CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus PETRARCA.afri-05.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-05.xml.

Documentum PETRARCA.afri-05.xml in db pdill0


Menia magnanimus victor trepidantia Cirthe Ingreditur, patriosque lares et avita tuetur Tecta libens, generis cara incunabula primi. Milite confestim ad portas custode relicto, Ipse altam cupidus raptim tendebat ad arcem: Sic stimulante fame lupus amplum nactus ovile, Intima dum penetrat, socium prede atque laboris Linquit in ingressu, quo tutior abdita fidis Corpora deducat latebris mergenda palato. Ventum erat ad miseri felicia tecta tyranni, Que merso malefida viro regina tenebat. Hec subitis turbata malis in limine visa est Obvia victori, si quam Fortuna pararet, Tentatura viam dureque levamina sortis. Undique sidereum gemmis auroque nitebant Atria: non illo fuerat rex ditior alter Dum tenuit Fortuna fidem: nunc - fidite letis! - Pauperior non alter erat: tamen omnia longe Regia preradians vincebat lumina coniunx. Ille nec ethereis unquam superandus ab astris Nec Phebea foret veritus certamina vultus Iudice sub iusto. Stabat candore nivali Frons alto miranda Iovi, multumque sorori Zelotipe metuenda magis quam pellicis ulla Forma viro dilecta vago. Fulgentior auro Quolibet, et solis radiis factura pudorem, Cesaries spargenda levi pendebat ab aura Colla super, recto que sensim lactea tractu Surgebant, humerosque agiles affusa tegebat Tunc, olim substricta auro certamine blando Et placidis implexa modis: sic candida dulcis Cum croceis iungebat honos, mixtoque colori Aurea condensi cessissent vascula lactis, Nixque iugis radio solis conspecta sereni. Lumina quid referam preclare subdita fronti Invidiam motura deis? divina quod illis Vis inerat radiansque decor, qui pectora posset Flectere quo vellet, mentesque auferre tuendo, Inque Meduseum precordia vertere marmor, Africa nec monstris caruisset terra secundis. Hec, planctu confusa novo, modo dulce nitebant, Dulcius ac solito; ceu cum duo lumina iuxta Scintillant pariter madido rorantia celo, Imber ubi nocturnus abit. Geminata superne Leniter aerii species inflectitur arcus; Candida purpureis imitantur floribus alme Lilia mixta gene; roseis tectumque labellis Splendet ebur serie mira; tum pectus apertum Lene tumens blandoque trahens suspiria pulsu, Cum quibus instabilem potuit pepulisse precando Unde nequit revocare virum; tum brachia quali Iupiter arctari cupiat per secula nexu. Hinc leves longeque manus, teretesque sequaci Ordine sunt digiti, propriumque ebur exprimit ungues. Tum laterum convexa decent, et quicquid ad imos Membrorum iacet usque pedes: illosque moveri Mortali de more neges; sic terra modeste Tangitur, ut tenere pereant vestigia plante, Ethereum ceu servet iter. Sic nube corusca Obsita magnanimum Venus est affata Tonantem, Naufragio nati seu morte impulsa nepotis Dulcis opem sperare patris, dum Troia per undas, Dum subterraneo tremuit pia Roma tumultu. Hac igitur forma nulli cessura dearum Occurrit iuveni mulier: nec cultus in illa Segnior effigie; variis nam purpura gemmis Intertexta tegit regine pectora meste; Et dolor ipse decet miseras, nec compta placere Tempore felici poterat magis. Ilicet ergo Vulnus inardescens totis errare medullis Ceperat: estivo glacies ceu lenta sub estu, Cera vel ardenti facilis vicina camino, Liquitur ille tuens, captiva captus ab hoste, Victaque victorem potuit domuisse superbum. Quid non frangit amor? quis fulminis impetus illi Equandus? Iamque illa gradu provecta trementi Est affusa ducis genibus, quem vultus et arma Ediderant comitumque favor plaususque sequentum; Arreptaque manu summissa voce locuta est: "Si michi victricem fas est attingere dextram Captive vidueque tuam, per numina supplex Cunta, precor, miserere mei, nec magna rogaris. Utere iure tuo: captivam mortis acerbe, Carceris aut duri licet hanc absumere sorte. Est etenim michi vita mori: lux ne ista placeret, Fata coegerunt statui nimis invida nostro. Tu quodcumque libet iubeas, genus elige digne Mortis; et hoc unum prohibe, ne viva maligno Servitio calcanda ferar. Sunt forte sorores, Rex, tibi, quas referat fortune iniuria nostre Ante oculos, invicte, tuos: namque et sua nobis Fata fuisse vides; succedunt tristia letis. Nec tamen ullorum fuerim presaga malorum Ipsa tibi! fausto in finem, precor, utere regno, Et natis transmitte tuis, nullusque nepotum Armet in insidias animum: michi turbida regni Ultima, fortune nimiumque