CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PAOLINI.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/PAOLINI.carm-01.xml.
1. vaticinum de Gallo et Aquila 1543 Galle, quid insanis? Quid contra Numina pugnas? Quid tentas aquilam laedere, Galle ferox? Desine Galle istuc, meque auscultato monentem, Nec propriam demens quaerito pernitiem. Nam (tibi praedico vates) si temnere pergis Et dominam irritas sollicitare tuam, Ipsa tibi (praedico inquam) alto e vertice evulsam Eripiet cristam, deicietque solo. Ipsa tibi extracta toto de corpore plumas Et caudam, atque alas auferet ungue potens; Eximet et saeva illa tibi calcaria, multos Quis graviter vexans pungere Galle soles. Ipsa etiam exectos tollet misero tibi testes Proque fero Gallo tu mihi capus eris, Quin praefocato, haud parcens tibi gutture vocem Sic premet ut mihi non inde molesta siet. Denique ut antiquum, tua quae fiduciam nidum Diripiens prorsum in frusta minuta dabit. Et tandem toto discerpto corpore totum Te lacerum indignans praecipitabit humi. Atque ita qui dudum petulans ingente tumultus Omnia turbabas omnia concutiens, Nunc miser haud aliud quidquam nisi vile cadaver, Et vulgo tantum fabula, nullus eris. Et te praemonui, Galle, insensate futuri Exitii: soleo dicere vera, cave.
2. Pasquillus Romanus in novos Mamaluchos Turcogallos Ante hac Christaton sancto se nomine Gallus Iactabat, multa religione pius, At nunc Tartareis coniunctus foedere Turcis, Non est Christatos, sed bene Turcatos.
3. Dum Christum coleret sincero pectore Gallus, Inter Christicolas maximus unus erat. At Christum abiurans, dum ad Turcica vertitur arma, Nunc Mamaluchorum maximus unus erit.
4. Gallorum Princeps Rex dicier ante solebat, Cum illi pro magno numine Christus erat. Nunc Christo abiecto cum ad Turcam deficit illum Iure voces Bassan, Turca superbe, tuum. Ni igitur nullum iactes tibi Gallia Regem, Pro Rege immanem, Gallia, Bassan habes.
5. Liliger est Gallus, sed Turca est luniger, ambo Uni estis, voti estis utrique pares. Ambo hostes estis Christi, ambo ergo este nefando Impiae amicitiae foedere Lunigeri.
6. Lilia fert Gallus, fert Turca insignia Lunas Et Turcam et Gallum continet una fides. Gallica iam in Scithicas vertantur Lilia Lunas: Conveniunt unis unica signa animis.
7. Ethnicus ut fueras, primum tibi, Galle, ferebas Bufonum in clypeo corpora bina tuo. Ut vero dominum cepisti agnoscere Christum, Accipio (ut perhibent) lilia trina polo. Porro ut iam adversus tentas bella impia Christum, Cum Thurcis Christum perfide Galle negas. Iure tibi in turpes vertantur lilia rursum Bufones: pudeat te, impie Galle, tui.
8. Cum te Turca vocat, Galle insulsissime, fratrem Tuque illum fratrem perfide Galle voces, Cur sanctum Christi tu audes praetexere nomen, Cur gestas Christi Galle superbe crucem. Abice Galle crucem; pro qua tibi sumito Lunas, Sumito Bufones, Turcica signa, tuos. Pro Christo posthac tibi sit Mahometus in ore, Nil tibi cum Christo, quem, impie Galle, negas.
9. Galla fides antehac fuit irreprensibilis, at nunc Nil est futilius, perfidiusque, nihil. Nil iam praeclarum firmo nisi pectore Gallus Et fraude et turpi proditione facit. Turcica cum Gallo, est cum graeca punica, iamque Quatuor eae (aeternum dedecus) una fides.
10. Tale chimera malum non spirat iudice Christo, Non ut in ore bovum grex ferus ignivomum, Tota etiam Lemnos, nec foedis ventibus Harpe Aut Philotecti vulnera dira pedis, Impie quot vincis numeris, o Galle, chimeras, Putores, Tauros, Lemniades volucres.
11. Pingere difficile est animum, depingere corpus Hoc facile est; in te sunt tamen ambo secus, Nam pravos animi mores natura revelans Fecit, ut emineant undique perspicui. Sed Fidei portenta tuae fallacia verba Quis pingat, Galle? Haec cernere nemo velit.
12. In Fontem Lazzachi in urbem Utineam | deductum anno 1543 Nicolao de Ponte Praeside Huius Nimpha loci seu per nemora ista vagaris, Sive hic sub blando gurgite mersa iaces; Hunc haedum Coridon tibi raptum de grege mactat Atque pio gelidas sanguine tingit aquas, Ut mox Lazzachi praeceps de colle voluta Per medium densi desilias populi.
13. aliud Praeside sub Ponte hunc fontem duximus, hauri Hospes aquam, et Pontem devenerare satur.
14. aliud Ponticus hunc Fontem Lazianis duxit ab antris Praeses, et hic statuit nobiliore loco.
15. aliud Arcem auxit, Fontem traxit Pons Praeses in urbem, Forma illam ut iustis legibus iustituens.
16. aliud Arx sublimem animum, purus Fons indicat esse In puro puram pectore iustitiam.
17. aliud eiusdem Certatim canite Utini Poetae Tam blandum resonant, nec infacetum Vestra carmina, gestiens sequatur Ut vos per latebras vocata Nais.
18. aliud ad Pontem Praesidem Qualis Threicia quondam testudine vates Dicitur immites perdomuisse feras, Qualis et Anphion convulsas montibus ornos Traxit et arguto grandia saxa sono, Talem haec te regio nutu maiore gerentem Vidit Obelisco, Pontice digne sacro. Dum Fons urbem intrat, dum mersa paludibus ultro Errigitur moles, surgit et Arcis opus.
19. aliud Nominis esse facit te littera prima potentem, Optimum at altera, te tertia nobilitat, Ultima quod sapias signat vox aspera sortem, Teque tui similem syllaba sola virum.
20. catena disticorum similiter desinentium | et incipientium in eodem sensu Arcis opus, Fontisque novi mirabile saxum, Maxima sunt animi Pons monumenta tui; Sunt monumenta tui non ultima Pontice saxum, arx, Fonsque per occultas ductus ab arte vias, Ductus ab arte vias Fons hic per inexcogitatas, Arx, moles, laus sunt, Pontice, summa tibi. Pontice, summa tibi laus est et gloria tracta Moles, ductus Fons, arx operosa manu; Arx operosa manu, deductus Fons et in urbem Et moles tibi, Pons, nomen in astra ferunt. Nomen in astra ferunt tibi Pons, arx Pontica, moles Pontica, Fons puris Ponticus auctus aquis.
21. ad Pontem Praesidem Si te non alio tua, Pontice, fama vocaret Et regeres Populos hac regione diu, Tiliaventeis olim intra moenia laeti Aut Lidrae placidis ablueremur aquis. Tanta tuis dono coelesti gratia ceptis Influit, arx testis, Fonsque subirriguus.
22. de speculi inventione Alexandri Paulini Humanae hic species vitae sub imagine vera Veraque miranti redditur effigies. Non quia mentito mulier fucata colore Decipiat sensus insidiosa viri, Deleat aut rugae, seu tollat vertice canos, Splendeat aut positis in statione comis, Non quia vir molli redimitus tempora nardo Molliat ornatu pectora femineo: Inventum hoc natura dedit, sed cernere veram Quilibet ipse sui possit ut effigiem.
23. Nymphae Nomine digna tuo genitoribus orta beatis Moribus, ingenio, et sorte beata tua, Consortem simili facturaque prole beatum, Quamcumque ornans prole beata domum, Non alio proprius potuisses Nympha vocari, Nomine quam quod habes nomine digna tuo.
