CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PETRARCA.afri-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-06.xml.

Documentum PETRARCA.afri-06.xml in db pdill0


Nulla magis Stigios mirantum obsessa corona Umbra lacus subiit, postquam divisa triformis Partibus haud equis stetit ingens machina mundi. Obtuitu attonito stabant horrentia circum Agmina Penarum sparsoque rigentia villo Eumenidum tacitis inhiabant rictibus ora. Regia vis oculis inerat, pallorque verendus Et vetus egregia maiestas fronte manebat. Indignata tamen superis irataque Morti Ibat et exiguo defigens lumina flexu. Iudicis inferni postquam ad pretoria ventum est, "Iniecit sibi seva manum" canentia Minos Ora movens dixit; "sit carcere clausa secundo, Quem sontes habitant anime, quibus ultima vite Cura fuit neglecta sue." Rodomantus acerbo Iudicio firmabat idem. Iam prendere mestam Ceperat immanis lictor. Tunc maximus alte Eacus exclamat - siluerunt turbida late Tartara; trans Stigiam vox est audita paludem -: "Mortis amor causa est, lucemque coacta reliquit. Tertia claustra sibi sunt, legibus abdita nostris: Huc eat, immerite neque hec iniuria nostra Accedat nunc voce recens: satis aspera vite Mansit apud superos fortuna et mortis acerbe." Assensere pari circum clamore faventes Umbrarum populi et nigri liventia regni Concilia. Haud aliter quam cum sententia captum Turpibus addixit laqueis crucibusque vel igni, Mens bona, que non supplicio, sed sorte movetur Infami, trepidat; tum, si generosior illi Conditio mortis subito detur, altera frontis Effigies vultusque alius formatur et extra Pectoris apparent lacrimis nova gaudia fusis; Letior ipsa quidem positaque decentior ira Optatos visura locos regina modestis Passibus ingreditur, iuvenum cui cingit utrumque Turba latus, veteris repetens quasi somnia vite. Haud procul a ripa Lethei fluminis illa, Que capit expositos inamenaque mittit in antra, Planities obscura iacet, que collibus atris Cingitur. Hic latis eterna silentia campis Mirteaque umbriferos vetus ambit silva recessus. Non hic armorum strepitus studiumve frementum Cornipedum, non cura canum pecudumque boumque, Sed labor et lacrime et longo suspiria tractu, Et macies odiumque sui, pallorque ruborque Et malesuadus amor, scelus, ira, fidesque dolique, Furtaque blanditiis immixta, iocusque dolorque, Et risus brevis et ficto periuria vultu Crebraque sub raris habitant mendacia veris. Illa per angustas fauces ingressa, sub ipso Limine claustrorum laqueo sua colla prementem Cernit Yphim et nimio consumptam Biblida luctu. At procul ingenti latitabat Mirra pudore Frondibus ora tegens. Iterum spoliator Averni Orpheus Euridicen frustra revocare parabat. Maximus extremo nemorum vagus ibat Achilles Pallidaque immiti signabat gramina passu. Adversa regione Paris ceu nota timeret Arma hostis gressu tacito properabat. At illum Tristior Oenone a tergo et lacrimosa vocabat; Ipse alio tendebat iter. Tum regia virgo Et mundo matrona nocens, tot causa dolorum, Turnus et ipse dolens rapta de coniuge campis Errabant; mediaque duos in valle videres Solivagos lateri herentes alternaque collo Brachia tendentes. "Heu felicissima Tisbe!" Suspirans inquit; placuit servatus Averno Dulcis amor: tantum nullis inviderat umbris; Nusquam adeo cari meminit deserta mariti. Nequicquam; namque ille, senex moriturus et annis Lassandus vite venturus ad ultima, longe est, Heroumque greges diversaque claustra tenebit. Postquam Fama fere volitans prenuntia mortis In vulgus effusa ruit, tunc una per omnes It pietas: tote lacrimis maduere cohortes. Hunc sors regine, movet hunc iniuria regis, Qui scelera accumulans maiori crimine crimen Diluit; hunc ingens duro constantia leto Feminea et nulli non admiranda virorum. Scipio permetuens iuvenis ne forsitan ardens, Nunc etiam gemini sceleris sibi conscius, in se Consulat asperius quicquam, pro tempore blandis Mitigat alloquiis castigatumque modeste Temperat et curis cupit exonerare malignis. Proxima sic dubii medicus discrimina morbi Agnoscens, egrum placido sermone moratur Ac monet et proprii immemorem velit esse pericli. Altera nox fessum curis vigilemque sopore Reddidit aurore. Iam Lucifer astra premebat, Candida iamque dies pelago veniebat ab Indo; Iam volucrum dulces ullo sine fine querele Audiri et nocturna silentia rumpere Progne. Surgit et effusas iusso precone catervas Congregat ac medio sublimis ab agmine fatur: "Romani proceres felicia castra secuti, Victores, quos Hesperie tot pressa per annos Terra tulit, quos innumeris nunc Africa sentit Cladibus, extremis iam iam sensura ruinis, Intentas adhibete aures et corda precanti Prona duci. Me vera quidem et comperta profari, Testis ab excelso prospectans Iupiter esto. Gloria tam longi numquam michi vana laboris Causa nec imperii fuerit damnosa libido, Sed patrie pregrandis amor, qui nostra vadosis Sirtibus Occeanoque alternat castra frementi: Hoc duce Ripheas nudus transire per Alpes Non verear, gelidum cum bruma reduxerit annum, Estivi medio armatus nec in ore Leonis Ethiopum penetrare latus sitientiaque arva. Nam michi vel dubii certa est victoria Martis, Vel mors leta quidem; patrie mea vita salusque, Non michi