CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PETRARCA.afri-04.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-04.xml.
Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit: "Magna quidem memoras. Video quantum infima summis Et quam sint Romana aliis distantia fata. Sentio preterea quid femina vestra pudica Morte velit: ne cunta sibi iam candida Dido Arroget; aut iuvenis terre demersus inique: Omnia ne nostris contingant clara sepultis Fratribus, occurrunt genitor natusque neposque. Unum de cuntis miracula maxima transit, In turbam potuisse animos descendere tantos. Plus homines suprema dies quam cetera terret. Hunc Virtus predura solet minuisse pavorem. Vix tamen hec paucis usquam, vix contigit uni: Publica sed vobis. Eadem est statque unica vestris Mens exercitibus: pro Libertate tuenda Recta fronte mori. Sed quod super omnia longe Nosse velim, egregii vitam et ducis acta moderni, Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis. Qui mores, que forma viri, quis pectoris hospes Est animus, que maiestas iuvenilibus annis Insita. Namque unum nobis huc crebrior illum Fama tulit. Tum precipue que gessit Hibero Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco, Omnia si presens spectasti, et cernere soli Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens Celat amicitia. At tu nunc, festina, parumper, Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu Eloquitur: teneat niveos Aurora iugales Et contenta senis gremio iacuisse mariti Det spatium verbis; solitoque iocosior ille Uxorem roseam complexibus illiget arctis". Vidit ut intentos animis atque auribus omnes Lelius et nullo concussa silentia motu, Incipit: "Heu quanto tam grandia iussa sequenti Est opus eloquio! Michi non facundia torrens Largaque Cecropie contingit gratia lingue. Maximus insano iuveni vigilavit Homerus: Rusticus egregio vigilat nunc Ennius. Atqui Dignus est hic Graio; sic dignior ille Latino Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo Fama virum tollat. Stimulis nunc forsitan ille Invidie .... sed grata magis nunc cepta sequamur. Nulli unquam Natura viro tam larga fuisse Creditur. Ethereo corpus splendore nitescit; Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum, Unde simul vibrant unum duo lumina fulmen, Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armos Protinus ad solem ventis ferientibus aurum Explicat impexum, quoniam cassisque sudorque Et labor assiduus prohibent animusque modesto Contentus cultumque timens transisse virilem. Celsior est aliis, quotiensque ad prelia ventum est, Spem procul ipse suis sublimi vertice prestat, Terret et hostiles acies: spem quippe metumque Ille habet aspectus......... Pectoris est qualem petit ingens spiritus aulam. Cetera conveniunt: humeros et brachia cernas Militis altifici. Licet inter milia mille Videris hunc, verum valeas agnoscere regem. Iste decor nimius multos trepidare coegit, Immemoresque sui tenuit dulcedine quadam Insolita tacitosque diu, conceptaque verba Distulit, aut alio deflexit calle loquentes. Pulcrior est etenim mortali corpore longe Atque hominem supra: vix illum fulgidus equat Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus. Ista tamen, quia parva viris spernendaque forme Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos Ipse suos cernes, verisque minora locutum Me dices; datur hec illi nam gloria soli, Nominibus quia cum noceat presentia magnis, Hunc superattollit. Cuius si queritur etas, Nondum ter denum, fateor, pervenit ad annum. Omnis in ascensu est crescens cum tempore virtus: Iam sua nunc senibus gravitas imitanda severis Atque inventuti levitas optanda serene est. Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter Carorum affectus. Sive illum tela moventem, Sive armis positis vultus spectabis apertos, Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam Extulit, aut stravit iaculis Fortuna molestis: Unus utrobique est, eadem mens permanet et frons Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis. Spernit opes; populi ventosos spernit honores: Gloria vera placet. Dulces conquirit amicos: He sibi divitie sunt, quas solet ille perennes Qua peperit servare fide. Modo fama per omnem Volvitur Hesperiam, iuvenem venisse supernis Dis similem, cui vis hominum non ulla resistat, Quique etiam placida quoscumque subegerit armis Vincat amicitia......... Vincitur ut celo species telluris opace, Florida sic omnes tellus premit Itala terras; Utque nitet celi pars purior una sereni, Italia sic Roma potens