporis illi Hoc tribuit, morsque ipsa viro properata, nec ullum Maius habet Fortuna bonum, quam leta sub uno Et vitam clausisse die. Si tempus utrique Indultum excutias, tute fateare necesse est Hanibal ut plures vincendo exegerit annos, Quam vivendo alius. Macedum quo vita tyrannum Tempore destituit, toto quis protinus orbe Vicerat Hanibalem? si tunc cessisset ad umbras, Ibat honorato visurus Tartara curru, Quesito non de Persis Arabisque triumpho. Sin rex longeve traxisset fila senecte, Quis fuerit certus venturo tempore vates, Num Fortuna senem exciperet, num rara secundis Forte Fides seros mansisset firma sub annos, Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus, Italiam senior tentasset et Africa bella? Singula versanti, quoniam nox alta soporis Admonet, hic illo maior belloque videtur Clarior, atque hodie plus vere laudis adeptus, Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert, Quam vincendo alius; licet omnis Grecula circum Obstrepat et testes inculcet turba libellos." Dixerat; astabant intentis auribus omnes. Miles in his gravior paulumque annosior unus Incipit: "Haud dubie quem magnum dixeris, ille Maximus est, nec parva tibi miranda videntur, Nec vulgare aliquid solitum laudare tenemus. Hoc unum petiisse velim: si tertius ille est, Quem tandem claro tanta virtute relictum Scipiade putat esse locum, quove ordine sese Insereret, si forte acie victricia signa, Quod procul avertant superi, tenuisset ab ista." Doctus ad hec Lelius: "Tu, si quis sidera celi Dinumerare volens hoc digerat ordine, primum Luciferum, post Arthurum gelidumque Boetem, Hinc alios ignes, Solem fortasse putabis Preteriisse? imo stat per se solus, et inde Nomen habet. Nec sum ignarus quid callidus ille Responderet ad hec, acie si victor abisset Hesterna: Macedum regem Pirrumque secundos Esse sibi, cuntosque alios quos clara per orbem Fama duces loquitur. Sed enim se dicere quartum Noluit erubuitque altis miscere supremum Sideribusque diem." Sic ille effatus et omnes Assensere animis nutuque et murmure leto. Talibus atque aliis noctem sermonibus illam Insomnem traxere diu. Iamque Hesperus alto Mersus erat pelago, mediumque rotunda loquendo Transierat iam luna polum. Tunc undique passim Defessi in viridi deponunt aggere membra. Sic ubi tristis apes celo commisit aperto Impetus, et magne cedis pluit ether acervos, Pars victrix repetit sedes procul hoste remoto Et circa regem coeunt ac murmure plaudunt, Postremum irriguo dant corpora lassa sopori Atque omnes pariterque silent pariterque quiescunt. Vixdum exorta dies iterumque ascendere classem Lelius et Romam leto rumore iubetur Solicitosque implere Patres. Iamque equora felix Nuntius ingrediens Austro dat vela ferenti. Hic status in castris; at quis Carthagine terror, Qui dolor aut quenam trepidi nova cura senatus! Plebs subitis percussa malis pretoria circum It Patrum afflictisque iubet succurrere fatis Penorum, et patrie miseram prohibere ruinam. Illi autem dubii consultant, qualiter olim, Dum scopulo collisa ratis gemit atque supremum Naufragium impendet, coeunt atque ultima tandem Consilia expediunt trepidi sub nocte magistri. Omnibus una salus visa est exquirere quenam Mens foret Hanibali, ducis an spectata probati Virtus sub tanto cecidisset victa periclo, Staret an adversis animus spesque ulla sub alto Pectore, et ambigui que sit sententia belli. Ille diu renuens tandem populique Patrumque Imperiis obstare nequit. Mestissimus ergo, Confususque pudore gravi ac merore, latebris Egreditur, qualis rapto matrona decore, Que quamvis culpa careat, sibi conscia tanti Dedecoris, silet ipsa tamen refugitque videri Exhorretque viri aspectum faciemque suorum. Ut trepido stetit ille foro, confusa repente Turba ducem visura suum, quem tempore tanto Tam procul a patria longiquaque bella gerentem Audierat, populusque omnis concurrit et ingens Curia et innumero complentur compita vulgo. Aspiciensque suos cives generosus et asper Spiritus intumuit; tandemque silentia tristi Fronte monens: "Uno si quidem plus viximus" inquit, "Quam decuit placuitque die - crimenque fatebor Ipse meum: pridem tacitus me prelia sensi Aversis tentare deis, sed pulcra per omnes Gloria precipitem casus fameque libido Ceca tulit -, testes facio, quos sensimus hostes Esse, deos: actum quicquid vel arma vel artes Vel nostre valuere manus, nec defuit unquam Cura operi egregio. Vicerunt numina nostros Conatus. Cecidi totus, nec iam ulla relicta est Spes michi: vos precibus Romanam exposcite pacem. Consilii hec est summa mei." Sic fatus in imas Rursus abit latebras, celumque videre recusat. Inde pudor mixtusque dolor, simul ira pavorque Cum quaterent animum assidue, tutasque negaret Fama moras hostisque odium, secreta paravit Effugia occultosque abitus; lucemque per omnem Multus adesse foro, populo se inferre frequenti; Vespere thesauros ad proxima littora mittit Ingentes, seque ipse, vagus ceu, menibus effert; Dumque poli medium nox intempesta rotaret, Conscendit puppim tacitus, tum carbasa ventis Pandit et