24. preces in coniugio Unus, et in solo Trinus, et unus idem, Principio fineque carens; qui haec ima per alta Digeris immobilisque ordine cuncta moves, Si tibi quae quondam spolium mortale gerenti Extat adhuc populi maxima cura tui, Huc ades et magnis praesens allabere ceptis Omniaque haec dono numinis exple tui. Da, Pater, hoc multos felix properare per annos, Coniugium et semper mutuus adsit amor.
25. in obitu nob. domini Petri de Castello Debita pro meritis si dantur praemia coelo, Excelsum dederunt huic benefacta gradum. Iustitia et pietate, fideque insignis et alto Consilio similem progenuit sobolem.
26. in idem inversa Progenuit sobolem similem sibi, consilioque Et pietate, fide et iustitia viguit. Unde gradu summo coelo hunc bene facta locarunt, Si dat pro meritis praemia digna deus.
27. ad Franciscum Robortellum virum dissertissimum Ex abitu quarta celer huc est luce reversus, Ad sextam et schedulas rhedarius attulit isthinc, Quis dabitur paucis responsum, idque ordine primum Omnia purgavi Phariento, protinus ille Ut decet ingenuum, et clara de stirpe creatum, Sit licet et tenui victu, nec splendeat usu, Egregio tamen hoc animo: quo longius isset, Gratius hoc nobis, inquit, foret, anne putabas Parvi pluris equum pretii quam commoda tanti. Tam bene de musis meriti, et nostrate iuventa Me fecisse viri? Pereat vel quidquid equorum Est usquam potius - sed contra sutor, ut illis Sordidus est animus, qui tractant vilia, primo Saevire, inflari, tragicas extollere voces, In ius velle vocare, satis vix omne videri, Quod pretium secum isthinc auriga ipse tulisset. Mox ulli lenita est blando et deferbuit ira Alloquio (nam ad me clamari tum venit uterque Arbitrum ut), hic factus de saevo mitior ultro Rursum equum, ut bonus obtulit, ac redeuntibus isthinc Omnia pollicitus, quae magno parvus amico, Seque potestati summisit ad omnia nostrae Et qua iussisti contentus stipe recessit; Sic tibi devinti quis tu debere putaras Denique conveni, quos tu salvere iubebas; Ambo non grates modo, sed tibi more salutem, Alter discessu moeret, quod parcius aequo Sit de te meritus, contra laetatur et alter Scilicet expectans reditum felicibus auris; Obsecrat interea is, teque obtestatur, ut isthic Novit etiam quam tu valeas isthic et ubique Se qualem expertum commendet gratia facto, Summa rependetur patriam et devinxeris urbem, Crede, etiam id nobis hunc quo vis munere dignum, Candidum, amicum, sincerae fideique, bonumque, Tu melius quam sit doctus suis, quamque peritus Scribere quae libeat; nova nulla hic praeter id unum, Libra quod aestivae pendens in verginis ora Scorpium ut effugiat nunc demum retulit horam, Decocto hinc fervens ardet vindemia musto. Tu quid agas isthic est nobis, optime, curae, Quandoquidem et tu curas nostra, minoris amici, Doctrina, et censu, et non inferioris amore, Nam modo ne aspectu Patriae capiare veremur; Te modo ne veterum remoretur gratia amicum Villave, seu saltus, et amoeni copia ruris. Quod si fit; tantae quis digna pondera molis Sustineat? Pubem quis totius instruat orbis? Da veniam qui fido animo tibi consulit, et si Pleno corde sapis per te, et tibi consulis ipse Protinus Euganeas sedes Antenoris urbem Haud lento repetas cursu - fac meta viarum Et portus, requiesque tuae sint illa senectae, Nec genus exilii dicas, me iudice, Regum, Promere communes, et posteritatis in usus Abdita, et illustri versari in luce virorum, Gentibus unde tuum vigeat per secula nomen, Ad superos tibi sint et praemia parta laborum.
28. clarissimo Laurentio Malipetro Coneglani | Praetori ac magistratibus urbis et consilio Ut me supplicibus mandare petita libellis Consiliumque meum iusti, clarissime Praeses, Illustris referens plusquam regale senatus, Malipetre, decus Venetum, parere subinde Constitui, et gravibus curis morboque recenti Vix licet ingenii valeant subsistere vires, Propositum tamen oblatum ratione modoque Subnixum, ut potero, ostendam, inde obiecta refellam, Crimineque exsolvam me ficto liber ob omni, Ut liceat recta tibi singula pendere lance, Communemque usum, et communia commoda cures Nostraque consiliique huius cogiensis, et urbis, Non tamen id circo praes liber nexibus esto. Stetur promistis et publica scripta probentur, Nostra putans igitur mentis collectus in Arcem, Elapsi repetens animo cursumque futuri Temporis annectens praesenti rectius, hinc nos Cedere conieci, quam velle extrema manere, Dum paulum quiddam, quod damna resarciat, una et Temporis amissi iacturam, detur egenti Prae manibus, quod iam numerosa prole gravatum, Aereque grandi alieno oppressum, et nomina parent, Sublevet, extrema ne perditus ipse ruina Invitus patrios doleam liquisse penates Pollicitis florens, studiis, aetate, lucello, Quod tamen in populi hic communia commoda cedat, Quandoquidem nostram consumit ab usus opellam Iudicii culpa vulgique errore vagantis, Nam si dimidio mercedis publica nunc res Exoneretur, erit tanto locupletior ipsa, Quod tamen exemplo, et ratione probabile facta est. Quod vero obiicitur non vere munere nostro Officioque docendi non potuisse vel aegre Non fecisse satis paries et scrinia testis, Quosque prius docui celebres testantur alumni Qui et Patavi sedes, patrios celebrantque Penates, Si quos hic alui, pudeat modo vera fateri. Gnatis parco meis, inscripta, volumina nobis Publica Durantis Castri testantur in Umbris, Nos quibus errantes revocant, operamque reposcunt, Quintus ab undecimo, ut legere est, nunc volvitur annus. Quid? Cum accerserunt me huc nomine publico et aere, Nonne prius docti quali nos dogmate, quali Nos methodo utamur? Quin singula quaeque probavit Venimus ut quae ergo voces, quae verba seruntur? Quod si qui strepitus puerum, clamorve furentum Interdum auditi retinent dum prandia festum, Consulto id factum est ab iniqua mente malignis, Quo vobis odium pariant nostri invidiamque Litteratorum mire genus omne perosis. Sed quid? Deprehensi num solvunt illico poenas? Certatim insidias moliuntur, ut urbe repellar Ut si furatum nummos, fiscumque venissem Non accersitus, Patria vi denique raptus, Nec tulerim aestivum semper pondusque dierum, Tanta sitis nummi vexat mortalia corda Quod gnati officium dicunt operamque negatam. Illa quidem non est spatio hanc maiore bienni Pollicitus, fecit, quod se promiserat esse Facturum; post hunc itidem alter munus obivit Quamquam pro numero discentum nullius umquam Auxilio indigui, bis quadraginta docere Assuetus nullo mihi opem praebente labori: Quin ego si sit opus spopondi accersere qui me Sublevet, exigui numero tamen omnibus horis Aedibus impaetis quod ad illas attinet, ipse Insignis Praetor, ne simus more molesti Pugnantis turbae de lana saepe caprina. Inditiumque feras statuasque silentia nobis Quas ex morbosis ubi publica cura salubres Reddidit, praesto noctesque diesque futurus. Sedulus accedam, malint ni oblata tenere Quae precor inspicias recte, clarissime Praeses, Vosque Magistratus urbis iustissima cura, Membraque consilii vos imploramus amice Ut commune bonum sic procuretis ut hinc nos Ne pigeat nostram, ut sobolis traxisse ruinam, Publica cum ex nostris quoque commoda vestra redundent.