adversa priori Contigerint; damnisque meis lassata quiescat, Mitior hinc aliis. Michi sed Romana fuisse Scis odia, armorumque solent me dicere causam Materiamque unam belli; nec falsa queruntur. Eripe ludibrio miseram, manibusque superbis Eripe; deque mee specie, rex inclite mortis Tu cui fata favent, cui mens se devovet ultro, Videris." Hec inter lacrimis perfundere terram Ceperat, auratis suffigens oscula plantis. Immemor armorum iuvenis, cui Martius ardor Exciderat, gravidumque nove dulcedine forme Pectus, et insolitis ardebant viscera flammis, Suspirans: "Regina, precor, iam luctibus" inquit "Pone modum, trepidumque animo seclude pavorem. Parva petis, sed magna feres: nam forma genusque Maiestasque animi dignam, cui plura petitis Largiar, insinuant. Igitur regina manebis Et nostri memoranda thori per secula consors, Ni renuis nostroque nocet vetus ardor amori." Hic humilem complexus heram, multumque diuque Ora salutiferis referentem tristia plantis Sublevat illacrimans. Unde ista potentia ceco Tanta deo? Tantumne levem valuisse pharetram, Ut iecur invicti per tot fera prelia regis Vulnere traiectum tenui prosterneret intra Femineum imperium? Vultu tandem illa remisso Incipit: "O regum decus, auxiliumque, Dum meruit, patrie, nunc terror maximus idem, Si mea post tantos unquam consurgere lapsus Fata queant, spesque una foret post damna superstes, Quid michi vel longa potuit contingere vita Letius, ad talem quam si translata maritum Dicerer et fausta subito crevisse ruina? Sed quia fata premunt et nostris debitus annis Finis adest michi, care, animos attollere fractos Desine: non tali pelago convulsa ratis nat. Fortune michi nota fides: sat magna petenti Dona dabis mortem, que libertate retenta Perferat hanc animam directo tramite ad umbras. Romanum fugisse iugum michi meta precandi est. Cetera non ausim. Tibi sed pro talibus ille Rex superum meritis grates exolvat opimas, Qui mea magnifico transcendere vota favore Nisus eras." Vultum hec dicens avertit, et illum Compulit in lacrimas iterum: "Sed parce dolori, Parce" ait "et nostris oculis, quos fletibus istis Ante diem perimis: spes amplas fessa labansque Mens refugit, terreque iacens nil suspicit altum. Tu tamen intendas animum melioribus: ibit Forte alio Fortuna nocens, aditumque relinquet Ad magnos placata gradus: si dura (quod horret Mens omen) fors illa vetat, tunc ultima sero Mors dabitur promissa tibi; per sidera testor Alta poli, regumque fidem Manesque deosque." Talia vix tremula confusus voce peregit, Hinc sese vacuam tulit irrequietus ad arcem. Quis queat instabiles animorum noscere fluctus, Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equet Euripus, non Scilla fremens, non dira Caribdis. Nempe procellosi male sanum pectus amantis Nulla quies habitat: non lux tranquilla dierum, Non sua signa poli, non noctis ymago serene, Non ratibus clavum, non tutus litore portus: Horrida perpetuo facies turbata tumultu, Undique naufragium scopuli clademque minantes, Impiaque adversis discordant equora ventis, Heu, miseri quibus huc subito volvuntur et illuc Incerti pelagi atque vie. Iam tecta supremi Intima rex thalami secretaque limina solus Intrarat, tacitusque sedens, dum singula secum Pertractat, quanam ille fidem persolvat, amanti Difficilem videt esse viam; nam territat illum Captive status et misere fortuna marite, Romani mens alta ducis, tum nota pudici Pectoris integritas: illam metuebat amori Adversam reperire suo. Sed dura cathenis Evinctum validis lex imperiosa trahebat Cernentem sua fata procul. Ceu victus in alto Navita, qui mestus scopulos Sirtesque vadosas Ante oculos videt ipse suos, nec flectere proram Arte valens solita, ventoque impulsus et undis, Omnia desperans, Fortune mandat inique Et clavum et remos et vela fluentia nimbo, Ac lacrimans in puppe sedet: sic naufraga regis Mens heret compulsa quidem, nec flectere quoquam Orsa valens, gemitu sic longam concitus horam Exegit vario: nunc ora nitentia coram Cernere regine, nunc dulces fingere voces Ipse sibi, pedibus nunc oscula pressa manusque Leniter apprensas, lacrimosaque pectora flentis, Dulcibus undantesque oculos arsisse favillis. At medias inter curas, ubi forte verendi Frons aderat dilecta ducis, tunc improba tergum Spes dabat, et domitis stabant precordia flammis. Sicut ubi ardenti gelidus successit aeno Humor aque, furor ille silet, paulumque tepenti Stat similis: mox aucta suas incendia vires Exercent magis atque magis: sic ille