infauste condemnat litus arene. Iam procul Italiam pelago spectabat ab alto Suspirans repetensque sui primordia fati. Stat regum tentare fidem ferrique quod usquam est, Et bellum renovare ferum, mundumque procellis Exagitare aliis. Iam pridem magnus in armis Rex erat Anthiocus: Sirie iam tractus et omnes Hellespontiaci fervebant litoris urbes, Iamque Ephesum belli sedem rex ipse tenebat, Equore iam classis campisque equitatus apertis; Dux deerat ceptis. Huc recto tramite proram Hanibal, huc clavum iubet, huc et carbasa flecti. Iam Drepanum propere, iam litora nota Panormi Pretereunt curvosque sinus Zephiroque favente Vulcanum Liparimque secant, fumumque favillis Nigrantem horrificis geminumque ardere cacumen Suspiciunt pavidi, fugiuntque iuvantibus undis. Stat sinus, Italicum latus inter et arva propinque Trinacrie, solitus spectantes fallere nautas Eminus, unius ac faciem protendere terre, Abstulit id dubium donec longevior usus Paulatim, nam continuo duo litora tractu Dixeris herere et geminos se tangere montes, Quod quondam fecisse ferunt. Huc vela Pelorus Seu casu seu sponte dabat, namque ille, magister Puppis erat. Timuit fraudem dux callidus et se Obiectum ratus insidiis, nil tale merentem Obtruncat: subitoque errorem agnovit et acris Penituit facti. Siculo tum monte cadaver Deposuit bustumque super construxit et aram Addidit ac statuam memorem; nomenque sepulti Nunc etiam mons ipse tenet semperque tenebit. Faucibus emergens dubiis ratis impia vasto Sulcat iter pelago: Cephalon prior obvia surgit Ac vicina pari spatio contenta Iacintus. Leva brevem dabat inde viam, si fluctibus Isthmos Cederet ac gemini limes maris alta Chorintus. Iustius exemplo novus hic fortasse recenti Supplicium erroris potuit timuisse magister; Ergo gubernaclum flectit. Iamque equore ab alto Litoream Mathona vident, ubi forte Philippus Rex Macedum fuerat, iam lumine captus eodem. Contigit hinc animum vidueque iniuria frontis Et dolor atque Itale admonuit locus ille paludis. Inde maris late scopulos emensus Achei Volvitur, eximio qua palmite fertilis extat Angulus atque Euros seu Gnosia prospicit arva Innumerasque sacro sparsas legit equore terras. Hinc Ephesum festinus adit regisque furentis Excitat admotis ardentia pectora flammis. Utque alias celi ventis urgentibus oras Occupat interdum nimbus, qui grandine postquam Hos vastavit agros, illo ciet orbe procellas Ingeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortus Italie vastator erat. Quos ille tumultus Excivit, quantas strages ferus ense parabat, Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum, Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fando Si sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentum Et decus ingeniis: fatis occurrere Eois Atque Asiam Libie fratremque adiungere fratri. Scipio muneribus divum tantoque favore Fretus, ad extremum invise Carthaginis ardens Excidium intendit; stat enim quocumque vocantem Fortunam mens certa sequi, nec mittere tempus Incassum quod Fata dabant. Victricia signa Octavio commissa duci totasque phalanges Terrestri iubet ire via et sub menia seve Urbis agi; petit ipse Uticam, quo Lentulus illis Missus ab Italia magna eum classe diebus Appulerat. Veteresque novis ubi miscuit alnos, Iam petit equoreo Penorum tramite portum, Scilicet ausuros pelago ratus ultima victos, Si quid adhuc reliqui faceret Fortuna retusis Viribus aut animis, si spes foret ulla sub armis. Litoribus cuntis iam formidata subibat Ostia; iam lituis stridentibus equora circum Omnia, iam scopuli, iam concava saxa fremebant; Ipse repercussus confusis vocibus ether Horrisonum late terrorem in menia iactat. Frondibus ecce olee circum redimita virentis Supplicibusque onerata viris venit obvia puppis Ac pacem veniamque petens. Nil vocibus illis Responsum est aliud: firmo sunt litore iussi Adventum expectare ducis Romanaque castra. Ipse sub invise classem tamen admovet urbis Menia et aerias speculatur cominus arces. Conspicit excelsas solido de marmore turres Liminibus super astantes ac ferrea claustra Portarum totis et propugnacula muris, Admirans Romamque putans vidisse secundam. Urbs circumfuso vallatur maxima ponto, Et muris et tuta situ. Nisi salsa parumper Angusti a tergo pepulissent litora campi, Insula tota foret. Subter latissima portus Planities immota iacet faucesque cathenis Nectuntur validis, crebre stant litore turres. Ipse oculis metitur opus libratque periclum Exploratque aditus, ubi pronum prendere terram, Qua penetret portum, que sit via tuta sub arcem Invisam; veluti cupiens prosternere rupem Cultor agri, aut segeti damnosam avellere quercum, It circum tentatque modos, facilemque ruinam Cogitat innocuamque aliis campoque sibique. Iam satis immensam terrore impleverat urbem; Inde fretum remis, celum clangore tubarum Intonat et signis resonant crepitantibus aure. Digrediturque minax. Illum stupefactus euntem Mercurii collis montique inscriptus Apollo Prospiciunt plebsque ipsa tuens horrescit ab alto, Attoniteque gemunt matres ac