29. ad Ioannem Franciscum Federitium Foederice, fori lepor et sol, delitiumque, Qui tenes haud humile ex meritis a Foedere nomen Praesidiumque reis decus, et solamen amicum Cuius et in Fratrem pietas avosque parentes Ac Patriam spectata satis post funera sera Aetheream insigni spondet cum nomine vitam, Invideas nobis (etenim sunt omnia cordi Pulchra, et rara tibi) si novis qualia quanta et Quot numero nostris una sint auribus hora Exausta ingenti verborum pondere dum nos... Nudius hinc quartus cum tu incitatus eodem Quam parvos dixti turdos te praehendere malle. Detinuit logicis interpres vocibus artis Quae methodumque modumque aliis praescribit habendis Effectus proprios narrans et singula quaeque, Quae sunt huius opis causas, primordia, metas; Nam primum logices metam, finemque, scopumque Syllogismum esse asseruit, quo tendit et artis Omnis dirigitur sermonum visque potestasque, Esseque connexis quiddam rationibus unum Proposito constans medioque, et fine retorto Partibus hinc geminis constare extantia nomen Huic posuisse, ast obtingentia parte secunda In vocesque decem hanc, quae praedicamina recto Res universas signantes ordine partim Proposita, in partim divisam rursus, et illam In varias, alium nam simplicis esse figurae Demostrativae hunc, dialectica nomen at illi Imposuisse, sophistica cetera, falsaque dici Non magis utendi, quam causa reiciendi Sermonum ambages, et inextricabile pondus Discenda ut medicum ut curet tractare venena, Has species variis tractatas ordine probe Esse voluminibus, diversaque nomina libris Indita pro rebus de vocibus esse, decemque Verbis praedicamentorum grande volumen Demonstrativum e specie manasse priorum. Posteriorum autem dialectica composuisse, Ast elenchorum falsis constare libellum Hunc demum Logices, finem detexit et usum Architecti exemplo illustrans singula quaeque Disserat, ambiguos dissolvat, ordine, nodos Distinguat multo, nec non diffiniat usu, Utque et operta illustret et omnia dividat apte, Iudicet et cunctis seriem det denique rebus. Multaque praeterea numero comprehendere, quae mi Nec licuit, nec si conducant scribere lasso Pondere curarum vacet, haec tibi paucula visum est... Ut senes nobis nil prorsus te sine gratum Velleque communis Patriae communia tecum Haec, et honesta et utilia respectu fore nobis. Quid dicam quod amas nos tutarisque benignus, Absentem quid amicos, quid numeremve propinquos Comuneis nobis? Quo mi, carissime, circa Te obsecro et obtestor paulum clamoribus istis Subducas Fori furatus te tibi nugis, Dum refoves lassas praebens his vocibus aureis, Quae iucunda simul fuerint et idonea vitae. Quid? Pudet? Ignorasne senem didicisse Catonem Cumque Platone illum qui sero accessi reprehensus, Expediam tanto citius, respondit ab his me Vive diu felix, Patriae communis amice.
30. ad Petrum Percottum Gratulor ex animo septem, Percotte, viratum Virtutis studio, et fama te nuper adeptum, Sed tamen Athilicae (fateor) mage gratulor urbi, Quae tanti sortita viri moderamen habebit. Publica suscipiat, qui sponte negotia curet, Conficiatque sua, sibi quae sapientia rara Munere largita est superum, nec me dare credas Auribus ista tuis, nam talem te esse fatetur Fortunata domus, quae quantum sapienter adaucta Structa sit excelso, qui cernitur omnibus usque Quoque loco haud dubium est ulli, felicibus ergo Auspiciis frenum capies atque urbis habenas, Praeditus insigni Salomon virtute beatum, Qua tulit imperium, laudemque decusque paravit Aeternum, meruitque Patris diademate cingi. Nec vereor quin sis cunctorum vocibus unus Qui satis et summis facias minimisque, perosus Iniusti nomen decus, unde et gloria genti Posteritatis erit, nam iam manifesta sereno Signa Polo cernis, passim felicia dona Spondet, et Bacchi spumantia pocula late Quoque prius nostris Nemesis decesserat agris, Iam redit, elato contra Belona flagello Digrediens Mauro - testatur praeside - ceno Te placida moderante simul virtute iuventam, Quin ego Virgineos coetus Helicone relicto Huc migraturos Phoebo comitante putarim, Omniaque impletum numeris, et cantibus iri Aureus unde foret tuus hic modo maximus annus: At magis ex animo, quod adhuc tibi gratulor illud Iam reliquum est, quod natam, cui dedit alma beatae Ferre suum et Matris nomen, Lucina, locasti Digne cui placitum iuveni de gente Manina Stemate praeclaro, censu, virtute beato, Cui manibus iunctae puero visere sorores. Dona dedere simul, colloque monile decorum Iuratumque ensem et calcaria, maxima quondam, Nomen Carthago memorabile, stirpe nepotes Ex quorum videas, qui te virtute pioque Nomine iam referant, solamen dulce senectae, Blandula balbutiens, quos tu meditere docendo Verba levans animo curarum pondera festo, Mox adolesse suo laetatus tempore demum, Optato videas fructum iuvenilibus annis, Aethereoque Patri perfunctus muneris omni, Iam genere eximio persolvas pectore grates.
31. ad Bernardinum Parthenium Partheni, vatum decus et nova gloria nostri Temporis ac Venetae moderator docte iuventae, Qui artibus ingenuis et lingua excultus utraque Cuncta per ora virum volitans super aethera tendis; Iam Fabius nostris his tandem redditus oris, Aegrotae Fabius visum coeleste Parentis Numen et adventu cura morboque levavit Forte suo quem non medicorum turba nec artis Inventor medicae valuisset pellere Phoebus, Tantus amor nati maternum pectus alebat. O gratum adventum, tulerit qui tot bona secum; At mihi sollicita discussis mente tenebris Nubila cesserunt animo, et cito reddita spes est, Hunc simul adverti duce te quae quantaque adeptus Helluo graiorum linguae rudimenta vorando, Unde tibi a nobis debetur gratia plusquam Maxima, et optamus cumulatam posse referre Quamquam nulla potest meritis per talibus esse Gratia (ut aiunt) vel si plena refertur habendo Reddita nobis iam, at non destinemus habere Perpetuo, vel post cineres, et fata suprema. Hic tibi quidquid erit, patriis sive haeserit oris, Seu Roma exceptum sacris addixerit illum Forte ministeriis, Veneta seu vixerit urbe, Qua libet ingenua versatus liber in arte Acceptum referat semper iubeoque voloque Auctoremque suum celebret super omnia teque Observetque, colatque et amet, veneretur, adoret, Si modo fas tibi te implorans ut numen amicum. At tu, docte, cave per Musas et sacra Phoebi Numina, ne tibi, ne dare credas auribus ista Omnia, quae ex animo manarunt prompta benigno, Foederis aeternum quae sint monumenta perennis.
32. ad Fabium Paulinum filium Mitto tibi in strenam Venetum de more Parentum, Qui viget et colitur nostro quoque tempore, versus Quos olim de merito bene gratus amico Hospitipiique memor scripsi, quo sumere possis Exemplum tibi scribendi quae arcana doceris Intima naturae, doctus Lucretius olim. Haec quoque diserto descripsit carmina, quae tu Si vocat exoptem relegas placitura tibique Ni vis ingenii vivax, desitque voluntas Allatura parem scribendi carminis usum. Insuper haec omnem terrarum mittimus orbem Depictum tabula, ut si forte cupidine captus Orbis visendi regiones tutius intra Perficias Talamum, sit dux Mela clarius, isto Nullum historiae lumen, quod splendet ubique Aeque oratorum monumentis atque poesis. Hunc tandem librum, doctique volumina Porci Mittimus, ut fortuna tibi si arriserit olim Artibus ingenuis incumbas omnibus ipse Doctrinarum orbem absolvens, teres atque rotundus Mox adeas sanctam nobis comitantibus urbem, Digna bene exactae capturus praemia vitae, Si te forte vocent illuc tua fata vel ipsa Urbe Antenorea studiis praesisque Iuventae. Tunc ego laetitia perfundam pectora vere, Et mihi coelestum vitam sim visus adeptus, Si alteruli aut Patavi, aut contingat vivere Romae, Et tenebris ortus vivam splendore virorum.