tumultus Pectoris oppressus, stimulis agitantibus isdem Fortior admotas rationis spernit habenas. Ergo ubi vulnifico reverentia cessit amori, Presentisque decus forme et damnosa voluptas Absenti prelata duci est, capit ilicet eger Consilium, factique viam deprendit inanem; Et secum: "Quid lentus agis? Speciosa Hymeneus Coniugia et letos blandus modo Iupiter annos Obtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum. Exul, inops, profugus, regno spoliatus avito, Per mare, per terras, per mille pericula supplex Regibus ac populis multos errasse per annos Gaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis. Nam si cunta brevis numerentur tristia vite, Nullus erit toto te nunc annosior orbe. En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illo Perfruerere diu, longo post tempore reddit Depositumque refert. Hostem - qua nulla voluptas Maior - habes vinctum, viteque et mortis in ipsum Arbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus. Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquus Regna gemens revomit, nitidisque simillima Nimphis Femina preterea primo spoliata marito - Bellorum sic iura volunt - occurrit et ardet, Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis. Nempe verecunde petit id, quod voce negare Visa fuit metuens. Heu qualis forma gementi! Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est! Et quid leta foret qualis regina superbo Alta sedens solio, si gloria supplicis ingens, Captive si tantus honos? Proh dulcis amantum Vita, nec alternis concordia rupta querelis! Una quidem facies semper, mens una duobus, Una quies unusque labor! Non pulcrius orbe Par fuerit toto, nisi nos oblivia forme Forte tenent nostre; genus et sors, omnia tandem Conveniunt, casusque graves mollire ferendo Convenit atque etas spatio distincta, quod ipsis Coniugibus gratum esse potest; quodque ipse notavi, Convenit ille etiam, qui summis infima solus Equat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum est Ne tua condemnet thori iuvenilia furta Scipio: quin iuvenem iuvenis miserabitur ultro, Viderit et lacrimas, veniam prestabit amori. Coniugium fortasse sacrum, non furta vocabit, Reginamque thori sociam venerabitur olim Mitior ille ducum." Simul hec effatus, amicos Convocat atque animos aperit. Iubet omnia raptim Expediant. Modico convivia culta paratu. Atria non reboant, non Tuscus ad ethera clangor, Non comitum fremitus, non arcta palatia turmis, Non crebre micuere faces; fax ussit amantes Una duos, lacrimis mox extinguenda duorum. Pulcer Athlanteo properans sub gurgite mergi Hesperus optatam noctem referebat, iniquos Assuetus preferre dies et amantibus hostis, Invida luciferi dum nomina suscipit astri. Mentibus heu quantum nostris caligine ceca Illudit ventura dies! Fortasse, beatus Coniugio, sobolemque sibi turbamque nepotum Rex animo complexus erat, genialia letus Tempora noctis agens. Illi non blanda mariti Oscula mille novi, non regni iura vetusti Per cuntos promissa deos, de corde pavorem Funditus expulerant: semper tremefacta sepulcrum Ante oculos mortemque tulit. Nec somnia letum Portendere aliquid. Visa est sibi nempe, secundo Rapta viro, sentire minas et iurgia primi, Et tremuit, sopita licet. Tum vertice montis Aerii traducta sedens, subiecta videbat Regna sibi populosque vagos; monstrumque repente Concurrisse alium maiori corpore montem; Tum vero tremuisse iugum, cui nixa sedebat; Impulsuque gravi gelidos de vertice fontes Descendisse duos; montemque abiisse minorem Inde retro; ast illam rapido per inania lapsu Tartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem. Publica finitimas subito perlabitur urbes Fama gradu, victe victorem sponte secutum Coniugia, et bello indomitum servire puelle. Vulgus adulterii signabat nomine factum, Quod neque legitimis arsissent ignibus inter Armorum strepitus, alioque superstite rege Coniuge; captive victori forma quod uno Visa die et dilecta prius, subitoque recepta Federe, non inter patrios ex more penates, Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanas Precipitante moras fierent. Sic omnia vulgus In peius torquere loquax. Iam crebrior aures Fama ducis vario fervens pulsaverat estu. Indoluit, cari facinus miseratus amici Dux pius est, rerumque modum secum ipse revolvens, Intempestivos est detestatus amores, Multaque in absentem tacitus convicia finxit. Sic pater offensus longinquo verbera nato Instruit et calamis irarum fulmina fundit, Mox vultu placido et dulci