CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PERISAUL.triu-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PERISAUL.triu-02.xml.
Hactenus ancipitis temeraria vota iuventae, Nunc mage stulta canam tragico comitanda susurro Quae male agunt homines, retinet quos grandior aetas. Haec dum plus sapere, ac dum noscere plura deceret, Tunc magis insanit, caeco raptata furore. Quando igitur iam vir, firmato robore adultus Extiteris, maiora petes, graviora sequeris Quae sunt plena metus, vani quoque plena laboris, Plenaque stultitiae sterili sudore paranda Regna, magistratus, fasces, vel dura cruenti Proelia Mavortis, causas et pondera rerum Grammata, rhetoricen, vel munera sacra poesis, Aut medicas artes, nodosa volumina legum Nescius affectas; et quae mensura quibusque, Non data mortali tentas vel nosse futura, Aut, mage quod fatuum est, naturam vertere rerum, Ad tua vis furvos manes accedere iussa. Quid deus, et caelum stolida cum mente vagando, Scrutaris dubius, penitus quod scire negatum est. Denique divitias, et sacros quaeris honores. Cuncta haec, si nescis, fastidia vana, timores Tedia, cordolium, poenas, tormenta, necemque Sunt latura tibi; causam, si admiseris, edam. Me prior Heroum coetus, Regumque verenda Maiestas stimulat renuentem scribere de se. Si foret huic generi cordis semiuncia sani, Vita ulla in terris gravior, nec tristior esset, Nec fugienda magis quam regum; si bene vult rex Pendere quid deceat regem, quam grande, molestum, Quam grave sustineat pondus, cervice subacta. Quisquis enim clavo affixus populisque regendis Praesidet et rerum flectendas coepit habenas, Non sua sed populi tractanda negocia sumit, Consulat in medium sint publica commoda curae: Ad commune bonum pronus, communia vota Compleat, oblitus propriis hoc pectore in ipso, Hoc menti insideat numquam de limite recti Latius ungue trahi, trutinae ne examen iniquae Pendeat, aut titubet quoquam; sed, legibus ipsis Testibus, exolvat damnetque errata nocentum. Ast haec - proh, facinus! - petulans insania tantum Obcaecat miseros, sacrae ut vestigia nusquam Iustitiae videant; sed foeda et tetra libido Imperat, ut domina, et quidquid iubet illa, sequentur. Inclusi thalamo nolunt admittere quemquam, Ni fuerint scurrae, cantores, scorta, cinaedi, Qui iucunda ferant, lusus, risumque, iocosque, Ne quid solliciti laetantia tecta subintret, Molliter interea se curant. Caena paratur Splendida, regales epulae, vel prandia lauta. Vina bibunt, rebibunt, fiuntque repotia mille. Delitiis capti dum sunt, nec publica cura Nec populi subeunt animo nec sceptra regenda. Omnia committunt caelo curaeque deorum. Principis officium et parteis implesse putarunt, Si innumeros pascant famulos aut agmen equorum Sive novum aucupium possint reperire vel arteis, Unde suos cives expilent, unde cruorem Innocuum eliciant, ditent quo viscera fisci. Inde fames auri et numquam satiata cupido Nulli plus nocuit quam regibus atque tetrarchis; Quo magis uberius biberit, tanto illa sitit plus. Dum cupit ulterius latos protendere fines, Aestuat optatis animus semperque rotatur. Omnibus indicit bellum, post intulit et vim. Finitimos regno spoliat, semper tamen ultra Procedit, nec novit adhuc ubi sistere possit. Possideat esto quicquid Tagus abluit undis Et quod Bessus, Arabs, Astur rimatur et Indus Quodque sub auriferis volvit Pactolus harenis; Et si parrhasios domitet tua dextra Triones, Auroram et Gades teneas; Thaprobana victa Serviat et Nasamon Numadesque et zona perusta; Denique si penetres nostroque ex orbe remotos Viceris antipodas vel si quos terminat auster, Umbrarum dominum pallenti truseris aula, Ieceris indomitus captivo brachia coelo, Atque sua unammes Superi te sede locarint; Feceris haec liceat commulatis omnia votis, Plura tamen cupies, numquam satur ipse futurus. Hoc quoque vanum opus est et non lustranda phrenesis. Ecce ruit praeceps omni praelata furori Improba stultitia haec, qua nulla insania maior. Mentibus haec hominum tantum blanditur et offert Ut trahat intrepidos durae violenta subire Munera militiae et Martis tractare tumultus, Innocuo foedare manus gladiosque cruore Et vitam atque animam parva stipe vendere morti. Audi, quisquis adis animoso pectore bella, Haec primum impietas sese subeuntibus offert: Est linquenda domus, genetrix, nati, uxor, amici. Sive pedes vel aeques vel lixa, gregarius aut sis, Sis ductor, sis rex, sit curae exercitus omnis, Qua pace aut requie frueris, quum semper in armis, Semper in ambiguo semperque laboribus instes? Semper aperta subis discrimina, semper aperta Cum nece pugnandum, fundendus spiritus et mens: Nunc altos superas montes, nunc tendis ad arva; Et modo valle lates clausus, modo flumina transis; Nunc mare Tyrrhenum premitur fluctusve sicani; Nunc sinu in Adriaco graviter spumantibus euris Pugna ineunda tibi; sed mox tu curris ad Istros Aut Antennorei vada sunt superanda Timavi, Seu qua Baenacus seu qua Padus effluvit undas; Vel qua Sapis arat, vel pinguia Ariminus arva; Seu qua dura rigent picena et feltria saxa Est sedes mutanda tibi semperque novanda. Hospitium aedificas, cui mox tu subiicis ignes. Nunc tuto ponenda loco, nunc castra movenda, Nunc struitur vallum, nunc pontes, fossa vel agger Nunc curantur equi, nunc impedimenta reponis. Ponendae excubiae, vigilandum in nocte rigenti, Exploratores statuendi, aut itur aquatum Aut frumentatum, praedatum aut hostibus escam, Aut numerus lustrandus erit legioque videnda; Et modo praesidium mittis quandoque requiris. Numquam deest quid agas, semper nova munia surgunt. Nunc acies ac vis dictis, nunc ala globusque Est alio vertenda loco, quacumque vocat res. Nunc muros fabricae tormentaque bellica scandunt Nunc agitas clausos, nunc obsidione teneris; Aut struis insidias