33. ad Marcum Antonium Fiducium Inclyte magnanimi scribarum gloria coetus Compater, Utinei decus et pia cura senatus, Cuius sancta tuo decretaque gestaque scripto Eripis interitu seclis memoranda futuris: Cum mihi non liceat per dura negotia curam Hanc gregis assiduam commissi tendere ad urbem, Mordacesque animo si sint expellere curas Dulcibus alloquiis nec mentis gaudia coram Impartire tibi, statui mea vota camoenis Demandare modis, ut te exarata legentem Officiatque magis, maioraque gaudia nobis Cura minorque, bonos, ut fit cum affamur amicos, Quam mihi das veniam semper veterisque dedisti Iure sodalitii primis quod floruit annis, Ergo libet paucis rationem reddere vitae. Quae procul a patria variis agitata procellis Denique ut in portu natali sede quiescit Ut grateris amiculo, ubi omnia libera novis Et laetere tua nostris meliore; secunda Quae fortuna tibi, nam nos graviora ferendo Securam atque hilarem tranquilla per otia vitam Degimus, et variis iactati fluctibus aestus, Nec formidamus rapidis nec mergimur undis. Vivitur et proprio, sic nos iuvat esse libenter In regno, ut melius nusquam, nec lautius unquam; Nam mihi liberius vivendi tuta potestas Curandique gregis datur hic, quam nulla reclusum Saltibus irriguis hortis pratis et amoenis Vicini pecoris contagia laedere possint. Denique avaritia misera ambitione nec ulla Vexamur simili quin mens sit libera peste. Sic labor hicce iuvat, sic me, quo fungor, amice, Cura ministerii, ut numquam non verser in illo; Non superest rerum, nec defit copia nobis Plurima, quae vitae mortalis postulat usus. Non vires animi cupio, non corporis ullas, Si facit hoc ad rem, et conducere forte videtur. Pacem cuncta domi retinent, discordia nulla, Nullaque cum quoquam contentio, causave, lisve. Quid quaeris Regem ne putas magis esse beatum? Quid? Rides? Curo quae sunt curanda, nec ullum Tempus abire sino nostri sine muneris usu. Nil ego Fortunae permitto, cetera divis Lucis in exortu, quae sunt effusa repente Surgimus ad solitum mane hoc dum forte laborem, Carmina nondum ulla nobis descripta papiro Consule, amice boni, aut si iusint errata resarci.
34. Cassandrae Archolonianae et Francisci Quadrivii epithalamium Venit laeta dies, cupidos quae iungit amantes, Iam licet effractis convulso cardine claustris Invia quae fuerant patefactis gaudia mille, Mille dari sponsis amplexus, oscula mille. Eia age magnanimum soboles; generosa Parentum Indole virtutum insigni et probitate renidens Cui nondum tenera roseas lanugine vestit Prima inventa genas, Quadrivi, surge sacrumque Sponsae limen adi, quo te pulcherrima, qualis Flos novus et fragrans, quem ros enutrit adire Iam dudum exoptat coetu comitata verendo, Ut tibi felici iungatur numine divum, Corporis atque animi connexu sitis ut unum, Altero in alterius converso membra, animumque, Forma, mente parens, fortuna, moribus, annis; Heroum unde genus sobolesque simillima vobis Exurgat, Pater atque nova iam prole subinde Aspicias terna primos a stirpe nepotes. O quam laeta dies cupidos quae iungit amantes; Una quae duplices animas et corpora miscet, Ullane iam toto splendet felicius anno? Ergo quandoquidem illa tui pars maxima primum Ne vereare tuae tenerum decerpere florem, Quod simul inque vicem vestri pepigere parentes, Quod Pater Omnipotens coelo quod sidera cursu, Quod sanxere sacrae leges humanaque iura, Cassandra tibi dante pari ratione rependens Accipet quo vobis per mutua nexa voluntas. Ut novus accessit, cui vix dum cura ministri Accipiter Cirimve levem, trepidamve Columbam Iam cornu, rostroque valens, atque unguibus uncis Cum ferit illato, ut manet de vulnere sanguis, Avertitque celer praedam, quo regulus alto Aethere suspiciens vocat omnibus, inde benigne Excipitur votis laudant, mirantur et omnes Ut bonus eximia censetur stirpe catellus, Qui vix dum exactis bis ternis mensibus olim Seu capream silvis agitat, seu montibus aprum, Velocem aut campo leporem, cursuque fatigans, Mordicus apprensum sine caede et vulnere leti Expectanti affert domino laudatur, et illi Cum domino applaudunt comites, mirantur et omnes. Sic expers Veneris primisque Tiruncules annis, Quem patrius timor et reverentia fida magistri, Quem tutella suis dignum maioribus auxit, Cum insignem aggreditur primaevo flore puellam Traducitque domum, regalia tecta Parentum, Moxque gravem validus generoso semine reddit, Matribus atque viris iucundus et inde puellis, Cuncta per ora volat laudant mirantur et omnes; Tu quoque Amazonio Virgo dignissima coetu Excipe iucunda venientem fronte maritum Cui mater, Fratres, cui iunxit Avunculus ille Ne adversere, tuae cui virginitatis honorem Foedere perpetuo digne vitamque dicarunt: Immo agite una ambo consurgite, praelia inite, Virgineum properate ambo decerpere florem. Alter ab alterius sibi sacra stirpe recisum Munereque assiduo dulcem exercete iuventam, Muneris assidui et dulces date pignora natos. Effluet illa dies, cupidos quae iungit amantes, Mutua et innuptis confundere gaudia non fas.
35. de Irena Occidit Adriacae nuper celeberrima turbae Irenae superis addita fama choris, Illa per omnes Irene notissima terras, Quascumque oceanus mollibus ambit aquis. Irene, Gradonice, tibi dulcissima cura, Illam dum in vita dulcis alebat amor, Qui cum una doctique sales, lususque iocique Et pudor et probitas, cum pietate fides, Ac formae decus eximiae, morumque venustas Propositique tenax visque sepulta boni. Luget moesta Venus passos male compta capillos, Extinxit lacrymis filius ipse faces. Musarumque Pater docta cum Pallade Phoebus Lugubres fudit tristis ab ore sonos, Charites, flent Nymphae omnes, tum et candida Nais Tiliaventas fletibus urget aquas. Haec latos querulis campos ululatibus implet Crudelesque vocat nomine saepe deos, Haec nullas adhibet cura confecta medellas Usque male cupiens impia posse mori. Ah roseas ne laede genas, neu scinde capillum, Nais et immeritos laedere parce deos. His tua (crede mihi) magnae pulcherrima curae Irene aetereis digna recepta choris: Illic aut cantu aut cithara bene psallere docta Coelestes numeris gaudet inire modos, Peniculo aut graphio, vivisque coloribus alta Ideas tentat mente referre sitas, Illam miratur pingentem Zeusis, Apelles Vix patitur palmae praemia rapta sibi, Nunc tenete eloquio, facundi et pectoris arte Heroum et coetus virgineosque choros Nunc canit, Euridices coniux adsistit, et una Sapho serta adimens laurea fronte sibi, Nunc canit ut quatiunt alterno lucida coeli Templa pede ardentes, quos putat astra faces Quos hic didicit numeros, dediscit, et aegre est Praeferri sibi vix quas videt arte pares. Hoc aliis minor uno, at felix cetera, nam illis Mille voluptates gaudia mille capit, Omnia quae humanae valeant percurrere numquam Voces, usque adeo cuncta beata polo; Ergo, ne dolor officiat, turbetque peremptae Gaudia neu facto moereat illa tuo, Pone modum lacrymis, et vanos comprime luctus Comprime singultus, pelleque tristitiam. Successu et laetare bono, bona semper ut illi Optaras, vita dum fuit illa bona. Sat nimiumque diu vixit, cui vivere recte Contigit, haec vixit sic diuturna satis, Sua virtuti ex benefactis praemia coelo Nomina vatis opus vindicat interitu, Spiritus aetherea felix post funera sede Fama ulla hic vivet non moritura die.
