CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PETRARCA.afri-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PETRARCA.afri-02.xml.
Talibus intentum pater arripit atque benigne: "Tempus" ait "celo descendere. Gratia paucis Huc venisse fuit: patienter abire decorum est." "Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit "Pauca michi dubio? certumque remitte futuri." "O nate, exigui solatia temporis" infit "Exigis. Ambigue subito tibi somnia noctis Omniaque implicite vanescent visa quietis: Si qua animo memori vestigia forte manebunt, Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis. Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angit Te magis; et brevibus celeri te subtrahe Phebo." "O genitor, si nota tibi divina voluntas, Sique tibi ante oculos venturum est cernere tempus, Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmus Aspera terribili Latium quassantia motu. Hanibal in foribus stat perfidus. Omnia retro Versa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore. Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti Imperii tam magna duo cecidistis eodem Tempore. Tunc Italis raptus regionibus est sol, Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina. Quid superest? dominum quis nunc manet exitus Urbem? Corruet, an stabit? Quod si frustra arma movemus, Exime tot curas animo tantosque labores: Somnum redde oculis et membris redde quietem. Nam michi si, cogente Deo, patrieque cadendum est, Quid iuvat obniti contra Fatoque prementi Humanas afferre manus? Moriamur inermes! Vivat et in toto regnet ferus Hanibal orbe!" Non tulit indignantem animo pater optimus: "Imo, Imo" ait "armato latronem pellere luscum Finibus Ausonie dabitur. Discedet iniquo Inde animo, metuetque alienam linquere terram Sanguinis ac prede sitiens, at mesta suorum Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget Litora, funesto veritus confligere campo Congressus volet ante tuos. Tu furta caveto Insidiasque viri. Doceant te dira duorum Funera barbarico confecta ferociter astu. I tamen atque hostis crudelem conspice vultum Et dictis intende aurem cautusque vigilque Insidiosa senis versuti percipe verba. Si renuis retrahisque pedem, michi crede, per Orbem Aut timidus videare alius aut forte superbus. Ille quidem varia tentabit flectere mentem Arte dolisque novis, dulcem per singula pacem, Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem, Unicus eversor pacis. Firmissime, persta Propositumque tene. Nil de patrieque tuaque Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram Fata videns, humiles voces summissaque verba Ore dabit ficto: iuvenem semperque secundis Assuetum casus varios librare monebit Fortune, ac multa ancipiti sermone tremenda Proferet eventusque ducum. Cum nulla videbit Verba altum movisse animum, tum tristis et ira Fervidus, arma fremens bellumque, in castra redibit. Pugna erit ambiguo quam spectent Fata favore, Cuius ad eventum toto timeatur in Orbe. Sanctior his preerit castris, dux impius illis: Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modesti Et Pudor et benesuada Fides Pietasque comesque Iustitia et relique vibrabunt arma Sorores; Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia veri Pectora Contemptusque Dei fervensque Libido Cecaque perpetuis crescens sub litibus Ira Et scelerum species horrende ac nomina multa. Victor eris bello tandem, victoria nec te Efferet; ast illum fortuna adversa repente Prosternet. Victus fugiet peregrinaque tanget Litora, qua Grais Asiam regionibus estus Hellespontiaci dirimit maris. Omnia tandem Tentabit, regumque pedes indignaque supplex Continget genua atque aliena precabitur arma, Italicas ardens iterum ruiturus in oras, Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa, Iam longis satiata malis, funesta retrorsum Consilia evertet. Quid multa? Vagabitur exul Pessimus et terras virus disperget in omnes, Romanos in morte petens. Ceu saxea sevum Cum forte in triviis tempestas obruit anguem, Ille furit, moriensque minas vomit atque venenum Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis, Horrificus solo aspectu, postrema cruentus Sibila languentesque oculos attollit et ipsum Sevit in auctorem frustra: sic turbidus iste Mille vias moribundus aget. Quo tempore forte Publica dum perages mandata, videbis inermem Securus, faciemque trucem que