multa precantur; Anxia sic volucris tentantem prendere nidos Pastorem aspiciens, trepidis se verberat alis Multa querens truncoque pavens suspenditur alto. Iamque Uticam appulerat, iunctisque in litore tandem Agminibus sociis, uno que tempore circum Duxerat Octavius, Tunetis menia versus Carpit iter, classemque cavo sub monte recondit. Non procul inde aberant, subitus cum nuntius hostem Adventare refert. Siphacis filius ultro, Nomine Vermina, sortis casusque paterni Intempestivus vindex serumque coactis Auxiliis, aderat, minime spernendus in illo Venisset si forte die; magnasque trahebat Nunc equitum peditumque ferox in bella catervas Nescius Hanibalis victi. Neve arma capessant Scipio militibus, vallum ne aut castra revellant Imperat, aut acies moveant aut signa sequantur. Recta acie stabant armisque animisque parati Flectere lora manu, prevertere gressibus hostem; At celare iubet. Parent, et valle latenti Improvisa acies Vermine occurrit. At ille Angustis deprensa locis parat arma suosque Explicat ut licitum est. Concurritur atque cruentum Bellum oritur cedesque recens gemitusque dolorque; Atque loco claudente fugam, truncatur ad unum Tota fere iuvenis acies. Ast ipse fugaci Raptus equo medios inter delabitur hostes Solus et adversi petit avia confraga montis. Infelix! quanto melius sub strage virorum Casurus miseroque patri, si fata tulissent, Carcere in Albano comes et Tiburte sepulcro! Scipio victrices acies predamque trahentes Innumeram, arma et equos, vestes currusque iugales Intextasque auro tunicas cristasque micantes, Ad ceptum conducit iter; velut obice parvo Egreditur paulum ripas, mox omnia victor Obvia prosternit furibundo vertice torrens, Indignansque moras primo se dirigit alveo. At postquam passim tota Carthagine victus Regulus et casus sonuit fortuna recentis, Extemplo terrore gravi tremuere, minorque Luctus maioris renovavit vulnera damni; Puppe velut fracta, remo cum tristis adhesit Navita iactaturque vadis, cui litora longe, Spes fuste exiguo titubat, si forte malignus Fluctus et hunc rapiat, mortem gemit atque secundum Nanfragium: tanta ex parvis momenta supremum Tempus habet! Pacem lectos veniamque petitum Ter denos placet ire viros, quos vultus et etas Et genus et virtus populo preferret in omni. Talia per Libiam: belli sed fama peracti Nondum Romanam serpens penetrarat ad urbem, Solicitosque Patres, Peni quos fama rebellis Moverat, ac plebem attonitam portenta deorum Plurima terrebant: medio sol ethere visus Imminui, sensimque iubar decrevit; et ingens Contremuit tellus arbustaque multa dehiscens Sorbuit horrificoque palam subsidit hiatu; Tybris agens silvas riparum iura furenti Amne supergressus magnam conterruit urbem Diluvio insolito, subitumque horrendus in ipso Monte Palatino descendit saxeus imber. Ergo Sibillinis aditis responsa petentes Sacra deis iussi peragunt, summusque sacerdos Succintus de more Iovem superosque faventes Iunonisque minacis opem Latoniaque astra Invocat, et Martem pingui mollire iuvenco Romani patrem imperii torvamque sororem Ledeosque parat fratres Furiasque Chaosque Telluremque deum, nisi falsa est fama, parentem Et Nimphas matres fluviorum ac Nerea magnum Nimpharum patrem. Sic religiosus opima Certatim tepidis altaribus aggerat exta. Postquam rite minas visum est placasse deorum, Consul ab urbe novus discedens Claudius Afrum Litus adire parat. Miserum torquebat inanis Ambitio: laudem hac tantum reperire putabat Posse via eternam, si permittente Senatu Scipiade magno equatum gessisset honorem, Inque gravi bello partes tenuisset easdem. Is, populo prorsus licet adversante, Senatum Flexerat assiduis precibus. Quot sepe repulsis Ambitus efficitur, quantoque labore pudendus Constat honos! Victor properabat plebis et equi Participem se ferre duci. Natura profecto Erubuit clausitque vias, elementaque pontum Indignata gravi perturbavere tumultu. Loretana retro linquebant litora naute Securi ventorum et carmina nota canentes; Applaudente freto, remis frangentibus equor Undique respondent rostrisque secantibus unde. Horrida tum subitis consurgunt versa procellis Equora et Eolio prorumpunt carcere fratres Indomiti quatiuntque polos terramque fretumque. Inde repentinis panduntur carbasa ventis Nequicquam: vario fervescunt cerula motu, Huc illuc rapitur classis flatuque rotatur Quolibet; at nulla spectant navalia proras. Hinc Aquilo violentus agit frangitque rudentes, Inde furens Auster perfundit lintea nimbis Et tumidos lato deducens equore fluctus Litus in Ausonium frangit. Fastigia mali Subsidunt pelago. Quotiens in nubila surgit, Et Tirrena salo spumante cacumina pulsat, At quotiens retro furiosa relabitur unda, Crescit in immensum Tuscum latus arvaque fundo Sicca patent nudaque tremunt delphines harena, Et crebris sonat in scopulis allisa carina. Nox celum tenebrosa tegit; tum fulgura circum Seva micant, toto descendunt fulmina celo, Equor agit montes et torrens unda nigrescit. Claudius ancipitis permotus ymagine fati Diriguit tremuitque metu. Nunc improba damnat