36. in saxeum Glemonae fontem Qua Bacchi rident facundi munere colles, Aemonae placidis rura beata iugis, En virgo dictum saxi de nomine fontem Uberiora ovium do ubera plena tibi, Dulce viatori quem detinet umbra levamen, Dum Canis infesto sidere candet ager, Seu quicumque gravi detentus corpore febri, Seu duro pressus membra labore sitis, Invideat dirce his morbo solventibus artus, Quicumque aut caecis lumina reddit aquis.
37. de Pii V Pontificis obitu et coeli clementia Dum Pius impervii est sacras moderatus habenas Huius delevit crimina nostra prece, Et, quo nos digni, rabidum convertit in hostem Supplicium (tanti sunt pia vota) Deus. Ast ubi siderea coelestum sede receptus Lumina spectavit iam propiora Dei Quae cupiit vivens divini numinis aura, Protinus humano tradita sunt generi, Splendidius Maiis caput extulit unde Kalendis Phoebus, et ex illa res meliore loco, Irritaque hinc fient vatum responsa nec astris Amplius ulla fides, quae superasse datur. Largior en solito gravidis se ostentat aristis Quae sterilis vatum carmine messis erat. Partaque sedatis pacem victoria bellis Spondet, mox unum Pastor ovile reget Qui bonus in socios, prudensque et fortis in hostes Aurea Saturni saecula restituat. Sic iustis olim precibus concessit Heliae Ne plueret Genitor, rursus et ut plueret.
38. de pace Iuladum Collibus erectis insidens turribus altis Et paribus clari nominis in speculis Candida pacifera praetenso ex arbore ramo Sic gemuit superum lapsa columba choro: Bellum immortales potuit quos reddere terris, Pax immortales reddat et alma Polo.
39. de eadem Quae non unda maris fervens, incendia, ne dum Flumina compescant, visque potens hominum, En modo restinxit penitus (mirabile dictu) Ignea scintillae flammula lapsa polo; Sic modo Iuliadas qui exussit terreus ignis, Coelesti aethereus factus ab igne fovet.
40. de eadem pace Plus est perpetuo mansuram foedere pacem Inter primores composuisse vivos, Quam nuper latis hanc cinctam moenibus urbem Munisse et fossa, praesidiisque ducum. Hanc violare queant numquam nec tela nec ignes, Insidiis poterant hostibus illa capi. Pervigil haec nullo servabit milite sedes Magno animos pretio, viribus illa darent; Principibus venetum debetur gratia facti, Non quis in orbe illos omnia posse putet?
41. de Iulia Ore Venus, Iuno incessu, virtute Minerva, Vel poterat credi de tribus una Soror, Sed quia mortalis mortalibus edita certe Inter Iuliadum Iulia prima choros, Divinum haud dubie mortali in corpore cuncti (Tot bona sunt illi) numen inesse putant.
42. de eadem Qui modo perspicui cecinistis margine Fontis, Unde Helices toto nomen in orbe sonat, Tollite carminibus certatim, tollite olores Insignes huius nomen ad astra Deae, Hic etiam vestri vivent post funera cantus, Iulia dum clara voce perennis erit.
43. Cum tibi sint pauci locupleti pignora nati Mique inopi soboles sit numerosa seni, Peccem nec venia modo non sim (censeo) dignus Verum, ut pro magno crimine supplicio, Si iusti mercedem taedia longa laboris Poscendi exigua haec praemia fastidiam. Cum nos delaxet nullus labor atque docendo Affligam corpus mentem animumque simul, Quare vel fer nos vel magno solve labore, Da veniam fasso: fronte necesse caret.
44. in quendam Si quoties nobis spondes, iubesque venire, Sed frustra toties praemia facta dares. Iam dives dudum factus felixque fuissem, Nec tibi sim rogitans saepe molestus ego, Sed tu dum verbis tantum mihi solvere quaeris, Non mihi sed praebes taedia longa tibi, Ut videar dives quam plurima nomina libris Scripsi meis facile hoc, aequo animoque fer, Saepius ut mihi sit sursum retroque meandum, Dum frustra pulso sedulus usque fores.
45. naumachia Alexandri Palulini Vidit ut affectam Naupacti in litore Turcae Neptunus classem, sic violentus ait: I modo et invicta Cypro gere bella Dione Turca ferox, regnum nunc populare mavis, Nunc menitare meis insueta vincula collo, Et Venetum populis Romulidumque sacris; Quin si trans Alpes equites in praelia mittes Qui referat pugnas (ut modo) nullus erit, Nudatus volucrum plumis ceu graculus olim Ridiculus solis delituit latebris, Sic quas invasit spoliatus Turca repente Eris, explosus Colchica regna petet Et sibi vel multo mortem pensaverit auro Vel nece natura tradet amica colus, Usque adeo invisae nil non quod possidet orbis Deberet ultari, suppliciumque dabit.
46. Cladibus acceptis insignia multa feruntur Esse loca infausta nobilitata nece: Thermophylae, Cannae, Leuctrae, Trasimenus, et ipsum Actium, et infami cum Trebia Rubicon, Ast ubi captivum tot milia sub iuga missa Praeter Naupactum haud facile invenias, Ergo quis dubitet tot tantaque gesta repente Numine Christicolas constituisse dei, Baccus et Alcides, quod maximus alter in Indos Monstra domans superum maximus alter ope In Romam Poenus, quod gessit Graecia Xersem, In Gallos Caesar Scipioque in Libiam, Quodque vel Augustus stravit cum classibus aequor, Reginam Aegipti dum pelago insequitur. Quod genere Duces deinde omnes, quodque vel ante Sublato quisquam vertice ubique Poli, Christicolum in Turcas uno hoc certamine classis Gessit ubi exceptis navibus aucta fuit.
47. de quodam concionatore Siculo Quae nova Iuliadum succendit pectora flamma, Mutua ut ardentes se pietate colant? Matronae oblatis cumulent altaria donis Et dicat votis sedula turba preces, Certatim huc migret sacrata colonia curent Hisque parent quantas exigat usus opes, Aetneos quoniam mixtos coelestibus ignes Aetherea summus misit ab Arce Pater.
48. paraphrasis in psalmum Miserere Conditor humani generis, miserere precantis Usque mei immensa pro pietate tua, Plurima quaeque tibi clementia quicquid iniusti Criminis in nobis deleat omne precor, Insuper abluta scelerum contage malorum Nescia sit nullo crimine vita mihi, Cognita namque mihi satis est mea prava voluntas, Et mea me contra crimina bella gerunt. Uni nempe tibi deliqui perfidus auctor Et mala te coram plurima comerui, Ipse tuis iustus sermonibus ut videaris Atque tuo vincas omnia iuditio. En qui tartareis conceptus vallibus adsum, Concepit genetrix crimine mersa gravi, Ecce tibi verum cordi sapientia coelo Explevit retegens ab dira quaeque mihi. Hysopi succo asperus mundabor et inde Viscera cuncta feram candidiora nive. Gaudia mandatis parentem summa sequentem Ossaque submissa hinc gaudia percipient, Peccatis averte meis faciem, et mea dele Crimina, cum iusta, quam meruere nece. Da mihi cor mundum, Coeli fabricator, habendum, Spiritus inde novus viscera nostra regat. Nec procul aspectu sistas tibi me tuus inde, Nec procul abscedat spiritus ille sacer. Nostram praecipuo confirmans numine vitam Exple laetitia pectora nostra tua. Rectas ipse docebo vias insistere iniquos, Et conversa malo te impia turba colet. Me eripe sanguinibus nostrae Deus alme salutis, Iustitiam extollet tum mea lingua tuam. Tu mea tu genitor sanctissima labra reclude Ut quaet has laudes, has numerare tuas. Namque litavissem, cordi modo aera fuissent, Grata tamen sensi non holocausta tibi. Anxia mens istar tibi saevi, nec pia corda Et submissa tuo pellis ab ore Deus. Plurima dona, Sion, tribuat tua recta voluntas Urbis et exurgant moenia lata sacrae. Tunc sacra iustitiae contingent sacra tibique Cum vitulus aras victima multa leget.
