CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PETRARCA.afri-03.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-03.xml.
Impiger astriferum postquam Sol perculit axem Et rapidos immisit equos, cessere trementi Sidera cunta fuga. Consurgit maximus heros Singula pertractans animo, que visa per umbras Intulerat nocturna quies: "Cur dulcia patri Oscula non rapui? Cur vertere terga parantem Non tenui prendique manu? Cur ista ruit nox Tam cito, nec licuit placido sermone morari? Multa petiturus fueram: quibus ultima campis Agmina concurrant, seu qua regione profundi; Quantum in amicitiis fidei; quam barbara regum Pectora fida forent; quanam tellure sepulcrum, Quodve genus mortis Sors imperiosa reservet Vel michi vel fratri; qui sit patruelis amati Exitus aut fatum, nam pridem est cognita virtus; Omnibus an soli michi nunc iniuria care Impendet patrieque nefas. At forsitan ista Sit melius nescire michi, ne conscia finis Adverso retrahat Virtus sua carbasa vento. I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti; Nescit enim quid agat." Sic secum fatus amicum Acciri propere Lelium iubet. Illicet ille Affuit, atque oculos tacitus frontemque verendam Suspiciens immotus erat. "Carissime Leli, Magna animo volvuntur" ait: "Que gessimus ambo Sufficiant fortasse aliis; at quantula res est Italicas inter clades miserandaque fata Hispanas fregisse acies? Vacua ista periclo Militia. Et quantum nostris est dedecus armis, Ni ceptum peragatur opus! Timuisse videmur Horrifici ducis aspectum et longinqua petisse Prelia non ausi patria concurrere terra Meniaque obsesse defendere dulcia Rome. Exiliumne fugamne hostes civesque vocabunt? Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit; Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergo Incepisse aliis clarum et memorabile factum; At michi nil satis est, aliquid dum restat. Iniquam Hanibalem revomentem animam prius ipse videbo Tot nostros placare duces, Carthago profundo Perfida subsidet, quam pectoris ira quiescat Alta mei; moriarque libens, dum tristia possint Morte mea equari Penorum vulnera nostris. Numquid iusta Deus pro nobis tela movebit Tantorum vindex scelerum? Num fulmina celo Descendent? Num periure densissimus Athlas Telluris clipeus, mundi tutela nefandi, Cedet sponte loco radice revulsus ab ima, Serpentumque acies montesque immittet harene Ardentis, facietque viam spirantibus Austris? Num piger infames contorto vertice muros Bagrada discutiet gelido violentior Histro, Scelestasque animas ultricibus obruet undis? Vicimus: imbelles teneant licet arma lacerti, Bella Deus peraget periuria crebra perosus. Iam tamen hinc humeris onus hoc incumbere nostris Provideo, tedetque more, sed multa necesse est Scrutari et longe venientes cernere casus. Africa tota odiis ardet: non litora portum, Non domus hospitium prestat, non pabula terre. Quocumque intendas oculos, hostilia cernas Omnia. Que primum teneat navalia classis, Miles agros? Ubi nostra duces tentoria figent? Quis tutum monstrabit iter? Quis rura, quis urbes Edoceat moresque hominum? Quis fluminis alti Ad vada precedat trepidantes ire cohortes? Singula sunt igitur studio tractanda sagaci. Id primum tentare velim, si barbara corda Ulla fides habitat. Nomen fortasse Siphacis Audisti. Cuntos illum precedere reges Fama refert opibus, nec avorum sanguine quisquam Altior incedit populisque vel ubere regni. Is nobis tentandus erit: si fama Latini Nominis et Libicos potuit penetrare recessus, Flectetur forte alloquio precibusque benignis; Barbara namque etiam nonnunquam gloria mulcet Pectora et agrestes animos. Ea litora nobis Hostilem in patriam transgressis - namque ea mens est - Oportuna reor ceptoque accomoda bello. Hec tibi cura datur, vir optime: nam tibi sermo Dulcis adest placideque ingens solertia mentis. Perge animum placare ferum et mollire loquendo." Dixerat. Is raptum relegens a litore funem Equoreas superat fauces, qua litus Hiberum Dividit a Libicis pelagi brevis estus harenis. Illa dies Maura proram statione recepit. Hinc propere ad regem <> Niveis suggesta columnis Atria surgebant. Fulvo distincta metallo Regia prefulgens <> Ordine gemmarum vario radiabat in orbem. Hic croceos, illic virides fulgere lapillos Aspiceres altoque velut sua sidera tecto. Signifer in medio sinuosi tramitis arcu Aureus obliquos supremo culmine cursus Assidue faciebat. Ibi ceu lumina septem Que vaga mundus habet, septem faber ordine gemmas Clauserat ingenio, nondum lapis, optimus Athlas. Tardior hec gelidoque seni magis apta placere; Illa minax longeque