debetur: pia debita perdere solvens Nil videor. Nunc ista tamen quo tendere pergant Expediam brevibus. Vos me per cunta secuti Aspera, supremo mentes aptate labori. Finis adest summumque decus. Michi menia circum Cingere propositum et seve Carthaginis urbem. Aut redit is cui cunta uni sua vulnera servat Perfida gens nostre tantum adversata saluti: Tum Latio interrupta quies nobisque perennis Fama venit belli fato querenda supremi. Aut manet et victum cuntatio sola fatetur, Indefensa michi, tellus, dabis impia dignum Supplitium: cesos purgabis sanguine cives. Rurane barbaricis pedibus calcanda fuerunt Italie: nobis animos tam iusta negabit Ultio? Quin etiam, quod vel meminisse molestum est, Menia nostre urbis Capitoliaque alta minaci Cominus ille fremens vix lumine viderit uno: Nos muros spectare suos que causa vetabit? Non michi si campis veniat Mars ille secundus Penorum armatus Stigiaque reversus ab unda, Quatuor atque truces quos pavit in arma leones Alterno cingant latus ordine, pectora contra Ferre reformidem: sic me spectata, Quirites, Vestra monet virtus. At nunc pater inclitus umbris Occubat infernis, natorumque omnis ad unum Turba redit: Latius iugulos sic ensis in illos Fulminat. Iste autem per secula cunta superstes Quid nisi serus honos et nostre gloria dextre est? Sit vixisse diu finis sibi fructus honesti! Hac tandem feriere manu, licet aspera iactes Prelia et adversa Romanos cuspide fixos. Gloria prima tamen mortis tibi cognitus auctor Scipio, et in tumuli scribendum hoc marmore nomen. Nunc agite, egregiis animos aptate triumphis, Ultores patrie. Tuque, o decor, inclite, regum, Massinissa, ingens, - quem nec turbata fatigent Equora, nec toto descendens Iupiter igne, Non ferus infesto concurrens numine Mavors -, Accede et nostris animum sermonibus offer. Magna tibi hoc bello virtus, multusque deorum Est favor, agnosco: nunc urbis munera nostre, Munera pro meritis, fateor, tibi parva, sed arram Maiorum, michi crede, damus. Viden ecce frementem Cornipedem letum phaleris auroque superbum? Nescit ut esse loco! fulgentes respice currus. Cetera quin etiam que circumferre triumphis Romani statuere duces: ut iaspide crebra Texta corona micat! rutilo riget integer auro En crather: quantoque manum gravis implicat orbe! En habitus, sacra quo nil conspectius urbe Noveris. Ipse animis pridem Romana quid esset Virtus, mortales inter, te nosse fateris: Quod nescire potes, nulli tam clara solemus Externo prestare viro; tibi nostra sed uni Arma habitum titulos nomenque decusque libenti Mente damus, te participem sociumque licebit Esse triumphorum, nobis quos nostra pararit Fortuna. In medio sedes tibi certa Senatu Semper erit nostro; civis monimenta tenebis Omnia Romulei; stabilem sociumque et amicum Teque salutamus regem. Tum tu, optime Leli, Hanc auro gemmisque gravem gestare coronam Dignus habe, captosque trahens primumque Siphacem Maturabis iter. Pelago stat classis aperto Et placidum spirante fretum substernitur Austro. At vos, o socii certaminis atque laborum, Emeritas laudes et premia digna feretis, Cum nos laurigero Capitolia celsa prementes Leta videns curru, cum circumfusa faventum Milia, victorum plausum fremitumque iocosque Maxima septeno spectabit vertice Roma. Quem michi fata diem numquam mentita propinquum Promittunt." Sic fatus erat. Iamque undique magnus Consurgens letusque fremor pulsabat Olimpum. Ante omnes meritas grates expendere certant Rex Leliusque duci. Spesque ingens addita regi Abstulit antiquas aliamque in viscera curam Intulit, ut regni posset protendere fines Pauperis, hostilesque suis adiungere terras; Quod sperare quidem sors illius atque potentis Scipiade promissa dabant. Ceu retibus auceps Aspiciens volucrem subito discedere parvam Conqueritur, movet exigui spes perdita lucri, Maior inopina mox et generosior ales Parte poli tensis si forsitan advolet alis, Erigitur recipitque animos, spesque ampla futuri Preteriti meminisse vetat; sic prima secunde Cura parum solido sub pectore cessit amantis. Victor amoris amorque libidine victa libido est. Proxima nox alia transivit ymagine somni: Non habitus, non incessus, non vultus amice Ante oculos, non vox iterum exaudita gementis; At solium atque urbes, at fortibus oppida muris Fluminaque et montes lati confinia regni. Iam rubicunda vagos Eoo litore currus Aptabat ventura dies, Auroraque noctis Candida pellebat tenebras, cum buccina classem Excitat et vento tenduntur vela secundo. Litore iam toto stabat Romana iuventus Digressu visura suos. Hic verba parenti, Hic fratri perferre iubet, iubet ille sorori Hic sociis, multumque rogat: confusus in altum Clamor it et varie resonant per inania voces. Lelius in medio conspectus amica salutat Equora; tum ducibus commendat carbasa ventis, Atque alacres leto respondent murmure naute. At mestus mediaque Siphax de puppe reflectens Lumina supremum patriam visura locosque In quibus altus erat, tacitus lacrimosa movebat. Postquam claustra dolor vocisque repagula fervens Evicit, talem diffudit ad astra querelam: "Heu tellus adversa deis, heu sidere tristi Pressa diu tellus! quam nostris attulit arvis Femina Sidonio fugiens a litore pestem! Pectoribus nostris animos quos intulit illa Exul inops mulier metuens atque icta recenti Vulnere! nempe avidos bellorum et sanguinis atri. Tutius ut fuerat regnum tenuisse vetustum Et pacem servasse suam! lato equore gentes Discrevit Natura duas adversaque fixit Litora; nos mortem mediis quesivimus undis. Quid visum est nostris elementa irrumpere damnis Et vento pelagoque manus inferre tumenti? Sat nostro precisa nocens a corpore tellus Hispana et calidis fumans Trinacria venis, Quid michi nunc vobisque fuit? Sardinia flatu Pessima pestifero melius latuisse marinis Eternum potuisset aquis, quo signa furentes Pertulimus. Puduit spatio requiescere tanto. Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam, Africa, nec patrii tangent hec lumina colles. Litus ad invisum ferimur. Locus ille sepulcri. Quis putet? extremis genitum sub finibus orbis Itala terra teget. Mediis at vita procellis Irrequieta fuit: sic tristes litia Parce Distribuere michi, sic dii statuere superni. Hi tibi, qui vires animumque dedere superbum Omnia miscentem, meritas dent solvere penas, Hanibal, ingentes quoniam michi causa ruine es Et patrie natus misere tu causa supremi Prima mali. Patrias utinam iuratus ad aras Fulmine flagrasses merito! Proh Iupiter, ille Ille tibi feriendus erat. Nam vindice flamma Quid iuvat innocuas quercus et saxa ferire? Heu puer infelix patrie cuntisque tibique! Tuque deis invise parens, qui dira tulisti Semina bellorum, natis caruisse nefandis Quanto erat utilius! genitor sed tristis ad umbras Ivisti, tantos vetitus spectare furores. Non licuit cupido mundi satiare cruore Lumina, non gladios; at post scelerata propago Hunc fudit, sevo inferias missura parenti. Tu certe iam digna luis. Sed, pessime rerum, Quas penas michi, nate, dabis, qui stagna lacusque, Qui freta, qui fluvios, qui terras sanguine turpas! Forte ego premoriar, tua nec sinar ultima presens Cernere supplicia: at Manes penetrare videbo Agmine cesorum et Furiarum turbine septum. At, coniunx infida, virum que linquere frustra Niteris et nostris insultas cladibus, imos Ad Manes invita preis, solamque videre Te potero et vultus iterum spectare pudendos. Litore nam patrio, nisi me mea lumina fallunt, Immemor ille tui turpissimus errat adulter." Dixit et in gremium lacrimantia condidit ora. Illum non scopuli, non horrifer Eurus ab antro Terruit Eolio, non monstra vagantia ponto, Devotum mortisque avidum, gelidumque cadaver Litoribus Libicis transverso turbine reddi Optantem tacite, tempestatesque vocantem. Invidus haud aliter tenuis regnator agelli, Annua cui messis periit spes, optat iniquum Ver aliis imbresque feros et grandine mixtos Arboribus frugibusque graves incumbere ventos. Interea Scipio curarum parte levatus Carpit iter tumulumque habili munimine cingit, Quem Tuneta vocant, turresque ibi suggerit altas, Menia precipiti circumdans lignea vallo. Iamque in conspectu Carthaginis ampla repente Castra locat: late fugientibus arva colonis Vastantur; trepidant subita formidine cives Obsessi: solamque viam superesse salutis Absentem revocare ducem clamore fatentur. Legatos igitur raptim, qui publica fando Fata ferant, mittunt, revocentque ad prelia tandem Ultima et extremos patrie sub morte dolores; Ast alii in Ligurum vallem properante iubentur Classe vehi atque illis Magonem avertere terris: Ni redeant, patrie summas instare ruinas. Ille quidem, quamvis animum gravis ira cruentum Angeret, adverso quoniam tamen aspera Marte Vulnera passus erat, metuens inimica supremis Arma malis, statuit patrie parere vocanti. Interea, blandis traherent qui tempora verbis, Ter denos oratores in castra senatu Penorum ex omni lectos ac ficta loquentes Romano misere duci: quorum unus ab alto Pectore suspirans, lacrimis sic incipit ortis: "Summe ducum, cui cunta parem per secula nullum Mundus habet prima numerans ab origine retro, Visceribus patriis que publica vulnera seve Paucorum fecere manus rabiesque nocentum, Aspice placatus tandem et miserere, precamur. Afflictis liceat per te sperare salutem, Quam cives rapuere feri. Si parcere pulcra est Ultio, si imperium nobis auxisse receptis Romanum, quam tantam urbem extinxisse repulsis Utilius, si victores meminisse vetuste Prestat amicitie, quam vos presentia tantum Atque iras pensare novas, ignoscite victis, Parcite supplicibus, rebus succurrite nostris. Occidimus: prestate manus, hostemque iacentem Erigite, et nostro sic insultate pudori: Optima vincendi species, quando hostis amicus Fit meritis. Sed pretereo speciosa profari, Nomen amicitie quoniam fortuna silere Nostra iubet; satis est miseros optasse salutem Et veniam petiisse reos. Per sacra Tonantis, Per vestros, Romane, deos, ignosce paratis Supplicium penamque pati. Non nostra negarim Crimina; sed verum liceat, dux sancte, fateri Te coram: nostro violentus prefuit auctor Hanibal errori nostrasque cupidine summi Imperii pavit furias, et velle coegit Quod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse est Ut pereat scelerumque ruat cum pondere tandem. Sic illum sua fata vocant: tu nostra benignus Respice. Si civem crudelem sensimus hostem, Tu civis pius esse velis, qui diceris hostis." Dixit et ante pedes iacuit victoris. At