49. in funere Faustinae Cucaneae Valvasoniae Ortus quandoquidem nostri non terminus orbis, Altera sed nobis vita parata manet, Si quis ab his sine labe petat super alta tenebris Omnia cui liceat secula pace frui, Cur non indignamur? Cur non gaudemus, amici, Hinc abitu incolumis perpetuoque bono? Sat carni lacrimisque datum, dum corpus amati Cernimus extinctum, nec licet ulterius. Invidere mage est illud, quam morte dolere. Quae si meta mali cur fugienda bonis?
50. aliud Desinite, illustres caram deflere Parentes Faustinam: aethereo carior illa Patri. Praemia quae longae potuit sperare senectae? Quae tenet aeternis aequiparanda bonis? Qui melior sponsus quae regia clarior usquam? Quae soboles? Soceri quae potiora bona? Gaudia quod senera capit, fruiturque beato Regno, nonne huius morte dolere nefas?
51. aliud Quo magis et sapiens et amore accensa parentum, Quantum exosa mali tam studiosa boni, Hoc magis aeterno Faustina exardet amore, Ante deum et meritas spargit amata preces Ut cum contigerint optata parentibus, ad se Post serum his pateat denique tempus iter.
52. aliud Quae tibi prudentes oleum sumpsere beata Ut de virgineo dicerer una choro, Ardentem ecce ferens lumen procul obvia sponso Processi, et subitae mi patuere fores, Unde ego coelesti superum comes addita coetu Percipiam nullo gaudia fine Poli.
53. in funere Helenes Savorgnanae Officio perfuncta gravi generosa virago, Nobilis, illustris ut nuberet ipsa viro, Indignum meritis fraterno saucia telo: Supplicium passa est clarior inde tamen, Non quia primus Arabs nosceretque extremus Iberus Quam sit acerba Helene nobilitata nece, Sed quia Coelesti dignata perambulat astra Martyrio et facta est gratior inde Polo. Quae velut agna nihil sibi conscia, criminis expers Corruit ante oculos victima sacra dei, Ut foret aeterna secum dignissima vita Constat ut innumeros ante fuisse choros. Profuit ergo illi, voluit qui laedere veram, Namque ipsa vitam vivere morte dedit.
54. Alexandri Paulini turdi Ut constet numerus bis deni et quinque perempti Caede nova, haud facilis, cum vagavemur, erat. A puero nostro decepti stercore (honestis Auribus et doctis debitis adsit honos) Mensam ornaturi (nostrae solatia mortis) Doctrina insignis magnanimique viri, Mittimur assati cum pondere ventris edendi, Cum Cephalo nobis pinguibus hic honor est Venere, coelesti qui misit, mittere posset Si tibi quid melius, mitteret ambrosia.
55. ad episcopum Tergestinum Tempora digne tegi triplici diademate Praesul, Inclita doctorum gloria spesque virum, Cui late parent populi, gentesque sacratis Oscula dant manibus, dent precor illa pedi, Secula quo vigeant saturnia, denique et unum Te pastore, boni consule, ovile fiat. Adventu incolumis fidi gratantur amici, Et Pavona tuo laeta salit reditu. Ecce ferunt Dryades calathis silvestria dona Castaneas, ficus, persica, mala, nuces; Dat Veneranda Pales Haedos, Satyrique procaces, Pan vitulos, pressi copia lactis adest, Floribus hinc variis nectunt tibi serta Napeae, Floraque odoratis plena canistra rosis, Quin et Baccus adest calcatis laetior uvis Depromens pleno dulcia musta lacu. Omnia quae laeta cupias, ut fronte precamur Sincera nobis dantur ut illa fide, Pro quibus hoc unum petitur, quod saepe libenter Omnibus ipse facis, muneris acta tui, Omnia confirmes, qua surgunt undique colles Pavonae signo praedia laeta crucis, Deserto ut Musae migrent Helicone, colantque Haec loca Castaliis fertiliora iugis. Nec iam Pierides Musae dicentur ut ante, Sed de Pavonae nomine nomen erit.
56. domus Fabia Muribus et Pulicum domus oportuna catervis Et celebrata tuo semper, Iacche, mero, Commoda periuris sedes cauponibus olim Et plebi solidum frangere amica, Nunc Prognes nidis, placidis et grata columbis Musisque et Iuvenum Nobilium studiis, Altior aereis turrim decorata columnis Sacra tibi Pallas dicta, et Apollo tibi. Quod probor et populo, omni et praetereunte salutor, Hoc Fabii est fateor filii herilis opus, Quare ego pro meritis de illius nomine dicta Musarum hinc sedes semper ero et Charitum.
57. de fonte Lariano Utinum deducto Quae Praetore sacris Utneos iuverat undis Ponte per occultas rite vocata vias, Territa deinde fori Nais clamoribus, antra In sua se latices, abdideratque suos. Esse sub imperio Pontis, nunc Principe eodem Quas prius occuluit sedula fundit aquas. Ecquis id humanum fateatur, dicite, factum? Divinae potius quis neget illud opis? Fucinus invideat deducta canalibus olim In Thermas magnae menibus Urbis aqua, Ergo prosilient latices dum fonte perenni, Pons, tibi perpetua hoc laude vigebit opus. Haec tibi mortales inter modo maxime tanti Muneris at coelo gratia Maior erit.
58. de ponte lateritio super Cormorio Excipit auspicio Pontis Pons iste per undas Qua medias ducit fons Larianus aquas, Ne pellucidulis se misceat horridus undis Cormorius vasto qui secat arva sono, Qualis in Aequoreas Alpheus prosilit undas, Nec tamen in dulces Aequore tingit aquas. Nonne hoc Regis opus plusquam mortale? Quis unquam Torrentem hunc vidit subdere colla iugo? Quis digne collaudet fortia Pontis Gestat vel excelsum Principis ore decus? Unde animi fulgent labitant quae pectore dotes Ipsum quae solio constituere bono.
59. ad serenissimum Venetorum principem Nicolaum a Ponte Arx munita tibi nostrae, Pons, Urbis, et intra Moenia deductis fons Larianus aquis: Te Praetore tibi nos tantum obstrinxerat ante Ut tibi vix nostrum solvere posse foret; Principe nunc vero te deducente relapsas Fontis aquas maius cernimus istud opus, Vel Alcidae meritis vel Castoris olim Graecia debemus, dux bone, tanta tibi.
60. ad poetas Principis acta sacri mecum celebrate, Poetae, Et merita Pontem laude locato Polo, Praesidis Utineam divinis legibus urbem Rexit et excultis moribus instituit, Arcis praesidio munivit, fontis et unda Perspicui exornans profuit ingeniis. Composuit pacem, populorum providus usu Consuluit, finem litibus imposuit. Denique ut est solium sortitus fine senectae Auxit rem Venetam commoda multa ferens. Non vires animo desunt, nec corpori robur, Eloquio floret, ingenioque viget, Numinis instar habet, divinaque fronte renidet Maiestas lata, luminibusque piis, Canitiem spectes Tithonum aut Nestora credas, Inferior nulli dexteritate tamen. His et mille aliis hic dignus laudibus, at vos Cetera perpetuis dicite carminibus.
61. Quae tibi sponsa Venus potuit Pallasque vocari, Cum quantum forma polleat ingenio, Quod si felici partu fortuna beavit Te, simul invideat Iuppiter ipse tibi.
62. ad eundem Quam terebravit, amat foveam ,sic Grillus ut illi Incubet assidue. Id te quoque, Grille, decet Respondere tuo, si vis, cognomine recte, Fac pergas Grilli pervigil usque vices.