rubens; ast illa benignis Ire videbatur radiis, tectumque serena Luce coruscabat. Medio carbunculus ingens Equabat solare iubar largoque tenebras Lumine vincebat: mira virtute putares Hunc proprios formare dies, hunc pellere noctes Solis ad exemplum. Post hunc duo lumina motu Splendebant parili; sed quod rutilantius ibat Spectando subitos animis spargebat amores. Cornua de fusco sinuans adamante, deorsum Impigra precipiti celerabat Luna meatu, Atra quidem, at radiis circum illustrata supernis. Hec supra horrificis diversa animalia passim Vultibus et variis cernuntur sculpta figuris. Cornibus intortis Aries stat in ordine primus Devexa in tergum facie, ceu mestus in undis Horreat egregie fluitantia membra puelle. Inde ferox Taurus faciesque imposta natanti Stirpis Agenoree. Iuvenum mox clara duorum Corpora, progenies Lede, par nobile Fratrum. Quarta sed equorei species venit horrida Cancri, Quem frons prerapidi sequitur metuenda Leonis. Post illum it vultu roseo pulcerrima Virgo. At gravis hinc illinc extantia brachia Libre Instabiles paribus compensant passibus horas. Scorpius hinc cauda perlustrat tecta minaci Ingentesque aperit Chelas; hinc Thessala monstra, Semiviri informis species, cui vultus et armi Sunt hominis tensoque senex spectabilis arcu Horrifer occursu pharetraque incinctus eburna, Infima quadrupedis; iuxtaque assurgit in altum Forma levis Capree, rutilo cui cornua in auro Effulgent fissoque riget pes ungue, bicornis. Post ingens nudi effigies nimboque nigranti Frons velata hominis velut ethere pronus ab alto Fundat aquas; factoque natant in gurgite Pisces Pectoribusque secant caudisque trementibus undas. Signa poli duodena vago dum lumine raptim Collustrant operique inhiant et cunta sequuntur, Undique fulgentes auro speciesque deorum Et forme heroum occurrunt atque acta priorum: Iupiter ante alios, augusta in sede superbus Sceptra manu fulmenque tenens; Iovis armiger ante Unguibus Ydeum iuvenem super astra levabat. Inde autem incessu gravior tristisque senecta, Velato capite et glauco distinctus amictu, Rastra manu falcemque gerens Saturnus agresti Rusticus aspectu natos pater ore vorabat; Flammivomusque draco caude postrema recurve Ore tenens magnos sese torquebat in orbes. Nec procul ingenti diffundens cornua giro Atque agilem arcendis Neptunus ferre tridentem Cernebatur aquis pelagoque natabat in alto, Tritonumque greges Nimpharumque agmina circum Errabant procul equoreum venerantia regem. Huic quoque iussus equus percusso emergere saxo Litoream pedibus rapidis pulsabat harenam. Proximus imberbi specie crinitus Apollo: Hic puer, hic iuvenis, nec longo tempora tractu Albus erat: sacer ante pedes rapidusque fremensque Stabat equus, quatiensque solum mandebat habenas. At iuxta monstrum ignotum immensumque trifauci Assidet ore sibi placidum blandumque tuenti. Dextra callem, sed leva lupum fert atra rapacem, Parte leo media est, simul hec serpente reflexo Iunguntur capita et fugientia tempora signant. Necnon et cithare species angusta canore Icta videbatur sonitum perducere ad aures; Et pharetra atque arcus volucresque in terga sagitte, Cirreoque ingens Phiton resupinus in antro. Hic etiam Grais Italisque optanda poetis Dulcis odorifere lauri viridantis in auro Umbra novem placido refovebat tegmine Musas. Illas carminibus varioque manentia cantu Sidera mulcentes alterna voce putares. Frater it hunc iuxta iunior; frons ipsa fatetur Argutum, virgamque gerit serpentibus atris Intextam, caput insigni exornante galero, Circumdantque pedes nitidis talaria plumis. Gallus adest vigil et curvo cadit Argus ab ense. Ad levam nova sponsa sedet facieque superbit Egregia et rare letatur imagine dotis. Hec prope Gorgonidum stat fabula nota sororum, Anguicomumque caput fraterna Perseus arpe Obtruncans fixus speculo et cervice reflexa, Marmoreusque senex atque ortum sanguine monstrum Alatus sonipes et Musis fons sacer almis. Necnon funerei post hec Mavortis imago Curribus insistens aderat furibunda cruentis: Hinc lupus, hinc rauce stridentes tristia Dire; Cassis erat capiti fulgens manibusque flagellum. Hinc ignominiam compertaque furta dolose Coniugis aspiciens Vulcanus abire parabat, Sed pede tentus erat claudo; quem turba deorum Vidit et obliquum riserunt astra maritum. Cornua tollentem celo facieque rubentem Pectora sideribus distinctum Pana videres: Hispida crura rigent, pedibus terit antra caprinis Et pastorali baculum fert more recurvum; Texta sibi ex calamis sonat ingens fistula septem. Parte alia sua sceptra gerens regina dearum Cara Iovis soror et