vel rhetia tendis in hostem; Nunc certatur aqua, modo fit conflictus in agro. Classica nunc stimulant torpentem, aut linquere signa Irritant pavidos et vestigare latebras; Ignea sulphureas nunc fundit machina glandes. Quot scloppi et bombi, quot ibi descrimina vocum! Hinc premis, hinc premeris, fugis hinc, hinc hostibus instas; Nunc pateris vulnus, nunc hoc infligis in hostem. Saepius et noctu dum paulum forte quiescis, Ingruit armorum strepitus, clamatur ad arma: "Arma, arma, arma cape, insta, firma, percute, perde, Impete, verte, feri, spolia, rape, pelle, caveque, Irrue, curre, seca, lacera; properate, volate, Quanta ibi, - proh, Superi,- litui, tuba, tympana, cornu Murmura diffundunt! Tonitrusque per aethera quanti! Qualis ibi est feritas! Fusi quam larga cruoris Copia! Quot gemitus! caedes bacchantur ubique. Bellorum eventus dubii, sors dissona rerum". Vinceris aut vincas, animo confusus et amens Execrare Deum numen vel templa prophanas. Vel tumidus fastu Superos nec daemona credis. Talia quid, rogo, sunt, nisi mors, nisi fabula, ludus, Taedia, cura, labor, praestigia, gloria fallax? Sunt qui inter doctos primas asciscere parteis Atque sibi solis sapientis nomina certent. Haec hominum species quaedam dura, hispida, tristis, Semper sola, vagans, secrete silentia rodens, Obstippo vultu ac oculis et fronte recurva, Palliolo vilique habitu barbaque verendi; Se solos sapere insimulant solosque deorum Nosse archana putant et vertice tangere caelum, Mortales reliquos, umbras volitare furentes; Quam bene delirant miseri quum fingere mundos Innumeros audent, dum solem, sidera, lunam Atque orbes alios veluti sub pollice tractant; Unde fluant imbres, tonitrus, vaga fulmina, venti; Materies prima, ideae, seiunctaque forma, Causarum series, privatio, quidve habitus sit, Quidve actus peragat, quidve ipsa potentia possit. Quid sit communis sensus, phantasmata, imago, Pars memorans quae sit, vel quae res aestimat ipsas Qui intellectus agens, cui nota potentia quis sit; Quis retinet praxim, vel qui speculetur ad alta; An ne movens pariter cum moto detur inesse. Quis regat aethereos motus mundamque iacentem An sors, vel fatum, casus, fortuna deusve. Non aliter tales praesumunt reddere causas Ac si praecipites illos clementia Divum Truserit in terras suo quo sapientia grandis Consuleret generi humano ne forte labaret Stultitiae in lubrico; verum hos dum pandere tentant Secretos sensus et singula semina rerum, Effuso inseguitur deus et natura cachinno. Sic, qui grande sonant sophos ampullosaque verba, Sunt iocus in terris ridendaque fabula coelo. Insidiosa vocat si te dialectica, si te Argumenta iuvant mendaci tecta colore, Circumagat quem vis ars ficta et blanda ligatrix, Eludant stupidos tua docta sophismata sensus, Subdola vafrities verborum structa paratu Implicet attonitas mentes et pectora caecis Involvat latebris, aciemque et lumina stringat; Anfractu dubio pellax versutaque lingua Nunc mera sub veri facie mendacia pingat Demonstret rursus falsi sub imagine verum; Has dum vel similes moliris saepe chimaeras, Dum quaeris quid sit subiectum, copula, verbum, Quid genus et forma est, species, distantia, quidve Accidat, aut proprium est, totum, discretio, partes, Aequivocum, univocum, substantia, terminus et vox; Quis locus, aut situs est, habitus, quid passio, quidnam Actio, quidque prior, postrema, illatio, sumptum, Saepe neganda minor, maiorem saepe refellis, Asseris en iterum, quod tu paulo ante negaras. Et quia saepe cadit logicen nescire latine Ipsa soloecismos, sub Barbara, subque Baroccho, Sive Paralipton, Fapesmo, Frisesomorum Congerit; o nimium pedecosa, o rancida verba! Garritu at postquam longo altercantia tela Concurrere simul temere, inconclusa furensque Utraque pars remanet, vulgi contenta ruentis Plausibus. O superi, quam caeca insania mentes Concitat humanas, et nescia vivere corda! Tu gerras tandem populo mirante loquutus Gerrae eris, et pariter fiet dialectica nugae. Quisquis es usque adeo patiens, delirus, et excors, Suscipias ut onus vel munera saeva docendi, Quo iuvenum mores, sensus, animumque labantem Assiduo cultu firmes, obtusaque corda Ingeniumque ac vas lima meliore politum; Quid sit opus videas. Etenim dum vile subintres Officium, exerto clamandum saepius ore: Nunc legis, aut relegis, variataque themata dictas, Nunc decies dictata doces, nunc saepius idem Improbus et petulans de re te obtundit eadem. Nunc mimmos levitate refers, gravitate Catonem; Nunc Simo, mox Biria est, subito tibi Davus agendus; Pallada nunc simulas, nunc est simulandus amator; Nuncque greges inter puerorum septus ubique Noctua ut inter aves; struis hunc, modo corripis illum. Percutis hunc ferula, colaphis hunc, huncque flagello; Garritu horrisono surdus, defessus et amens, Assiduo in ludo versaris pulvere mersus, Pistrino at potius dicam, seu carcere nassae. Denique nullum animal terris afflictius isto, Nec magis est querulum, nullique immitior est sors. Nam postquam ipse studens chartas evolveris omnes, Stultus adhuc dubitas sit necne gerundia nomen An verbum potius, seta est an lana caprarum. Haec et multa simul fueris dum taedia passus, Mingendi venia est, (parcas) et danda cacandi, Et nisi stultitia haec misero solatia ferret, Leniretque animum demulcens ora caputque, Iam te praecipitem quoquam fortasse dedisses. Nonne opus hoc vanum? Nonne haec sunt signa furentis? Est quoddam huic confine genus, quod rhetoricari Fertur, in hoc constant pictae commercia linguae. Quicumque hoc studium sequitur, sua vertitur huc mens, Totus et huc pendet, quo possit pectora suasu Atque voluntates hominum in diversa movere, Transformare animos, ut quod modo quisque volebat, Nunc renuat penitus, nec se cognoscat eundem. Sit genus omnivocum, variatum