Vota sue mentis, tantosque optasse labores Penitet: armorum mallet vitasse tumultus Magnanimoque decus proprium titulosque decoros Scipiade et belli famam liquisse perennem Ac mansisse domi et patrio iacuisse sepulcro. Talia volventem Calabris ex montibus Eurus Horrifer impellit. Fessam Populonia classem Prima videt, saxis post hanc spumantibus Ilva, Corsica post scopulis minitantibus excipit, inde Sardinie Arthoum latus attigit. Inde frementi Infelix agitur pelago et crescente procella, Magnaque pars classis fluctu superante fatiscens In mediis subsedit aquis; pars cautibus atris Dissiluit, durisque allisit frigida saxis Corpora nautarum; pars turbine iacta retrorsum Litus ad Etruscum rediit, solatia busti Italica tellure petens. At Claudius amens Et pauce morte ex media rapientibus undis Vix Calarim tetigere rates. Hic classe novanda Consulis intentumque animum memoremque pericli Attonitumque invenit hiems. Non Punica vidit Litora, non belli rumores territus ullos Auribus excepit; lapsoque inglorius anno, Fascibus absumptis rediit privatus in urbem, Atque fatigata nequicquam classe virisque. Felicis Romam interea letissima belli Fama venit. Totam reserantur templa per urbem Fitque deis immensus honos: solemnia cives Quaslibet ante aras persolvunt vota frequentes: Finibus avulsos hostes, cervicibus asprum Excessisse iugum, cladem transisse metumque In caput inque trucis muros Carthaginis; ipsum Perdomitum bello fontem causamque laborum Succubuisse ducem; nil iam superesse timendum. Ambitus hic alter maiori auctore magisque Exarsit Populumque omnem cuntumque Senatum Involvit: consul siquidem Cornelius altum Lentulus imperium Libici discrimine belli Atque annum nomenque suum illustrare parabat; Scilicet hoc meditans, seu pax instaret, haberi Pacis honorate princeps; seu bella manerent, Perfacilem exhausti fore iam certaminis omnem Eventum et pregrande decus. Sic ille labori Incumbens alieno, indignum ardebat honorem, Semine non proprio messem rapturus opimam. Heu pestis damnosa homini et funesta libido Nominis, imperio nocuisti sepe Latino! Hic ego (nam calamum fert impetus atque parumper Abstrahor incepto) vos, quos Romana loquendo Externis equare iuvat, percuntor: ubi unquam Gente pares animi totque adversantibus ulla? Vos michi nunc populos regesque ducesque potentes Obicitis; sed cesset amor livorque malignus, Quis gessit tam magna ducum regumve? nec illis Emulus obstrepuit, mediosque irrupit in actus Invidie conflata lues; non annus agentes Fortia destituit, vetuitque domesticus hostis Imperium extendi; non illos castra moventes Detinuit populus; non sero in bella profecti Ante diem rediere domum revocante Senatu Aut equitum prohibente aciem peditumque novari Aut classem et merito stipendia digna labori. Consiliis reges moderantur regna trahuntque, Non ipsi ex aliis pendent aliisve trahuntur Arbitriis: finem belli et primordia norunt; Dum libet accipiunt et dum libet arma reponunt, Liberiore via seque et sua signa ferentes. Non illos precessor iners reparandaque ferro Segnities fessos in finem pertulit anni; Non collega fuit cladis temerarius auctor Invitas rapiens in aperta pericula turmas; Non successoris nocuit metus alta moventi, Gloriaque in preceps tulit et celerare coegit. Nec michi nunc quisquam referat de nomine litem Virtutis, vanisque illam seiungat ab umbris, Aut externa sibi ceu non sua premia tollat. Credite, cuntarum longe blandissima rerum est Gloria, nec levibus stimulis agit insita fortes Egregiosque animos generosaque pectora pulsat. Qua cui sit dubium quin solicitudine dempta Hoc duce Carthago fuerit sensura supremum Excidium et meritam fato calcante ruinam? Quod questum persepe ferunt post bella reversum Scipiadam, in cineres casuram a culmine Birsam Invisasque domos stirpemque genusque deosque Penorum et nomen, ni ceca Claudius ardens Ambitione prior, post Lentulus alta ruentis Ambo humeris dire subiissent menia terre. Consulto tamen has superos servasse nepoti Reliquias famamque reor nomenque secundum. Verum ego pervideo quo sim progressus et unde; Nunc redeo. Postquam Tunetis victor ad arcem Scipio pervenit, legati tramite recto Hunc adeunt tristes genibusque trementibus una Affusi, miseris verbis et supplice vultu Fortunam erroresque suos rabiemque furentis Hanibalis patrieque graves sine crimine casus Deplorant, veniamque petunt. Precluserat aures, Victorum temerata fides ac Punica fraudis Exempla abrupteque recens iniuria pacis. Res in consilium perlata est: omnibus idem Ardor erat: ferro instandum et vindice flamma Perfidie, ac pacis nullas admittere voces. Cuntorum votis oberat longevus in illa Obsidione labor perdendaque gloria tante Summa rei, ducis adventu quem Fama canebat. At minime ingentes animos fixumque movebant Scipiade ingenium ventose nomina Fame. Altius aspirans celum spectabat et astra Virtutisque decus nudum. Tamen omnia fidi Pectora consilii pariter permota severo Proposito flexere ducem, lacrimisque petitam Uberibus tandem placuit permittere pacem Et bellum