prefulget in ipsa; Solque velut radiis fulgentia sidera vincit, Scipio sic omnes superat. Stat vera fateri: Non illum nostro iuvenem de more creatum Dixeris; atque ideo non omnia falsa locuta est Fama virum super astra levans. Nam protinus alto Persuasum est multis hominem hunc descendere celo. Nam quid cunta sequar? Piget illa minuta referre; Fabula sed vulgo nota est: pulcerrimus anguis Obversatus enim matris persepe cubili Dicitur et visus multis movisse pavorem; Suspicioque frequens hinc iam vulgata per urbes Divini partus oritur. Cui scilicet ipse Editus in lucem puer, et mox maximus idem Vir similis nulli, divinis rebus apertam Atque animo facit esse fidem, spectataque rursus Religio et vitam mos observatus in omnem. Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotis Omnibus in cellam Iovis, augustissima nobis Tarpeio que colle sedet, cui sacra paventes Rite sacerdotes celebrant, securus ad aram Intrare et limen foribus firmare reductis. Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repente Digreditur, summosque animos portendere vultum Celestemque oculos videas preferre vigorem. Ipse spei plenus, si quid tunc instat agendum, Aggreditur certosque solet promittere magnis Successus bellis, veluti sibi numine ab ipso Promissos. Multis equidem sic pectora campis Accendit tribuitque animos et posse coegit Quod modo non poterant. Vires mens firma ministrat, Nilque valent artus, nisi quod dedit illa valere. Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsum Terga darent acies et signifer ipse trementi Vix regeret vexilla manu, rapuisse magistro Pila ducem pavido et medias penetrasse phalanges Clamantem 'Deus ecce preit! sequimurne vocantem An fugimus? Sequar ipse libens: victoria soli Continget promissa michi et si Fata vetabunt, Unus ego emoriar. Vos, en fuga libera! post me Vivite degeneres, aliter moritura iuventus!' His dictis rediisse acies, et pectora morti Opposuisse, viros sic vincere sepe coactos: Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma! Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti, Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi, Consistunt, iussuque dei remeare putant se. Hec propter, cum multa adeo tractaverit olim Ardua, nulla acie victum, dum primus in illa Dux foret, assiduis memorabunt secula bellis. Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futuris Presumat, seu quos iubeat sperare laborum Eventus audire velis. Carthaginis alte Menia iam quatit ille animo; iam scandere in arcem Cogitat ac pelago titubantem involvere Birsam. Ut leo, seu nitidam in pratis errare iuvencam Precipiti stimulante fame, seu turbidus hostem Forte lacessitus iaculis prospectat, et iras Supprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit; Interea tamen absentem, nondum ungue cruento, Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererrat Viscera et invisum minuit per frusta cadaver: Sic noster - michi crede - leo nunc estuat, ullas Nec metuit vires, tantum ne preda vel hostis Aufugiat timet, atque abitus circumspicit omnes. Omnia posse putat que vult; quecumque putavit Posse, potest; igitur peragit quecumque cupivit. Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu. Quid iam de pietate loquar? que cognita patri est Et patrie variis olim spectata periclis. Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbi Flenda Cisalpinis iam Gallica rura colonis Vastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardens Et Capitolinas fumus perflabat ad arces. Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignis Mittitur auspiciis. Quid multa? patentibus arvis Congredimur. Superat Penus. Periisset in illa Dux acie, nisi natus agens tunc circiter annum Octavum decimumque, ferox tellure iacentem Transfixumque latus media de morte parentem Eripuisset - opus pueri! - mediosque per hostes Fecisset mucrone viam. Iam Fata premebant Ultima, iamque minax ferro facibusque potentem Hanibal Italiam confecerat. Atra cruentus Cannarum et nostro famosus sanguine vicus Vulnera visceribus Latiis inflixerat: omnem Spem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnus Succubuit, celique graves pelagique tumultus Non tulit, horrescunt naute, pallorque per ora Funditur, ac trepidos angit nova cura magistros, Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu, Seu scopuli saxosa petens iuga parva propinqui, Seu residens trunco disiecti turbine clavi Enatet et rabido committat brachia ponto: Talis erat nostre status urbis, talia nobis Consilia. Heu quantas tracturus mole ruinas Imperii nutabat apex! Quid vera fateri Distulerim? Coeunt iuvenes, princepsque Metellus Conventus: fuga sola placet, terrasque nocentes Linquere et Hesperiam victori tradere Peno. Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorque Omnibus incessit gelidus. Tum forte tribunus Militie, vixdum teneras lanugine prima Exornante genas, erat imperterritus unus Scipio: dumque omnes dubiis succurrere rebus Consulerent inopes animi, tempusque paventes Extraherent sermone vago, 'Quin pergimus?' inquit Egregius iuvenis, 'Non tempora longa supersunt Consilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses? Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura est Urbis et imperii, vestigia nostra sequantur! Publica res nondum periit!' Talique iacentes Erexit sermone animos. Consurgimus omnes Consequimurque ducem. Non illo celsior ibat Amphitrioniades, cum dura rebellibus olim Prelia Semiferis et grandia tela moveret. Imus, et ut trepidi ventum est ad tecta Metelli, Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendis Consiliis intenta manus: vix mesta sonabant Murmura; vix pavidum feriebat lingua palatum; Qualis inest captis color aut fiducia frontis, Quos fera terribili addixit sententia morti: Illi equidem miseri trepidant, letique propinqui Casibus attoniti, spectant tamen omnia circum, Qua fugiant, quando illa patet via sola salutis. Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus, 'Iuro' ait 'etherei per numina summa Tonantis, Me nunquam, dum vita michi, dum membra manebunt, Deserturum urbis Rome Italieque labores, Passurumve alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle, Iurandum est pariter, vel, si fortasse recusas, Hac moriere manu, vobisque novissima venit Omnibus ista dies!' Gladiumque erexit, et omnes Contremuere metu. Facti dux ipse Metellus Diriguit. Res nempe ferox inopinaque mentes Presserat; haud aliter quam si Iovis ira trisulcum Torsisset male firma domus in culmina telum. Nec secus irati civis tremefecit imago, Hanibalis quam si victricia signa viderent Impendere sibi mortemque et vincla minari. Ergo in verba simul quo iusserat ordine iurant, Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendam Compressit virtute fugam. Vix sextus ab illo Annus agebatur, quo patrem a morte reduxit: Occiderant alme duo maxima lumina Rome, Scipiadumque ingens uno prope tempore nomen Obruerat Fortuna nocens; Hispanaque tellus In dubiis amissa fidem mutarat avitam. Milibus ex tantis procerum consurgere nullus, Nullus ad immense reparandum vulnera cladis Audebat prestare manus. Tum filius, ultor Et patris et patrui, nomen dedit; isque Pirenem Transgressus maiore animo quam viribus, omnem Rettulit Hesperiam populi sub iura Quiritum: Qua duo lata patens inter distantia multum Equora porrigitur, vel qua longissima tractu Ad vestrum est hinc versa mare Herculeasque Columnas, Illinc perpetuis nomen debentia flammis Ad iuga consurgens, Gallorum prospicit arva. Quicquid in his habitat hominum vel opum vel, Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est. Ut tamen ex multis decerpam pauca decoris, Urbs sedet Hispano posuit quam litore Penus Hasdrubal, et magne nomen Carthaginis illi Imposuit; cuius partem validissima cingunt Menia, parsque maris rapido defenditur estu. Huc omnes Peni pompas, huc signa virosque Contulerant atque arma duces, quia sive per undas, Sive per explicitos instarent prelia campos, Oportuna foret belloque aptissima sedes, Antiquam levo prospectans tramite matrem. Proximus huc etiam populus confugerat omnis Tuta petens; ceu cum primas incendia flammas Attollunt, piceusque volans replet ethera fumus, Diffugiunt quos dira fugat vicinia pestis Evacuantque domos secum pretiosa ferentes Et testudineam concurrunt undique ad arcem. Huc Fame signantis iter vestigia servans Scipio contendit, neglectaque cetera linquens Hanc petit, huc acies ducit, Romanaque circum Castra locat, parvumque levi struit aggere vallum. Mira loquar, sed vera tamen: non menia crebris Turribus et valido circum firmata paratu, Militis aut ardor sua fata extrema videntis, Custodumque acies et propugnacula mille Ac turbanda procul ferientes castra baliste Scandentem muros perque omnia tela ruentem Sustinuere ducem. Brevior non contigit ullis Menibus obsidio, siquidem primordia bello Una dies finemque dedit. Non tecta relinquunt Ocius imbelles Iovis instimulante columbe Armigero, aut pavidi venientem ad lustra leonem Diffugiunt lepores. Subito custodia porte