schema figuris; Sit status, inventus, sint apta exordia, partes, Effigies, habitus, facies reverenda, movensque Cum motu faciles gestus, prolatio captans, Vox, sonus, eloquium; sermo violentus et acer Impellat quocumque velit, rursusque reducat, In vultum faciemque aliam sensumque revolvat, Ludificet, capiat, palpet, compellat, inescet, Nunc trahat ad lachrimas, rabiem nunc concitet, et nunc In risum gemitus, in planctum gaudia vertat, Ampliet, imminuat, rursumque minuta resumat, Diluat, iniiciat scrupos, ambigua tollat: Non tamen ulla fuit tam florida lingua potensque, Ulla nec est, nec erit tam blanda et picta loquendi Suasio, quae valeat mortis mulcere sagittas Ne te confodiant neve os, quod saepe solebat Flectere mirantes populos quocumque vocaret, Mutescat, subiens aeterna silentia. Sic te Mellitos fandi modulos, artemque sequutum, Et nugae steriles et fabula vana sequetur. Si te Musarum cantus, si augusta Poesis Detinet, obdura, patere, et mala ferre parato, Algores, aestus, insomnes ducere noctes, Ferre sitim, tolerare famem, durosque labores. Si immortale cupis, si tu indelebile nomen, Illinis aut chartas nugis, aut carmina cedro Digna facis, quae docta probet censura vel acri Iudicio placeant; haec dum meditaris, in alto Pectore mille cadunt tormenta et mille furores. Addis et immutas, adimis, vel adempta reponis; Nunc legis, aut repetis, rursus repetita refellis. Follibus assiduis semper fumante camino Materiem recoquis, decoctam verberat instans Malleus, et format, semperque retunditur incus, Et toties eadem renovas totiesque recudis, Ut prodire foras, solitumque relinquere nidum Non liceat, denos ni sint excussa per annos, Unde oritur labor aeternus, cruciatus et angor Dum mentis dubio piscaris verba meatu. Si cantu Aonidas superes, fidibusque canoris, Mercurium lingua, Charitesque et Pallada cultu, Sique tuas foelix chartas opulentia linguae Pingere et innumeris certet ditare figuris, Sive voles carmen deducere paupere filo Seu teneas medium, curras seu gurgite pleno, Sermo potens valeat quocumque inflectere cursum, Et florere nova semper sub imagine, quid tum? Quid tandem? Quum sit nisi fabula tota poesis Fabula carmen erit, simul et tu fabula fies. Artem aliam Deus et rerum natura repertrix Instituere sacram qua languida corpora morbo Eriperent quovis, propriae reditura saluti. Haec tibi si placeat, placet ars quae digna polito Ingenio sapiat quodcumque humana sapit vis; Omnia aperta tibi quidquid medicina recondit, Intima naturae vel rerum pondera noris. Hippocrates fias, fiasque Machaone maior, Quas et Phillirides vel quas Epidaurius herbas Noveris et quidquid praesagus novit Apollo; Sisque salus orbi; fas sit tibi ducere ab orco Extinctos homines iterumque animare sepultos; Nomen, opes, famam cumules hac arte perennem; Sed quoniam dulcor de vertice prodit eodem A quo et amarities, series quam longa malorum Mixta voluptati parvae est, incommoda multa Sunt subeunda tibi, subeundi mille labores: Volvendi assidue libri semperque studendum Quae noceant aegris, vel quae sibi pocula prosint. Dum pascis ventrem, dum mitra vina resugis, Dum gratus sopor est, dum molliter ipse quiescis, Nuncius ecce fores pulsat medicumque requirit, Accelerare iubet, iam properare, venite, Rumpitur aegrotus, iactat vexata dolore Membra toro, moritur. Surgendum nocte dieque, Tangendi pulsus, aut olfacienda mathella est; Suntque paranda cito anthidota et cathapotia mille, Pharmaca, pyriases, fomenta, enchrista, malagma, Turundae, emplastrum, strigmenta, amuleta, trochissi; Nunc curanda pthysis, causon, nunc emitritheos; Nunc stupor, aut spasmus, mirmecia, pustula, phlegmon Pappula, tonsillae, vel psora, epinyctides, antrax, Tormina, vel ramex, vel sincopis, encherocellae, Nausea, pituita et mentagra, algema, synanchis. Feceris at postquam quicquid iubet ipsa medendi Norma, nisi valeat subitoque revixerit aeger, Murmurat insipiens vulgus linguaque loquaci Obloquitur de te, convitia talia iactans: Hei mihi, quam stultum est medicorum credere nugis! Quom saepe hos videas morbo laborare molesto, Pallere assidue, vultuque referre cadaver, Nec sibimet proprias, aliis prodesse nec artes, Quare nulla suis succis adhibenda fides est, Quum raro prosint lateatque abstrusa sub his mors. Adde quod est gravius, versari semper oportet Inter funestos, inter contagia morbi, Solari afflictos semperque levare dolores. Nec nasum crispare licet, stimulante cachinno, Si quandoque furit vitiatis sensibus aeger. Hic labor, hoc studium quidnam nisi fabula vana est? Quoddam aliud studium tacitus transire parabam, Ne mihi clamoso strepitu pertunderet aures; Sed tot cautelis laqueat, tot funibus et spe Me ligat incautum, circumvenit atque capistrat Elabi ut nequeam quin de se paucula cantem. Seu bona seu mala sint, parcant quocumque ruat sors; Aestuat haec semper rava et verbosa propago Eruscare aliquid quo lites suscitet; hae si Defuerint, format, gignit, disseminat, armat, Orditur trama, semper nova stamina texit, Committit sotios, itemque agitare parentes Cum natis stimulat, sancto quoque foedere amicos Dissociant iunctos, fratresque lacessit ad arma. Et cuicumque fores pulsat qui consilium vult, Aurea verba dabit, vincendi nutriet hunc spe, Dum modo quod rapiat misero videt esse clienti, Arridet, palpat, suadet, blanditur, inescat, Pollicitis ditat largis, redditque beatum. Dicturus causam dum venerit ante tribunal, Intonat exclamans, infrendit, vociferatur; Incedit tumidus grandi cum fasce librorum Dirigit huc aciem, studioque intentus in uno est Ut parti oppositae tragulas et rhetia tendat, Consulat ambabus, partes emungat utrasque. Et modo defendat rectum (raro tamen id fit) Nunc fronte obdura rigidaque tuetur iniquum, Credulus interea litis sectator