ille Erigit et vultu respondet pauca severo: "Non pacis tractator ego, sed victor et ultor Sum scelerum Libicas, memini, transmissus in oras. Quam michi spem Fortuna ferat, victoria quam sit Prona michi notum est. Sed me tamen ultima vestri Fata movent: animum nequeo posuisse benignum. Mundus ut agnoscat sic nos pia bella movere, Ut nostro sit pacis amor sub pectore semper, Parcimus indignis. Has pacis figite leges Mentibus, et servare fidem condiscite tantis Cladibus edocti, superosque et sancta vereri Federa. Bis denas non ultra litore naves In patrios servate usus; non bella movendi Ius vobis Populi iniussu; sint prelia nostri Arbitrii; vestro tellus Hispana subesse Desinat imperio, vestrisve quiescat ab armis. Insula nulla, freto quod nos inter iacet et vos, Non, procul a Libico, vivat sibi libera, Marte; Vincula captivis turpesque auferte cathenas Victorum pedibus; stet vobis transfuga nullus, Nullus in Italia Penorum exercitus ultra Permaneat, vestrosque duces remeare iubete. Sique trium spatio pax, consultando dierum Quos damus, accepta est, legatos mittite Romam: Sanciat hanc Populus pacem iubeatque Senatus. Si minus, at saltem paucis siluisse diebus, Tres liceat noctes per me duxisse quietas." Dixit. Ad hec Cereris pro tot legionibus addit Ingentes cumulos atque eris grande tributum. Illi autem, veluti pacis iam nulla molesta Conditio foret ac fractis spes nulla sub armis, Omnia suscipiunt leti populoque reportant; Isque fremens ficto confirmat pectore pacem. Haud secus ancipiti periurus navita mortem Tempestate timens, ubi iam spes nulla relicta est, Vota deis cumulat pelagi tremulaque tumentem Neptunum ter voce ciet Thetidisque marine Numen et iratum compellat Nerea ponto: Dona dabit templis, omnem feret ille laborem. Si redeat tranquilla dies portusque videri Cominus incipiat, sensim mens perfida tuto Atque inconsulti subeant oblivia voti. Sic stimulante metu deludunt tempora Peni Pollicitis, redeat donec ferus Hanibal absens. Illum tunc vario curarum turbine fessum Ultimus Italie Brutiorum in monte tenebat Angulus et ludos Fortune et monstra notantem. Hunc adeunt iussi, fandique peritior unus Sic ait: "O Libici decus et spes ultima mundi, O patrie iam sola salus, miserere tuorum, Quos fera terribili vexat Fortuna tumultu. Prospice pendentem mutata fronte ruinam Fatorum ......... Iam tua suppositis arderent menia flammis, Ni procul absentis prodesset civibus ingens Fama tui: vereorque, miser! ne dum equore lato Huc ferimur, patriis errent incendia tectis. Namque sub extremum subitosque minantia casus Liquimus. Imperio atque urbi succurre trementi, Que revocat fidumque sibi trans equora nomen Invocat ore pio. Tu vel te redde precanti, Vel causam te te nostre fateare ruine. Iamque tuus Libicis, nisi me presagia fallunt, Litoribus reducem frater super equora classem Alligat. At frustra fratrum modo turba paterque Martius ethereas rediens invictus ad auras Auxilium ferat afflictis. Non ira deorum Tam lenis, aut tali nent stamina pollice dure Parcarum nunc nostra manus. Tibi credita soli Vita salus decus et miseri sunt omnia regni." Dixit et invicte lacrimans dedit oscula dextre. Ille perorantem querulo cum murmure semper Audierat frendensque manus compresserat et se Torserat, haud aliter quam carmina noxia serpens Et magicum murmur cursumque vetantia verba Quando audit, rauco violentus sibilat ore Et sese in nodos sinuoso corpore versat. Sepe manu frontem percusserat udaque celo Sepe supercilia extulerat, sepe agmina, rerum Conscia tam multarum, oculo conspexerat atro. Tandem mestus ait: "Fatum Carthaginis olim Agnovi generisque mei, fraternaque cervix Admonuit quid seva michi Fortuna parasset. Nunc tamen ante oculos iam fata novissima nostre Urbis et obscenas videor spectare ruinas. Heu michi, Carthago, dulcis Carthago! quis et te Et me et tot nostros Latia de gente triumphos Perdidit? at tacite multos iam sensimus hostes. Nam revocare fuit, quotiens stipendia mitti Est vetitum, bello exhaustas quotiensque cohortes Impleri. Ast odium nunc eminet, atque in aperto Res agitur: retrahunt, et me parere necesse est. Parebo invitus. Sibi non hinc arroget hostis Externus. Non me, totiens pessundata, vincis, Roma, nec Ausonio conspirans robore tellus. Me cives vicere mei, Latioque meorum Invidia atque dolus pellunt, non Martia virtus: Nec modo inhoneste poterit tam maximus ille Insultare fuge Scipio, quam perfidus Hanno Consiliumque secuta suum plebs ceca senatus. Ille meas invisus opes famamque domumque Vertere non aliter poterat quam publica nostris Damna simul miscens: populi me mole ruentis Opprimet atque una convolvet cunta ruina, Hostis Penorum et Romani sanguinis ultor." Talia fervebat rabidus nimioque dolore Insanus, ceu lesus aper, cui spumea mento Fex riget et duro horrentes stant pectore sete. Italie procul extremo sedet, inclita quondam, Urbs Crotho: pauper claro cognomine portus, Matutina videns redeuntis lumina Phebi. Picturis hic egregiis ditissima templa Iunonis fuerant, Graia que nobilis arte Zeusis adornarat, nimia dederatque per orbem Religione coli. Nitidas hinc quinque severe Stabat ymago dee nudasque imitata puellas Et forme decerptus