63. ad eundem Cum tu sis Benedictus ut omnia sint benedicta Quae tibi parasti quaeque futura facis. Nam benedicta domus tibi, quin pulcherrima sponsa Quam celebrant omnes iam benedicta tibi, Quas praebes epulas convives sunt benedictae Et quae tu loqueris quis benedicta neget? Quasque animo volvis curas si non benedictas Dicimus erramus, cum benedicta tua Omnia sunt, Famuli, Ancillae, Res, Praedia, Pura Posteritas, Amor, denique vota, preces.
64. Alexandri Paulini de Iulia Iulia dum vixit, viguit concordia Romae, Foedere nam sacro iunxerat illa virum, Altera quae inter se proceres hos reddet amicos In sua cunctorum pectora et ora trahit.
65. de virtute Exulat hinc virtus vitiis expulsa tenebris, Illa sepulta iacet, clarior illa tamen.
66. de Emanuele Angulo Hispano Architecto | fonti Larario deducendo praefecto Angulus inducta quem fecit Dedalus unda, Ponte Utinum spatio Pallados arte brevi, Quatuor interdum tribus saepe additus octo... Angulus excultum reddere possit opus. At nunc tam longe deducto pontis et undae Perque vias duras Angelus est opere, Angelus hinc vere dicatur ut oris Minus ab Hesperiis moenia nostra colit.
67. de eodem Angulus ante hinc, nunc postquam est deducta per undas Unda meo Ponte, hinc Angelus esse feror.
68. de eodem Angulus extremis terrarum finibus ortus, Minus ad hos factis Angelus est operis.
69. ad praetorem et septemviros Gentis Iuleae custos clarissime Praeses, Omnia iustitiae qui moderaris ope, Et vos qui regitis praeclaris legibus urbem, O septem prudens fida cohorsque viri, Principis et vestris redeat cum ductus in urbem Auspiciis nitida fons Larianus aqua, Gratulor et vobis tenui munuscula filo, Haec mitto tantis vix satis apta viri, Quae precor ut laeta capiatis fonte animoque, In vos ut fidei sint monumenta meae.
70. Quae venatores vobis venabula, canes, Turba canum, saltus, rura, salita, iuga, Haec eadem nobis dant saepe pedalia, tela, Cum precibus lacrymae, lina, crumena, feras. Sunt Angiportus nobis pro saltibus, urbes Pro campis, quo sit praeda petenda loco. Ostendit Phoebus passim Dutinaque vobis Hellespontiacus nostra tutella Deus. Vos pubes generosa, at nos si quaeritis unde Grammatistarum garula turba sumus. Ast indigna viro cum finis utrumque voluptas, Utra magis noceat, dicere nemo potest.
71. de odore per totam urbem Venetiarum fragrante Intempestivo quid mirum flore rosarum Hortos in Venetis exuberare locis? Nam Cypro detrusa Venus baccante Selino Incoluit Veneti culta vireta soli, Mensibus inde alienis copia multa rosarum Exorta Ambrosiae spargit odore domos, Quin choreae cantusque vigent clangorque tubarum, Ut tulit haec Martis laeta trophea sui.
72. ad Philomelum de fratris eius morte Ad nos Fortunae casus pervenit acerbae Quo tuus (heu lacrymae scribere plura vetant), Quo tuus ascendit nos linquens sydera frater, Omnibus in vita frater amabilior, Qualis cum subito tempestas turbine nautas In medio nantes gurgite praecipitat Aut ubi ruricolas iunctis ad aratra iuvencis Sollicitat multa cum venit imber aqua, Talis inassuetas percussit nuncius aures, Ille mihi vere nuncius horribilis, Nec vero tantum quem toto pectore amabat Abrepto doluit Laodameia viro, Non aurora suo sic est turbata perempto Memnone cum verum nuncia fama tulit, Quantum ego fraterna percepi morte dolorem, Tristior est nobis nulla futura dies, Heu crudelis mors et inexorabile fatum, Vestra sunt opera perdita nostra bona. Ereptus nobis, quem vere semper amavi, Semper in adversis unicum amicum habui, Ille vel extremos mecum penetrasset ad Indos Et qua solis equi praecipitantur aquis, Quasque sub ardenti sol tonet sidere gentes Vidisset fortis Sitoniasque nives. Illum ego complexis videor retinere lacertis Et dare sub tacito mutua verba sono, At tibi plus aequo non est hac morte dolendum, Illa qua natus non nisi lege perit, Omnibus illa venit laeta, non illa iuventam Respicit aut culti divitias animi, Moeonides periit divini Carminis auctor, Intereunt vates, carmina, saxa, simul Romani cecidere Duces, cecidere superbi Troes, cum Troia Roma superba iacet.
73. de navi Veneta Nobilis aequoreo volitabat lignea campo Urbs Venetum studiis, condita et ingeniis. Miratus molem invidit Deus aequoris illam Immergens undis perdere non potuit; Dumque emergit aquis (mirabile) territus orbis Se plus quam humano subiicit imperio.
74. initium S. Evangelii secundum Ioannem Principio rerum cum secula condita nondum Ulla forent erat id verbum, quod semper adhaeret Aethereo Regi, quodque ipsum est omnia per quem Quo sine nil factum est ex his, quae facta fuere Ipsi vita inerat vita et mortalibus illa Lux erat, et fulsit mediis lux illa tenebris, Nec tamen illa fuit tenebris comprehensa, sepulta, Usque adeo fuerant et mersa caligine cuncta, Missus homo aetherea fuit huc de sede Ioannes, Nomen erat, non lux erat ipse, at luminis huius Testis erat, lux vera erat haec quae illuminat orbem Et quicumque venit superis demissus in Orbem: Mundo inerat, per quem factus, nec cognitus illi est, In sua tum veniens hic regna, haud sede receptus Ipse sua, quem pepulere sui, sed quotquot in hoc spes Credentes posuere suas, gnatos dedit illis Esse Dei genitos nec sanguine, carneve pravi aut Velle viri, sed summi tantum numine Regis Et Verbum carnem assumens ipsum est caro factum In nobisque fuit, nobis et gloria visa est Illius, ut summa nati de sede Parentis; Hunc verum et plenis comitata est gratia.
75. in obitu Pauli III pontificis Tertius hic Patriae defunctus amore quiescit Paulus, qui cum una cuncta sepulta bona, Candida libertas, hic plena copia cornu Pax, honor, hic probitas, hic sita iustitia est. Incorrupta fides, dubiis prudentia rebus, Religio hic verus cum pietate pudor, Sic quibus insignis per secula vixerat, artes Non illum extrema destituere die. Non igitur periit, sed coeli redditus aulae est Et duo nunc denas iudicat ille tribus.
76. Montis in excelsum vitiis expulsa cacumen Astraea antiquum fugerat hospicium, Mox ubi dum propria pertentant mole ruinam Hostibus (accersunt) imperat illa suis.
77. de victoria naumachiae Venetorum contra Turcas Ecce Leo pennis Aquilae sublatus in auras Fregit, qui caudam haeserat fortis opes Et parat Eoas iisdem contendere ad oras Vincidet a canibus, sacraque Fana lupis. Sint faciles illi cursus et Numine Christi Imperet ille Indis, imperet ille Arabis.