sermone movendus. Altera post primam sequitur populosque secundo Fama leves rumore replet, succedere castris Siphacem vinctumque trahi. Ruit obvius omnis Visendique avidus positis exercitus armis; Illum admirari, atque illum celebrare frequentes, Hunc illum bello ingentem regnisque superbum, Romanum Penumque ducem qui viderit uno Tempore sub laribus pacem veniamque precantes, Cuique duos mundi dominos non multa puderet Blandiri; cui certatim solemnia tamquam Vota deo fierent; cui regum maximus olim Massinissa metu toto concesserit Orbe; Quem facie turbata nova Fortuna rotasset Ad terram impulsu subito. Vix credula tante Corda rei, ingentis lapsu stupefacta ruine. Si quis Athon videat, verso seu vertice Olimpum Egeis cecidisse vadis, Ericisque tuumque, Appennine, caput Tirrena sub equora mersum, Non credat satis ipse sibi, sed somnia vanis Plena putet monstris. Rex inter talia magno Concursu invehitur ducis ad tentoria nostri. Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessum Omnia das! Quantum sublimibus invida regnis! Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum, Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremus Mancipium venale iacet, trahiturque cathenis Obrutus et multo circumvallatus ab hoste. Contigit Hesperii mentem ducis illa vetusti Hospitii neglecta fides, blandusque serene Vultus amicitie conspectus, iunctaque dextre Dextera, consessusque thori, ac presentibus illa Maiestas collata malis; tandemque profatur: "Quid tibi, vane Siphax, voluisti? Unde ista furenti Mens adeo transversa tibi? pactine repulsa Auxilii contentus eras, nisi bella moveres?" Dixerat: ille animo vultuque immotus eodem Perstitit, ac sero vix mesta silentia fregit: "Nil michi, magnanime et nostri dux maxime secli, Nil gravius Fortuna tulit, quam frigida campis Linquere quod mediis moriens hec membra nequivi Armorumque inter stragem cumulosque virorum. Penarum michi summa quidem, quod vivere bello Contigit exhausto: nec enim nunc ora viderem Hec michi perfidie meritam renovantia litem. Ast ego, si miseris liceat credenda profari Et queat in gravibus vero locus esse cathenis, Vera loquar, primumque omnes meruisse fatebor Sponte cruces, qui sacra volens, qui iura fidemque Fasque piumque simul conventaque federa tanti Hospitis, exigua turpique libidine victus, Calcavi testesque deos memoresque malorum. Sed que causa gravis, que tristis origo ruine, Forsitan ignoras: ego nunc verissima paucis Expediam, non illa meum relevantia crimen, Quin potius iusti stimulos auctura pudoris. Femina cum primum laribus fuit advena nostris, Auspiciis invecta malis atque alite torva, Tunc perii, periitque fides, et gloria nobis Excidit ac sceptrum manibus diademaque fronti; Prodita tunc tacitis arsit mea regia flammis. Funereas tulit illa faces, potuitque dolosis Flectere blanditiis animum, lacrimisque malignis Hospitis illa sacri, fame, superumque deorum Reddidit immemoremque mei. Quid te moror? Illa, Illa suis manibus misero tulit arma marito, Induit illa latus, capiti tum cassida caro, Tum gladium dextre, clipeum dedit illa sinistre, Increpuitque tubam, trepidumque atque arma paventem Impulit ambiguum in Martem, tecumque coegit Adversis certare deis. Quando agmina campis Contulimus stetimusque acie, fuit exitus ille Erroris, michi crede, mei: placuisse prophanos Amplexus fuerant huius primordia casus Coniugioque hesisse fero. Proh! regia, vere Regia et innumeris nuptura sine ordine coniunx Regibus! Hostiles utinam translata penates Igne cremes simili! Nisi me presagia fallunt, Et facies: mecum hoc veniet solamen ad umbras." Dixit, et obticuit graviter turbatus et imo Lumina mesta solo referens. Iam senserat iras Scipio, namque oculos et stigmata clara, loquentis In vultu, nimium offensi spectarat amoris. Hinc magis atque magis cari scelus horret amici: Iustus amor regi; quoniam si digna querele, Massinissa, tibi fuerat, non iusta rapine Causa: furor stimulisque repens impulsa libido Turpibus. Hec inter, regem sub claustra recondunt. Fama recens Latiis sensim crebescere castris Cepit, adesse duces victriciaque agmina regis Ac Lelii. Placido venientes suscipit ore Scipio; laudatos populo spectante decorat Muneribus largis; abstractum deinde seorsum Sede locat regem iuxta, procul atque remotis Testibus alloquitur: "Nisi me tua maxima longe, Massinissa, diu virtus sperata fefellit, Non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, videndi Scipiadam, fideique mee tua credere fata