CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus PEROTTI.epig-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PEROTTI.epig-01.xml.

Documentum PEROTTI.epig-01.xml in db pdill0


1. Quid sis exiguus si quis te forte rogarit, Parve liber, "dominus" dic "mihi talis erat". Convenit huic libro dominus dominoque libellus, Exiguus liber est, exiguus dominus. Adde quod ambobus sunt et concordia vota: Hic vitam domino poscit at ille libro. 2. Laudarunt alii iam te, mitissime princeps; Isotta a multis est celebrata viris: Quare ego non laudem laudatos tempore in omni? Haec igitur laus est una canenda mihi: Haud alius quisquam est princeps hac virgine dignus, Haud alia est tanto femina digna viro. 3. Cinxisti viridi Caesar mea tempora lauro, Ecce meas ornat sacra corona comas: Non mea me virtus tali nunc munere dignum, Sed dulce effecit principis ingenium. Diique deae precor pro me, mitissime Caesar, Persolvant meritis praemia digna tuis, Ast ego quo tanto tibi sim pro munere gratus Cantabo laudes dum mihi vita tuas. 4. Mortalem vitam perituraque membra dedere Fata mihi et summum praestituere diem; Sed Iovis ambrosia vescor terramque relinquo Ingenio cursus dum noto sydereos. 5. Conveniunt domino quae scribis munera, Vulpes: Ut sine pelle agnus sic sine mente puer. 6. Imperio quamvis subsint mea fata sororum, Quae properant vitae frangere fila meae, Cum tamen aethereos motus indagine lustro Cum Iove perpetua perfruor ambrosia. 7. Ridiculam, quaeso, mihi nunc expone fabellam Et referam meritis praemia digna tuis: Cur, cum de saevo Martinus nomina Marte Sumpserit, in Bacchum sic sua bella gerat. 8. Quid agis, ignarum volgus? quid thura relinquis; Cumque deos placas turbida musta geris? 9. Cerne triumphales circum mea tempora lauros, Imposuit capiti Caesar utraque mano. Quaeris quae tanto victoria digna triumpho Extiterit? nostra est arte repulsus amor. 10. Inclita castelli quicumque pallatia cernis! Haec sunt a domino condita tecta suo. Ille est Sismondus bello vir clarus et armis, Italiaeque tremor, Italiaeque decus. Ille est qui veteres summa probitate parentes Exuperat gestis clarus ubique suis. 11. Sim licet, heu, primo fraudatus flore iuventae, Diraque fila soror fregerit ante diem, Me tamen haud rapidae premit inclementia mortis, Haud inmaturo gloria rapta mihi: Vos premitis, fratres, et tu, germana, paterque, Quodque mei cogor linquere templa Dei. Vestrum erit, o fratres, genitor, mitissime princeps, Hunc tumulum lachrimis condecorare piis. 12. Cur te omnes Iacobum vocitent, tantum ipse Iacobum, Qua movear causa scire, Iacobe, cupis. Barbarus et rudis est, Iacobe, o quicumque vocarit; Barbariem ut fugiam laudo, Iacobe, magis; "Esse" inquit "brevior cupio" hic, tu: "longior", ergo Sit tua barbaries longa brevisque mea. 13. Ite, mei versus, iam sacrum visite vatem, Visite et o iussos iam, mea turba, lares. Ibitis et dominum sacra invenietis in aede, Inter Musarum Pieridumque choros. Ille est qui nobis misit modo carmina, Vulpes: Carmina de Phoebo vel Iove digna legi. Ille est qui saevas cantando flectere tigres Quique potest diras usque movere feras. Ille potest silvas, montes atque aspera saxa Ducere, tam blandum candida lingua canit; Et posset celeres cantando sistere rivos Et simul undosum voce tenere fretum. Cesserit huic Stygie crudelis ianitor aulae, Monstrum horrendum, ingens et furiale nimis, Riserit et Tityus madidis invitus ocellis, Siccaque voce viri mansuerit urna parum. Multa loquor: vati Phoebus sua carmina