coniunx augusta sedebat; Huic sublime caput velatum est nube decora, Discolor aspectu quam circum amplectitur Iris, Pavonesque pedum domine vestigia lambunt. Proxima terrifice species armata Minerve Virginis, ut perhibent, dextre cui longior hasta Et cristam galea alta movens: hanc Gorgonis ora Cristallinus habens clipeus tegit; inque tenebris Prospectante dea volitat nocturna volucris, Cecropiusque nova frondescit campus oliva. Hec cerebro prognata Iovis Venerisque pudendum Illudit genus et primordia feda sororis. Nuda Venus pelagoque natans, ubi prima refertur Turpis origo dee, concam lasciva gerebat Purpureis ornata rosis, volucresque columbas Semper habens, nudisque tribus comitata puellis, Quarum prima quidem nobis aversa, sed ambe Ad nos conversos oculos vultusque tenebant Innexe alternis percandida brachia nodis. Nec puer alatus nec acutis plena sagittis Post tergum pharetra deerat nec mortifer arcus. Ille unam ex multis iaciens in Apolline fixam Liquerat: hic superi rumpebant astra fragore; Trux puer in gremium care genitricis abibat. Inde choris Driadum nemus omne Dyana replebat; Horeades Faunique leves Satirique sequentes Plaudebant in circuitu, multumque Dyane Dilectus viridi stertebat cespite pastor. Fonte, miser, nitido pulcherrima membra lavantem Viderat Actheon: rapido mox ipse repente Dente canum laceratus erat. Sibi cerva cadebat Sacra. Dea in Scithica non sic placabilis ara. Ultima sed mater Cibele, cui gratior Yda Nulla fuit tellus, magno grandeva sedebat Corpore consistens, clavi sceptroque verenda: Vestis honor varie, Frigiisque ex turribus altam Gestabat capiti sobolis fecunda coronam. Namque omnes peperisse deos ipsumque Tonantem Hanc veteres memorant. Liceat sed vera fateri, Hec eadem sevos utero variante Gigantes Protulit, infandas mundo per secula pestes. Curribus hec agitur domita cervice leonum. At procul inferni moderator turbidus orbis Sulphureo insistens solio tenebrosa regebat Tartara; quem iuxta coniunx inamena sedebat Rapta olim, ut fama est, Sicule sub vallibus Ethne. Hic dolor, hic gemitus animarum admissa luentum, Et claustris distincta novem pallentia regna Cernuntur, Stigiique nigre stant gurgitis unde. Tristior has Acheron fluctu perlabitur atro Concretam limo cogens fluitare paludem; Cocytusque gemens lacrimoso flumine Avernum Circuit hinc oriens et ripis antra pererrat Umbrarumque choros; necnon Flegetontis adusta Gurges aqua tacitique lacus oblivia Lethes Funduntur, tristique animas qui transvehat amni Puppe senex fusca residet remoque gubernat. Hec rex cunta videt Stigius cum coniuge torva Per tenebras longe aspiciens et lurida pascit Lumina suppliciis variis, sevoque ministros Imperio exagitat; cui Mors cui tristia queque Et Furie et torto famulantur stamine Parce, Sub pedibusque triceps iacet atre ianitor urbis. Hec variis insculpta modis atque ordine miro A superum regnis centrum perducta sub imum Lelius aspiciens, puro nil vilius auro Agnoscit pedibusque premit que cara putantur. Inde procul magne transcursis finibus aule Pervenit ad regem. Solio tunc ille superbo Surgit et amplexum cupide petit hospitis. Inde Considunt. Placido mox Lelius incipit ore: "Optime rex, tanto quem Sors dignatur amico, Quantum non alium rediens Sol litore ab Indo, Dum petit Hesperium despectans cunta cubile, Aut videt aut vidit, mens aut, nisi ceca, videbit, Suscipe; ne vanas abeant mea verba per auras. Maximus in magno Scipio notissimus Orbe Te salvere iubet. Si quid sanctumque piumque Est usquam, si pura fides, si cura decoris Durat apud gentes, populo sunt largiter uni Omnia; sed populi summam vir possidet unus. Roma caput rerum: Scipio dux summus in illa est. Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex, Poscit amicitiam. Vidisti qualia Penis Pectora sint, quam fluxa fides. Michi crede, secundos Bellorum eventus si, quos Deus ille deorum Avertat, Fortuna daret, tibi pessima regni est Conditio et multis obnoxia vita periclis. Et modo terror eos, non spiritus ullus amoris Continet. At nulla Romanis certior ars est Quam servare fidem; nil illa est carius: ample Divitie nobis dulces numerantur amici. Testis adest parvo distans Hispania tractu, Testis et Ausonia est; at tu nunc, Africa, nostram Experiare fidem et Populi promissa togati. Ipse tibi nostra nichil oportunius usquam Cernis amicitia. Procul absumus, unde timeri Tedia rara queant. Si poscimur, ampla paratis Classibus exiguo transmittimus equora vento: Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campo Improvisa tuis occurrent hostibus arma. Preterea, nisi