Ut malles, veteres sic aspernatus amicos. Africa nam vastis Latio disiungitur undis, Nec minus alternis distamus moribus; ergo Grande aliquid tibi causa vie fuit equore tanto, Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus. Certe ego, si proprio michi non sordescit in ore Gloria, non alia tantum virtute superbum Me fateor, quam quod blande michi firma tenere Frena voluptatis videor. Non hostis in armis Obvius, aut flammis resonans undantibus Ethna, Euboice non sic fundo gravis estus ab imo In cumulos surgentis aque metuendus, ut ista est Turba voluptatum que circumfusa tenet nos: Precipue tamen hec nitide suspecta iuvente Pestis, et etati pretendit retia nostre. Equor enim silet interdum, gravis Ethna quiescit; Hostis ad incursum validis seu menibus uti, Seu vallo fossaque licet; damnosa voluptas Nocte dieque furit; numquam tu menibus illam Arcebis: mediis veniet penetralibus inter Excubias vigilesque canes, ferrata potentum Limina transiliet. Quod si te sola movere Hec potuit tantum virtus, ut linquere velles Templa, larem, regnum, nobisque ut sponte subesse Nomine deposito domini patereris, et illam Per maria et terras in me sequerere latentem; Tu michi vir quantus digito monstrabere, si te Inter tam multas hec exornaverit una! Gloria magna quidem magnum vicisse Siphacem; Sed maior, michi crede, graves domuisse tumultus Pectoris atque animo frenum posuisse frementi. Preconem me virtutum memoremque tuarum Semper habes; tua facta libens et dicta renarro. Cetera tu tacito tecum sub pectore volve; Nec tibi verba prius, quam mens sibi nota ruborem Excitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma: Attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti Concursum est acie; nostro quoque nomine parta est Romano hec presens populo victoria; nec te Preterit et regem et regnum suaque omnia nobis Deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx Regis eat, precibus que bellum pavit, et hostis Filia tam magni est et pars non parva triumphi. Vince animum teque ipse doma, nec multa decora Commaculare velis unius crimine facti. Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque, Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore; Quid deceat regem, quam per se feda libido." Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebant Certatim lacrime, veluti cum candida tectis Nix hesit, veniat tepidis si flatibus Auster, Liquitur, et grandes subito per inania gutte Precipitant. Tum pauca refert: "Mihi maxima cura est Imperio parere tuo: fortuna salusque In manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estus Vincis, et affectus miseri moderaris amantis. Nil frustra iussisse queas. Sed prospice fame; Deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulci Servata caruisse fide." Singultibus istas Liquit inexpletas rauco sub murmure voces, Inque tabernaclum sese intulit, ora genasque Mestus, et infestis tundens sua pectora palmis. Sic audita reum postquam sententia morti Addixit, graviterque tube vox nuncia fati Intonuit, tremit ille pavens et buxeus ori Pallor inest; iam mors oculis manifesta videtur, Et lictor prebere iubet iam colla securi; Ac ventura quidem veluti presentia cernit; Iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secum Versat et avulsum trunca cervice cadaver: Haud aliter placita iuvenis cariturus amica Iam caret; ac tacitis postquam irritata querelis Mens stimulos in verba dedit, "Proh tristia" dixit "Vite fila mee tanto servata dolori Et Parcis huc tracta feris! Moriamur honesti; Sic cogunt mandata ducis, nisi vivere rapta Posse anima nos ille putat. Si tristia duri Corda geris silicis, pectusque adamante rigescit, Quid mihi Romana fore cum feritate putasti, Scipio? Quid meritum melius sic perdis amicum? Vita molesta tibi nostra est. Quot vulnera in isto Pectore pertulimus, nunc ut moreremur amando, Spiritus in lacrimas atque in suspiria mestus Difflueret? Mors nulla viro minus apta: sed ultra Non datur." Hec dixit frendensque ad sidera luctum Sustulit horrendum, quem circumstantia longe Agmina senserunt, moteque hesere cohortes. Litus ad Hesperium properans urgebat anhelos Phebus equos. Forte ille memor quibus alma decore Virginis Hemonie flagrasset pectora flammis; Laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendo Prodigio prerepta sibi, tum vita relicti Dura nimis, luctusque gravis, simul oscula trunco Fixa diu tenero vitaque abeunte tepenti; Atque ideo, similes regis miseratus amores, Intulit