donat, Donat et Aoniam Calliopea lyram, Nemo adeo immitis, durus, trux, impius, atrox, Ferreus, indomitus, vel ferus, asper erit, Quem non divini moveat facundia vatis: Sermonis puri gratia tanta viget! Ibitis et dominum sacra invenietis in aede, Inter Musarum Pieridumque choros. Voce verecunda "Salve, o clarissime vates", Dice", sic noster nos modo mittit herus. Accepit laeto inter tua carmina vultu Carmina quae laudas sunt monumenta suae, Iamque, his perlectis, tibi respondere parabat, Atque erat in manibus carta soluta suis, Cum stetit ante oculos dignissima turba dearum, Urania et Clio, Calliopeque simul Et dulces Erato, Euterpe dulcisque Thalia, Melpomeneque simul Therpsichoreque simul, Et quam praetereo numerando Polymnia Musis, Aurea cui facies, aurea vestis erat. Pallor in ora ruit, steterunt formidine crines, Poplite succiduo corpus inane tremit. Ac mox sacrarum sic incipit una sororum, Sive haec Calliope, sive Thalia fuit: "Siccine Musarum didicisti numina, demens, Siccine sacratum spernere, stulte, chorum? Non pudet oh! dulces iterum revocare Camenas Rursus et iratas voce ciere deas? Haud memor es quantum poteras iam carmine, quantum, Et paribus poteras imparibusque modis? Exorare ferum potuit tua lingua tyrannum, Crudelemque piis flectere blanditiis? Lusisti teneros olim lascivus amores Victaque ob ingenium dura puella tuum est; Sed tibi tum faciles dictabant carmina Musae, Prestabatque suam pulcher Apollo chelim. Tu vero ingratus divinaque munera spernens Iurasti sacras linquere vello deas, Atque "abeant procul hin Musarum numina", dixti, "Cum cythara pariter carminibusque suis". Ah scelus, ah facinus! Nostro est iam digna coturno Prosa, refers, amat hanc inclita turba virum. Lascivum carmen, tenerique facessite versus, Prosa mihi gravis est, prosa sequenda mihi". Sic libitum? Dulces igitur vexare Camenas Desine tamquam sacras sollicitare deas. Non venient ad te post haec vel saepe vocatae Thespiades, multo pulcher Apollo minus. Haec eadem nobis residet sententia mentis, Omnibus haec duro pectore fixa manet. Sermonem posthac, Nicola e, capesse solutum, Lascivos versus carmina nostra sine, Scribebas tenerae versus, sepe puella tibi Ut potuit dirum carmen flexisse tyramnum Sic queat immitem flectere prosa virum. Haec me iussa tibi voluerunt ferro sorores; O nobis olim dulcis alumne, vale". Dixerat, obstupuit dominus gelidusque pererrat Ossa tremor subitae et prosiliunt lachrimae "Quid spectatis" ait "stricta me fronte, Camenae, Hoc meruit nostrae simplicitatis opus. Nunquam ego contempsi Musas, non carmina sprevi, Et nos et testor numina sacra deum, Sed quod dura mihi vetuit natura remisi. Nam vetuit nobis carmina dira prius; Non bene quem dederit natura remittitur error; Quis potuit genio verba dedisse suo, Huic uncta potius licuit certare palestra, Huic volueris cursus, gloria magna fuit. Ille ratem, hic celerem melius scit ducere currum, Huic lepores illi prelia saeva placent, Ingenium voluit varium natura dedisse; Sic dedit illa viris, sic dedit illa deis. Curat Iuno aerem tenuem sed Iupiter ignem Et mare Neptuni, tartara Ditis opus Et sua duntaxat sunt curae vina Lieo, Cura eius vinum est, Pallas diva tua, Est Phoebi medicina sui sunt praelia Martis, Auctorem celebrant florida prata Palem Et sata flava Ceres, partus Lucina novellos Curat et aeternos Vesta severa focos; Fata igitur passus cunctos diversa gubernant: Illa reguntque homines illa reguntque deos, Fata dedere mihi facilem perscribere, mihi Vix ea fatus