honos, quam corpore in ullo Se reperire simul quia desperaverat autor, Abstulit a multis speciemque redegit in unam. Hoc instructa fuge iam pridem atque abdita portu Punica classis erat, quoniam variantia fata Militie tantus fortunarumque magister Viderat ante diu steteratque paratus ad omnes Eventus. Igitur raptis legionibus huc se Contulit iratus mundo superisque sibique; Italico nec adhuc mens exatiata cruore Seva viri ad manes suprema piacula mittit. Heu miseranda acies miserorum et magna virorum, Quo tua te fortuna tulit! formidine postquam Frustra animos tentasse videt, si castra cruenta Forte sequi et profugam vellent conscendere classem, Sevus inhumana confestim excanduit ira Longevamque senum, teneram iuvenumque catervam, Tale nichil veritam, nudam fragilemque et inermem, Que pellente metu tutis successerat aris, Obtruncat: calido complentur sanguine templa, Et fremitu tectum omne sonat. Sic ille profanus Commaculatque sacros postes iurandaque Penis Iunonis simulacra sue vultusque deorum Terrificos: gemitu ingenti domus ampla remugit. Hec sacra contentus diis persolvisse marinis, Dux ferus et celi contemptor maximus alti, Conscendit puppim victor funemque cruentum Solvit et Italie flens dulcia deserit arva. Quam tacitus lacrimansque retro multumque diuque Prospiciens pelago ex alto quatiensque minantis More caput frontemque plicis maioribus implens, Murmure terribili sic tandem turbidus inquit: "Italia, Italia, et rerum caput, aspera Roma, Quenam vos nostris facilis fortuna repente Faucibus eripuit? tu quisquis es ille, deorum Maxime, et in nostros nimis importune labores, Quid michi parta diu momento temporis aufers? Iupiter, Ausonii defensor perfide mundi, Quis tibi nostra dedit tot clara decora sub uno Vertere posse die? Cur non Cannensia mecum Prelia tentabas, si tanta libido nocendi est? Venisses utinam mediis tunc obvius armis Armassetque suo se fulmine dextra Tonantis: Mulciber, Ethnea calibem fornace recoctum Cuspide densasses in vulnera nostra trisulca: Hinc succincta Iovi clipeum sua nata dedisset, Palladiaque pater texisset Gorgone pectus Atque utrumque latus stipassent vana deorum Numina; torsisses medio, Mars, pulvere currum: Mortibus ipse gravem vacuasses, Phebe, pharetram, Monstrificumque gerens adversa per agmina robur Alcides genitorem arvis tutasset in illis! Vicisset fortuna deos ibi nostra Iovemque. O michi care comes, consultor fide Bomilcar, Cannensi cur sancta die tua iussa reliqui? Cur michi non armis durato interque labores Tantum animi fuerit quantum iuvenilibus annis Scipiade fuit indomito, qui morte sub ipsa Audeat Italie nostros invadere muros? Victor ego extimui victas perrumpere portas. Quis vetuit Romam raptim petiisse cruento Agmine? quis pactam potuit michi tollere cenam? Iupiter ipse dolis, non vi, qui nostra futuri Pectora ceca tulit: quod si tunc ista remota Tempora Fatorum licuisset cernere nube, Non quicquid celo et pelago terreque deorum est, Non genus omne hominum nostros avertere cursus Hinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tanta Murus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illo Nil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx, Sed nostre valuere more. Proh sanguine quanto Undassent maria et Tirreni litoris estus! Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altum Corpora! quot currus, quot nobilis arma senatus Aurea, quot flammis ultricibus obruta tecta Spectassem vulgique una sub strage cadentis Milia quot, specula longe metuendus ab alta! Quas voces, quos accentus, que murmura plebis Auribus audissem lirici michi carminis instar! Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbis Menia conspexi armatus latebrisque coegi Tot claros latitare duces. Iam nempe notare Fulminibus nimbisque tuam tunc, Iupiter, iram, Si mens sana foret, poteram. Quid mixta colore Flumina sanguineo referam, tempusque sub unum Ticinumque vadis tepidum Trebiamque rubentem, Montibus adversis genitos tractuque viarum Coniunctos, testes nostrarum in secula rerum, Quos Padus Adriacum descendens traxit in equor? Quid Trasimeni memorem sub gurgite lascas? Sanguine pinguescunt Italo. Satis ampla relatu Gessimus: Ausoniis annalibus Hanibal ingens Nomen erit, Latiis numquam delebile fastis Hanibal. Exiguo restabat summa labore Fama; sed invidit patrie dux maximus Hanno; Invidere dei sontes." Sic tristis abibat Hanibal et quarto linquebat litora lustro, Italie possessa gemens; nec tristior unquam Vel patriam quisquam vel dulces liquit amicos, Quam patriam petit ille suam: sibi nempe videri Exul, ab hostili iussus regione reverti. Mestior has inter curas serasque querelas Subtrahitur sensim terris. Iamque equore currus Phebus anhelantes radians condebat Hibero. Inde vie spatium noxque addita litoris omnem Abstulit aspectum. Tum dux concussa quieti Membra dedit dubie; certamque obversus ad Arthon Classis agens curas et sidera nota magister, Solicitat nautas quibus est custodia puppis Magnetis ferrique vias spectare sequacis Et simul insomnem studio traducere noctem. Litora classifragis linquunt famosa procellis Atque altum tenuisse iuvat. Tum lintea prosper Fert Aquilo et flatu pellit distenta