CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PETRARCA.afri-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-07.xml.

Documentum PETRARCA.afri-07.xml in db pdill0


Nescius extincti iuvenis ferus Hanibal instans Bellum animo et varios agitans sub pectore casus, Fraternam sperabat opem, iamque affore classem Illius ac dulces cupide sibi fingere vultus, Fingere colloquia et Latiis quid passus in arvis Audire et proprios fratri narrare labores, Inque sibi infestos ulcisci in tempore cives, Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenter Instruit atque equitum circumdat cornua, semper Germanum armavit primaque in fronte locavit. Spem quoque non nunquam mens immoderata vetustam Rettulit imperii: caro tunc grandia fratri Italiamque dedit partem, regemque vocavit; Atque supervacuis ignarus pectora veri Implicuit curis. Volucris velut anxia nido Pabula dum cumulet, memori torquetur amore Assiduoque fremit studio et suspenditur alis, Cui tamen interea generis spem forte malignus Abstulerit natos atque incunabula pastor. Non procul Hanibalis distabat cursus ab Afro Litore, cum iussus raptim fastigia mali Navita conscendit, quam classis prenderet oram Visurus; summoque sedens in vertice ligni "Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri; Huc recto impellens fert ventus tramite proram." Tristior augurio "Clavum rege, carbasa volve! Flecte viam cursumque alio melioribus" inquit "Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistri Expediunt, ac versa vadis ad proxima Leptis Litora solicito pervenit remige classis. Qui status interea Romanis esset in oris Quive foret Libicis, que spes, qui terror utrimque Volveret alterno fluitantes turbine mentes, Dictu difficile est. Quotiens ingentia duri Hanibalis monimenta animis confectaque bella Obversabantur, tunc spes Romana cadebat Victa retro; at quotiens clari occurrebat imago Scipiade florensque viri et spectata iuventus Ac virtus infracta malis, Spes pulcra redibat Tunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes. Et quanquam Latiis depulsum finibus acrem Hanibalem fratremque oculis Respublica letis Cerneret, ast alia urgebat precordia cura: Segnities suspecta ducum, quibus omne Senatus Mandarat studium ne quo molimine possent In Libiam transire hostes, neu terra vel equor Securum prestaret iter. Discrimine nullo Nunc ambos abiisse simul: nempe una pericli Conditio, sed campus erat discriminis alter, Collectisque domi Penorum viribus, ingens Casus et excidium metuendum instabat et hora Ultima Romani imperii. Ceu corpus in omne Si longeva fuit scabies abiensque repente Deserat extremamque cutem partesque patentes, Gaudia corripiunt animum; si forsitan eger Sentiat abstrusum introrsum turgescere pectus, Horrescit peiora timens, pestemque priorem Optat et in regnum cordis dolet esse coactam: Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto, Verum alio translatus, idem graviusque periclum Visceribus superesse monet. Magnumque timendi Calcar erat Fabii presens quasi semper ymago, Cui longe presaga viro sapiensque futuri Mens fuerat certoque velut prudentia vati. Ille quidem vulgo solitus predicere semper, Si quando patriam peteret ferus Hanibal, Urbi Tunc veros instare metus et flebile tempus: Non ibi ductores pavidos regesque fugaces Venturos acie adversa, non lecta per agros Agmina pastorum propere, verum arma tremendum Laturum Hanibalem, cuius memorare triumphos Expleat annales; plures qui truserit Orco Romuleo ex populo, vidue quam liquerit Urbi Ast utrumque latus circum belloque geluque Duratas longaque fame vallare cohortes; Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim est Romanos iugulare duces, quorum agmina nudis Scipiade occurrent gladiis. Nil nominis illic Maiestas valitura duci, nil forma genusque, Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum. Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsa Vaticinatus erat, veluti suprema minantis Dicta patris memori nunc iactabantur in urbe, Terrebantque animos. At enim iam parta per agros Tot votis optata quies vultusque serenus Ausonie letam merito persolvere plebem Vota iubent superis. Per quinque altaria flammis Incaluere dies, totidemque onerata coronis Limina cunta deum viridique comantia lauro. Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actus Ad Zammam celebrabat iter. Iamque omnia late Scipio vastabat: facibus iam rura vel armis Ditia Romanis ardebant. Ultima secum Prelia dum pensat Penus subitosque veretur Congressus, certos statuit premittere contra Qui referant qua sint hostes regione locorum, Quidve agitent: quo fulta situ quove ordine castra Consistant. Tulit hos levo Fortuna profectos Tramite; castrorum incautos custodia captos Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis Imperat ut circumductis per singula monstrent Castrorum armorumque genus vultusque virorum Atque equitum peditumque habitus numerumque manusque. Paretur. Sic intrepidi tentoria passim Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pavorem. Mirantur morem indomitum legesque severas Militie durasque manus atque apta labori Corpora non glacie nec vi frangenda nec estu, Atque cicatrices adverso corpore crebras Ingentesque acres oculos testantiaque altos Ora animos et verba tonis resonantia miris. Postquam cunta viris sunt explorata, reversos Scipio subridens placide vultuque sereno Alloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquid Ivistis per castra, viri, nostrosque paratus? Siquid adhuc superest, securi cunta videte Et vestro narrate duci." Sic ille benigne Hortatus dubios hominemne deumne loquentem Audissent, stupidosque incerta mente reliquit. Inde viris sumptus prestatur opimus equisque, Concessi comitesque vie, qui tuta locorum Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam. Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo Massinissa die peditumque equitumque caterve Ingentes alacri veniunt in castra fragore. Omnibus ex visis nil tam perterruit asprum Hanibalem quam clara hostis fiducia, magnas Spes animo volventis enim, nec bella paventis. Attamen extremas quoniam iam Fata ruinas Urgebant, aderatque dies qui nubila sortis Pelleret ambigue, statuit tentare loquendo Ante ducis mentem adversi, si flectere possit Consilio, pacisque novos infundere amores: Sive illa egregia morum dulcedine tactus, Seu ventura pavens, seu iam longeva laborum Tedia pertesus, seu fraudem involvere verbis Insidiasque parans solitasque recurrere ad artes. Nuntius hec propter premissus pergit ad hostem Colloquiumque petit. Nichil adversatus; et ambo Castra movent ex composito, multumque propinquis Consedere locis, facilis congressus ubi illos Iungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde est Haud procul. Hunc Scipio raptim munimine collem Occupat. Hec sedes tutis aptissima castris: Dulcis aque fontes illic et pabula passim Opportuna viris et equis. Vix milibus alter Quatuor adversis ductor distantia castris Ardua communit, scatebris ubi nulla benignis Limpha caput tollit camposque irrorat inertes, Neve diu mora tuta foret, sitis ipsa vetabat. In medio tumulus legitur conspectus utrimque Detectusque situ, nequid inter frondea claustra Antraque silvarum fraudisque dolique lateret: Marcellus terrebat enim et collega peremptus. Hinc illinc armate acies huc gressibus equis Agmine quadrato veniunt, paribusque remote Subsistunt spatiis. At dux pregressus uterque Cornipede excelso positis concorditer armis; Pone suus quemque est testisque comesque secutus Unicus interpres. Tumulo sic cominus ambo Conveniunt, summi siquidem regumque ducumque Quos aut prima tulit celi quocumque sub axe Aut etas latura sequens. Ceu bella Gigantes Si renovent indigna deis, stentque agmina contra, Fulmine deposito procedat Iupiter ingens Mercuriusque comes; tum pars adversa Typheum Mittat, et huic comitem se turpis homunculus addat; At longe armati spectent commercia fratres Terrigene: tum parte alia furor ipse deorum Conticeat: promat Phebus teneatque sagittas, Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas; Terra tremat, vibrent ignes et fulguret ether; Motibus haud aliis alioque horrore videntum Convenere pares. Sileant michi cunta priorum Nomina! Non alias nullo consistere campo Maiores Fortuna duos visisse negabit. Alter ad alterius conspectum hesere vicissim Immoti. Tum multa alto sub corde moventes, Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper: Scipio fulminei cernens horrentia circum Ora ducis vultusque truces, "Hic, Iupiter! ille est Cuius ab armatis legionibus ora timentur, Italie terror, murus Carthaginis arxque, Hesperie domitor, qui Gallica rura peragrans Fregit inaccessas Alpes callemque nivosum Natura luctante dedit; tot nostra cecidit Agmina, totque duces, totiens qui lumina nostro Sanguine fedavit, campo potuitque patenti Atque acie iusta magnum superare parentem Meque simul iuvenem; pavide qui limina Rome Non ferro nostrique metu, sed numine certo Presentique deum nimbisque faventibus urbi Liquit, et erubeo nostram debere salutem Non animis, non virtuti, non fortibus armis, Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis." Talia volvebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est, Hic cuius tenera iam nunc etate remotos Fama polos penetrat; cuius dant credula summis Secula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum; Sanguine qui patrio madidum contingere campum Non timuit, cladesque suas tam fortiter ultus Insequitur victos et nos post prelia tanta Hispana tellure fugat, nostrosque labores Irritat. Iste abitum cuntis meditantibus unus Consilium vertit, cuntisque trementibus idem Constitit immotus. Nullus sua rura tueri Audebat: nostras en iste insultat in arces. Hic regem, cui nostra ingens innixa manebat Spes, prius alloquio flexit, mox fregit aperta Perdomuitque acie victumque in vincla coegit. Me quoque deiecit prius hic quam viderit; et nunc Expulit Italia. Quid multa? vel iste profecto Est michi, vel nullus toto metuendus in orbe." Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictu Volvissent animis, incepta silentia rumpens Hanibal hec primus: "Si me mea fata maligno Sidere damnabant ut tot post bella peracta Totque acies cesas, tot campis milia fusa Solus ego pacem a vobis petiturus inermis, Fortuna variante vices, supplexque venirem, Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabat Te potius michi sorte datum; quia nobilis ingens Solamen michi victor erit, minimumque pudebit Sub tanto cecidisse viro. Tibi gloria porro Ultima non fuerit - nisi mens me conscia fallit - Hanibalem, cui de vobis tot larga triumphos Fata dabant, cui tot campis atque agmine fracti Romani cessere duces, tibi cedere soli, Non acie, non vi, solo sed nomine victum. Ludibrium quoque Fortune, que bella parenti Cepta tuo mecum nato claudenda reservat, Indigner stupeamne magis? Namque ille per arma Dux acer, plenis victor fortissimus annis, Ille michi cessit iuveni, victusque Latinis Finibus est. Contra tu nunc iuvenilibus annis In propria me nempe domo sine vulnere vinces Tempore iam belloque ducem victricia signa Duratosque animos durataque membra gerentem. Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacis Gentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis, Non fera Sardinie tellus, non tractus Hiberus Premia magna satis pro tot iam classibus aut tot Sunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso. Culpari transacta tamen licet usque loquendo, Mutari vetitum est. Transverso calle furentes Traxit avaritie rabies. Aliena petebam: Urgeor in propriis. Spes immoderata fefellit Atque animus paris impatiens. Sic blanda parumper Fortuna, in magnis alio furit improba vultu. Casibus hec variis - nisi me quoque fallere dulce est - Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum. Hinc ratione meos moderantem certius actus Cepit pacis amor. Tua sed ferventior etas Et fortuna diu felix exterret, utrumque Consilio adversum pacis studiisque quietis. Namque ego commemini medio fervore iuvente Qualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari - Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse. Nempe virens etas et famosissima clari Te vindicta patris, te tot felicia bella Africe et Hesperie et nunquam mentita secundos Successus Fortuna levat. Satis omnia novi. Preterea expertus totiens, scio quanta libido est Vincendi, quantumque decus victoria. Quando Certa foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nunc Quis deus hanc vobis, qui non et fallere possit, Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras, Corpora, ferrum, animi vultusque manusque virorum Agmine ab adverso. Simul hic quem cernis inermem, Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe; Nec sonus hic vocis nec pacis inertia verba. Ergo animos assume novos neu nomina pacis Vile sonent. 'Pulcra est' inquis 'victoria'. Sed spes Anxia vincendi. Pax est pulcerrima rerum. Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia versa Et quotiens animos presentia prospera tollunt, Ante acres intende oculos circumque retroque, Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitve, Sed quid ferre potest animo metire sagaci. Nil facies recte, nisi cum spes venerit illinc, Hinc metus occurrat. Tibi sin victoria forsan Cesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis? Victor es et vincis, vixque unum mille triumphis Adicis. At si forte diu comitata repente Destituant te Fata, ruis pereuntque labores Innumeri spesque ampla simul. Consultor et hostis Unus adest: odium sileat, res firment utrimque Utile consilium et si nulla pericula terrent, At retrahat saltem studium te nominis alti. Altius ire nequit: nunc conservare labora. Magnus enim labor est magne custodia fame. Visne tot egregios actus et tempore tanto Quesitum decus unius committere casus Arbitrio? visne una dies tot subruat annos? Fortunam frenare suam finemque secundis Ponere consilium est, nec parva accessio magne Fortune est tenuisse modum. Si frena relaxas, Corrues in preceps. Possem te multa monere; Namque exemplorum magna est michi copia. Quantus Vir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ullo Credulus insequitur Fortunam, turpiter alto Excidit e solio. Cumulus fuit ille pudori, Feminea cecidisse manu. Felicia Pirrus Arma tulit: quanta potuit cum laude reverti In regnum! Vobis etiam mansisset amicus, Ut reor, illa animi tanta dulcedine, tali Dignus amicitia. Sed dum nec frena tenere, Nec cursum cohibere potest, collapsus ad ima Corruit. Hic medio si permansisset, abunde Sparserat Epiri celebrem per secula famam: Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe! Trinacrie diadema tulit: mox cognitus Artho Sceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquam Dum valet, ille viris invictus, gloria vulgi Feminei Argolico ruit ingens victima saxo. Sed quia vestra magis fortasse exempla movebunt, Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremis Equarat ducibus. Sed dum conscendere ad astra Nititur, in tergum iacuit resupinus, acerbo Fine decus partum claudens. Aliena renarro Meque libens taceo. Fato iactatus utroque, Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquam Invenis exemplum, Fortuna volubilis in quo Luserit illa magis. Tutum est discedere sensim Illius e gremio, nimium nec fidere blandis. Vin tu illi prestare fidem, que volvere nunquam Desinit instabilem violento turbine rotam? Que non ceca modo est, sed cecos efficit illos Quos complexa sinu est, nunquamve attollit et implet Muneribus falsis, nisi quos de culmine summo Vertere precipiti fuerit meditata ruina? At fuerit suspecta tibi iam federe fracto Punica forte fides. Sed tu desiste vereri: Tempus pacis adest. Et vos, nisi falsa relatu Audivi, pactum fedus sprevistis, avorum Tempore, quod minime dignis auctoribus ictum Esse videretur. Nos si Fortuna maligne Stravit humi, reris forsan cecidisse decoris Omne simul studium? Non sic nos numina levo Sidere prospiciunt. Fateor, non omnibus eque Publica fata velim et patrios committere casus. Nunc autem de pace agitur tractantibus illis Quorum primus honos pacis bellique futurus Et labor aut requies. Equidem, quia bella movendi Auctor eram, donec vetuerunt Fata, tetendi Ut faustus foret eventus. Sic federa certe Consilio firmata meo pacemque tuebor: Que nobis inhonesta quidem; sed velle necesse est. At vobis speciosa venit. Sit dicere quamquam Victorum pacis leges penamque iubere, Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam Ore velim proprio, nostris erroribus equam. Hesperie tractus atque arva novissima mundi Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo Vestra sit. hinc alia ex aliis conquirite regna, Ite per extremos axes atque invia ferro Pandite fulmineo, reges calcate superbos, Vestra sub occasu victricia signa ferantur In Boream et solis tandem volvantur ad ortus. Nos autem Libicis arctati finibus, inde Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes Imperia et multum terraque marique timendos Cernamus, superis postquam Fatoque potenti Id placitum." Tantum ille gravi sermone profatus Subticuit; contra Scipio cui talia reddit: "Certus eram quecumque michi promissa fuissent, Adventu turbanda tuo, nec federa Penos Iusve hominum vel sacra deum servare paratos, Ni cogente metu. Prius hic gravis astra volatu Scandet equus, prius hic solidus per inania collis Ascendet, celumque cavo subsidet Averno, Quam vobis sit amica Fides. Sed iusta deorum Ultio persequitur sontes, stirpemque profanam Verberat et, claudo quamquam pede nisa, fugaces Prevenit interdum. Scelerum spectator ab alto Perfidieque Deus..., quamquam tibi fabula vana est, Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruente Litora pulsarunt absorptis classibus unde! Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt! Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes! Quot tabo undantes estu iactante carine! Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes! Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsus Egatis abrasit non multum annosa vetustas? Bis prius adversum nos arma nefanda tulistis, Nosque lacessiti semper, sociisque faventes Id meritis, contra stetimus certare coacti. Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit; Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantum Sevitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque; Sera nimis miseris quoniam Romana fuerunt Auxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est. At Deus ille, Deus quem vos contemnitis, equas Exegit penas meritis, bellique prioris Exitus ille fuit, quem vos sensistis, et idem Huius erit, nisi iusta Deum vindicta fatigat. Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur, Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor, Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo: Si tibi cura manet, ne pax tua civibus obsit, Et michi, perfidie ne premia forte reportent, Est animus. Quid enim? nunc vos et federa et omnem Spem pacis violasse parum est; nunc federa rursus Et pacem, indignos quos prima iniuria fecit Conditione pari, petitis leviore secundam: Nec pudet! et quantis sese Fortuna revolvat Casibus admoneor, quam sit via lubrica magne Fortune; iubeor reges meminisse ducesque Quos mutata gradu subito deiecit ab alto; Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobis Corpora sunt, animi eterni; scio multa sepultis Supplitia et longos scelerum superesse dolores; Hic famam restare bonis eternaque celo Premia. Visne aliud docilem, vir docte, monere? Casibus expositum scio me; teque armipotentem Egregiumque ducem fateor: desiste minari. Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armis Gloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantis Rebus in humanis. At nulla potentia summo Est equanda Deo. Solet hic pia bella foventes Auxilio firmare suo. At ne forte moremur Hunc totum per verba diem, si federa vobis Prima placent, ratibusque recens iniuria nostris Legatisque illata aliqua purgatur, habetis Quod petitis, neu polliciti puter inscius, ingens Munus habes pacem. Quonam fortuna reversa est Vestra vides. Si dum Latio tua fama tonabat Tempestate gravi bellorum, mitior hostis Optasses eadem precibus, tunc forte superbum Non prestare fuit. Nunc cum prope victus et omni Pulsus ab Italia metuensque et velle subactus Pacem ores, poterat recta cum fronte negari. Et tamen, ut mundus videat non aspera nobis Deiecisse animos, non tollere prospera bella, Fortunave pares habitus consistere in omni, Posteritasque notet non nos dulcedine prede Prelia, non odiis, sed pacis amore movere, Pax dabitur, fuerit vobis si pura voluntas. Sed quid vana refers? Hac est Hispania dextra, Si nescis, multoque michi iam parta cruore. Cetera nostra vides. Stulta est iactantia dantis Quod retinere nequit. De nostro munera fingis. Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro Adice, si quid habes. Quod si nimis illa videntur Importuna animis, gladios atque arma parate, Indociles tolerare togam pacemque perosi." Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta. His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam Obnixi tenuere diu gravibusque tumentes Implevere animos odiis nisuque maligno, Digressu tacito referunt vestigia tauri, Ut gravius toto coeant cum pondere rursus, Mugituque fero complent nemus omne frementes - Circumstant reducesque acuunt in bella iuvence Quemque sue -, talis ducibus redeuntibus ore Spiritus, et talis tumido sub pectore fervor. Postquam ad vicinas ambo rediere cohortes, Arma animosque parent in bella novissima tandem Edicunt: alacri celum tonat omne tumultu. Tum vero urgentes stimulos virtutis et estus Irarumque faces graviterque minantia verba Flammantesque oculos ardentiaque ora videres: Haud aliter quam cum stipulis immittere flammam Forte ex composito late distantibus arvis Discedunt gemini agricole; dispersus in agros Horridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic, Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque. Ut vero in castra est reditum, clamore faventi, Qualis apum strepitus regem circumstat ovantem, Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendi Funditur inquirens certatim singula vulgus. Unus in amborum castris discurrere sermo: Supremum venisse diem, nec premia belli Qualia preteritis soleant spectare periclis, Nec penas instare pares. Victoribus orbem Terrarum imperiumque sequens per cunta patere Secula; tum victis extremos affore casus: Semianimis quod fracta metu propiorque cadenti Carthago nondum icta tremat, Fatoque premente Amplius immensam nequeat differre ruinam; Romanis non esse fuge, non collis amici Presidium, obstrusosque abitus maris equore circum, Alarum celique fugam restare patentis. Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc, Imperiumque ducum, vario permixta fragore Castra modis reboant miris. Hic corrigit hastam, Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas; Induit hic galeam capiti cristasque trementes Excolit, hic blando permulcens murmure fortem Frenat equum phalerisque tegit; studet ille recurvus Ferratos aptare pedes unguemque cavatum Verberat ac crebris tinnitibus inde favillas Elicit; hic pictum clipeum textamque cathenis Loricam exiguis tenuisque rigentia ferri Tegmina circum humeros et fortia pectora ducit; Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesque Armat et aurata prefulget ymagine poples. Hic michi, Pyerides, quoniam maiora pusillis Viribus aggredior, si vos ab origine semper Dilexi coluique libens, si rite vocavi, Hic prebete animos totoque Elicone favete. Avia Castalie sitiens convexa pererro; Urget amor fameque trahit spes blanda decore. Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratu Cesserat et celso radiabant sidera celo. Inclita magnificis opibus cultuque verendo Ethereas matrona virens perlabitur auras. Stat capiti diadema sacro turritaque frontis Effigies sceptrumque manu, sed sparsa capillos Et trepido festina gradu. Cui fervida contra Multa minax mulier medioque perustior axe Ac succincta sinus pauloque annosior ibat. Illa quoque sceptrum et regni violenta gerebat Signa, deos hominesque omnes regemque deorum Aspernata animis. Ambe simul alta tenebant, Quaque rubens Martis metuendi luminis astrum Scorpio chelarum amplexu caudaque tegebat, Utraque celestes pariter tempusque sub unum est Introgressa fores. Illas mirantur euntes Celicole: rapidos tenuerunt sidera cursus. Ut summo solio coram stetit, altera raptim Incipit: "En quantum facinus! Iunonia longum Hospita et eternum Fato statuente futura, Tentor ab Italia: nec tot sua vulnera prosunt, Nec quod, siqua fides gladiis, letale putavi, Cannarum memoranda dies. O fata deorum Dura bonis! Liceat iustas inferre querelas, Et celo non ficta loqui. Natura benigne Mecum egit, fateor: superi invidistis acerbi. Equoris immensi pulcerrima litora clemens Illa michi circum dederat portusque decorem Addiderat, celique aderat clementia blandi Et vespertino venientis ab axe Favoni Dulcior afflatus Zephirique tepentior aura. Litoris adversi frigus glaciale videbam Et post terga graves exurere cunta calores; Ipsa meo contenta situ mediisque fruebar Leta bonis. Poterat terre celestis ymago Vera, nisi fallor, spectantibus illa videri. Adde tot illustres natos Martisque secundi Tot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram. Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum. Hunc quo Fata virum rapuerunt invida furtim Tempore, vulgatum est. Quantos tunc ille paratus Orsus erat, nomenque meum quo ferre putabat, Infelix, quanto flagrans genitricis amore! Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est. Quanta michi nuper qualisque novissima proles Contigerat! Fateor, superi, mordaxque fatenti Invidia absistat: non ullum regia pascit Maiorem generosa Iovis. Quia fervor in ullo Par fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astris Particulam cecique infudit pectoris antro Accenditque homines? Quanta est constantia menti Insita! quam preceps per cunta pericula fertur! Credite: corporeo nisi mentem carcere clausam Sarcina membrorum premeret, foret ille deorum Ex numero, solioque altus radiante sederet. Nomine non opus est, ubi soli convenit uni Quod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi est Hanibal. Ante suos perdent errantia calles Sidera et Ethiopes nivibus gravis obruet estas Ripheumque gelu Borea tepefacta liquenti Solvet hyems, quam feta viro produxerit illi Terra parem. Nec fallit amor; sed vera fatebor - Parcite, Celicole -: vereor ne tristis alumno Invidia et cecus noceat Favor. Aspice terras, Iupiter, Italie. Viden interstrata colonis Arva suis? viden indigena variata cruore Flumina, et ignotis multum distantia terris Busta ducum? Potuit latum effudisse per Orbem Hanibal ista meus, potuit disiungere montes Et saxis arctare vagis. Verum obvius illi Nunc deus est aliquis: quis enim mortalia contra Arma ferat? Puer adverso venit agmine nobis; En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnis Terreat Ausonie tellus! non illa, superbo Quam tacitam hic video meditantem gaudia vultu Adversamque meis fatis. Hanc scilicet ipsam Et formidatum mundo puerumque patremque Una acie quondam collatis vicimus armis. Nos nec adhuc tanto melior Fortuna favore Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis, Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo Nescio quid puero, quod me iubet usque timere." Dixerat. At contra vultu veneranda modesto Altera procedit paulum manibusque coronam Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis Sic ait: "O magni suprema potentia mundi, Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros Te patiente pedes precibusque inflectere iustis, O superumque hominumque sator rerumque creator Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores. Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris Flamma latus nimboque nocens undante procella Sevierit, mundo notum est et notius astris. Nec michi quod misere insultans nunc illa virago Obicit, infitior: candentes ossibus agros Italie terrisque ducum dispersa sepulcra, Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es. Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem Mitius afflictos; et si mea crimina nondum Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco Hoc caput invisum et Tarpeias verberet arces: Hanibalem avertas! Iamque avertisse videris, Et grates actura tibi pro munere tanto Advenio. Timui, fateor, furiasque dolosque Infandi ducis et laqueos simulataque verba. Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effert Atque ipsis insana deis tot laudibus equat, Fraudibus insidiisque magis confidere in armis Quam virtute solet. Possem sibi multa meorum Funera natorum .... dolor impedit; heu heu quanta Sevitia est quantumque nefas, quibus illa superbit! Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperte Nunc virtutis adest, invenem nisi Fata virentem, Quem puerum vocat ipsa, odiis immitibus urgent: Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parenti Id modo solicite. Cesset fraus: arma ferantur Iusta acie; liceat plano confligere campo. Vel nati me fallit amor, vel mira videbis Prelia et infames equantia vulnera Cannas. Divinos novi ipsa animos humanaque subter Omnia cernentes; non quod michi fabula mundi Persuadeat natum esse deum. Licet improba fando Excitet invidiam, divino tentet honore Predones licet ipsa suos celebrare deisque Adnumeret; michi sufficiat decor ille virorum Scipio magnanimus, similem cui nulla tulerunt Tempora, nulla ferent. Non hec me vera negabo Credere: nempe animos divinam accendere mentem Illius, ac nullum sine numine posse benigno Egregium reor esse virum. Non astra morabor Amplius. Aut nato faveas aut partibus equis Sta medius fraudemque veta. Si cesserit illa, Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactat Hospitia et superos hac sperat voce movere. Fallitur, insanit. Stet semper nube sub ista Vel simili! stabitque equidem. Michi pulcra Tonantis Tarpeio stat colle domus, cui thura precesque Deferimus, sed rite utinam! Pia sacra docere Tu potes; et facies, nisi primo in limine celi Fatorum vox intrantem exaudita fefellit. Ergo age supplicibus pateant pia pectora verbis, Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum. Audieram imperium terre pelagique supremum Et circumfuso quicquid quocumque sub axe Clauditur Occeano, Latio de sanguine natis Promitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat? Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentum Libertas! Liceat sitientem sanguinis hostem A iugulis arcere meis! Si digna rogaris, Si michi non parcis, populis ignosce nepotum, Quos nova religio faciet tibi forsan amicos." Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti. Subrisit vultu tacito stellantis Olimpi Rector ad alterius tactus presagia secli. Tandem verba parat - tremuit conterritus ether, Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -: "Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit "Quid pareret ventura dies: sic nostra premuntur Consilia, archano sic iussa silentia celo. Et tibi, que partem memoras audisse futuri, Intra sidereum potuit contingere limen; Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima Erumpunt; multa quoniam pietate coactus Vim patior. Verum quo longius omnia volvam? Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur, Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus Huc refugit, totiens de vobis questa, quod inter Milia tanta hominum sibi vix contingat amicum Invenisse aliquem. Me purpura vestra movebit Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi Hoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois? Hinc Oriente alio et circum radiantibus astris Delector, meque ipse magis comitumque choreis. Corpora qui placeant oculis mortalia nostris, Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris? Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque, Divitie stabiles mansuraque gloria regni. At ne cunta sequar, Virtus michi clara placere Sola potest animique habitus, quam dicere sedem Ipse meam nunquam erubui. Sed rara per orbem Hospitia invenio. Nunc vestra addiscite fata. Est labor hinc illinc per secula multa paratus, Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes. Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti, Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens est Iustitie, nostrum licet hanc sperare favorem. Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerum Premia digna piis atque aspera multa malignis Edixi. Sed enim vobis nunc maxima cura est Natorum. Veniet tempus quando utraque tristi Exilio patiare tuum senescere longe A patria, nec busta petes. Non gloria tanta, Non decus aut pietas aut fortia facta movebunt Amborum. Nimium mortalia corda volutat Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis. Longior in verbis solito sum; maxima namque Res agitur merito sermonis et indiga tanti: Imperium mundique caput! Maiore canendum Voce aliud superest: dociles advertite mentes. Est michi propositum, quoniam caligantia mundo Lumina sunt, propius vestris accedere terris Et pondus nexusque hominum, mortalia membra Sponte subire mea, vestrosque levare dolores - Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam. Ingrate dureque animi, communia quamquam Munera sunt vobis, tamen hec felicior illa est, Faverit hoc equidem cui nunc Victoria campo. Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit. Neve diu dilata nimis spes vestra putetur, Cunta prius cunti mortales ista videbunt, Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!" Talia narrantem cunti gaudentibus alis Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis. Attonite auditis non uno tramite matres Spe varia incerte redeunt. Iam litus Eoum Sanguinolenta dies casus visura supremos Lustrabat radiis: iam classica crebra sonabant Et matutinum per castra frementia murmur. Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astris Ulla fuit Romana dies per secula cunta, Nec fuit in campis ullis ductoribus equis Aut paribus certatum odiis aut artibus aut vi. Nec metus in presens tantum, sed milia multa Annorum ante oculos aderant: quemcumque dedisset Hac acie Fortuna gradum, patriamque domumque Et stirpem et genus et seros sperare nepotes. Scipio distinctam campis inducit apertis Ordinibus miris aciem, dextrumque gubernat Massinissa latus Numidis instructus, et illum Hispanus sublimat equus cristataque signat Cassis et adverso sinuatur purpura vento. Lelius at levum moderatur in agmine cornu, Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris. Apulus hunc sonipes rapidum propiorque volanti Fert circum, rigidoque effulgent pectora ferro. In medio Romana fremit predura iuventus. Eminet his alte imperitans legionibus ingens Scipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro, Clarior ast animis et spe clarissimus ampla, Obscuratque alios. Surgentis lumina Phebi Ferre velut comites nequeunt, hinc Lucifer almus Inter hebes radios, illinc Cillenius ore Pallidus ambiguo; nam cetera sidera circum Non expectato fugerunt omnia sole: Excitat ipse altos animos atque omnia firmat Per medias volitans acies, nitidisque tremendum Fulmen inest oculis, quod verberet ora tuentum. Signiferis instare suis equitumque phalanges Hortari, trepidos verbis solidare, paventes Erigere ac dubios: hos obtestatur, at illos Orat, et in medium pulcerrima facta recenset Vel sua vel generis, nomenque inculcat avorum. Hos laudat, blandis castigat vocibus illos, Obiurgatque moras et amico verbere inertes Instigat; docet ille decus, docet ultima belli Premia quam prope sint; discriminis atque pudoris Admonet. His stimulis animos impellit et urget. Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullum Perdere supremi momentum temporis ardet. Postquam cunta satis circum provisa suisque Presidiis firmata videt, dux maximus acri Cornipede excelsus niveo "Si Iupiter" inquit "Hunc animum qui nostra movet precordia, cuntis Nunc vobis notum esse velit, dubitasse pudebit Qui finis seu que nostros fortuna paratus Exciperet. Nullus oculis sol clarior unquam Visus adesse michi. Victoria cernitur ingens. Vicimus. Agnosco trepidantis turbida vulgi Murmura et ambiguos motus aciesque labantes. Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedes Ante oculos, taboque tumens et sanguine torrens, Et cumuli ingentes patria tellure iacentum. Ipsum ego iam video iactatis turpiter armis Excessisse ducem, video, latebrasque petentem. Atque utinam hesterno patuissent cominus aures Cuntorum alloquio! Licuisset noscere aperte Degenerem fractumque animum. Non iste profecto est Hanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum. Imo ille est equidem: sed enim dux callidus arma Nota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis, Consilioque novi ducis imperioque moveri. Non sibi Cannarum consul temerarius ibit Obvius hoc campo, nec quem pugnare vetabant Omina clara deum manifestaque signa futuri, Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alter Presidet his castris. Mecum non pulvis et estus Solque oculis infestus eum ventusque invabunt, Non nebula insidias cannisque palustribus idem Obstruet aut aciem victam torpore nivali Obruet et calido perfundet corpus olivo. Hic mecum gladio pectus tentabit acuto, Ense latus rigido, validamque incumbet in hastam. Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pavore Et quotiens rupere dolis! Si temnimus illos, Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bella Felices igitur dextras atque arma movete. Primus in invisos ego iam nunc inferor hostes. Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes, Sic mens saga boni strictique avidissima ferri Dextera et indomiti generosus pectoris ardor. At vobis tanto calcata Hispania cursu Et nostrum iuvenile decus, tot regia bella Ruraque perpetuis ardentia Punica flammis Occurrant. Etas actus iam plena viriles Incipit a nobis verosque optare triumphos: Iam michi bellorum stimulus radixque malorum Hanibal et tanti debetur gloria cepti. Quecumque ingressis pelagus di signa dederunt Quando Egatis petiere patres, ac plura faventes Ostendunt. Equidem tempus michi perdere semper Displicuit, tum precipue cum magna geruntur. Terror, abes! Certa est victoria - pergite mecum: Nil moror! - et reditus felix. Qui visere gestit Et patriam et natos et amice coniugis ora, Hac iter est Romam!" Victori talia certo, Non pugnaturo similis postquam ille profatus, Subticet: hortanti leto simul agmina vultu Unanimesque alacri respondent voce caterve, Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentem Curribus in niveis solito clamore sequantur. Hanibal extremi fatalem temporis horam Precipitare videns, confestim elephante relicto Prerapidum conscendit equum, vultuque minaci Terribilis, qualis pastor Poliphemus ab antro Turbidus Eolio, vel qualis ab ethere tristis Nuntius imperiis solet apparere cometa, Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos, Ut grege monstrifico turbatum territet hostem, Prima fronte locat; turresque in terga trementes Cernuntur. Totidem colles iuga summa movere Dixeris ac totidem nutantes rupibus arces. Hunc clipeum totis pretendit viribus hostis. Mox Ligures Gallosque acie consistere prima Imperat, auxiliis illam Balearibus implens Ac Mauris. Acie Penos locat inde secunda Atque Afros. Brutio completur tertia tantum Milite, qui mestus magnaque ex parte coactus Castra sequebatur. Latis tum cornibus agros Occupat immenso circumdans agmina giro. Ad dextram Penos Italis concurrere iussos Ordinat; at levam Numide tenuere rebelles Optantesque armis inviso occurrere regi. Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coacta Gentibus ex variis fuerant et dissona linguis, Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortes Accendit stimulatque, suo non segnior hoste. Omne simul ducis egregii seu militis idem Implet opus. Primas acies ac signa ferentes Instruit, hinc alas cursuque novissima lustrat, Itque vagus blandis permiscens aspera verbis: "Si fortuna michi nota est mea, vicimus" inquit; "Nec vicisse sat est: tumidum delevimus hostem Romanumque genus, maneant modo pristina vobis Pectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus. Nullus ab adverso venit obvius agmine quem non Mille locis Italo pridem saturata cruore Fuderit hec acies, cui non fratremve patremve Aut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annis Et pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens, Hos timuit gladios laudataque signa cruore Infecit, nostros fugiens rediturus in enses. Ni forsan procul a patria melioribus iste Militat auspiciis, aut nos peioribus urbis Ante fores patrie. Non sic Carthaginis alme Immemores rear esse deos ut fortia Rome Menia non ausi ferro defendere, nostris Menibus insultent. Furor huc attraxerit illos; Hec Fortuna potens populo spectacula Peno Miserit, ut quondam digitis avulsa cruentis Tot spolia. Ut modios curvo complevimus auro, Contenti patrie rerum transmittere famam Tantarum, sic formoso nunc vincula collo Leta ducis Latii victrix Carthago videbit Et circumductos pecudum de more per urbem Romanos errare greges Leliumque loquacem Et varium regem atque inopem, qui nostra reliquit Arma fugax, hodie cuius, per numina testor Vos, Mauri Numideque, iugum vitate superbum! Massinissa suos repetit per verbera servos. Vos, Galli, certate odiis hostemque vetustum Nunc gladiis urgete novis: hic campus, in orbe Collectas alio, longevas expiet iras. At vos, o Ligures, quos me et mea fata secutos Per mare, per terras nulli cessisse labori Hic video, pugnate, precor! Si digna manebunt Premia victores, non vos, michi credite, vallis Hispida, nec regio abruptis impervia saxis, Sed campi pingues et ditia rura tenebunt Italie, vesterque pavor stimulusque silebit, Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multum Agmina, vosque, mei cives, impulsibus ullis Non opus aut monitis: patriam spectate trementem Hostilesque faces atque impia pila paventem; Et notos muros, ubi prima infantia vobis Exacta est, ubi tot meriti duxistis honores, Tot letos festosque dies; ubi busta cinisque Maiorum et memori stant scripte in marmore laudes. Omnis in armatis patrie fiducia dextris Et vestra virtute sita est: succurrite fesse! Uxores vobis dulcesque occurrere natos Deprecor et trepidas matres sacramque parentum Canitiem, et patrii curam superesse sepulcri." Nondum finierat, magnusque in verba ferebat Impetus ardentem, subito cum classica et omnes Romane cecinere tube, clamorque tremendus Ortus ab adverso celum complevit et auras, Ac strepitu horrisono volucres hesere volantes; Quo cunte concusse acies, trepidique elephantes In sua precipiti redierunt agmina cursu Turbaruntque loco, compulsaque cornua retro Cesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerum Consiliisque illusa tuis! Quos agmine primo Presidium cauti ducis anxia cura locarat, Hi stragem peperere suis primamque ruinam! Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentem Avertit, veluti subitum si forte canenti Obstrepat et scisso descendat Iupiter axe, Ille silet tremuloque modos sub gutture frangit Attollitque oculos et celum suspicit atrum. Verum tam variis totiens dux casibus olim Iactatus, totiens dubiis exercitus armis, Perstat et adversos speculatur turbidus hostes, Increpitansque metus, vires animosque fluentes Colligit, excurritque fremens, seque obvius offert. Sicut aper, rapidis postquam latratibus actus Vulnificos instare canes atque arma sequentum Advertit, iam terga riget, iam subrigit aures, Hinc preceps in tela ruit; sic fervidus ibat Hanibal, egregiique animam patris ore vocabat. Stabat ab adverso iuvenis tunc impiger acri Massinissa animo, qui mox fluitantia cernens Cornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes, Et quacumque viam facit ingens belua, raptim Insequitur; similique fretus duce Lelius inter Irruit armorum cumulos tempusque locumque Arripit; obstantes cedit, fugientibus instat. Scipio magnanimus violenti more leonis, Qui catulis festinet opem silvasque ferasque Obruat, in medios stricto penetraverat ense. Illum tote acies, illum miratur ab alto Iupiter, et nostro sibi num foret emulus orbe Sol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auro Fulgebat, sic purpureo radiabat amictu, Sic rigidis nitidus iuvenis splendebat in armis. Postquam est ad veros perventum cominus hostes, Romani Penique manus miscere cruentas Ceperunt. Ingens et inexorabilis urget Ira duces populosque duos; nec Martius usquam Impetus asperior, nec acerbior ulla per orbem Pugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebat Bella cohors. Aderant proprio qui sanguine vellent, Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas. Unus amor cuntisque adeo legionibus una Mens erat: ulcisci iustos vel morte dolores. Punica perfidia et Romana superbia passim Vocibus alternis vulnus iactantur ad omne: Iurgia et infames questus, et tempore eodem Hic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis; Annua nunc Penis et amara tributa subactis, Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto, Et quicquid Rabies odio flammata vetusto Armatis dictare solet. Coit omnis in unum Offense cumulus longique iniuria belli. Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses, Vulnera vulneribus, mortes quoque mortibus atre Miscentur: iuvat insertis descendere ad umbras Visceribus, Manesque novo turbare tumultu, Pugnantesque animas Herebo transferre silenti. Heu furor! et quanto satius vixisse quietus Finibus in patriis populus potuisset uterque! Non sinit ambitio cecique superbia cordis Et sitis, eterna que spe succendit habendi Mortales, uritque animos et trudit in enses. Confligunt infense acies; nec publica tantum Hos odia exagitant; credit sua vulnera quisque Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem, Ulcisci. Usque adeo mentes offensa vetusta Asperat! atque odio levius certare recenti Impellunt sua castra duces et vocibus altis Accendunt animos et honesta pericula monstrant Ac subeunt. Species visa est pulcerrima mortis Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus It fluvius camposque rigat fumantibus undis, Iamque furens operit volvitque cadavera torrens. Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum Atque virum, rabidosque iugis iam separat hostes. Non sic attonitos Egeo litore nautas Expavisse rear, quibus insula nata repente Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex Romano dedit imperio Macedumque ruine; Navita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit. Ceperat interea pugna superatus iniqua Auxiliaris eques Penorum excedere campo. Insequitur victor profugos. Iam sparsa sequendo Ipsa viam cumulos inter reperire laborat Cesorum, Romana acies: pars scandere in altum Et dubio titubare gradu, pars lubrica circum Arva tenens, sparsis aditum tentare maniplis. Signiferi fluitare etiam armorumque magistri: Et poterat vincendo vagus felicia miles Bella repentinis prevertere cladibus, atque Illustrem fedare diem, ni providus alti Scipio consilii, revocantia signa dedisset. Cognita nam postquam iusso tubicine campis Vox sonuit, tenuere gradum signumque secuti In primos rediere globos. Hinc agmina rursus Turbine concurrunt alio, sed viribus isdem; Ethere dispersos veluti cum turbidus Auster Arctavit nimbos, siluitque repressa parumper, Dum tonat, hinc pluviis et grandine mixta resurgit Tempestas inimica satis. Excesserat ardens Scipio iam colles immensa strage coactos, Collatisque iterum signis et viribus ambe Miscebant acies equato prelia campo. Solicitum spectasse Deum tot funera gentis Indomite, tantosque truci sub Marte labores Crediderim, seu quis validis foret exitus armis. Hoc equidem mundi campo commissa patenti Nutabat Fortuna die, quis iura supremi Imperii summumque gradum, quis sceptra teneret. Favisset si forte etenim sors ultima Peno, Quis dubitet quin immensum dominata per orbem Impia Carthago rerum tenuisset habenas, Romanumque nichil foret hec in tempora nomen? Itala barbaricis tellus lacerata colonis Mutasset genus egregium, maiorque fuisset Africa. Si potuit nomen sibi Grecia inermis Imposuisse suum, quanto magis Africa victrix! Sed miserata pios divina Potentia nobis Succurrit, talemque virum peioribus annis Italie dedit afflicte, qui fortia bella Fortior exciperet, qui non presentia tantum, Sed ventura etiam discrimina pelleret unus; Temporibus cui tuta suis innixa maneret Et cui libertas servanda sequentibus annis. Iam media Sol almus equos regione trahebat Etherea et tantas spectabat territus iras. Impiger et nullo defessus membra labore, Non estu, non vulneribus, non nube calentis Pulveris, extremas manibus tentare procellas Scipio tendebat, cuneus quo densior illum Et ducis adversi facies optata vocabat. Ac velut Ethneo descendens vertice vastat Flamma cavernosi convexa trementia montis, Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangit Obvia, sulfuree reboant simul undique valles, Sic ferus et simili prosternit turbine cunta Scipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te: Aut vince aut morere: mecum nunc ultima tenta. Hec via vel Romam, vel certo tramite ducit Ad superos". Hec vociferans intrabat in agmen Hanibalis. Contra ille gravi cum mole ruentem Excipit impavidus. Confligunt fulmina Martis, Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere Mavors Miratur tales terris superesse magistros Militie, tales operum ferrique ministros. Hic precor ut mendax desistat Grecia tandem Nominibus certare ducum; pudeatque referre Imbelles Asie populos Gangemque subactum. Parthorum sileant reges et Persidis arvis Exiguo spectata phalanx; nec conserat ipsa Troia manum Priamique domus cantata poetis Graiorum et nostris; non regum quisquis odoro Crine fluens atque Assirio crispatus amictu. His campis non Inde acies, non fluxa per armos Purpura, non levibus tantum confisa sagittis Turba fugax; verum hinc armis innata, virenti Robore subsistens Italo Romana iuventus Arma tulit: contra assiduis exercita bellis Agmina Penorum, quibus est Hispania testis Virtutis Latiumque magis; que mille per arva Romanos hominum victores omniaque ausos Iam pessum ferro dederant et fortibus armis. Has inter gentes alio certamine longe Concursum est, aliis animis. Iam vera fatenti Viribus hec acies preit, hec levitate; sed unum est Parque odium ambabus. Vix tandem fessa parumper Cedebat Penorum acies. Tum fervidus ira Hanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum, Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illa Hostibus in mediis potius discerpta relinque. Heu michi! quo ruitis? Non est via recta. Venite: Hac hostem reperire licet. Carthaginis estis Sic memores? Hac forte domum remeare putatis? Erratis, miseri cives! Hec carceris una Exiliique via est." Hec dicens ibat in hostes Solus et intrepidus. Cuntas sic ille pudore Et victas pietate ducis firmasse cohortes Visus erat; bellumque ingens renovataque cedes Ceperat. Urgebat Scipio primusque premebat Obstantes cuneos et funera crebra serebat: "Perfidiam numquid tam longa inferre videbo Prelia Virtuti? Non sic pietatis avite Oblitos rear esse deos. Concurrite fortes Pectoribus manibusque, viri! Victoria presto est." Talia iactabat stricto mucrone tremendus. Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis: Mox magis atque magis; nec iam reverentia tanti Ulla ducis retinere diu potuisset in armis. Ecce autem pariter redeuntes hoste fugato Rex Leliusque retro fessos ......... Improvisi a tergo invadunt. Ilicet ergo Cepta prius sensim laxis fuga pergit habenis; Nec patrie pietas, proprii nec cura pudoris Nec decus Hanibalis quicquam valuere precesque. Ille videns fractas acies et terga suorum Versa metu, rapidum trepida formidine tandem Volvit equum campoque fugit lacrimosus aperto, Accusansque omnes hominesve deosve, propinquum Pervenit Adrumetum. Illic menibus urbis amice Substitit. Hinc iterum Peno revocante senatu Digreditur. Postquam attonite sub menia ventum Est patrie, non ille forum, non publica templa, Sed furtim petiisse larem contentus et ima Sede diu mestus, latebris sese abdidit atris.