finire ferum. Sic villicus olim Nocturnos metuens fures, legit arbore poma Immatura astu; sic pastor pendula ramis Hospitia et nidos spoliat pullosque reportat Implumes properans serpentum avertere pestem. Postera lux iterum legatos multa precantes Retulit. Hos Scipio dictis compellat amaris: "Impia gens, credes tandem tot cladibus ullum Esse deum celo, qui nostros vindicet actus, Cui scelus omne odio, cui sint mortalia cure? Effera gens, infensa bonis, mitescere sero Incipe, docta malis, rabiemque aliquando nocendi Exue. Semper erit tibi summa et sola voluptas Fallere, nec fraudis studium, gens perfida, linques? Nos equidem, quanquam extremas merebare ruinas, Parcimus indigne meritasque remittimus iras. Hactenus ut steteras, stabis nec strata videbis Menia, nec victor quicquam de finibus aufert. Libertas meritis servilia cunta manebit. Hanibalem causam belli fontemque furorum Poscimus: utilius vobis vestreque quieti Quam nobis, illum abicitis, quo sospite pacem Nec sperare licet; bellorum semina pectus Illud habet, tanto que vobis sanguine constant. Hoc Italas strages, hoc ipso ulciscere mortes, Gens afflicta, tuas, mundumque deosque per illum Elusos totiens; geminis hoc insuper uno Urbibus eternum populisque auferte pavorem. Nullus ad hec Libicis elephas mitescat in oris, Aptum animal bellis, et quos domuistis ad unum Tradite. Quin etiam violatis pacis in umbra Legatis illata palam convicia dignus Penset honos. Capte redeant hoc litore naves. Cetera convenient facile, et sub legibus isdem Quas olim edixi, cum me sub nomine pacis Ludere venistis; nec nos fortuna levabit Blanda, nec asperior franget vos. Ista referte Patribus ac populo; et si semper fallere dulce est, Fortunam tentate iterum." Sic ille paventes Affatus. ......... Urbe miser trepida populo variante tumultus Exoritur, discorsque diu sententia. Tandem Omnia suscipiunt tristes: sic Fata iubebant Ultima; condensis volucris ceu vepribus herens Accipitrem super astantem videt anxia, nec se Ausa movere loco, patitur laqueumque manumque Aucupis: impendens tanti est differre periclum. Altera Romuleam legatio tendit ad urbem Penorum; princeps noti cognominis Hedus Hasdrubal infestusque armis et pacis amator, Vir vita senioque gravis facieque verendus Annosa, Hanibalis multum fautoribus impar. Tres secum comites Itali venere secuti Romani ducis imperium. Sed Lentulus, eger Ambitione sua, legatos arcuit urbe; Nam belli cupidus consul fugiebat honestum Pacis iter; donec victo molimine tandem Ede sacra Bellona Patres hostesque recepit. Postquam legati pleno introiere Senatu Longevi multa cum maiestate silentes, Canitiesque graves vultus et colla reflexis Crinibus exornans miro squalore refulsit, Cuntorum movere animos. Nunc pacis amicos Venisse affirmant animisque et vocibus illam Orantes; nunc vera peti. Tunc Hasdrubal Hedus Incipit: "Erratis veniam si numina nunquam Exorata negant, spes me tenet optima, Patres Conscripti, superis quos Fama potentibus equat, Et pietate pares. Fateor, michi fessa senectus Iam pridem attulerat longe fastidia vite, Precipue postquam egregium nova bella petentem Conspexi iuvenem. Timui, casusque futuros Ante diu agnovi; lingue sed forte peperci Aut tacui metuens. Sed enim me serior etas Fecerat audacem. Testis michi Iupiter esto Celicoleque alii, testis michi maxima quondam Carthago: huc etiam solitam transcendere famam Auguror, infestus studiis iuvenilibus atque Consiliis quotiens fuerim quotiensque periclis Obtulerim mortique caput. Sanctissimus Hanno Et comes et testis superest, quem - parcet Hamilcar - Africa terra tulit nulli ratione secundum. Cum primum puer ille ferox Hispana gerentem Bella patrem blandis conatus flectere verbis Ut secum perferret eum, iuratus ad aras Constitit, heu monstrum horrendum, nos multa vicissim Contulimus; tunc ancipitem trepidare favillam Cepimus: at veniam dedimus puerilibus annis. Sed rapto genitore - utinam quem Fata tulissent Maternum dum pondus erat funestaque mundo Sarcina! - precepti puer hic memor ire parabat Hesperiam iam dira tumens. Vesana favebant Ingenia, atque animos laudabat turba paternos, In puero vultus mirata et verba sepulti. Obstitimus tunc ambo palam, nec profuit; ivit Assuevitque malo imperio et feralibus armis; Et magnam tenui flammam accendente favilla, Quanta per Ausonium ruerint incendia mundum Vidistis. Nunc nos incendia nostra videmus, Inque suas sedes tandem vaga flamma reversa est. Vix michi danda fides fuerit, sed numina iuro Conscia: non alio vestras me pectore clades Ingemuisse olim, quam nostre vulnera gentis Nunc lugeo; quoniam semper rectissimus ordo Hic michi visus erat, seriesque immota malorum Ex Latio in Libiam, vosque ut fera flamma relinquens Nos peteret nostrasque domos. Ignoscite, Patres, Funestum memorare diem, cui sanguine multo Reddidimus modo nempe parem: quo tempore cladis Cannensis cupidam complevit nuntius urbem, Publica letitie duo nos spectacula soli Voce parum fausta et mesto fedavimus ore. Tunc quoque magnanimus que post mala