erat "Ium", sic ait una sororum, "Gaude igitur prosa, carmina nostra sine Prosa tuum sit opus, prosa rescribere Vulpi Cura, suos versus dulciter ille canat; Illum amplectemur illique favebimus omnes, Ille unus nobis gratus alumnus erit, Quamque tibi Caesar huic nos donare coronam Et sacrum volumus sic redimire caput". Dixit et una omnes flentem liquere Perottum. Illeque nos iussit cuncta referre tibi, Ut tu qui saevos posses mulcere dracones Nunc revoces faciles in sua vota deas; Tunc tibi pro centum rescribet carmina mille Proque una laudes tunc tibi mille canet. 14. Sis licet immitis, diraque e tigride natus, Ferreus indomitus trux ferus asper atrox. Dulce mihi tamen est saevo servire tyranno, Hanc requiem menti fata dedere meae. 15. Suxme Cronide Caererisque et dona Liei Et referas quae sint dulcia dona magis, Da veniam quarti si desunt munera divi, Sacra dies vetat hoc religioque tua. 16. Si fletu redimi vitam natura dedisset Et flecti lachrimis impia fata piis, Quem nunc exiguo cernis sub marmore clausum Aequales inter viveret ille suos. Hunc patria, hunc cives, pueri, iuvenesque senesque, Hunc unum tota plorat et Italia. Sed revocare gradum prohibent crudelia fata, Extinctus nulla lege redire potest. Ast viget ingenium probitas, viget inclita virtus, Ingenio laudem nulla procella rapit. Haec Lamolae famam aeternam laudemque Perhennem praestabunt; patriae lux fuit ille suae. 17. Ingenio clarus, linguaque peritus utraque Virtutis specimen Lamola morte perit. I nunc et rebus animos extolle secundis: Qui modo tantus erat, nunc brevis urna tegit. 18. Munera Flaminiae quae de regione tulisti Accepi magnis dona sacrata deis: Altera Flava Ceres et amat ferus altera Mavors, Illa deae sacra sunt, sunt ea sacra deo; Et quae evasa mihi modo munera tanta tulerunt, Quidni?, sunt sacris inclita numinibus; Illic rex superum tegitur sub imagine tauri, Ast hic sub cerva diva pudica latet: Non his argentum non ullum praeferas aurum. 19. Exiguum, Galeaz, vatis nunc accipe munus, Exiguus vates munera parva tulit; Magna ego misissem, si vellem magna remitti, Ut tibi parva dedi, sic mihi parva dabis. 20. Aedere dum nostros properabam forte libellos Parvaque iam domino munera ferre meo, Incidit in podagram dominus, saevoque dolore Vexatus clausas continet usque fores. Sic miser ante fores sedeo, sto nocte dieque Atque "veni" nemo, vel mihi dicit "abi", Dii potius tantos in me transferte dolores, Salvaque pontificis reddite membra precor. Namque aliter podagra maestus, chiragraque laboro; Nil moveor: podagra est; nil capio: chiragra. 21. Unum oculis, alium pedibus natura carentem, Informemque suis fecit utrunque malis. Addidit ingenium qua nil praestantius unquam Vel dedit illa viris vel dedit illa deis; Ingenio superant iniustae novercae naturae, Prospicit et vitio doctus uterque suo, Fert humeris claudum caecus graditurque per orbem Illius iste oculis huius at hic pedibus. 22. Omnia sunt, Caesar, quae mittitis aurea nobis, Aureus est crater, aurea poma, puer, Aurea cum, Caesar, sint omnia, nescio quid sit, Quod remanet dulce est, dulcius est quod abit. Principis ante fores nuper dum forte sederem Corpore parva aderat pulchra puella tamen, Corpore parva quidem pedibus sed longior ulna. Quid hoc significet scire Iacobe velim. 23. Principis ante fores nuper dum forte sederem Corpore parva aderat pulchra puella tamen, Corpore parva quidem pedibus sed longior ulna. Quid hoc significet scire Iacobe velim. 