et in spe Dependens totus loculos exenterat ipsos, Patrono infundit nummos iterumque refundit. Longius hinc lites dempto iam fine trahuntur, Dum superest aliquid succi, quod torqueat inde. Tun igitur leges nodosaque iura Quiritum, Tun passus dubios et caeca aenigmata discis, Tota nocte vigil sinuosa volumina tractas Ut discas spoliare tuum sub mane clientem, Fallere vel viduas, pupillos pellere tecto? Duxeris ambiguos sensus quacumque vocat res; Componas melius lites et acutius omni; Emeris armentum, vineta et praedia, villas; Denique numatus montes congesseris auri, Quae postquam fueris studio properante secutus, Non labor hic vanus? Non haec insania grandis? Insuper ingenita est dementia tanta quibusdam Ut totum absumant tempus, dum vita superstes, Mensura et numero semper renovando figuras. Qui sunt tam fatui capitis vacuique cerebri Metiri ut sperent quam lata palatia caeli, Quantum conclave est, divini ubi sancta senatus Turba coit, superi quam lata anabathra theatri, Quanti solis equi, quam lata epicedia lunae, Quam Veneris distent violaria Adonidis horto, Quam Iovis intersit thalamus Iunonis ab aula, Quamque vireta deum, quam longe silva nemusque Saltibus elysiis distent. Proh, stulta laborum Congeries! Et cur non haec quoque scire putetis Quam Iovis os latum, quam lumina, nasus et aures? Dic, rogo, ob hoc numeros, geometrica signa, mathesim Sedulus ediscis quo tu haec tam frivola noscas? Respondes quod non; sed te meliora studendo Quaerere; quam centro terrae distantior absit Summa superficies, cadat et distantia quanta Inter utrumque polum, quantave indagine tellus Discrepet a Superis, quam latum Doris ubique Protendat gremium, quam longo ducta recurrant Sydera circuitu, quo motu pulsa vagentur, Quod spatium admittant aspectus, signa, planetae. Caetera quae id genus sunt te ardenti exposcere voto. Esto, age, cuncta tibi nota et manifesta patescant. Quid perpendiculum, radius, quid regula, punctum, Linea, et anfractus, facies, diametra, figurae, Schema, pararellae, ac ergastica, prisma, chelyndrus, Pyramides, rhombus, quadratus, sphaera, columnae, Angulus, occedros, cubus, ac anagrapha, trigonus, Pondera, mensurae, dodrantes, uncia, sextans, Scripulus, et siliquae, semissis, drachma, duellae, Sextula, sicilicum, centussis, mina, talentum; Tessera quid capiat, sextarius, amphora, mistros, Emina et modius cyameque et cotula, congi; Quid teneat digitus, quid palma, vel uncia captent. Sextaque, pes, cubitus, passusque, decempeda, clima; Quantum sit stadium, centuria, iugera et actus. Noveris an tellus sit concava sitne globosa, Planane, vel forsan sicut pila forma rotunda; Deliquia an solis populo vicina Britanno Aurorae cives videant, an facta sub ortu Incola Iuvernae postremaque littora cernat; An populi medii, quos fascia continet ardens, Diversos videant ortus, ac sydera cuncta; An ne pares luci comprehendant currere noctes; Bisque hyemem rigidam vel bis patiantur et aestus; Cur brevis in pharia Meroe, cur longior extet Occiduo sub sole dies an, nube remota, Lumen ad arctoum penetret gens nata sub austro. An qui parrhasio sublimi in vertice degunt Antipodum subolem (si qua est) et limina spectent; Non tamen inde tuae, nosces spatia ultima vitae. Namque ignota tibi mors insidiosa latensque Improvisa aderit quae te nova signa, novasque Mensuras doceat, quam lata est cymba Charontis, Quantaque sunt stygio plutonia regna sub antro. Incola sic foveae restas mensorque sepulchri. Denique nil aliud de te nisi fabula, fumus. Sin vero aethereos sensus praesagaque caeli Sydera in humanos multum facientia casus, Divinosque aditus penetrare et nosse putasti, Tunc bis te stultum dicam, bis mente carentem. Quid bis? Immo quater deciesque es stultus et amens, Mortalis quum sis, quaeras secreta deorum. Num quid tantum audax, tumidus mentisque supinae es Ut caelo caput insertes et more gigantum Quod proprium est Superis, violens arripere tentes? Dic, insane, precor, dic, o vanissime, quonam Edoctus pacto fueris quid sydera donent, Quid tollant homini, quae sunt mala, quaeve benigna? Num Superum cuneos scandens per inane pense Consuleres quo tu stellas et numina Phoebi Quid statuant de sorte hominum? Vel sydera credam E proprio disiuncta loco venisse per orbem, Ut tibi monstrarent praesagia sancta Deorum? Quid contra inculcas afflatos luce superna Astrologos servasse diu lucentia caeli Lumina, dum cursus facerent facerentque recursus, Et varios inde effectus didicisse secutos, Propterea pinxisse suis miracula chartis? Inflati at potius fumoso numine Bacchi Atque mero attoniti nugas praxere patentes, Quae ignarum caperent vulgus dum nosse futuros Se putat eventus rerum; tam caeca sua est mens Tantaque credulitas ac spes tam prona fidesque. Esto, age, vera sit ars (quamquam veram esse negarim), Si praescire cupis cuiquam quid spondeat astrum, Insurgunt toleranda prius fastidia mille, Dum reperire studes quae stella horoscopet et quae Sit domina, aut quaenam fuerint hylegia, quemve Dixeris ad cocodem; vel qui statuantur aphaetae, Quae pars fortunae, quae solis, quae loca Phoebes, Errones lati quam sunt, eclypthica quanta est; Absides et quanti, quanti orbes, quanti epicycli, Authisia et quae sint, quae sint monomiria, partes. Dum modo metiris, numeras modo, colligis, aufers, Dum restas dubius, perplexo examine pendens, Falleris, insanis, erras, et totus in ira, Fermentum totus tabulas et scripta rescindis, Tunc nova cura oritur, semper nova taedia surgunt; Et ni affixa comes fuerit patientia, fallax Iudicium facies, vero quod longius absit. Sed quae nam levior referas, quae insulsior ista Stultitia esse potest quam quod reptare fateris, Per caelum pecudes, tauros, delphina, leonem Ursosque et lepores, capras, chirona, canesque Aurigas