sensimus, Hanno Vaticinatus erat. Sed fata inimica trahebant Infortunatam sub digna piacula plebem; Iam miseras monitis Fortuna salubribus aures Clauserat atque oculos velo fallente tegebat. Parcite, Romani: Deus et Fortuna priores Eripuere animos, quod vis humana nequibat. At pudet incusare deos. Erravimus omnes Culpaque cuntorum fuerit; sed vera fatebor, Crimine turba caret: malesani pectoris ardor Ac furor ille fuit dureque potentia Sortis. Namque ego, me rigidum quanquam vocet atque severum, Absolvo populum; paucos sed crimine vero Condemno, paucosque dolus me iudice nectit Grandiloquos tumidosque animis, qui gesta suorum In populum iactare solent, statuasque ruentes Ostentare situ, reliquorum carpere verbis Omnia, seque duces vulgo prestare furenti. Nec pudet adversus primordia vestra iocari, Alpinos habuisse patres, populumque vocare Pastorum! non improprie; nam iudice Marte Hactenus indomitos reges et bella professos Ut totidem tractatis oves, populique videntur In pavidos abiisse greges. Sat cognita mundo Sunt generis elementa novi et Mavortis origo, Quem factis verum esse patrem et virtute probatis. Nunc ubi turba nocens, latebris quibus abdita torpet Degeneri vallante metu? Cur magna locuti Non redeunt, miseros et hiantem fallere plebem Pollicitis? utinam veniant patriamque revisant, Ut liceat sontes meritis innectere vinclis Et iuvenes raptare senem. Non letior amplo Scipio conscendet Capitolia vestra triumpho, Quam nostri scelerata ducis compressa cathenis Huc traheret mea colla manus, summumque putarem Me patrie infando duxisse ex hoste tropheum. Nec minus Hasdrubalem, si quid michi creditur, odit Perfidus ille animo, quam quos sibi predicat hostes; Nec magis horreret vestros precedere currus, Iudicio quam stare meo. Verum ipse per umbras Effugit noctis medio, nec cernere vultus Sustinuit nostros, causam quibus esse malorum Se norat: patriam timuit spectare ruentem. Ergo abiit tacitus lesa contentus ab urbe Exilium peperisse sibi: decreta suorum Nempe nocens pavet atque iras vultusque manusque. Et merito crucibus penderet victima tristis Ille modo volucres pascens informe cadaver, Piscibus aut pelagi medias effusus in undas Esca foret, canibus dignus cibus ille marinis, Aut aliquid monstri Libici censura rigoris In caput id meritum studio certante novasset. Denique non frustra vobis foret ille petitus Debitus ambobus populis et debitus Orbi; Ipse ego vel vivum vel frusta cruenta dedissem Semesumque caput. Vobis hinc nostra voluntas Sit satis, oramus: concors nam iussa libensque Cetera Penorum complectitur omnia vulgus, Que vestro placuere duci. Spectate tabellas: Singula conveniunt. Pulcra est vindicta precanti Parcere prostrato. Nulla est victoria maior Quam vicisse animum. Nam felicissimus ille est Qui se felicem vultuque animoque modesto Agnovit, tenuitque modum; quod forte videtur Difficile insuetis, stimulis quod gaudia tangunt Parva repentinis animos nec frena regentes Precipitant. At perpetuis satiata triumphis Pectora sunt vobis, parcendi summa voluptas; Nec minus imperium venia quam fortibus armis Romuleum auxistis. Vestre pietatis egentes Nos sumus, et veniam positis exposcimus armis. Parcite supplicibus: satis est potuisse nocere! Magna sumus vobis eternum gloria victi, Maxima servati. Quod si vos forte merentum Pena iuvat iustusque dolor, nisi fallor abunde est Quod memores statuere dei quodque intulit ingens Scipio. Si quid adhuc superest, ignoscite victis Victores: fuerit vobis pars ultima magne Vindicte affusum hic vitam veniamque precantem Hasdrubalem vidisse senem." Sic ille locutus Continuit tacitum veneranda fronte dolorem. At comites passim proiecti in limine, verbis Flebilibus tenuere Patres, lacrimisque Senatum Implevere suis; nati ceu funus acerbum Stat pater aspiciens, lacrimas nec fundit aniles, At luget interius; genitrix resoluta capillos Mesta iacet tunditque genas gemituque madescens Ethera femineis vacuum mugitibus implet. Ceperat auditis iam mitior ira Senatus Inflecti et sensim lenito pectore iustas Exaudire preces. Tum vero ex Patribus unus Perfidie infensus Penorum: "Dicite per quos Subsistet pax ista deos fedusque secundum; Nam primos sprevistis" ait. Tunc fronte modesta Hasdrubal assurgit paulum, "Perque" inquit "eosdem Periuris adeo infestos iurabimus istam Pacem alia servare fide." Vox illa querelis Imposuit finem, vultusque animosque serenans Ac responsa Patrum. Pacem sanxere frequentes. Hasdrubal hic iterum: "Di vobis iusta rependant Premia, Romani, nostro qui digna furori Supplitia aufertis meritasque remittitis iras. Nunc ego, nam veteres non amplius alloquor hostes, Sed dominos sociosque novos, hoc deprecor unum: Nos vestre cupidos admittite menibus urbis Captivosque videre date et cognoscere cives. Sat michi longarum solacia magna viarum Hec fuerint, serique decus mercesque laboris, Quodque libens longinqua petam super equora, Romam Et mundi vidisse caput." Quodcumque petebat Permissum, et magnam admirans ingressus in urbem est. Non aliter stupuit, nisi