seva viam, quam sternimus, ultro Obstruit ac medios Fortuna intercipit actus, Fixa, manet Populo sententia tollere turbas Regum atque indignis sceptrum extorquere tyrannis, Omnia ut ad paucos redeant; nam rege sub uno Optimus est patrie status et male vivitur inter Regnantum sine lege greges. Tunc Africa tandem Omnis ad unius redeat moderamina regis. Cetera pretereo: nam quis te dignior alter Litus Athlanteum Rubrasque interiacet undas? Munera quin etiam ne despice fortis amici. Is tibi namque Apulis rapidum sub finibus ortum Mittit equum bellis habilem, qui cursibus Austros Equat et infesto venientia tela Tonante. Iungit equo phaleras niveoque monilia collo Aurea Samnitico quondam prerepta tyranno. Addit et arma viro rigidis fortissima venis Quas aperit vario prefertilis Ilva metallo. Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem; Aspice quam tutum tegit ingens lamina pectus, Ut faciles ocree, variis ut purpura bullis Intertexta micat ferrumque obnubit opacum, Ferreus ut fulvo stimulus splendescat in auro, Ut procul hasta ferit, clipeusque ut vulnera curvo Excutit obiectu calibum. Romana deinceps In bellum fer signa, precor. Felicibus ista Sumpseris auspiciis magni Scipionis amicus. Hoc petit ille volens, hoc te tua Roma precatur. Iunge fidem fedusque feri. Sit faustus utrisque Iste dies gemina semper celebrandus in ora Europe Libieque bonus." Sic ille locutus Conticuit, vocemque simul vultumque remisit. Tum rex blandus ait: "Vestrum, Romane, libenter Propositum amplector, nec amici munera tanti Despicio vestramque fidem. Sed iungere fedus In partemque novi subito transire pericli Sponte mea vereor, nisi primum cernere coram Magnanimum facis ipse ducem. Michi summa voluntas Victricem tetigisse manum, que federis obses Fida sit et pignus venture in secula pacis. Scimus quanta quidem virtus, quam clara per Orbem Fama viri: nullus Romano illustrior usquam Vivit in imperio, nullusque potentior alter Flectere voce animos et pectora fronte movere. Tangimur et meritis et nomine tangimur ipso; Optamusque ducis congressum: dextera dextre Hereat atque oculis oculi, permixtaque verbis Verba sonent faciatque fidem presentia fame. Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis, Pectore sub nostro nec mens tam barbara vivit, Ut non pulcra oculos moveant, spectataque Virtus Illiciat capiatque animos. Me maxima regni Cura tenet dubii, finesque excedere avitos Circumfusa vetat regio fecunda tyrannis. Ivissem visurus eum, nec gloria facti Parva foret, tantum quesisse per equor amicum. Ille igitur quem degeneris non lenta morantur Frena metus, quem ferre mali patientior etas Aspera queque monet, si nostri est cura - per undas Tuta via est - sociam, si quid michi credis, ad aulam Colloquium petat et sermone fruatur amico. Interea tamen ad nostras accedere mensas Umbra monet crescens et pars extrema diei." Dixit, et exurgens solio dextramque benigne Apprendens, stratis sublimem ex more locavit Purpureis. Notum mox ampla per atria signum Dat tuba. Conveniunt famuli, turmeque frequentes Discurrunt. Non una dapes: non pocula simplex Cura fuit variare viris. Pars aurea gestant Vasa manu, pars cristallo splendentia puro; Ast alii effossos gemma crateras in ampla Implebant spumante mero, quod miserat olim Ipsa parens Meroe Phebo succensa propinquo. Ardescit splendore domus fremituque redundat. Talis apud mensas - nisi testem spernis Homerum - Cena fit Alcinoi: sedet illic blandus Ulixes, Lelius hic hospes mellito affabilis ore. Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostro Astitit ante oculos iuvenis patrioque canoram Increpuit de more liram. Dulcedine mira Obstupuere omnes. Sonitum mox verba secuntur: "Maximus Alcides, postquam fera monstra per orbem Perdomuit fecitque viam sibi vivus ad astra, Evacuans saltus Nemeos Lernamque paludem Terribilesque diu umbrosi colles Erimanthi, Faucibus Hemonie scissis clarisque duabus Urbibus eversis stratisque bimembribus altis Et ceso Gerione ferox dignatus ad istas Ferre gradum terras et nostra pericula tandem Discutiens, patriis Antheum extinxit in arvis. Libertas hinc nostra venit: teterrima pestis Herculea compressa manu tuta omnia late Liquit et insolitis patuerunt rura colonis. Omnibus exactis, pacati conscius Orbis Ipse sibi, limenque petens interritus Orci, Cominus horribilemque ausus spectare Megeram, Haud procul a nostris memorandum finibus alte Erexit geminas pelago turbante Columnas, Utque pererrati foret illic terminus Orbis Edixit; fueratque diu, sed nuper ab Ortu Vesanus veniens iuvenis convellere metam