et equos et cancrum, scorpion, angues; Caelicolae tanquam servent armenta gregesque. Cur quoque non asini caeli super astra locentur Ruditu ut plaudant quoties ascenderit illuc Oleniae astronomus quo mulgeat ubera caprae Seu quo longa nimis phryxeia vellera carpat, Aut videat morsu si leserit ursa Boutem? O caput exhaustum, dic, o vanissime, nonne Turba deum pavitans tam grandia monstra videndo Se daret in praeceps caeli declive per altum? Sic tu deliras sanus, si forte putasti Innixus terris Superum terebrare latebras. Nonne haec inscitia est risu celebranda perenni? Arte sub alchymica referam vesania quanta est Quantum homo sit demens ut speret posse metalla In speciem mutare novam; et sic fixa resolvi Foedera naturae, nullum varianda per aevum. Dum parat hanc sacram longis ambagibus artem, Materiem primo fermentum elementaque mixta Conterit et totum cogit sub corpore corpus. Hinc condit vitrea ferventem pixide massam, Innumerosque struit varia sub lege caminos; Post igne assiduo solvit resolutaque durat, Nunc iterando vices, rursum durata resolvit; Nunc lentos adhibet, gravius nunc duplicat ignes, Follibus assiduis sufflat semper rursusque resufflat. Nescius et variis confundit singula rebus, Abluit, humectat, purgat, madefacta resiccat, Hinc coquit et recoquit, despumat, contrahit, auget; Et modo ridet opus, modo flet, modo dormitat, aut net. Nunc tepet, aut bullit, fumat, vomit atque tumescit. Nunc aqua fit pulvis, nunc tellus sicca fit unda; Aere nunc ignis, nunc flamma nascitur aer; Ignea nunc terra est, subito fit terreus ignis; Hinc iterum mollit, vegetat, vegetando maritat Vertit et in calcem, siccoque vapore fugato, In liquidam transformat opus, mox figere tentat. Sic modo materia haec moritur, modo viva resurgit; Frigida sed postquam coeunt sotiata calori, Concipit, est pregnans, peperit, modo menstrua sentit. Denique quum tracta hinc essentia quinta videtur, Dum tibi rem factam credis iamque esse creatum Elixit, lapidem te sublimasse beatum, Qui iam non lapis est, sed re pretiosior omni; Dum te foelicem, dum montes concipis auri, Dum dubias sectaris opes, dum perdis avitas, Dum nihili sotios pendis dumque ultima rerum Secreta invenisse putas et tangere caelum, Et dum sulphur oles faciem fuligine tinctus Fornaces inter versans et fumida tecta, Dum paris et risum cunctis, ut fabula vulgi, Ampulla aut crepuit nimio liquefacta calore Aut male compositum corpus mala semina iacta Non bene concipiens miserandum fecit abortum. Unde stupor totus, tristis, confusus, et exspes Nil reperis praeter carbones, sulphura, vitrum. Sed te adeo lactat mellita et dulcis alit spes Ut neque te impensae pigeat coeptique laboris; Immo novi quicquam tentat tua prona voluntas Quo se iterum ingenue fallat graviorque priore Impostura sibi geminata fraude novetur. Hinc tu delirus sperans reperire negata, Et male ducta prius meliore claudere fine, Pertentas alios aditus, dum parva perit res, Omnibus absumptis, non est novus unde caminus, Materies, fornax, folles, et vasa parentur. Sic, stulte, periit totum, quod pauper habebas. Quod capere et falso iam te exegisse putasti, In cineres versum est; at, quem tu carcere clausum Credideras, abiit, sumptis Cyllenius alis. Talia dum patiens peragis deliria nonne, Nonne tuus, quaeso, labor insanire vocatur? Daemonas horrebam nostros intrare libellos, Nominibus stygiis dubitans temerare poesim, Ne mea, quae incautas hortatur ad aethera gentes, Musa procax nimium misceret sacra prophanis. Affuit heic magica princeps Zoroaster in arte Supplici voce petens primo, dehinc fronte supina Se mihi fracturum calamos et plectra minatus, Ac se tracturum Furias e faucibus Orci Quae mea dilacerent viroso carmina dente, Ni scribam in magico est insania quanta paratu. Accipe, quando ita vis, prodi tua noxia vota; Hoc erit inditium, stolidae haec praeludia mentis. Consulis ipse prius Nursinae templa Sibyllae, Ipsa foret veluti stultorum numen et ara, Dux, comes, assistens, consultrix, sola magorum Conscia stultitiae, quos ridet mundus et aether Totaque furva phalanx, quam terrae viscera condunt. Sed, postquam vates libros vestesque sacravit, Infera dum properas ad te mala monstra vocare Seu tu sydereos, seu quos complectitur aer, Vel quos unda vehit, quos tellus sustinet in se Daemonas ipse voces, seu quos inamoena tegit Styx, Praecipuum sydus servas et tempus et horam. Cantati codices primo, exorcismus, et arae Victima, verbenae, lauri, sacra tura parantur Candela atque focus, gladii, simulachra, figurae, Ac vigilata diu penthacula, signa, character, Chandariae et vestes, fumigia, virga, sigilla; Colligis et gramen lunae sub sydere certo, Quod Rhodos, Anthedon peperit, quod Thessala tellus, Quod tulit et Colchos, gelidi quod Phasidos arva, Quod novit Glaucus, quod folia sagaque Circe, Quod Medea furens magico sub murmure carpsit. Tunc mane ad solem versus cum veste recincta Vertice velato, terrae deflexus adoras Numina vana deum, coluit quos caeca vetustas; Ore preces tremulo fundis, cantuque prophano Mente sub attonita Phlegetontide valle revulsas Attrahis Eumenides, damnatumque elicis agmen. Quod si non veniet primo quartoque vocatum, Ingeminas iterum cantus, cantata recantas, Hoc uno arguitur tua quam delira furit mens. Tam fatuus cum sis, tam vecors, credulus et tam Ut fore confidas Acherontis numina regni Ad iussus ventura tuos. Quid desipis amens? Non homini obsequitur daemon, quia sola potestas Haec venit a Superis, sunt haec negocia divum. Esto, age, det caelum super hos sua iura vicesque; Flamma tibi et tonitrus fulmenque et ventus et imber, Pareat, atque Hecate, quae habent et numina Manes, Imperio stimulata tuo, sint prompta vocanti, Carminibusque tuis tumulo defleta resurgant Corpora, decurrant