falsa est fabula, celum Ingrediens viridi subito translatus ab Yda Laomedonteus puer, ut vaga sidera circum Hesit et Iliacas despexit ab ethere silvas. Appia marmoreo suscepit limine porta Prima viros; magno mox obvia menia giro Pallantea vident, quo structa est regia monte Evandri primusque nove locus inclitus urbis; Hic elementa notis impressa, hic Archados alme Divinum ingenium et miracula maxima rerum Monstrator docet ipse vie librosque repertos Fatidice Carmentis opus, quantumque Latinis Contulit ingeniis mulier veneranda per evum. Celius ad dextram remanet, fastigia leva Collis Aventini, validasque in rupibus arces Suspiciunt antrumque vident. Hinc fabula Caci Herculeusque labor placido sermone morantes Detinuit loteque boves in gurgite Tusco. Hic quoque Sublicii pontis pila discolor acris Coclitis admonuit, statuaque insignis equestri Ille locus tenuit fixos in virgine torva. Hinc sedem Solis mirantur et aurea templa Tellurisque domum, Capitoliaque alta paventes Ascendunt ipsumque putant contingere celum. Hic hominis caput inventum fodientibus alte Audivere, prius patrie portenta coacti Et bubalum damnare suum subigendaque turpi Colla iugo et duri presagia certa laboris. Hic cellam videre Iovis, qua ditior usquam Nulla fuit, censumque alta sub rupe repostum, Liminaque innumeris iam tunc calcata triumphis Et niveos currus et rapta ex hostibus arma, Aurea magnorum nec non diademata regum Sceptraque et armillas et dempta monilia collo Gemmatosque frenos sellasque ex ordine eburnas. Hic clipeos fractasque rates ac Punica signa Et phaleras novere suas; tacitusque per omnes Luctus iit veteris referens vestigia belli. Tum volucris per templa vagos argentea paulum Occupat incursu Gallorum et voce canora. Procedunt, fortesque viros habituque verendas Matronas amplasque domos variisque gravatos Bellorum exuviis arcus et crebra videntes Signa triumphorum solidoque in marmore pugnas Atque sepulcrorum pompas. Monstrantur aquarum Sub terram celoque vie. Iam valle Suburre Cesaream videre domum, cui summa potestas Debita, cui rerum princeps. Hinc valle relicta Esquilias fessi dictumque a vimine collem, Inde Quirinalem superato vertice montem Transierant, nudoque duos astare gigantes Corpore conspiciunt - en quot certamina fame! - Praxitelis opus Phidieque insigne supremi. Scipiadum hic latis excelsa palatia muris Atque arces tremuere feras et cognita bello Signa nimis Libie nomenque genusque superbum. Hinc leva flexere viam. Flaminia iam tunc Porta vocabatur, que Tuscum respicit orbem. Martius hac reduces vicino flumine campus Excipit. Hic longo traducens ordine rerum Planities sine fine patet: quis fascibus altis Primus honos, quonam pectus matrona pudicum Vulnere traiecit, cui sit commissa virorum Libertas et qua natos ferus ille securi Percutit; ac pulsos violata ex urbe tyrannos Accipiunt, et cunta notant. Levaque Minerve Amplaque cuntorum monstrantur templa deorum, Venture ad meliora domus. Iam Tybridis alti Gurgite transmisso, dextre super aggere ripe Etruscum tetigere latus: ductorque viarum Romuleum immensa designat mole sepulcrum, Progrediturque loquens quo ductus ad astra Quirinus Turbine transierit, qua tempestate Senatum Obruerit trepidum, metuensque ut palluerit sol; Et Proculi visum memorat Capreamque paludem; At crimen silet ille Patrum. Iam flumina preter Descendunt, collemque vident ubi regia Iani Prisca fuit, iuxtaque domus Saturnia quondam: Ausonie hic regum et Latie primordia gentis Ultima condiscunt et nomina clara virorum. Hic Italus prior eterni rex nominis auctor Italie Picusque comes stirpsque omnis avorum Narratur, populique novi monstratur asilum. Inferius longi tenuit certaminis illos Historia et Clusio redeuntes robore reges Castraque Porsenne, utque incumbens Scevola flammis Supplitia erranti infligat non debita dextre. Inde Licaonia gemino brevis insula ponte Pervia transitur. Poterat vix ulla relatis Esse fides monstris, tantas quod flumine moles Regia preda olim populo spargente dedisset. Iam campana iterum leve confinia ripe Calcabant, Fabiasque domos miserandaque tanti Funera discebant generis Cremeramque nocentem. Ut Capitolino redeuntes vertice tandem Defessum tenuere gradum, tum protinus ingens Visa revolventes stupor arripit. Inde sedentes Attoniti siluere diu. Mox facta videndi Copia captivos. Stabant horrentia longo Agmina mesta situ pallentiaque ora tumebant Nudaque perplexis onerabat terga capillis Cesaries incompta diu squalorque tegebat Luridus effigiem tristemque ferebat odorem. Ferrea vincla gradum lento suspendere tractu Cogebant, maniceque graves complexibus illos Carorum vetuere frui. Tum verba vicissim Dulcia permiscent, sed perstrepit ere cathenis Redditus excussis stridor lacrimeque per ora Egregia pietate fluunt. Que fata, quis urbis Sit status inquirunt patrie, que numina victos Respiciant. Velut infernis ubi Manibus olim Umbra recens nostroque ruens descendit ab orbe Supplitiis onerata suis, illam anxia circum Agmina funduntur, nova quidnam nuntiet hospes: Hec