secundo. Vix dum pulcra dies pelago surgebat et astra Undique vicinum fugiebant languida solem, Cum dextra Italice transmisso pollice plante, Hic ubi rauca vetant iterum concurrere colles Equora disiectos, procul exaudita pavorem Scilla rapax nautis atque irrequieta Caribdis Incutit ancipitem. Sed conscia turba pericli Leva secant maria et Phebi flectuntur ad ortus. Iam prope conspicitur fumosi verticis Ethna Sulfureis innixa vadis olimque Ciclopum Terra ferax, at nunc trucibus domus apta tyrannis. Iam Syracusanus famoso litore portus Apparet, sulcantque fretum, quo bella gerentes Tam longe a patria, Furiis urgentibus, olim Argolice periere rates. Dux ipse coactus, Menia prospectans casum testata recentem, Marcelli meminisse sui, cui victa triumphum Illa dedere, prius diro quam proditus astu Oppeteret. Surgunt longe convexa Pachyni. Que dum pulsa legit ventis et remige classis, Solque diesque ruunt; verum - sic Fata iubebant - Nocte secant fluctus medios ac litora linquunt Trinacrie pelagique via breviore feruntur. Lenta per ambiguam fulgebat Cinthia noctem Et cecis radiabat aquis. Dux pervigil alta Puppe sedens medius, casus venturaque versat Prelia et eventus dubios finemque latentem. Talia volventem de circumstantibus unus Compellat: "Si digna peto, dux maxime, nobis Exoptate diu, que stet sententia rerum Nunc animo tibi, nosse velim: ne sperne precantem. Legatus tibi sum patrie transmissus ab ipsa Atque urbis pars una tue. Te fessa tuumque Expectat reditum. Numquid, cum litora tanges Punica, confestim patulo confligere campo Atque manum conferre voles? An menia primum Intrabis, patrie spes erecturus in arma? An alia fortasse via meliora tuenti Consilia apparent? quem nostro Fata labori Impositura modum reris, quemve affore finem?" Ille autem: "Quis certa deus sub turbine tanto Consilia expediat? quis det meliora tenere? Ibimus in patriam, quoniam sic imperat Hanno. Forsitan et dulces muros prius ipse subibo Quam Fatum tentare velim, viresque meorum Spesque animosque prius vultusque habitusque videbo. Sin autem mediis iuvenis Romanus in arvis Occurrat, pugnare michi sententia fixa est Atque omnem potius successum sponte subire Quem deus et Fortuna dabunt." Hic turbidus ille Conticuit. Senior iuxta, cui flectere clavum Ars erat, annosam tollens ad sidera frontem Mox freta lata tuens, "Veniam te, Iupiter," inquit "Neptunumque patrem atque omnia numina supplex Deprecor, infandas Libie prohibete ruinas Atque omen prohibete malum. Michi multa videre Vita dedit longos huc continuata per annos; Nunc tremor invadit mentem timidumque senectus Efficit. Heu quanto stetimus discrimine contra Hostiles acies tunc, cum Romana paventem Castra pererrabant Libiam et Carthaginis ample Menia pulsabant. Tum dux erat optimus illis Regulus, eximio cui sic Fortuna favere Blanda videbatur, nichil ut sperare liceret Afflictis. Quantum tandem - stat Bagrada facti Testis adhuc - quantum frustra serpentis amice Sensimus auxilium! Latiis namque illa sagittis Obruitur transfixa fera, et sub grandine multa Telorum compressa perit - vix iugera campi Quatuor excipiunt immani mole iacentem -. Vix tandem tot victa malis Fortuna, remoto Oportuna quidem non dignis mittit ab orbe Auxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittit Grecia. Magnificos videor michi cernere vultus Xantippi moresque graves librataque verba, Te quotiens, Hanibal, video, quotiensque loquentem Audio. Tu vixdum in lucem tunc editus infans. Sed quid cunta sequor? victores vincere nobis Contigit arte ducis sola, Romanaque castra Romanasque acies Romanaque signa ducemque Fudimus, et nostras subiit dux ipse cathenas. Hei michi, quid referam? quid me meminisse coegit, Hanibal, hoc pelagus? namque hic, nisi noctis opace Inditiis fallor, Xantippum seva sub undis, Et reditum in patriam mentita et perfida classis, Demersit. Videor corpus spectare natantis Equore tam vasto et vix brachia fessa moventis. Dii, que monstra, boni! que mens ingrata nocentum! Quid voluere sibi? solum qui causa salutis His fuerat, tali unanimes absumere morte! Remigis implebam partes, illumque cadentem Et vidi et dolui et presagia tristia finxi Ipse michi. Vereor summum narrare dolorem Qui sequitur; sed digna fuit vindicta deorum. Hac equidem paucos post annos forte tenebat Impia classis iter, nec longe a finibus istis Incidit in classem Latiam: nempe ipse tremendam Nostrorum stragem, totoque incendia ponto, Et volitare trabes, et mixta cadavera vivis Corporibus, circumque atro freta tincta cruore, Et victas puppes remosque et sparsa per undas Carbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes, Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctum Confusum, tristesque sonos trepidumque tumultum, Prelia Tartareis Hereboque similima vidi. Dii michi non aliter faveant, nisi semper ab undis, Donec feda fuit strages, fera bella cientem Xantippum relevare oculos atque ora videbam, Subdentemque faces ratibus flammasque per equor Fundentem, et celo gladios ac tela pluentem. Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omne Dissiluit pelagus, Siculi quod litoris unum Sardinieque latus mediis disterminat undis. Libertas equidem Xantippo vindice nobis Tunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat! Molliat ille animos: uni satis ultio tanta Una sit offense. Sed nunc antiqua recordor, Nam locus admonuit, scelus et vindicta quod isto Contigit in pelago." Sic questus vertitur inde Ad levam, medioque retro procul equore Malta Ante, sed ad dextram Lilibeia litora fervent, Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri. Sic longam alterno noctem sermone levabant, Et veterum memores, iam tunc ventura timebant. Anxia tum tenui succumbunt tempora somno, Et novus Eoo consurgens Eurus ab axe Lintea complebat facili crepitantia pulsu. Lelius hec inter perducto rege revertens Accelerabat iter; namque illum cara trahebant Iussa ducis profugusque hostis, multumque timebat Ne sine se fortasse dies foret ultima belli Expectata sibi semper, cum fama repente Incidit, hostiles pacem veniamque precantes Affore legatos. Igitur revocante Senatu Lelius ipse domum repetit. Sic dulcia care Limina cum peteret iuvenis malesanus amice, Si pater aut genitrix retrahat, vestigia flectit Lenta dolens pactamque timens amittere noctem. Fulvius expositos Baiano in litore Romam Perduxit, comitem quem dederat ipse profectis Scipio; sed muros vetitis intrare vetusto Consilium de more datur. Stat proxima portis Bellone sacrata domus, quo tota Senatus Turba verenda coit, simul et quos miserat hostis Conveniunt. Hi multa palam quia falsa citatis Asseruere deis, ira graviore Senatus Accendere animos; pacemque et fedus avitum Poscentes meruere odium: violata negare Publica pacta quidem, causamque inferre malorum Hanibali, cuntosque alios absolvere culpa. Cepit ad hec varium murmur; tum concitus unus Ex Patribus: "Quoniam pacem petiistis avitam, Dicite" ait "veteris fuerint que federa pacis." Omnibus etatis clipeus fuit: illa vetusta; Se iuvenes, neque tot retro meminisse per annos. Punica sic patuit fraus et frustrantia tempus Verba parum latuere Patres. Excedere templo Iussi, abeunt. In tres scissa est sententia partes, Principibus queque usa suis, quarum una reversis Consulibus - nam forte aberant -, que summa potestas, Responsi servabat onus; dignumque movebat Maiestate decus Latia, Liviusque morandi Autor erat reditus. At contra intacta Metellus Federa Romano, fuerat qui causa petendi, Cunta referre duci, nosset quique omnia solus. Illa sed asperior sententia visa Levini Optima, quae muris pellendos censuit hostes Exploratores ......... Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptim Et sine responso. Custodia litus ad usque Mittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum, Neu fraudis moliri aliquid per Punica possint Ingenia, atque artes nati exercere paternas. Fulvius ipse etiam Leliusque in castra iubentur Hec patrie mandata duci non lenta referre: Pergat qua cepit primordiaque alta sequatur Fortunamque deosque suos, neu pacis in umbra Destituat ceptumve sinat lentescere bellum. Fecerat interea pacis spes blanda sequestre Ut terris securus iter pelagoque viator Carperet intrepidique errarent equore naute. Hac spe igitur Romana ingens a litore classis Arma ferens, homines vacuisque cibaria castris Solverat et gemino sulcabat cerula cursu. Namque alias Calaris puppes Aquilone secundo, Flatibus adversis alias Lilibeus onustas Miserat. Has pelago tempestas corripit alto Dispergitque vagas scopulisque allidit et undis; Pars pelago submersa perit, pars litus iniquum Victa petit, secura hostis metuensque procelle. Omnia tunc poterat celso de vertice Birse Cernere fedifragum et promptum ad periuria vulgus. Ergo oritur subitus per menia lata tumultus Inque forum coeunt. Pauci quibus esset honesti Cura fidesque opibus potior potiorque rapinis, Pactorum et totiens votis precibusque petite Pacis ab Italia vulgus meminisse iubebant. Ast odiis alii cecaque cupidine prede Flagrantes raptim arma fremunt interque tumultum, Ut solet, a multis melior sententia victa est. Conscendunt avidi naves. Gisgonius illis Hasdrubal eligitur sceleris dux, isque repente Egreditur portu sparsasque per equora puppes Desertasque fuga nautarum invadit: at ille Fluctibus hinc, illinc inopini fraudibus hostis Vincuntur facile; paucas maris abstulit estus Demersitque alias; plures rapuere nefandi Predones. Medias Octavius ipse procellas Dux secuit classis ter denis puppibus, ac se Remige defesso sub tuto condidit antro Montis Apollinei vento iactatus et estu. Scipio tam feda concussus ymagine Fraudis, Quamquam animos Fortuna dabat Virtusque laborum Contemptrix, nocuam iustis tamen ille querelis Tres oratores oneratos mittit in urbem. Impetus hos vulgi ferus excipit, atraque circum Tempestas lapidum exoritur: fremit impia turba Intentatque manus, et ni reverentia summi Forte magistratus intervenisset, in illo Iura die humani generis calcata fuissent Cede truci. Trepidi tandem per iurgia et hostes Presidiis fulti exiguis, ad litora pauci Vix penetrant repetuntque ratem. Iam tuta videri Puppis ab incursu poterat, iam castra suorum Cernebant, subito cum tres a litore naves Erumpunt ex insidiis. Non partibus equis Pugna oritur: castris litus Romana relictis Agmina in extremum coeunt, clamore vel armis Succursura suis. At quis succursus