Est ausus, nomenque ideo mutare nequivit Herculis auctoris, Libie cui rura tenenti Longevus nimioque Athlas sub pondere fessus Deposuit celum ac stellas; sic ipse quievit. Nec sibi longa quies, nam mox dulcedine captus Heu miser! atque oculos ausus vidisse Meduse Vertitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsi Magnus et ingenti tellurem contegit umbra Immensoque iacet spatio porrectus et astra Vertice tangit adhuc. Illum nix hospita semper Et nimbi atque aure quatiunt et fulmina et imbres. Non tamen ipse diu post casum mansit inultus; Ultor ab Archadia nam Palladis arte tremendi Colla tulit monstri. Libicas cruor ille nefanda Infecit sanie tabi stillantis harenas: Sic nocuit mundo vivens moriensque Medusa. Post regina Tyro fugiens his finibus ampla Menia construxit magnam Carthaginis urbem. Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui Coniugium regis, cum publica vota suorum Urgerent, veteris non immemor illa mariti, Morte pudicitiam redimit. Sic urbis origo Oppetiit regina ferox. Iniuria quanta Huic fiat, si forte aliquis - quod credere non est - Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum Nomen ad illicitos ludens traducat amores! His igitur fundata modis urbs tempore crevit Exiguo; at rebus semper coniuncta secundis Invidia excivit validas in prelia gentes. Tunc acres vixere viri, quos inter amore Insignes patrie fratres Carthago Philenos Nunc colit extinctos numerumque auxisse deorum Extimat ac gemini veneratur numinis aram. Hi patrie vitam cupidi si forte negassent, Plura Cireneo cecidissent milia campo. Ultima nunc bellis agitur ferventibus etas, Nec mare quod sevit medio, nec iuncta Caribdi Scilla rapax Italis Penos a finibus arcet. Hanibal eterno dignus cognomine montes Perfregit Latios atque invia rupit aceto Saxa prius stravitque viam legionibus aptam Hic ubi silvestres soleant titubare capelle. Concursum est totiens: iam sanguine rura madescunt, Iamque rubent fontes, Italis iamque altior arvis Exerit herba caput, subito demissus ab astris Cum iuvenis memorandus adest patrieque ruinas Fert humero. Videt hunc claris Hispania factis, Africa iamque audit. Sic nunc incerta duorum Stat Fortuna ducum, sic iam sub pondere nutat. Finis erit quem Fata dabunt; sed magna parantur." Huc ubi perduxit carmen, citharista repente Subticuit digitoque liram percussit inanem. Plausus ad hec sequitur procerum populique faventis. Rexque iterum: "Libicos audisti ex ordine casus, Hospes", ait "nostreque vides primordia gentis. Gratia si dictis est debita, vestra retexe Principia vestrosque duces." Hic leniter ille Subridens "Quam congeriem, rex optime, rerum Exigis! an breviter nostros audire triumphos Forte putas? Brevior narrantibus exeat annus; Tu petis anguste conferri in tempora noctis, Cuius magna retro pars est. Tum lingua volentem Deserit: impediunt cure somnusque laborque. Non vacat hec inter tempus sermone tenere. Quis facile Italiam per secula longa frementem Tuscorumque acies et tot Samnitica bella Ac totiens verso fugientes agmine Gallos Explicet? aut nostros et in hac tellure labores Et pelagi medio, quo Fors contraxerat ambas Protinus infesto coeuntes remige classes? Aut quas infelix passa est Hispania clades, Plena cadaveribus nec habentia flumina cursum, Assidueque novis fumantia cedibus arva? Que nostri fecere duces. Annalibus altis Tantarum capitur vix pars millesima rerum; Quos, si forte iuvat, Tarpeia mittet ab arce Scipio transcriptos. Ibi nam custodia templi Publica nostrorum servat monimenta laborum. Illic multa leges, que, sint licet ampla, putato Esse minora tamen vero. Nec teste citato Est opus: acta patent. Scriptorum copia nunquam Romano fuit in populo, quos Graius abunde Orbis habet. Nostris facere est quam scribere multo Gratius atque aliis laudanda relinquere facta Quam laudare alios. Quin angustissima libris Si quibus interdum videas que gessimus, illos Externe scripsere manus. At Greca Latinis Addita res nequeunt tantas equare loquendo Ingenia: hoc vestro maneat sub pectore certum. Nunc quantum nocturna patet sermonibus hora, Principia expediam. Teucrorum a sanguine longe Gentis origo venit, victrix quem Grecia bello Dicitur ad patrios muros sparsisse bilustri: Et fortasse aliquis iam tanti criminis ultor Natus in Italia est. Sed nunc ad cepta revertor. Naufragio ex tanto vixque ex tot milibus unus Integer enavit sine crimine. Namque ubi Troie Matris adhuc Frigio fumabat litore bustum Iamque cinis facilem incipiens glomerare favillam, Inclitus et claris multum spectatus in armis Dux Anchisiades, cui