terruit orbem. Colloquio festiva dies videatur amico, Tantorum felix Ephesus sermone virorum. Fama quidem mendax falsa cum laude nefandos Equat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum, Horrendum dictu invenit, canit orba per Orbem, Nec dirimit causas. Patriam iuvat ille cadentem, Laudatur; multaque alius cum strage cruentas Captat opes regnumque sibi iaciturus in auro, Hic quoque laudatur. Laudabitur Hanibal atque Scipio: posteritas mirabitur omnis utrumque. Heu par dissimile et diverso sidere terris Illatum! At vulgus discernere quanta sit inter Magnificum ac tetrum facinus distantia, nescit. Quam subito miris animum volet ille loquendo Flectere blanditiis! seu sunt hec Punica semper Pectora, seu laudem virtus vel ab hoste meretur, Precipue tam rara quidem. Verum illa iocosum Qualiacumque tibi risum fortasse movebunt; Nil aliud. Sic ille graves in morte reflexus Quum dederit falsaque animum spe paverit amens, Tandem Bithinica ruet imperterritus aula, Dux atrox, Urbique metum depellet et Orbi. Hostis fata vides, tanto quem tempore tellus Sustinet Ausonie. Quod si Romana requiris, Pauca, sed e medio Fatorum intentus acervo Accipe. Proclivem faciet victoria presens Ad reliquas facilemque viam, nullumque pudebit, Quem teneat Carthago potens, apprendere portum. Illa iugum populos et ferre tributa docebit. Ilicet Etholus consurget vanus ad arma, Proruet Anthiocus; fratris iunioris et illum Vincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous, Ut Zephirus pridem ac pluvialis noverat Auster. Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnes Vincet Roma minas et totum proteret Orbem. Victa iugum regna excipient: sub legibus ibunt Mox Galathe Macedumque furor; nil regia possunt Nomina, nil patrum egregii prodesse labores. Magnus Alexander totiens revocatus ab urna Si redeat, mea sit quenam sententia nosti: Grecia cunta brevi procumbet tempore victa Et male cesorum penas dependet avorum. Hic placet et Glabrio et spectata modestia Memmi Flaminiique animus, claris qui crescere factis Incipit et tecum tentat certamina fame. Res instant varie, series quoque longa laborum: Florida namque viris venit armipotentibus etas. Hec michi iam Scauros, Drusos crebrisque Metellos Insignes titulis et nomina clara Nerones Protulit. Hoc olim veniet de stipite ramus Pestifer ac populis umbra nociturus iniqua. Iam sensim assurgunt rigida virtute Catones. O utinam domus illa minus foret invida nostre! Surgunt Emilii, quorum de gente nepotem Elige, qui nomen gestis mereatur avitum, Relliquiasque tuas ferro consumat et igni, Durior id meritis odioque accensus honesto. Longius incedam; iamque hinc Sillamque ferocem Pompeiosque graves animosaque pectora Bruti Ante oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrum Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia ventum est Cesareumque genus toti dominarier Orbi Prevideo. Quid cunta sequor? Non ditior unquam Urbs animis erit egregiis ducibusque supremis. Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratro Unus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum Signa ferat Libiamque iterum premat, inclita regum Colla triumphali victor fracturus ab arcu, Bisque sub extrema Latium formidine solvat Obsidione gravi, calidaque reversus ab ora Atque Alpes subito iussus transire nivosas Preter Aquas Sextas - dicunt sic nomine vallem - Theutonicum insigni compescat strage furorem; Post simili ardentes prosternat vulnere Cimbros. Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti, Nunc, iuvenis memorande novis per secula factis, Magnus item iuvenis veniet; nec dignior alter Nomen habet magni. Hic Tagum Bethimque et Hiberum Coget ferre iugum dominumque agnoscere Tybrim. Hic idem nimia civem feritate rebellem Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum Invidia; atque alios patiaris ad alta volare. Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota Cesserit: illa novis semper parat integra partem. Vita brevis, rerumque venit longissimus ordo. Quid fiet, nisi queque suos produxerit etas Venturis qui sponte velint occurrere fatis? Sufficeret cunti spatio si temporis unus, Publica res poterat duce te contenta fuisse. Tu siquidem letus mecum, dum bella gerentur, Hic eris, et iuvenem egregium laudabis ab alto. Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt Gesta viri, plectroque aliis maiore canenda. Namque hic precipiti - sit fas dixisse - volatu Victor ab occasu discedens victor ad ortus Perveniet nomenque Italum super astra levabit. Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis Larga volet ditare ducem; moderatior autem Implendusque animus paucis, quod laurea triplex Stringat honesta comas, quod ter sua Roma verendo Exstantem curru videat, contentus abibit. Hic et piratas pelago depellet ab omni: Vincetur Iudea tenax, Armenia duplex, Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges, Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem Omnia vincentes rigidam veniemus ad Arthon. Et glaciale solum, Tanaim et Meotida duram Ripheosque procul tangemus in ethere montes. Attriti longo fugient certamine reges Et vitam simul et regnum bellumque perosi. Caspia calcabunt victores claustra, Sabeam Turicremasque domos: intacti limina templi Intrabunt cernentque aditi penetralia sacri. Purpura non illos, non gemme aurumque movebunt: Thesauros inter medios mucrone trementi Paupertas Romana venit nec tangitur illis. Insula non toto restabit libera ponto, Non tellus seu pressa vagis seu stantibus astris. Aula sub imperium veniet ditissima Cipri, Creta superstitionum ingens domus atque magistra Euboicumque latus, Phebo Rhodus inclita et undis, Tum salis Egei, celo velut astra sereno, Ciclades effuse medio, clipeusque potentis Trinacrie et crasso dives Sardinia celo Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis, Et quicquid Tusco iacet equore, quicquid Hibero, Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementem Ibit in Occeanum? Fortissimus ille nepotum Unus erit magno semper cantandus in orbe, Gallica qui vario complebit rura pavore Et fluvios atri violabit sanguinis unda. Inde procul celo et terra pelagoque repostos Auricomos rapido calcabit Marte Britannos, Stringet; et indomito luctantem gurgite Rhenum Pontibus, hostilesque tenens cum milite fines Tristia ceruleis Germanis bella movebit. O felix si forte modum sciat addere ferro! Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentis Victrices per cunta manus in publica vertet Viscera, civili fedans externa cruore Prelia et emeritos indigno Marte triumphos; Me tamen infami tam multa decora furore Commaculare pudet. Quam turpiter omnia calcat Ambitus, ut totum imperium sibi vindicet unus, Primus et exemplum reliquis, spolietque superbus Erarium miserosque novo legat ordine patres! Hec et Pharsalicas mortes Ephireaque arma, Thapsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta, Omnia pretereo. Succedet maximus illi Inde nepos clara veniens a stirpe sororis. Hic michi longinquos mittet sub legibus Indos, Egiptumque ferox et barbara sistra moventem Uxorem Latii capiet ducis; inde per omnem Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos. Hic parere ferum Romanis fascibus Histrum Perdoceat, gemineque solum quod subiacet Urse. Hic Urbem tribus invectus do more triumphis Edicet toti precepta incognita mundo, Et summo celsus solio summissa videbit Sceptra sibi summosque duces atque agmina vulgi Munera ferre omnes studioque ardere placendi. Iam senior rigidos bello contundet Hiberos. Ultimus ille labos: exhinc tranquilla sequuntur Secula: tum gemini claudentur tristia Iani Limina et erati iungentur cardine postes, Inde gravem tumulo mittet veneranda senectus Digressum amplexu et dilecte coniugis ulnis. Huius post cineres video Romana reverti Fata retro et pulcros prolabi ad turpia mores. Hei michi! quid moreris? Tecum moritura propago Nominis est nostri. Sed tu tibi debita nactus Alta petes convexa poli. Quid turba superstes, Ludibrium mundi generisque infamia primi? Tartara conspicient meriti Stigiosque recessus. At nimium propero: video par nobile, natum Atque patrem et gemino Capitolia leta triumpho. Laurea bina viret, duplex quoque purpura, currus Non videor spectare duos, contenta sed uno It Pietas: nova res equidem et dignissima fama. Corruet his ducibus Ierosolima, victaque ferro Inclita relligio. et gladiis perrumpere sacra Fas erit et poterunt populi peccata mereri. Ulterius transire piget; nam sceptra decusque Imperii tanto nobis fundata labore Externi rapient Hispane stirpis et Afre. Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendas Relliquias gladii fastigia prendere rerum?" Amplius urgentem quoniam frenare dolorem Non poterat, rupit lacrimis et voce loquentem: "Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebit Fortune? Prius in Stigia convulsa paludes Astra cadent; prius ethereo arbiter Orci Victor erit solio celique tonabit ab arce, Africa quam Rome victrix sua iura suumque Nomen in eternum rapiat". Non longa dolentem Passus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque: Vivet honos Latius, semperque vocabitur uno Nomine Romanum imperium; sed rector habenas Non semper Romanus aget; quin Siria mollis Porriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxque Grecia, et Illiricum: tandem cadet ista potestas In Boream: sic res humanas Fata rotabunt. Forte sub extremos annos mundique ruentis Interitum ad proprias sedes Fortuna redibit. Altius incumbes atque urbis cetera nostre Fata petes. Unum hoc de pluribus ille supernus Abscondit sub nube Deus; sed, noscere quantum Permissum est animi augurio, non victa sub hoste Roma ruet, nullique data est ea gloria genti, Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annis Rimosoque situ paulatim fessa senescet Et per frusta cadet. Nulla unquam, nulla vacabit Civilique odio et bellis furialibus etas. Tempus adhuc veniet cum vix Romanus in urbe Civis erit verus, sed terras lecta per omnes Fex hominum; tamen hec sese male sana cruentis Turba premet gladiis, et ni fortissimus unus Vir aliquis dignus meliori tempore nasci Opponat sese medium frontemque manumque Litibus ostendat, su quodcumque cruoris Pectoribus miseris, per mutua vulnera fundant. Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim Condita sideribus, quamvis lacerata malorum Consiliis manibusque, diu durabit eritque Has inter pestes nudo vel nomine mundi Regina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi; Qualiter annosum vires animusque leonem Destituunt, sed prisca manet reverentia fronti Horrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus. Umbra sit ille licet, circum tamen omnis inermi Paret silva seni. Sed quis vel noscere certam Audeat, aut rebus tantis prefigere metam? Vis loquar? In finem, quamvis ruinosa, dierum Vivet et extremum veniet tua Roma sub evum Cum mundo peritura suo." Sic fatus ab alto Pectore suspirans tacuit, dextraque sequentem Per nitidum conducit iter. Iam prona cadentis Calcabant convexa poli, gradibusque suprema Linquebant levibus. Qui lumine terga feriret Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum, Athlantisque ruens de vertice plena propinqui Cinthia conspecti splendebat ymagine fratris. Hic iterum genitor sacro veneranda resolvit Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus Captus et eternos tenuerunt astra meatus. "Nate, prioris" ait "solamen et optima vite Pars michi, qui leto cumulas nunc gaudia celo, Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus Mortalem videar michi me felicior ipso, Huc aures intende pias et pectora veri Plena refer. Mora nostra brevis, namque invida noctis Umbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra. Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt; Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde Vir etenim sperare potest populusve quod alma Roma nequit? Facili labuntur secula passu: Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra, Umbra estis pulvisque levis vel in ethere fumus Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta Gloria? quo tanti mundo fugiente labores? Stare quidem vultis, sed enim rapidissima celi Vos fuga precipitat. Cernis quam parva pudendi Imperii pateant circum confinia nostri? Hec tamen heu quanto nobis extenta labore! Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo! Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni Penitet incepti: totius sola sit Orbis Roma caput, terris dominetur sola subactis. Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum Invenis? Angustis arctatus finibus Orbis Insula parva situ est, curvis quam flexibus ambit Occeanus, viden ut parvus cognomine magno? Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes, Multa tenent silve; pars rupibus hispida torpet, Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore, Serpentumque domos calidis tegit estus harenis. Utque simul totum videas, huc lumina volve. Verticibus celi adversos atque alta tenentes Cernis stare polos, subiectaque cunta duobus Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic Quod victum prestare queat. Qua semita solis Latior, obliquusque vagis it circulus astris, Ignibus arva rubent, mediusque exestuat ingens Pontus et ardorem celi male temperat humor Subditus. Huc olim Argolici finxere poete Convenisse deos, potuque ciboque refectos Ethiopum cum rege gravis duxisse sub umbra Athlantis placidam tranquillo numine noctem: Quod fictum est ideo quia numina magna putabant Sidera, que liquidis primum vescuntur in undis, Ethiopum quas litus habet, mox fessa videntur Vergere ad occasus, ubi maximus eminet Athlas, Ultima terrarum qui possidet: ille paratus Excipit ac magno venientia contegit antro. Sed redeo: mediam vetitum est attingere zonam, Etheris hinc etenim vos inclementia longe Summovet; at circum flammis permixta tepescunt Frigora; sic gemina mortales sede fruuntur. Altera sed vobis est invia: separat illam Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat Parva, sed hec vasto nimis interrupta locorum Desertoque habitu; linguarum dissona multum Murmura, diversi mores. Hec crescere famam Impediunt; nulli toto cognoscier orbe Contigit. Extrema quis erit bene notus in Artho, Et Nili ignotum continget nomine fontem? Quem sua Toprobani commendet gloria et idem Litus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsum Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam; Septa sed arcta vetant. Angusto carcere clausos Somnia magna iuvant; at cum lux ultima somnum Excutit ac tenebras adimit, tum cernere verum Heu miseri sero incipiunt, et tempora retro Nequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes. Illa quoque in vobis ridenda insania mentes Occupat: eternum cupitis producere nomen, Secula demulcent animos numerosa, venitque Posteritas longa ante oculos; libet ire per ora Doctorum extinctos hominum, clausosque sepulcro Liberiore via per mundi extrema vagari. Vivere post mortem, violentas spernere Parcas Dulcia sunt, fateor, sed nomine vivere nil est. Vivite sed melius, sed certius: ardua celi Scandite felices, miserasque relinquite terras. Hic vos vita manet, quam secula nulla movebunt, Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat estas, Anxia solicitam quam non opulentia reddet, Querula non mestam paupertas, pallida non mors Obruet, haud nocuo vexabunt sidere morbi Corporis atque animi. Sine tempore vivite; nam vos Et magno partum delebunt tempora nomen, Transibuntque cito que vos mansura putatis. Una manere potest occasus nescia virtus. Illa viam facit ad superos. Hac pergite fortes, Nec defessa gravi succumbant terga labori. Quod si falsa vagam delectat gloria mentem, Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpus Hoc cadet et cedent indigno membra sepulcro; Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus Occidet: hinc mortem patieris, nate, secundam. Clara quidem libris felicibus insita vivet Fama diu, tamen ipsa suas passura tenebras. Ipsa tuas laudes etas ventura loquetur: Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebit Immemoresque dabit post secula longa nepotes. Magna geris, maiora geres, immensaque victor Conficies tu bella manu et dignissima fama: Res multis laudata quidem laudandaque multis. Cernere iam videor genitum post secula multa Finibus Etruscis iuvenem qui gesta renarret, Nate, tua et nobis veniat velut Ennius alter. Carus uterque michi, studio memorandus uterque: Iste rudes Latio duro modulamine Musas Intulit; ille autem fugientes carmine sistet; Et nostros vario cantabit uterque labores Eloquio, nobisque brevem producere vitam Contendet; verum multo michi carior ille est Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus. In quod eum studium non vis pretiumve movebit, Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri; Magnarum sed sola quidem admiratio rerum, Solus amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt? Iam sua mors libris aderit; mortalia namque Esse decet quecumque labor mortalis inani Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum Progenies servare velit, senioque nocenti Vim facere ac rapido vigilans obsistere seclo, Non valeat, tam multa vetant; fatalia terris Diluvia et populos violentior estus adurens, Et pestes rerum varie celique marisque, Bellorumque furor toto nichil orbe quietum Stare sinens, libris autem morientibus ipse Occumbens etiam; sic mors tibi tertia restat. Quot modo in extremo claros Oriente vel Austro Esse viros reris? tamen ad vos mittere nomen Non potuere suum. Quot prima etate fuisse Illustres famamque ausos sperare perennem, Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque Estis in angusto positi. Que cunta videntem Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane Viderit in terris quo te sermone loquatur. Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur Te docilem, humanum, iubeo, contemne favorem, Neve ibi tantarum rerum spem pone tuarum. Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus. Gloria si fuerit studiorum meta tuorum, Pervenies equidem, sed non mansurus, ad illam. Premia sin autem celo tua, nate, reponis, Quo semper potiaris habes sine fine beatus Et sine mensura. Quod si dulcedine fame Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis, Quod preclara tuo stat gloria fixa labori Polliceor: veniet pretium tibi, nate, quod optas; Illa vel invitum, fugias licet, illa sequetur. Ut sub sole vagum comitatur corporis umbra Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa Flectitur et stat, si steteris; sic fama volentem Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum Dixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbram Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est Qui terit etatem frustra corpusque fatigat, Aut animum curis onerat, nichil inde reposcens Ni laudem et vanos populi per compita ventos. Quenam igitur queres mea sit sententia. Dicam. Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum Umbra sequatur iter; Virtutis amore laboret Hic alius, celumque sibi sit terminus, et non Gloria, que meritos sequitur, vel spreta, labores. Ergo age, nate, viam, tibi quam super ardua monstro, Ingredere, aut potius ceptum ne desere callem. Publica res duce te vigeat, victrixque supremo Cardine Fortune sedeat. Spectabit ab astris Quicquid ages placidus rex cunta tegentis Olimpi, Letus honore tuo, sed nullo letior actu Quam quod te patrie baculum superesse labanti Nomen et hoc merito Scipionis habere videbit, Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt. Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti: Post studium recti patrieque parentis amorem Proxima de caris tibi cura supersit amicis. Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti. Rebus in humanis nil dulcius experiere Alterno convictu et fido pectore amici. Est equidem e multis tibi nunc certissimus unus Lelius. Archani sit conscius atque minister Ille tui, rogat affectus pectusque profundum Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo Lelius alter erit domui claroque nepoti Carus et eximio pariter coniunctus amore. Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum Lelius et Scipio celebrabitur inter amicos Quos tulit extrema veniens ab origine mundus, Cum duo sint paria et longo distantia tractu. Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum Despice plebeium, quoniam de plebe verendi Surrexere viri, quos nobilioribus equos Viva tulit Virtus animusque parentibus impar." Dixerat. Ille autem: "Tua per vestigia quamquam Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori Defuerim. Tamen admonitus vigilantior ibo Quo me, sancte, vocas, genitor. Sed multa monentem Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror". Mestior ille: "Equidem! tua te, dulcissime, virtus Aspera cunta pati doceat. Quid Fata reservent Ultima preclaro malis nescire labori. Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque - Experiare licet, facili contentus abito Vindicta. Non arma tibi, non castra movenda, Etsi forte queas. Prestat quamcumque subire Fortunam: patriam servatam perdere noli Et meritum vastare tuum. Fugat illa? recede. Non revocat? persta. Sed preclarissimus exul Viventi illatum moriens ulciscere verbo Dedecus, et patrie cineres atque ossa negato, Ingratamque voca, memorique inscribe sepulcro. Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra. Iamque vetor traxisse moras. Memor ergo parentis, Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem; Isque viam post te tua per vestigia servet." Dixit et equavit fugientia sidera cursu. Interea lux orta super tentoria fulsit Irrupitque ducis durum rubicunda cubile. Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo Attonitum subito somnusque paterque relinquit.