in armis? Unda vetabat iter. Sed enim conspecta suorum Signa dabant animos: tandem Romana sagittis Missilibus vacuata ratis conversa maligne Subtrahitur pugne versis ad litora remis; Ac nisu valido terris allisa fatiscit Ipsa quidem, sed vectores tellure petita Exposuit, cursus et spem frustrata sequentum. Sic lupus invento procul a custodibus agno Irruit et dentes acuit rabiemque famemque; Si fuga tunc trepidum rapiat de faucibus hostem, Insequitur mordetque animis et devorat auras, Donec ad ignotas caulas et ovilia ventum est; Tum retrahit cursum: terret locus ipse canumque Latratus viridique sedens super aggere pastor. Talia dum Peni peragunt, non leta ferentes Romulea revehit legatos missus ab urbe Lelius et pavidos Latiis succedere castris Imperat. Agnovit Scipio, nec terna sub uno Tempore flagitia aut triplex iniuria mitem Excussere animum. Legatos namque benigne Alloquitur: "Quamquam primum sint federa vobis Et superum despecta fides, iusque omne quod usquam est, Non tamen a nobis modo premia digna feretis Perfidie. Veniet fraudes que vindicet omnes Una dies. Nil indignum seu moribus in vos Ipse meis faciam, seu maiestate meorum, Nec vestram sequar ipse fidem. Discedite tuti, Mitius armatos inter sub tempore belli Romanos habiti, quam nos sub pacis amictu Vos inter." ......... Viribus ipse animisque ingens in tempore bellum Fervidus instaurat. Libie status ipse paventis Tunc erat; Italia sed iam dux iussus uterque Cesserat, et varia quamvis regione profectas Equoris, ac patrie fraternas tempore eodem Adventare acies passim iam Fama ferebat. Iamque Mago Ianue solvens a litore classem Alite non fausta pelago se saucius alto Crediderat, patriam petiturus tramite recto, Si Fortuna sinat. Sensim turgescere colles Cedriferi - nulli cedens hic saltibus ora - Incipiunt, rareque virent per litora palme. Hinc Delphinus adest luco contectus aprico, Obice qui montis violentos protinus Austros Reicit, immotaque silens statione quiescit. Parte alia sinuosa patent convexa Siestri. Hinc solis vineta oculo lustrata benigno Et Baccho dilecta nimis montemque Rubentem Et iuga prospectant Cornelia, palmite late Inclita mellifluo, quibus haud collesque Falernos Laudatamque licet Meroen cessisse pudebit. Tunc, seu pigra situ, nulli seu nota poete Illa fuit tellus, iacuit sine carmine sacro, Hoc michi nunc cantanda loco. Sulcantibus equor Insula iam Venerique placens a litore portus Exoritur, contraque sedet fortissimus Erix Ausonius, Sicule retinens cognomina ripe. Collibus his ipsam perhibent habitare Minervam Spernentem patrias olei dulcedine Athenas. Exoritur Corvique caput, tumefactaque circum Dissiliunt maria et saxis fremit unda vadosis: Cognitus in medio nautis dorsoque nigranti Arduus assurgit scopulus, cui proxima rupes Candidior late Phebo feriente refulget. Post in secessu curvo maris ostia Macre Cernuntur rapidi stantisque palatia Lune, Labitur et placidis frangens mare fluctibus Arnus. Hunc supra in ripis sedet urbs pulcerrima Pise. Hanc oculis digitisque notant, propiusque patescunt Etrurieque latus spatioque brevissima Gorgon Ilvaque nobilior rigidisque Capraria saxis Insula; tum niveo predives marmore retro Linquitur ad levam Gilium, vicinaque contra Stant iuga de gemino nomen sortita metallo: Plumbeus hic vertex, illa est Argentea rupes. Nec procul Herculei devexo monte recessus Et Thelamonis opus nautisque infestior equo Parvus aquis propriis violenti gurgitis Umbro. Dextra sed a tergo ventosi frondea tractus Corsica restabat. Iamque hinc Sardinia longe Tabificos aperit colles, hinc aurea Roma Inque procelloso Tybridis stant litore fauces. Hic postquam medio iuvenis stetit equore Penus, Vulneris increscens dolor et vicinia dure Mortis agens stimulis ardentibus urget hanelum. Ille videns propius supremi temporis horam, Incipit: "Heu qualis fortune terminus alte est! Quam letis mens ceca bonis! furor ecce potentum Precipiti gaudere loco. Status iste procellis Subiacet innumeris et finis ad alta levatis Est ruere. Heu tremulum magnorum culmen honorum, Spesque hominum fallax et inanis gloria fictis Illita blanditiis! heu vita incerta labori Dedita perpetuo, semperque heu certa nec umquam Sat mortis provisa dies! heu sortis inique Natus homo in terris! animalia cunta quiescunt; Irrequietus homo, perque omnes anxius annos Ad mortem festinat iter. Mors, optima rerum, Tu retegis sola errores, et somnia vite Discutis exacte. Video nunc quanta paravi, Ha miser, in cassum, subii quot sponte labores, Quos licuit transire michi. Moriturus ad astra Scandere querit homo, sed Mors docet omnia quo sint Nostra loco. Latio quid profuit arma potenti, Quid tectis inferre faces? quid federa mundi Turbare atque urbes tristi miscere tumultu? Aurea marmoreis quidve alta palatia muris Erexisse iuvat, postquam sic sidere levo In pelago periturus eram? Carissime frater, Quanta paras animis? heu fati ignarus acerbi Ignarusque mei!" Dixit; tum liber in auras Spiritus egreditur, spatiis unde altior equis Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem, Ante diem felix abiens, ne summa videret Excidia et claris quod restat dedecus armis Fraternosque suosque simul patrieque dolores.