non via prona salutis Viribus aut propriis aut urbibus esset amicis, Destituit patriam lacrimans caramque cubilis Consortem, et passus terra casusque tremendos Erroresque vagos et mille pericula ponti, Impiger Ausonias tandem tamen attigit oras: Isque, ubi belligerum Latii sensere coloni Troiugenam, externoque viro Lavinia pactos Reddidit amplexus, sacro pia flumine membra Deseruit moriens. Puer hunc excepit Iulus Succedens illumque alii. Sic omnia regum Tempora fluxerunt, Longam qui menibus Albam Sub sceptris habuere suis, ad Tybridis undam Donec magnanimus posuit nova menia pastor, Ultor avi, vindex scelerum, quem nostra parentem Dixit et ethereas defunctum traxit ad arces Posteritas, raptoque tulit sua thura Quirino. Fundamenta vides urbisque exordia nostre. Quos tibi nunc sermone duces, que nomina fando Exequar? Innumeram video concrescere turbam, Precipue ex quo Libertas tulit ampla virorum Semina nobilium et tranquilla pavit in urbe Ingentes animas. Stellate sidera noctis Et pelagi fluctus et harenas litoris ante Enumerem, quam cunta quibus mea Roma superbit Nomina clara ducum: Curios fortesque Camillos Et Paulos bello claros Fabiosque trecentos, Quos simul una dies patrie subduxit egenti, Torquatosque truces, Lepidos durosque Catones, Fabricios modico contentos, indita cursu Nomina, queque dedit celo demissa volucris, Marcellosque animi illustres Graccosque feroces Et Regulos fidei plenos, que nomina belli Fama tulit pridem vestras, ni fallor, ad aures, Et qui magna procul transcendunt omnia, summos Scipiadas, quos alma domus Cornelia celo Extulit atque hominum superis equavit alumnos, Unde ducum dux ille genus trahit. Est michi magnus Enumerare labor vel nomina sola domorum: Quod si gesta velim percurrere digna relatu, Quantus erit? Non usque adeo michi ferrea lingua est, Nec tibi sint aures. At ne fortasse putetur Exemplo caruisse fides quam vestra Philenis Fratribus altisono cecinerunt carmina cantu, Pauca sed e pleno longe repetentur acervo. Namque olim, aut vento terram impellente latenti Aut causa quacumque alia, prerupta vorago Romano patefacta foro conterruit Urbem. Stabant attoniti pleno circum agmine Patres: Undique solicitum pregrandia volvere saxa Vulgus anhelabat; pars convectare canistris Tellurem magnasque trabes. Nil molibus illis Cum fieret, simul ira deum manifesta moveret, Consilio superum visum est compescere pestem. Dum pavidi responsa petunt, consultus aruspex 'O preclara novis gens' inquit 'territa monstris, Hoc specus explendum est non qua ratione putatis. Quid iuvat aggestu lapidum et telluris inani Flectere velle deos? Non si Tarpeius in imas Sexque alii latebras descendant ordine colles, Ac super incumbat gravis Appenninus et Ethna, Finis erit. Sunt que vobis pretiosa dehiscens Fossa petit: paucis plenus concurret hiatus'. His dictis riguere animi, pallorque per omnes Mestus erat: multi gemmas aurumque ferebant Argentumque alii, namque hec meliora putantur Inter inexperta et verorum ignara bonorum Corda hominum, quos ceca ligat terrena cupido Nigraque corporei quos carceris occupat umbra. Unus ibi ante alios iuvenum fortissimus alte Exclamat: 'Que tanta animis ignavia, ceci? Vilia pro caris, pro magnis parva tulistis. Nil opus est auro, fedis quod terra cavernis Evomit, aut lectis inter deserta lapillis. Unum ego vos moneo: nobis virtute vel armis Nil melius tribuisse deos: hec summa profecto, Hec vere Romana bona, et si summa reposcunt, Arma virumque dabo!' Dicens hec lumina celo Erexit, templumque Iovis quod presidet arci Suspiciens tendensque manus sursum atque deorsum Atque omnes superosque deos manesque precatus, Ad quos tendebat, validum calcaribus ultro Urget equum baratroque volens infertur aperto. Arma ruente viro lucem sonitumque dedere: Fit strepitus, coeunt ripe et iunguntur in unum, Vixque tremens profuge pars ultima transilit haste; Ceu quondam immodico celum splendore dehiscit Et velut etherei reserat penetralia mundi; Inde repentino transcurrens turbine flamma Visa fugit celoque redit sua forma sereno. Hic tibi vir quantus, patrie quem reddere vitam Ac vivum terre - liceat dixisse - cadaver Cernis et armatum Stigios invisere lucos? Curtius in nostris fuit hic annalibus ingens. Vis referam Decios? Quorum prior ille Latinas Forte videns acies nostrorum terga prementes Constitit ingemuitque ferox, mox magna precatus Numina devotum medios se misit in hostes Vittato capite et succinctus more Gabino. Ipse quidem ingestis prosternitur undique telis: Nobis morte sua victoria contigit illo Certa die, secumque