Deseritur; pauci valide se menibus arcis Occultant, alii fugiunt, totamque per urbem Sternuntur. Vario complentur cunta fragore, Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum: Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur Austris Litore tempestas nostrum casura sub axem, Apparet metuenda procul, mox proxima nubes Decidit et mixtis descendunt flumina saxis; Iamque tument amnes, iam qui modo segnis abibat, Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens Turbati agricole fugiunt, ingensque superne Terror agit miseros; pereunt armenta furentis Fluminis obiectu: quocumque trementia volvas Lumina, terrifici disiectis nubibus ignes Prestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquam Possis iter, nec stare queas: hinc luctus et horror Lugubresque procul resonant per nubila voces. Multa sub hoc tempus micuerunt indole clara Signa ducis manifesta novi, vir quantus in armis Et quantus post bella foret. Namque arma movente Milite ab adverso non Mars violentior urget Infesto themone Trachas, nec acerbior Hebro Spumantes immergit equos. Verum arce reclusa, Hostis ubi ad veniam proiectis concidit armis, Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessit Pulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenat Nubila pacifico despectans Iupiter ore, Continuoque silent venti fugiuntque procelle Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra, Et mundo sua forma redit. Iam victor ad arcem Tranquillus volvebat iter, Romanaque celsis Turribus affigi victricia signa iubebat. Post hec sacra deis meritasque rependere grates Instituit. Stabat cinctus de more sacerdos Lataque devoti feriebat pectora tauri, Compellans ad sacra Iovem Frigiosque Penates Romuleamque animam cuntosque ex ordine divos Custodes Latii, quorum Capitolia cure Credita perpetue mundi caput esse merentur. His actis, grates meritas et debita solvit Premia militibus, virtus ut alatur honore Haud equidem ignarus. Fuerat mos ille vetustus Romanis ducibus primo servatus ab evo, Invalidas tutasque altis cum menibus urbes Cingeret obsidio, cui primum scandere muros Seu virtus seu fata darent, proponere dictam Nomine muralem de re veniente coronam. Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentes Erigit immemoresque omnis facit una pericli. Id modo prospiciens, animos dux talibus ardens Impulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctis Apprendisse duos manibus vox publica, et ingens Ortus erat castris studio variante tumultus: Hunc illi, contra illum alii laudare faventes. Sic, ubi vulnificis ferientem dentibus aprum Eiectum caveis et opacis sentibus acres Corripuere canes certatim omnesque per artus Explicuere solo, strepitus consurgit ab alto Spectantum iuvenum: quis primum figere morsus Clunibus hirsutis ausus, quis prendere saltu Hispida terga feri, quis primum haurire cruorem; Pugna canum fit de meritis venantibus; una Illi victores latratum in nubila tollunt. Scipio turbatos cuneos atque arma frementes Agnoscens veritusque novi non parva duelli Semina, discordes raptim ad pretoria turmas Convocat et verbo surgentes comprimit iras. 'Quando' ait 'amborum virtus tam clara virorum Eminet ut cuntis longe post terga relictis Officiat sibi sola quidem, vel debita neutri est Fama, vel ambobus; quod dignius esse putamus; Nam prior est quem nemo preit'. Sic ore sereno Fatus, et amborum pariter viridante corona Tempora circumdat: simul impetus omnis et ira Concidit. Hunc finem tristes habuere querele: Haud aliter quam cum validos in prelia tauros Excitat invidia et dilecte candor amice: Cornua tentantur truncis, mugitibus aure Complentur; tunc ampla favent armenta duobus Et partem fecere boves; si providus iras Presensit rabidosque agnovit pastor amores, Tempestivus adest et blando murmure motus Temperat ac pugiles victrici fronde coronat Et sua placatos procul inde per arva remittit. Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens, Feminea audita est gemitu sua menia complens. Hic pius infremuit iuvenis gessitque patronum Ipse pudicitie. Tute committitur arci Omnis ab incursu metuens sibi sexus et etas, Indigus auxilii populus. Custodia sanctis Est mandata viris, vetitumque sub ora venire Femineum vulgus, quod lumina blanda pudori Insultant, castique oculis flos carpitur oris. Id modo premetuens longe captiva relegat Agmina. Proh, superi, mortali in pectore quanta Maiestas! spectate senem iuvenilibus annis. Nam simul etatis stimulos formeque virentis Blanditias perferre grave est ......... * * *