nati petit eventus, ast illa relicte Coniugis explorat vitam seniumve parentum; Hec de fratre gemens, aut dulci inquirit amico; Publica cura omnes supero quis vultus in orbe Una tenet; quis sceptra regat, quis flectat habenas Imperii, quid bellorum quantumne quietis; Oraque solicitis exanguia rictibus hiscunt Noscendi studio; sic carceris hispida turba Hospitibus instare novis et querere multa. Postquam finis erat lacrimis, petit ipse suorum Ut redimenda darent aliquot modo corpora blandus Hasdrubal. Ast illi, victores nulla negare Munera qui nossent, scriptis que nomina vellet Edere precipiunt. Lectos dedit ille ducentos, Quos posito squalore pius facilisque Senatus In Libiam perferre iubet, si federa pacis Firma forent, nullis pretiis, pro munere solo Reddendos patrie. Cuntis sic rite peractis, Hasdrubal invise quondam, nunc menia care Urbis amica retro rediens hac voce salutat: "Urbs accepta deis, caput Orbis et unica mundi Gloria, terra ferax, clarorum sola virorum O patria armipotens, divum domus, optima rerum, Roma, vale! iam letus eam quocumque vocabunt Fata senem. Vidi quantum visurus in orbe Hoc fueram." Dixit: tum Tybridis ostia linquens Navigat in patriam, victor, captivaque secum Agmina mittuntur. Liceat terrestria celo Equare, eternis mortalia, maxima parvis: Sic prope descendens celo sua vincla resolvit Captivis antiqua potens et Tartara fregit Voce Deus secum in patriam miseranda reducens Agmina et exhaustas longis cruciatibus umbras. Scipio pacifico redeuntem suscipit ore. Pax populis ducibusque placet, fedusque feritur Ante aras testesque deos, ceseque litantur Terga suis dextreque ducum iunguntur inermes. Rursus in Italiam reditum et firmante Senatu Acta ducis, pax in libros relata vetusto More patrum, legesque date iurataque verba. Scipio longevo gaudens posuisse labori Iam finem, reditumque parans, in premia totus Vertitur, ac laudes et dona ingentia solvit Militibus. Cirtham Siphacisque omnia regi Donat et emeritum regni confinibus ultro Ampliat immensis; victos ex federe damnat Reddere res regi socio pactumque tributum Solvere Romanis. Hinc ad condigna reversus Supplicia et iustas vario discrimine penas, Mitius in servos egit: servile putavit Esse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertus Liber militie desertor, protinus ille est Supplicio extremo affectus: qui iura fidemque Tempore tam dubio iurataque liquerit arma, Romanos crucibus rigidus dedit, atque Latinis Abscidit merita trepidantia colla securi. His actis, classem solvit comitante senatu Extremum in litus Penorum et supplice turba Victorem mirante suum; quos ille benigne Digrediens dictis postremum affatur amicis: "Vivite contenti proprio, memoresque deorum Vivite, nec cecos iterum Furor invidus arma Induat. Imperium antiquis stat finibus amplum Et leges patria cum libertate relicte. Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem, Tutius est parere bonis: michi credite, vobis In longum quesita quies; nos dura laborum Sarcina solicitos ullo sine fine tenebit. Hostis erit quicumque usquam nudaverit ensem, Qui nova bella manu, bellorum aut verba movebit. Cura laborque gravis scelerum censura per orbem; At vobis tranquilla salus sine litibus ullis: Presidium in nobis; nisi temnitis, omne paratum Semper erit. Penos inter nostrumque senatum Sponsor ego. Placidam tandem condiscite vitam: Sumite placatas mentes, deponite ferrum Ex animis; tales tanto nisi turbine frustra Bis docuit Fortuna viros. Dimittite tandem Equoreas tentare vias: discrimina quanta Precidam, quantumque mali quantumque laborum! Exuram classem, que vos per cunta furentes Litora raptabat, que vobis prima malorum Materiam dedit Ausoniisque incumbere regnis Compulit ac timidos docuit transcendere fluctus. Hec vestris fortasse oculis spectacula dira Si fuerint, cohibete animos, membrumque putate Abscindi vite infestum. Satis ampla tenetis Regnorum spatia et secti confinia mundi. Sat terris errare licet. Funesta voluptas Curarum est homini: statui succurrite vestro; Consulite et nobis, curamque auferte metumque Hanibalis, rabiemque suam sibi linquite soli. Si quid erit dubii quod publica fata monebunt, Hos audite senes." Dixit dextrasque prehendit Illorum: ambo autem deflexis genibus una Ante ducis cecidere pedes, hinc maximus Hanno, Hasdrubal hinc Hedus. Tota iam classe soluta, Scipio provectus paulum subsistit et omnes Imperat hostiles flammis absumere puppes. Non alias tante pelago fulsere faville Aut Thetis extimuit late torrentibus undis Defectum; non dum currus optata paterni Lora puer rapuit Phebeus et ethera flammis Accendit mundumque vagis. Si secula retro Omnia percurris, sola hec incendia sensit Neptunus metuenda sibi: non Punica quondam Romanis facibus bello consumpta priore Spartanisque prius, non Attica litore classis Usta Syracusio tantas dedit equore flammas. Torpuerant miseri cives sua damna gementes, Haud aliter quam si subito predulcia cuntis, Coniugia et nati atque arces et templa deorum Ipsaque Carthago flammis arderet in illis.