simul mens ceca tremorque Omnis in adversos subito transisse Latinos Creditur. Ipse habitu horrifico spectabilis, atro Celsus equo specieque humana augustior ire Visus erat. Decus id, parvo post tempore, natus, Iure velut proprio, pugnantibus agmine Gallis, Rettulit et nomen patris et pia facta secutus. Quin etiam clara compellans voce parentem Traditur ad mortem indubiam per tela per enses Gallorumque aciem et cuneos penetrasse frementes: Secum ad victores fuga transiit et metus et mors. Tertius inde nepos, ut avitis atque paternis Accedat titulis, quamvis obscurius illi Fama dedit nomen, simili pietate Lucanas Stravit opes parili descendens tramite ad umbras. Sic tribus in campis totidem patet ordine cives Et palmam peperisse nece et periisse volentes. O genus eximium, dignum cui secula cunta Rite canant laudes, cui nulla oblivio sensim Obrepat serosque vetet celebrare nepotes! Cetera nota tibi ac passim vulgata relinquo. Vidisti - neque enim tam longa intervenit etas, Ut nequeas vidisse - quibus fortissimus olim Regulus expositus servarit sacra fidemque Suppliciis, quanto patrie inflammatus amore. Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit! Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstes Vivit et eternum vivet. Quamquam quid genera atque viros memorare necesse est? Cum sepe ad certam legiones currere mortem Viderimus, monstrante duce et sua fata docente, 'Ire licet' clamante, 'viri, vetitumque redire est', Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam, Prerapidoque leves ivisse in vulnera saltu! Romanum est - si nescis - opus contemnere casus Fortuitos, placide venienti occurrere Morti, Spernere que gentes alie mirantur et optant, Contra autem amplecti que formidanda videntur, Vincere supplicia et tristes calcare dolores, Sponte mori potius quam turpem degere vitam." Dixerat. Ille autem: "Medio interrumpis et aufers Plurima. Quid regum vestrorum extrema relinquis?" Hospes ad hec: "Fateor: fortunas querere regum Regius est sermo. Tamen hec brevitatis amore Transieram. Tibi sed suspecta silentia forsan; Neve putes, ideo quod nostris regibus ausi Insultare sumus, nos forte cupidine prede Incensos nomen sceleri quesisse decorum, Accipe vera rei fuerit que causa novande. Libertas optata diu nunquamve petita Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebant Efferaque imperiis urgebat regia duris Impendens capiti miserorum et torpor inertes Ceperat immemoresque sui. Pudet illa referre Pertulimus que mesta domi; pudet omnia rursus Dicere que campis alienis castra sequentes Rege sub infando iugulis sumus impia passi Mancipia et segnes anime! Nichil ille putabat Per scelus horrendum titulos quesisse Superbi, Criminibus ni seva novis cognomina mundo Ingereret patrieque sue. Proh talia monstra! Milia tot pariter, quibus omnia pervia Virtus Fecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabat Et cui tot reges populosque subegerat, unum Indignum timuisse caput, nutusque profanos Observasse sacris pro legibus! Haud ita regem Mellifice venerantur apes, fucosque nocentes Atque leves culices arcere a finibus ause, Que dominum mellis trepidum sepe atque paventem Excludunt prohibentque aditu, pecudesque canesque Confodiunt; omnes regem tamen intus inermem Exiguumque timent; illum admirantur et illum Militieque domique colunt, et regia semper Atria circumstant humerisque in nubila tollunt. Nos quoque sic nostri timor et reverentia regis Continuit, donec permixta superbia luxu Crevit, et intumuit turpis lascivia fastu. Tunc mora nulla viris: visum est succidere ferro Hanc saniem medicasque manus in vulnera ferre; Queque sub imperiis stetit inconcussa superbis Victa sub obsceno cecidit patientia facto. Regius infami iuvenis precordia flamma Succensus vulnusque trahens male sanus acerbum Nocte sub ambigua matrone limina caste Intrat et exceptus placide nil tale verentem Vi superat. Voti compos, spoliumque pudoris Feminei referens et opace gaudia noctis, Letus abit furti tacite sibi conscius alti. Illa dolens vitamque simul corpusque perosa Et membris irata suis 'Vas vile pudende, Femina, luxurie vives' dicebat 'et in te Semper adulterii vestigia feda manebunt? Et poteris spectare thorum, quo rapta fuerunt Omnia cara tibi: vir, virtus, fama pudorque? Quin obis? et tristem potius, precor, effuge lucem, O anima infelix, inimicaque claustra refringe'. Hec ubi clam questa est, subito patremque virumque Evocat, id siquidem cupiens, ut testibus illis Corporis invisum liceat deponere pondus. Roma patrem, longinqua virum tunc castra