Occeano vultus lacrimosaque lavit Ora cadens, Noctique suas permisit habenas. Scipio - nulla etenim dederit Fortuna quietem, Ni mediocris eris; nam tristior illa dolores, Leta vehit curas - per noctem singula secum Ancipiti cum mente rotat: num territa pulset Menia Penorum et turres Carthaginis, an se Extremos fundat Libie vastator in agros, An requiem fessis paucorum forte dierum Prebeat equitibus peditumque det otia turmis. Illa recursabat potior sub pectore cauti Cura ducis, quibus inde viis captiva per altum Agmina Penorum Latio transmittat ovanti. Precipue in rege regisque in coniuge multum Angitur, et quantis velit hos custodibus ire, Cui tantum committat onus. Sic anxius heret Mercator, cui vota vie cessere secunde Et lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurum Ac gemmas qua puppe vehat pretiosaque rerum, Quique ratis custos placeat. Non carior usquam Ullus erat Lelio: nulli felicius altos Credere consuetus lassata mente labores. Hunc igitur noctis medio vocat, admonet arma Navibus imponat, lectoque ut remige cetum Instruat, hac patrie petiturus litora classe. At misero multum diversa fluebat amanti Nox ea cum lacrimis: quas sese vertat in artes, Quos vocet ille deos, precibus quibus atra relaxet Stamina Parcarum et dilecte tempus amice. Nunc venit in mentem cara cum coniuge raptim Herculeas subita linquentem classe Columnas Fortunatorum famam tentare locorum; Nunc recta penetrare via Carthaginis alte Menia, et ad veteres humilem veniamque petentem Pergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos; Nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortis Instrumenta manu tristesque intexere nodos, Auxilioque necis tantos finire dolores. Sepe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus, Non metus incepto, vidue non anxia vite Dulcedo: veritus famam maculare perenni Crimine, continuit capulumque animumque remisit. Volvitur inde thoro: quoniam sub pectore pernox Sevit amor lacerantque truces precordia cure, Uritur; invigilant meror, metus, ira furorque. Sepe etiam absentem lacrimans dum stringit amicam Sepe thoro dedit amplexus et dulcia verba. Postquam nulla valent violento frena dolori, Incipit, et longis solatur damna querelis: "Cara michi nimium, vita michi dulcior omni, Sophonisba, vale: non te, mea cura, videbo Leniter ethereos posthac componere vultus, Effusosque auro religantem ex more capillos; Dulcia non celum mulcentia verba deosque Oris odorati secretaque murmura carpam; Solus ero, gelidoque insternam membra cubili. Atque utinam socio componar, amica, sepulcro, Et simul hic vetitos illic concorditer annos Contingat duxisse michi! sors optima busti, Si cinis amborum commixtis morte medullis Unus erit. Scipio nostros non scindet amores. O utinam infernis etiam nunc una latebris Umbra simus, liceat pariter per claustra vagari Mirtea, nec nostros Scipio disiungat amores! Ibimus una ambo flentes, et passibus iisdem Ibimus, eterno connexi federe; nec nos Ferreus aut nostros Scipio interrumpet amores. Invidiosa deis Herebi populoque silentum Ac Cereris genero, cuntisque beatior umbris Umbra ferar: dulces nec Scipio franget amores. Ille quidem astrigeros tractus celumque tenebit Dux sacer, humanis in totum moribus impar, Nec volet infernas sedes aut pallida Ditis Regna sequi: haud cupidos iterum turbabit amantes. O utinam Libicum nunquam transisset in orbem! O utinam Latiis semper mansisset in oris! Quid precor heu demens? Si non venisset, amice Et decor et species faciesque simillima Soli, Non michi nota fores; sine qua nec vita fuisset Grata quidem pariter. Quanta est discordia! vitam Abstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptim O utinam Romam victricia signa tulisses Captivo cum rege prior, reginaque retro Mansisset non visa tibi! Quid surda precamur Numina? Castrorum dominus victorque superbus Captivam petit ecce suam. Dabimusne? Sed urget: Importuna precum species nocitura precari. Sed rogat: at vultu tacito mihi multa minatur. Sed rogat: at durum precibus latitare sub istis Imperium agnosco. Parebimus? At prius horrens Iupiter admoveat capiti sua fulmina nostro, Hoc tellus voret alta latus, pelagusque per amplum Impia falsiloqui spargantur viscera regis. Ergo ego, Romano placitum quia, sancta revellam Federa coniugii? Licuit sine coniuge regem Vivere, et id satius fuerat, quia celibe vita Scipio noster erat: sponse nunc pacta negare Non licet. Ast ingens et inexorabile turbat Imperium: quid