CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus PEROTTI.epit-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PEROTTI.epit-01.xml.

Documentum PEROTTI.epit-01.xml in db pdill0


1. epitaphium Ptolemaei e Graeco translatum Mortalem uitam perituraque membra dedere Fata mihi, et summum praestituere diem. Sed tamen ambrosia uescor terramque relinquo, Ingenio cursus dum noto sidereos. 2. epitaphium Platonis e Graeco translatum Sol genuit terris Epidaurion atque Platona. Hunc animis, illum corporibus medicum. 3. Sol genuit terris Asclepion atque Platona. Scilicet hic animam, corpus ut ille regat . 4. epitaphium Virgili Maronis Pascua qui cecini, cecini qui rura ducesque. Hoc claudor tumulo, mens tamen astra tenet. 5. epitaphium Virgili Maronis Sicanius fuit hie romano daemone uates, Ascraeusque simul Maeniusque simul: Sicanius siluis, laetis Ascraeus in arvis. Maeonius tandem dum fera bella canit. Quod tres praecipui Graiorum habuere poetae. Unus, uix credas, hoc Maro noster habet. 6. epitaphium Caesaris I nunc et rebus animos extolle secundis: Qui modo Caesar erat putrida terra iacet. 7. epitaphium Scylli catuli Est natale solum nobis Florentia, nomen Scyllus: sarcophagum maxima Roma dedit. Quinque mihi uitae finem nova lustra tulerunt, Attamen aeternus carmine uatis ero. 8. epitaphium Zucarinae catellae amoenissimae Nomina cui dederant dulces ab arundine suci, Extremum clausit pulchra catella diem. Candidior cycnis fuerat niueisque ligustris, Uoce minax, quamquam corpore parua foret. Inque fores saeuis ardebat dentibus, inque Notes alludens, placida, mitis erat. Mox periit, postquam bis quinque peregerat annos. Deliciae domini, blanditiaeque domus. Et cui iam dederat formosa Bononia uitam, Attulit. heu! miseram barbara terra necem. 9. epitaphium Iacobi Veronensis Inuida fata, mihi fidum rapuistis amicum: Ad superos dignus qui ueheretur erat. Ista deum pietas: auferre heu sidera mundo Atque ea supremi ponere in arce poli. O utinam nostro redimi uel funere posses, Uel me ad te celeri ferre, Iacobe, gradu! 10. epitaphium Iulii astrologi Extinctum, dulces, quidnam me fletis, amici, Atque immaturam dicitis esse necem? Innumeris hominum subiecta est uita periclis, Fataque cuique suam praestituere diem. Quod nobis fuerat concessum uiximus, at nunc Acciti debitum Sponte subimus itier. Destituit terras animus caelumque reuissit, Quae coluit uiuens functus ut astra colat. 11. epitaphium Pierii Antonii Benteuolei Pierius iacet hic facundi Antonius oris Splendida quem genuit benteuolea domus. Occidit heu iuuenis, lustris uix quinque peractis, Moribus at pulchris et grauitate senex. Claruit ingenio, dicendi claruit arte: Huic Natura bonum quod fuit omne dedit. Dulcis erat, uehemensque simul, seu carmina uellet Scribere, seu uellet uerba saluta modis. Et coluit mira semper pietate parentes; Uouerat et totus principis esse sui. Hunc solum puraque fide studioque secutus, Et nil Nicoleo principe maius habens. Hinc adeo carus domino ut nil carius esset: Iussus ab hoc tumulum condier ante suum. 12. epitaphium Federici Benteuolei fratris Pierii frater saxo Federicus eodem Clauditur: heu fato raptus uterque pari est. Fratre minor fuerat, uirtute atque artibus idem, Atque idem morbus finis utrique fuit. Occupat hunc febris post fratrem luce sequenti, Et decima fratrem luce secutus obit. Principis heu qualis luctus maerorque parentum! Praeteriit siccis funera nemo genis. Ast uelut hac illi concordes luce fuerunt, Sic nunc unanimes sidera clara tenent. Corporibusque uelut terra requiescit uterque, Sic animis caelos sanctus uterque colit.