tenebant; Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto, Nuntius occurrit domineque ex ordine voces Narrat: atrox facinus, sed quod non noverit ipse, Evenisse domi, raptimque opus esse reductis Patre viroque simul. Stupet ad mandata maritus Coniugis, incertusque animi sub corde volutat Quid sibi Fata velint aut quid Fortuna minetur. Procedit diversa putans et limine primo Invenit attonitum socerum, pariterque vocati Ibant et paribus curis alterna loquentes. Illicet adventu mulier commota suorum Profudit lacrimas. Mox percontante marito Anne satis sospes, 'Minime: namque omnia' dixit 'Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit; Prereptaque pudicitia hec periisse fatendum est Heu misere! Stant feda tuo, vir optime, lecto Signa aliena viri. Fuit hoc violabile corpus: Integer est animus. Mors testis. Porgite dextras Et prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbras Auferat impunis tumuloque insultet adulter'. Exhinc indignans transacte crimina noctis Explicat atque adhibet verbis lamenta precesque. Consolante viro mestam facinusque negante Esse ubi mens pura est, 'Ego me si crimine' dixit 'Absolvo, sceleris penas evadere nolim: Exemploque mei non vivet adultera Rome'. Dixit, et eductum latebris, qui veste latebat, Pectore sub niveo gladium moribunda recondit, Et ruit in capulum, velut hoc relevare pudorem Vulnere prostratum valeat. Sic nota parentem Fama refert volucrem proprio de sanguine natos, Extinctos dire morsu serpentis, ad auras Tollere et illorum exequiis expendere vitam. Horrida conclamant cernentes vulnera, luctus Exoritur: tremuitque domus sub murmure tanto. Brutus ibi solus lacrimas et inania verba Castigat, vir egregius, celata sub alto Pectore cui virtus ingens erat. Ille cruentum Fervidus educens spumanti vulnere ferrum Attollensque manu 'Superos summumque Tonantem Iuro' ait 'huncque olim castum intactumque cruorem, Quod flammis ferroque genus sobolemque domumque Regis et invisum caput ac diadema superbum Nunc, posthac, semper, michi dum lux ista manebit, Persequar eternis odiis, nec regna tenere Ille potest, poterit manus hec dum tela movere'. His dictis, alios eadem iurare coegit Mirantes unde hec audacia tanta repente Pectore sub Bruti vel quo de fonte veniret. Convocat hinc cives: triste et miserabile visu Protrahit in lucem populo spectante cadaver, Ostenditque aliis gladium pulmone tepenti Undantem, pectusque aliis vulnusque profundum. Admonet hunc nate, iubet hunc meminisse sororum; Coniugis ast alium, pignus cui norat amoris Esse domi predulce aliquod. Quo regia pergant Acta docet fastuque ferox adiuta libido. Ira dabat stimulos et rebus consona verba. Purpura cede madens pallorque et frigida membra Et patris atque viri spectacula cruda movebant, Omniaque exuperans fortis violentia Bruti. Illum igitur, quacumque gradum deflexerat, ingens Turba sequebatur ferro succincta virorum Femineique greges crudelia fata gementes, Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama. Quid moror? Historia est multarum maxima rerum. Hoc duce pelluntur reges, exulque senexque Tarquinius moritur, nati omnes diraque coniunx Supplicium scelerum non una morte tulerunt: Corruit, in cineres regis domus alta Superbi. Regnorum hic finis. Post hec meliora sequuntur Tempora, et hinc nostri libertas incipit evi. Annua perpetuos straverunt iura tyrannos Sevaque legitime fregerunt sceptra secures Atque unum pepulere duo. Geminata modestos Ferre magistratus subito nova signa videres. Primus init fasces auctor qui primus adepte Libertatis erat. Studio servavit eodem. Denique quos peperit natos, quod regia mallent Imperia, afflictos virgis truncosque securi Compulit ad mortem pro Libertate serena, Tam simul infelix genitor, quam civis honestus, Tam rigidus consul, quam Libertatis amator. Idem post, regis sobolem fera bella novantem Regnaque vel tali repetentem iure paterna Obvius excepit, iuvenemque superba minantem Vulnere letali transfixum compulit Orco. Sed dum torva fremens odioque accensus in illum Irruit, alterne non vidit cuspidis ictum, Ac pariter cecidere truces; at fortior illum Immoriens Brutus resupinum corpore texit, Victor ad extremum. Sic immemor ille pericli Eruit infandam inde animam et 'Ferus ultor ad umbras, Perfide, Tartareas ferro sequar' inquit 'acuto'. Talia promeritum sexus simul omnis et etas Flevit, et insolitis strepuerunt rostra querelis. Precipue tamen ut proprium luxere parentem Ultoremque pudicitie gratissima matrum Agmina, nec longum cessarunt mesta per annum. Nunc manet his Bruti semper memorabile nomen."