agam? Morieris, munere cari, Sophonisba, viri morieris; munera sevo Hec placuere Iovi: sic nec captiva traheris Litus ad Italie nuribus subiecta Latinis, Nec nostros illusa dolos sic posse videris Aut fractam culpare fidem. Moriere. Quis ergo Finis amoris erit? mors effera. Parcite cunti, Celicole: calcanda fides. Fugiamus in Orbis Ultima, et ignotas Libie penetremus harenas, Est ubi serpentum regio tutissima nobis, Tutior hac patria: nec enim venturus ad illam Est Scipio, nec pestiferi vis ulla veneni Tam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsa Ignoscent spectante fere. Dulcissima coniunx, Stat fugere et te impendenti subducere morti: Pauperiem letus tecum exiliumque fugamque Mestaque cunta feram. Sed nec sequerere vocantem, Femineos si novi animos, regina supremo Sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati Nil habeo, atque omnes Romana potentia passus Claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est. Somnia nunc, tacite quondam mihi tempore noctis Visa, recognosco turbate horrenda quietis Non satis intellecta prius. Tune illa fuisti Candida prostrato per vim subducta marito Cerva, sed imperio tandem pastoris iniqui Custodi prerepta novo? tunc nempe placebas, Vel sic visa, michi. Sed quid coniuncta ferebat Mors tua? Dii, visis omen removete malignum. Permetuo, nam cunta sibi constantia certo Ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit. Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profecto Nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique Auctor mortis ego. Sed que michi vita futura est? Scis, Venus, et celo prospectans Iupiter alto Mortales actus nostrosque hoc orbe labores. Quis michi verba dabit placidas ducentia noctes, Aut gravis ingentes animi mulcentia curas? Quis dabit amplexus, quisve oscula dulcia iunget? Te sine dulce nichil. Quid prodest regia largo Agmine servorum, Tyrio quid lectulus ostro Comptus, et innumeris instrata palatia gemmis? Quid diadema iuvat? lati quid gloria regni? Uror, et assiduis torquentur pectora flammis. Heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereni Quo fugiunt vultus? Hinc iam, te, cara, supremum Viventem deflere iuvat. Sophonisba, deorum Atque hominum decus eximium, quam nostra tulerunt Tempora siderei exemplum specimenque decoris, Que faceres conspecta fidem, super astra quis ipsis Splendor inest superis, qualis quamque alma venustat Forma deas, adverte pias his fletibus aures. Hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum - Lumina, sidereis mulcentibus ethra favillis, Alma sub exiguo claudentur condita busto; Lumina magnorum mentes tactura deorum, Lumina durorum rabiem fractura virorum, Lumina que michi me abstulerant curasque minores! Candida frons auro circumcrispante decora, Frontibus humanis augustior, abdita saxo Stabit in angusto. Risus qui ferrea figit Pectora, qui celum, qui circumfusa serenat Nubila, Tartareum ruit irrediturus ad antrum. Heu michi! Felices anime, quibus illa repente Lux oriens veteres veniet purgare tenebras! Heu bene progeniti, quibus illa videre licebit, Que michi mors invisa rapit! Pes lacteus atram, Divino celerante gradu, conscendere cimbam Iussus, transiliet Lethei gurgitis estum. Fortunate Charon! utinam michi flectere clavum Contingat, neutramque diu contingere ripam; Tuque mei interea serves moderamina regni! Invidiose senex, quando hec tibi monstra videre Contigit, aut ullo posthac continget in evo? Vidisti Ethneo raptam sub vertice nigri Uxorem transire thori, nec vultus Elisse Te latuit nostre, facies nec Gorgonis horrens, Nec que fatiferum laqueo pendente secuta est Laodomia virum, nec te, pulcerrima Procris, Nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles - Altera nam celum tenuit stellante corona -. Sed cui tantus honos, cui tante gloria forme? Crude senex, michi crede, parem non ulla videbunt Secula, nec rerum laudatrix magna suarum Etas prima tulit. Visa tangere iuventa; Ardebis, michi crede, senex; me forsitan illac Coniugis infauste vestigia cara sequentem Tardius excipies. Veniam, nec tempore multo Hic michi carcer erit. Proh! si prohibemur adire Corporeosque iterum ius est remeare sub artus, Occidimus. Tu parce, senex, atque arbiter equus Igne pari flagrans iuvenilibus annue flammis. Cerbere, si potuit vates Rodopeius iram Frangere voce lire, facies nunc coniugis ista Quid poterit conspecta tibi conspectaque regi Tartareo? Vereor, ne nostros captus amores Tentet, et annose