labentia sydera caelo, Ad fontes redeant proprios vaga flumina retro, Per iuga transcendat pontus, super aequora montes; Marmora rupe caves, vellas et robora silvis, Confundas hominum mentes, linguasque ligato; Te fera, te piscis, volucres te sponte sequantur, Qualibet implumis volites super aethera tutus; Denique sis quodvis et te tua vota secundent. Quid tum? Mors veniet, quae te, quas saepe vocasti, Transferat ad Furias, ubi sis subiturus amara Stultitiae tormenta tuae, poenasque daturus. Haec non praecipua, haec non irridenda phraenesis? Nunc ad te propero, qui sancta archana deorum Coelestesque aditus quaeris mentisque supernae Inter nos sensus, sophiae quos charta beatae Explicat et cui sunt divina volumina cordi, Ut populum doceas clarum discernere solem Rebus ab umbratis, distet quid devius error A vero et vitiis virtus, a crimine merces; Utile quod sit iter, quo limite tendat ad astra. In templo quoties vis semina spargere sacra, Vel tuba, vel praeco, sive illa sonora metalli Concava materies, anima est cui ferrea pendens, Excelsa ab turri longo detracta capistro, Invitat gentes sonitu, dehinc pulpita scandis. Sed quum sancta fides, doctrina et dogmata Christi, Et scripta in tabulis, quae continet enthea Mosis Pagina et hii monitus, quos claudit epistola Pauli, Et quae sancta cohors coelesti afflata calore Scripsit ad abstrusas penetrantia verba medullas, Debeat esse tuus sermo et tenearis obire Hoc solum munus penitusque huc tendere gressum, Stare et in hoc totus, possis quibus artibus et vi Inflammare hominum affectus humanaque vota Hoc unum ut studeant superas contendere ad arces Praemiaque aethernae patriae praeferre caducis, Virtutem amplecti egregiam vitiumque fugare, Perpetuamque horrere necem poenasque malorum, Gaudiaque et requiem Regni superni, Talibus ommissis, ut nil facientibus ad rem Niteris hoc uno totusque huc tendis et instas Texere materias grandes secretaque coeli Arte aperire nova populoque placere sedenti: An ne sit aethernus mundus vel factus et a quo, Incipit an semper vel semper desinit esse, An sint cuncta simul, certo vel tempore creta; Materia an forma est, dederit quae exordia rebus. Impius at si quis neget hoc, an forsan oportet Esse Deum monstrare an haec notissima sit res; An possit non esse Deus vel desinere esse. An sit et hic solus rerum dominus, pater et rex. An Monas in Triade est, an sit substantia simplex; Simplicitas qualis, quae forma et quae sit imago; Nomina cur tria sint et sit tamen una potestas, Unus honos, unumque decus, par gloria, virtus. Quid struat aut quid agat, spernatne an cuncta gubernet, Deserat an potius causis servata secundis. Casibus anne novis subito, an providerit ante. An mala permittat, Summum quando Ipse Bonum sit. An caelum et tellus animataque sydera vivant. Una ne corporibus cunctis an plurima sit mens. Quantaque forma animae, quaenam proportio, quae vis, Spherica an harmonica est, numerusve an sanguis et aer Qualis et existat mortaleis ante cavernas Quam subeat vel qua subeat, qua parte recedat. Si sit coelestis, cur saepe angore prematur, Si melior post fata status, cur ipsa relinquat Invita hos artus, portum subitura beatum. Aeterna an ne siet mundique ab origine creta. An ne novas sator usque creat quas fundat ad ima Atque in membra pluat quas mox, hac fece relicta, Evocet ad Superos, an sub nova corpora condat. Nunc de virgineo conceptu plurima fingis, Quae nec scire datur, nec sunt recitanda theatris. Disseris aut quid sit numen, quod saepe per aras Obtulit admirans per mystica verba sacerdos. Qua ratione luant et qua pia vota sequantur; Quos deus a se abigit, vel quos praedestinat ad se. Quod multo antevidet vel sit mutabile vel non. Nos fore damnandos si praesciet unde trahamur Hoc perferre malum, si libera nostra voluntas. Haec et plura simul dum tu tam grandia tractas, Confugis ad varios testes, quis credere quicquam Non licet, adducis sedas enormia monstra In canones sacros divinaque iura serentes. Dumque in Aristotelem, Averroim, Scoton, inque Platonem Fundamenta iacis, vel dum tua somnia narras, Incautas hominum mentes ignaraque corda Multiplici dubio variisque ambagibus imples. Denique quo indocili turbae videare sapisse Rhetoras, historias et picta poemata, leges, Quidquid et astrologi fingant, recitabis ad unguem. Et modo dulce canis, nunc fles, nunc ordine verso Fabellam texis, quae risus excitet, inde Invehis in vitium, sudas et voce sonora Acriter exclamas et verba minantia fundis. Quod nisi sint monitus, paucorum vota precesque Et mundum et Superos, ruituraque sidera passim, Ceu super ipse humeros excelsa cacumina caeli Sustineas, ut Atlas, ne moles decidat ipsa. Tam bene et Elysios pingis stygiasque cavernas, Nigrantes Erebi tegetes poenasque nocentum Versatus tamquam fueris cum gente prophana Tartarea sub nocte diu vel forsitan illic Conductas teneas sedes, et manibus ipsis Est data certa fides illuc te velle reverti. Haec tu dum rudibus tam mira stupendaque iactas, Te asserit esse deum vulgus, miratur, adorat. Hinc tibi si artocreas poterit vel mittere turdos, Chortis aves, leporem, genialis munera caenae, Oscula vel pedibus manibusve infigere sanctis, Tangere vel saltem tunicam putat esse beatum. Tunc tibi bellus homo es, nimium tunc credule gestis, Inde tibi surgunt obstippo in vertice cristae, Sedeque sublimi positus, fortasse videris Coelestes penetrasse globos, tumidumque supremo Insertare caput coelo, populumque iacentem Reptare ut pecudes per humum. Dehinc pectore ficto Deflere efflictim simulas graviterque dolere Illorum inscitiam grandem vesanaque corda. Non tamen interea suasu tua lingua potenti Fructum aliquem pariet, tanto exagitata labore; Sed tu, qui populo mera nugamenta dedisti, Colligis et mugas vanoque e