24. Prima sedes nobis fuerat Florentia, nomen Scyllus, sarcophagum splendida Roma dedit. Quinque mihi vitae finem nova lustra tulerunt, Sed tamen eternus carmine catus ero. 25. Sunt duo qui subigunt, duo sunt, Theodore, subacti, Continet hoc unus perpetuusque thorus, Quatuor hos dices non bis nisi sumpseris unum Qui mediusque iacet fertque quod ipse fecit 26. Quinque ego pontifici dederam, Faustine, libellos Versos Romanam nuper in historiam: Hic bis terque dedit nobis numismata centum Aurea de sancto munera prompta sinu, Ornavitque domum titulis fratresque patremque, Quamque mihi tribuit fama perennis erit. Tu dic si qua queat nunc tantis digna referri Gratia pro meritis muneribusque piis. Nam post offitium, posi vota animumque fidelem Nescio quod munus pauperis esse queat. 27. Dii tibi, Sancte Pater. dent longos Nestoris annos, Perpetuam vitam, perpetuumque decus. Me prius immanes pellant sub tartara Parcae, Iupiter aut saevo fulmine membra terat Et prius aut vivo coram te terra dehiscat, Aut me importuni sorbeat unda maris, Vel prius immites lacerent mea membra leenae, Defuncto desint ante sepulchra mihi, Quam tibi quicquid, idest animus cor vota fidesque, Quamque dedi mentem desinat esse tua. Quod tua si nobis dederint in carmina vires Numina, posteritas te sine fine canet. 28. Invida me postquam traxerunt fata sub umbras Nec nostro est posthac terra premenda pede, Saltem si qua animis residet pietatis imago Exequias misero nunc mihi ferte precor, Nec desint lachrimae nec desint funera nobis, Perpetuus tumuli nec mihi desit honos: Ille ego qui nuper domino ducente per urbem Vertebam in saltus lumina vestra meos Corpore parvus eram geminis non longior ulnis, Sed fuerit brevitas haec nimis apta mihi. Membra decora inerant, collum tendebat in arcum, Cervicem argutus pectora latus eram, Nec cursu aut salto fuerat praestantior alter, Nec melior gressu nec levitate prior, Ipse ferox aliis crudelia bella movebam Quamlibet haec fortis bella timebat equus, Non tamen aut duri statui fera praelia Martis, Aut mala Bellonae pulverulenta sequi. Ducere sed placidam vitam dominique vocari Delitiae pariter blandiciaeque mei. Quid tamen ista iuvant? quid prosunt munera dotes? Quid iuvat et Domino sic placuisse meo? Omnia morte ruunt. Quid nunc spumantia prosunt Frena? quid et nobis additus arte decor? Flete meam mortem, pueri florensque iuventus, Ornate et lachrimis funera nostra piis, Hoc solamen erit nobis, haec una voluptas. Perpetuum saltem sic mihi nomen erit. Te vero imperium nostri cui fata dedere, Per superos oro, nomina magna, deos Ne pigeat rigidum corpus mandare sepulchro Saxaque cum geminis addere carminibus. Quam fuerim domino gratus vis scire, viator? Iudicat hoc marmor corpora nostra tegens. 29. Dulcis amice, redi, nocet haec absentia .nobis, Nec datur ulla quies, dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, si quid promissa fidesque, Si pia lingua potest, dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, si qua in te cura relicti Aut si qua est pietas, dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, tenuit satis hospita terra, Externique lares, dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, Zephiroque velocior omni Curre memor nostri, dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, nec tempora noctis iniquae Nec metuas imbrem, dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, redeunti victima vota est Et pia thura focis. Dulcis amice, redi. Dulcis amice, redi, sine te miseratus amicum. Dulcis amice, redi, dulcis amice, redi.