redeas, Proserpina, matri. Somnia sunt que fingis amans, et falleris amens. Massinissa, diu felix, si rata fuissent Munera Fortune modo! sed, mestissime regum, Pone modum lacrimis metamque impone querelis. Dulce meum decus, atque anime pars altera nostre, O breve solamen, longus dolor, inclita coniunx, Ibis ad Elisias directo tramite valles, Et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques. Sed sequar; hec miseri superant solatia morbi." Obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumper Membra quies sensim subrepens tarda fefellit: Multa sed in somnis questus, celumque Chaosque Fortunamque feram incusans hominesque deosque. Ecce parum fausto finem positurus amori Phebus ab Occeano radians surgebat Eoo. Concrepuere tube; surgit tremefactus, et iras Suscitat, ac questu se sepe revolvit eodem. Postquam castra videt fremitu testantia motum, Et metuit mandata ducis, vimque affore credit, Si neget, horrendum dictu et miserabile sumit Consilium, quod tristis Amor dabat: aurea fido Pocula dat servo, custodia dira veneni Credita cui fuerat. Rex hec undantia summo Ac superinfusa cernens spumantia morte: "Vade" ait "et misere mea tristia munera perfer Regine, strictosque deos absolve fidemque. Me promissorum memorem sciat illa: secundum Impleo. Sunt superi testes, erat altera longe Conditio michi grata magis, tentataque frustra Est via, si qua foret, per quam regina maneret Coniugio contenta meo. Romanus ab alto Dux vetat: huic nostri, sic dii statuere, potestas Fortunaque iubente data est. Sibi consulat ergo Cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam Exitus excipiat viduatam nomine nostri; Insuper et primi reverentia quanta mariti, Quanta patris virtus: titulisque et sanguine dignum Consilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum, Instrumenta fuge libertatisque paramus." Hec ait, atque oculos lacrimis avertit onustos. Nuncius accelerans regine ad limina pulsat Munera dira ferens. Pannis anus obsita et annis Prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat. Substitit attonite similis similisque paventi; Nec remorata diu, positoque instincta pavore: "Ingrediatur" ait. Stat terre lumina fixus Et peragit commissa tremens; intercipit illa: "Suscipio mandata libens, nec dona recuso Regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis Posset amans: certe melius moriebar, in ipso Funere ni demens nupsissem - numina testor Conscia -, non aliquid quoniam de coniuge caro Sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta, Terrenis ut eram vinclis exuta, petebam. Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto. At vos, Celicole et qui maria ampla tenetis, Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras, Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandi Materia est, prestate pias his questibus aures; Audiat et celum et pelagus tellusque profunda. En morior; mortisque magis me causa dolere, Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tangunt Nostra duces Latios? En quanta superbia genti! Non satis est hostem regnis spoliasse paternis: Libertate animos spoliant, et rite coactis Coniugiis sanctoque audent irrumpere amori Ac pactos laniare thoros, victoria postquam Romano stat certa duci, nec flectere quisquam Fata potest eterna Iovis: sint ultima vite Tristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis, Exul ut a patria deserto in rure senescat Solus et a fidis longo semotus amicis; Nec videat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis Omnia preripuit; tum cari iniuria fratris Exagitet, doleatque suos non equa ferentes; Filius extremos inglorius aggravet annos. Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro, Iratusque tibi et patrie moriare relicte, Scipio, et infames saxis inscribe querelas. Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu, Si secum posthac, coniunx carissime, firmum Fedus habes: videas abeuntes funere natos Intempestivo, et fedatos cede nepotes Alterna. Veniens illa de gente cruentus Rusticus insultet generi per vulnera vestro, Et trahat ante rudem vinctos per menia currum, Ornet et ex vobis proprios tua Roma triumphos!" Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque videres Astantesque fero attonitos intendere fini. Illa manu pateramque tenens et lumina celo Attollens: "Sol alme" inquit "superique, valete; Massinissa, vale, nostri memor." Inde malignum Ceu sitiens haurit non mota fronte venenum, Tartareasque petit violentus spiritus umbras.