semine iacto In campos steriles nascetur fabula vana. Pallida gens quaedam stygiis elapsa cathenis Unguibus ad praedam exertis et dente rapaci Approperat chartas nostri foedare libelli, Inficit atque olido funestat omnia tactu. Thesauros inhians grandes, semperque parandis Divitiis vigilans, mentemque animumque prophano Applicuit rerum studio, dum tota rapinae Intenta et prona est; dum massam concipit auri, Omnia rimatur, divexat, miscet, adurit, Aggerat et cumulat semperque incude parata Excudit numos grandi quos iungat acervo. Nunc emit aut vendit, fraudat, permutat et infert; Et modo quod debet, solvit; modo decoquit et nunc Ingeminat lucrum, queritur nunc perdere sortem; Nunc merces laudat, mentitur, peierat et mox Quantum crediderit, quid dent armenta gregesque, Praedia quid reddant, quid foenus, quidve tabernae, Debeat et quantum signat, signata rescribit. Nunc legit aut abacos, sua nunc monumenta tenentes Sumit ephemeridas et, singula quaeque revolvens, Multiplicat, numerat, summat, partitur et aufert. Sic misera insanit, curis mordetur habendi. Numquam pax animo est, nec mens, nec corda quiescunt. O nimium declive genus coeloque rebelle, Gens mala, gens petulans, gens improba, gens fera, gens trux, Illusa ac demens et spe nutrita fugaci, Dum nimium properas votum complere nephandum, Nil penitus fatum reputas, nil sydera posse: Tu neque naufragium, fluctus, neque fulmina, ventos, Nec pluvias metuis, glaciem, mare, tela, procellas, Omnia scrutaris, nulla intentata relicta est Nulla ignota tibi regio, loca nulla, nec urbes. Nunc petis aut Gangem, nunc nigri Memnonis oras, Rursus et occiduos Iuvernae littora fines, Nec contenta satis nostro procul orbe remotos Curris ad Anthipodas madidos pluvialibus austris, Unde pedem referas, oneratis navibus auro Plena sit ut census numquam saturanda vorago, Quod postquam grande es fortunae munus adepta, Dum nimium tibi stulta places, dum fronte serena Sors iucunda favet, tecum dum blanda iocatur, Ebria divitiis, fallaci capta nitore, Gens humana tumens, pleno ventosior utre, Nescia amicitiae vultuque elata supino Quot miseris delusa modis, cohibere volatus Tanquam effrena tuos nescis, moderamine nullo Praecipites currunt sensus ac prona voluntas. Hinc tu nil pendens superi decreta senatus, Esse Deo similem vel si quid maius habetur Dum te, stulta, putas, caelumque Acherontaque rides. Inde inopum spoliis, mercede ac sanguine honusta Auro scorta tegis vel te Ganymedis amores Dilapidant miseram vel sors damnosa fritilli; Aut rapiunt pingues, quae sunt tibi parta, popinae Seu tibi mente subit regnandi innata potestas. Si caput est igitur scelerumque pecunia radix, Si parit omne nefas, si nil nisi triste propinat, Quid cumulamus opes vitiis alimenta daturas? O funesta fames auri, o male sana cupido, Quo properas cursu infreno, meta relicta? Invenies quo fessa cadas, saturata resurgas? Spem vanam, vanum o studium, vanosque labores! Quidquid moliris studeas, mediteris, et optes, Quid nisi stultitia est afflictio poena dolorque? Est quoque quoddam hominum genus, insanissima ples, Semper inexhausta tumidaque cupidine flagrat Aedificare aliquid: nunc calcem, gypson, harenam, Nunc cementa parat, lapides conducit et infert; Nunc parium marmor, nunc saxa laconica, ophitim Nunc trahit ilyrica grandes de rupe columnas, Construit, aedificat, rursus quoque diruit illud, Nuncque rotunda quadris praestant, nunc quadra rotundis, Hostia, propyleon mutat, tabulata, fenestras, Atria, thiridion, pseudothyra, limen, et anthas; Nunc renovat xiston; podium, atque triclinia, scalas, Nunc distincta micant variis asarota figuris. Nec modus et finis, donec male sanus et exspes Non habet unde famem pascat, nec tecta, nec aedes, Nec tegetem, in qua habitet; postremo hunc frustra rogantem Quilibet oppedent, sic cunctis fabula fiet. Consulto intactos quosdam mea plectra relinquunt, Horum ego quum pars sim numeroque ascriptus eodem, Ulcera ne tangam posthac dolitura quibusque. Me tamen invitum stimulat, licet ipse negarim, Sancta sacerdotum synodus, reverenda, pudica, Ut referam de se iactent quid murmura vulgi, Parcere promittens, culpamque remittere scriptis. Pace tua sacrata cohors haec paucula (postquam Sic vis et mandas) quamquam sint dissona sacris Ordinibus calamo flebit mea lingua gementi. Vos quia sal terrae ac aliis exempla daturi, Hoc queror, hoc doleo quod pars bona nulla penes vos Nullae virtutis facies, vestigia nulla Moribus apparent vestris probitatis honestae. Ni sanctum officium, si quis tamen illud ad unguem Saltem aut perplexe, aut mutilo sub murmure dicat. (Hos tamen excipio, Veneris quos improba flamma Non coquit illicitae, sed casta ac integra vita, Sanctaque relligio vere facit esse beatos). Quale ego vidi odium inter vos, qualesve sagittas, Invidiae stimulos et tela latentia condi! Non ferro rem agitis, sed subdola machina linguae Tamquam aries famam ficti subvertit amici. Finguntur vultus hilares, mellitaque verba, Abtrusa at latitant caecis mera toxica fibris. Nunc grandem incusat minimus, minimum modo grandis: Ille dolet decimas, quod partius exigat et quod Tam male respondent positi sub foenore numi Quodque parum reddant segetes et semina iacta; Hunc premit ambitio ductum popularibus auris, Hunc amor infrenus, rerum hunc lymphata cupido. Hunc damnosa gulae numquam satiata vorago. Pusio vel scorta hunc, hunc thessera destruit anceps. Hic decus et famam, viridem cupit ille galerum. Cardineo hic ambit numerari ex ordine primus, Hic diadema triplex votis intentus anhelat. Non animas populi curant nec templa deorum, Sed quid reddat ager, sola haec atque unica cura est. Sic, miseri, assiduis mentem cruciatibus aegram Obrutaque innumeris semperque agitata procellis Corda vehunt, fluctu vario impellente quietem. Atque ita quanto animo cupidi maiora volutant Tanto maiores stulti sunt, fabula maior. Inde cucullati fratres, devota deis gens, Egressi claustris facie vultuque verendo, Confessis manibus poscunt ac voce remissa Illos ne sileam penitus tacitosque relinquam. Annuere his volui, sic me cogentibus ipsis. His tantum exceptis alti queis numina caeli Divinum inspirant ignem et qui ducere vitam Coelestem in terris, mortalia dona perosi Nituntur, prorsus vitiorum nube remota, Charta loquax igitur diversos nacta colores Quos penes esse nihil nisi foedum et turpe videtur, Hos pinget quanto poterit moderatius, esse Nil mage dissimile affirmans incertius et nil Nilque magis varium nihil et difformius illis. Utitur ille nigris, ast albis vestibus alter, Hii pedibus nudi incedunt, gerit ille cothurnos, Fert crepidas alius, soleas vehit ille salignas. Carnibus hic parcit, saliares devorat alter Regalesque dapes, liquidas hic ebibit undas, Gnosiacis alter vinum de vitibus haurit. Hii tenui victu cruciant, aliique saginant Corpus et omnigenis constipant piscibus alvum. Socratis hic sequitur mores, agit hic Epicurum. Mordentem hic Cynicum, mutos hic pythagoreos. Haeresis hunc dubium damnat, sapit iste maranos. Hic maumethistas, recutita hic sabbata servat. Hic negat esse deos, numen negat ille triforme. Verum, o proh Superi, siquis sua claustra subiret, Quas ibi non cernat curas, portenta dolosque, Quae mala, quos morbos animi, quae crimina saeva! Sic male distorquent miseros ut mente soluta In scelus omne putes iurasse et, foedere rupto, Conspirasse simul leges temerare deorum. Livor at impense hanc mordet quod doctior alter, Quod Prior aut Abbas, quod Custos, quodve Minister, In genere et specie quod praesidet omnibus unus. Rumpitur hic rursus quod plura absorbeat alter Fercula, quod caenet large et maiore catino, Quod ganeata voret, tunica meliore fruatur, Plus habeat fidei vel lingua potentior adsit. Subdola, ficta, latens, gens haec capipendula, casu Si vultu obstippo caperata aut fronte per urbem Incedat, vulpes agni sub pelle recondi Obiicient, at si rasa cute sive supina Prodierit facie lascivos atque petulcos. Unum illud gravius sileo quod relligionem Relligio insequitur, sectam quoque secta perodit. Sed sua cuique placet, aliena ut ludrica damnat. Tot sunt sacrorum ritus, quot claustra reguntur Ordine sub vario, cui tam variata voluntas, Factio tam varia est varia quam veste teguntur, Namque sacerdotum coetus et carpit et odit Tot quot sunt fratres, quocumque sub ordine degant. Augustina phalanx acuit mala spicula contra Servorum nigras acies, rursus niger hic grex Subsannat quoscunque videt sub vestibus albis. Hinc benedicta cohors illos, queis regula nomen Indidit, allatrat et morsu et dente canino, Hi laniant monachos monachique odere coletas. Dictus et Observans odio insectatur utrosque. Inque Minoritas iactant fera tela Thomistae, Qui sibi tam docti tam sancti tamque beati Apparent, itidem ut iubeant nos credere quod sint Et docti et sancti, quum nil simulatius ipsis. Tertia progenies spuma conflatur ab omni Gens inimica deis, stygioque invisa profundo. Denique post varios casus, tormenta, labores, Mille odia et curas, vivens an funera passus, An bonus an ne malus, vestis sit nigra vel alba, Tot quot sunt fratres, ipsi quoque fabula fient. Nunc maiora canam plausu comitanda sonoro. Sunt homines adeo fatui, titulisque tumentes, Ut dum corpus adhuc mortali in cortice vivit Affectent (quamquam sit nulla insania maior) Coelicolas fieri et superos numerarier inter. Haec dea stultorum stulte cupientibus affert Praenomen clarum, cognomina, nomen, honores, Divinos cultus, statuas, aramque focosque. Haec homulum nauci, et sceleratos saepe tyrannos, Haec tot semideos finxit quos Graecia mendax Inter coelestes sublimi in sede locavit. Ni foret haec eadem cretaeis Iupiter antris Staret adhuc, nivei gereret vel cornua thauri, Vel nunc esset olor, nec coeli sceptra teneret. Profuga Saturni dura et miseranda senectus Vitam ageret tenuem latiis inclusa cavernis. Mars simul atque Venus factis ex aere cathenis Hactenus haererent capti complexibus ipsis Turpiter et fierent ambo nova fabula caelo, Pasceret et Phoebus vaccas sub rupe Pheraea Et latitaret adhuc genitoris in inguine Bacchus; Isis et in nivea Iuno mutata iuvenca Pasceret in phariis nunc utraque saltibus herbas; Vulcanus coqueret ferrum liparaea per antra, Alcides hydram vel grandia monstra domaret Atque intra tegetes coleret sua Roma Quirinum. Vile fuit quondam genus hoc nec pascere dignum Armenta aut capras divum, sed credula turba Omnia mirantis vulgi ac insania praeceps Hos dedit esse deos caeloque intrusit et astris. Quid tandem, o miseri, querimur graviterque dolemus, Si mortale genus sit fabula? Fabula quidquid Cernimus inclusum spatiosa indagine mundi. Fabula terra, nemus, silvae, mons, flumina, fontes, Fabula Neptunus, Doris, Melicerta, Palemon, Aeolus et venti sunt fabula totus et aer; Stamina Parcarum, sortes, oracula, fatum, Fabula Thysiphone, Titius, Rota, fabula Pluto. Quid plura expectas? Est denique fabula coelum, Ut veri sterilis cantavit graeca vetustas, (Excipio tamen, et veneror tria numina in uno), Fabula Mercurius, Mavors, Saturnus, Apollo, Phrixeusque Aries, Gemini, Virgo, Ursa, Bootes, Luna, Minerva, Venus sunt fabula, fabula Iuno. Iupiter ipse quid est, cunctis nisi fabula maior? Talia quid rogo sunt? Non sunt stultissima? Nonne Cuilibet insulso risu explodenda videntur? Quae si forte volet digno ridere cachinno, Democritus rumpet pulmonem, viscera, buccas; Nec satis unus erit, nec si ter mille fuissent Democriti, nec si gens tota, armenta gregesque Saxa, ferae et volucres totus rideret et orbis, Tot merito celebrare queat deliria risu.