78. Alexandri Paulini ad Franciscum Philomelum Non renui, casu quamvis districtus acerbe, Polliciti, Philomele, memor breve scribere vitae Carmine curriculum variis et casibus actae Diversisque locis, ex quo Sors me invida vobis Corpore seiunxit, dum saeva canicula fervet, Et furit insani rabies invisa Leonis, Ut scires nobis, quam vires corporis aeque Mentis adesse pares, magno namque usque labori Erumnisque satis teneris versatus ab annis Pignoris haecce loco vel parva dicamus amoris, Dum te rura tenent, vacuas ut si potes aures Praebere illepidosque iuvat percurrere lusus, Paulum Soracticis excludas tempora chartis, Ut cum Fortunae merito virtutis et ergo Olim purpureo te plusquam regia pompa Ornatu excipiat Romae plaudente senatu, Ultro avedentem non dedignere beatus, Nostrorum et (dicas) fuit olim hic de grege amicus, Quam plausus tibi, tam mihi iucundumque futurum est Gratum animo officium, sed nos iam coepta sequamur. Ergo ubi me primum patriis deduxit ab oris Sors, ope amicorum me doctae Antenoris urbis Excepit sedes; Fliscorum regia alebat Hic pubes curae ipsorum, studiisque vacantem, Socino et Bonamico tunc florentibus, illa, et Qui sparso capite ore patens, sed cetera nanus Olim ridiculo delusit scommate Reges, Dum se dissimulans alienae adscribier urbi Curat, ut externis quae dantur praemia poscat, Expulit inde animi defectus servitiique Ferre iugum indocilem viles detrusit ad artes Officium scribae, et rabulae obiurgantibus inde Cognatis carisque parentibus, omnia mecum Occepi quaecunque animo volvenda parare; Ut studia instaurem, dimissaque munera tentem. Felsineas adeo quamprimum sedulus arces, Turri tamque urbem qua Rhenus labitur: ecce Horrida crebrescit domitans confinia late Importuna fames, rerum et venalium egestas Ater venibat magno, tulerat quem rure colonus, Castaneisque panem confectum turba petebat, Fustibus et gladiis certatim praelia miscens. Quid facerem? Nam Romae aberat qui forte tulisset Romulus auxilium, quarto post mense reversus Invenit vacuum nummis, librisque: quid ultra Infelix possem? Illic haereo nudus et expes Confectum hic curis animum saevissima tabes Aggreditur, somnos avertens, sederatore Cum macie pallor, languentia lumina tepor Ceperat: heu quo me ferrem? Inde redire pudebat Re infecta, atque manere grave, et nos exitur illic Expectare malus. Medicus ibi consulo; narrant Longo difficilem curatu tempore morbum. Qui in pretio hic et bene florebat, Faentia dictus, Ut repetam, suadet, dimissis otia musis, Exilaremque animum, ni vitam perdere malim. Protinus, heu, patrias invitus visere sedes Accingor rursus, rursus me turba regressum Occupat, adscribens quae sors inimica tulisset Torpori, et vitio, tandem sedatur ibique. Post aliquot redeunt vires in pristina messes, Redditur atque vigor membris languore soluto: Maxima sed quoniam studiorum ac temporis illic Iactura abstulerat musarum, spemque et amorem Sordidulos quaestus gravibus dum sector ammissis, Coniugio totam nec non proli applico mentem, Hinc non divisus tecum vix matris ab alvo Suscipitur gnatus, mentem dolor occupat, inde Coniuge praerepta quae vita carior ipsa, Nedum oculis fuerit sic mores vita probarat, Hic parat insidias rursus cum matre Cupido, Magnanimo quales Pelidae struxerat olim, Illum captivae tenuit dum compede victum. Unde malum damno gravius - quid plura? - ne perdam Quod iam perdideram, celebres cito perdere ad urbes Suppetit, imminui quaestus nam coeperat atque Dimissas artes Phoebi, et revocare sororum Intermissa diu studia incoepto gravis annis, Desesque, ingenioque rudi, ac desuetus ab omni Doctrinae studio, quid fit? Me mentis in arcem Colligo sic reputans: hem nobis fluxerit aetas Sic sine fruge? Absit: nervorum si quid habere Contigerit, danda est opera ut quae fama superstes Morte genus mortale rapit, nos vindicet atris Dessidiae tenebris, numero ut distemus inertum. Tunc Romae - me Roma habuit - Farnesius Heros Imperium coeleste manu clavesque gerebat, Huius erat claro Secrenti nomine Praesul, A maiore domus rerum cui summa potestas Pervigili et fido data, me Fortuna benigno Obtulit eventu, huic Fratris praeponit alumnis Doctorem gnatis, studio navamus opellam His magno et veteres sensim hic revocamur in artes, Sopitamque aciem mentis caligine mersamque Eruimus tenebris: dicendi copia nobis. Partaque scribendi quantum hic expostulat usus: Mitis hiems Romae nos aestas et opaca tenebat Marsis, qua vitrea pellucet Fucinus unda. Hinc me digressum perfecto munere clara Parthenope tenuit, latronum non sine magno Ac tempestatis Pelagi discrimine vitae, Nam caietano digressis littore saeva Tempestas oritur centum: ferientibus undis Hic ope Doctoris Flavi patuere Salerni Principis eximiae ut scriptori coniugis aedes Nomen Isabella huic, cognomen Villamarina. Haec favet ingeniis valeat quam femina supra, Sed Fortuna meis invidit perfida coeptus, Nec me passa fuit diuturno est tempore dulci Musarum ociolo subito nam turba tumultu, Barbara Proregis iussa perterruit urbem, Civile immitens immani murmure bellum, Et crudele nefas Romanus quale nec ulla Barbara gens vidit cum excisa est mappa Saguntus Troiave nec Thebis clara aut pereunte Corintho. Hinc pater, hinc gnatus steterant gener inde socerque Filiaque hinc matrem contra; divellimur inde Sarcinulis omnes arreptis, cogimur omnes Arreptis vigilare armis; fugit illa Salernum Turcarum Regem Princeps adit, illico furtim Eripitur nobis cum scriptis parta supellex Et me Parthenope ut iam Felsina viderat ante Nudatum facto fortunae rursus iniquo Omnibus exhibuit. Tandem certamine Belli Per vim sopito Regi populoque subacto Parthenopes positis armis pensisque tributis Praesulis officio Pitheousae accersor eodem. Insula in Hetrusco posita est celeberrima Ponto Cumarum aspiciens portus, Baiasque salubres, Publica mandatur Pubis mihi cura regendae, hic Aere satis verbis magno, minimoque reperto: Ipsa re experto mendacia publica crede. Illic ex vivo stant condita moenia saxo, Nec tormenta domus formidant bellica pressae, Illic Nereidum pulcherrima Dovala regnum Possidet, et tuta fixit statione Penates; Publica sed redeo nunc ad mendatia gentis Quam postquam vanam sensi multoque minoris Doctrinae fructus, quam formam pendere nummi, Sum ratus esse loco magni discedere quaestus, Carmina ne canerem surdo, pictaque tabella Oblectarem oculos caeci variove colore. Hic tibi non referam, fuerim quae quantaque passus Barbaricis dum conflictor cum gentibus atque Obiector variis terraque marique periclis, Qualia non Ithacae dominus, non aureus ille Expertus docti calamo celebratus Asellus. Thaedia iamque odium peragrandi coeperat orbis Et iam Latous senos confecerat orbes Transierantque hiemes senaeque ex ordine messes, Ex quo me patriis Fortuna abduxerat oris Cum gnati ante oculos visa est plorantis imago Astare, et supplex nostrum implorare favorem Aurorae exortu primo, cum somnia vera, Nec rem vana fides habuit, nam his forte diebus Alterum (ut edidici) crus fregerat, inque grabato Languidulos aegre sustentas straverat artus. Hic mecum: aut functus fato est, magnumve periclum Imminet insonti, nostraque opus est, ope parto, Aut periit genitrix, puero fidissima custos, Sucurrendum illi certe quicquid ferat illud, Ille mihi alter ego est, nec sum divisus ab illo. Maxima parsque mei ille est, et diuturnior ille. Mitto quod os tenero formandum est erudiendo, Crescat ut occulto velut undis Populus aevo, Doctrina recita cumulatus et ordine vitae. Est operae pretium primis mansuescere ab annis, Ut terat optatos maturo tempore fructus. His igitur motus rationibus, exiliumque Pertaesus longaeque viae fastidia, demum Visendi patriam studio, gratumque laresque Parthenopem hinc solvo rursusque remetior aequor. Forte aderant celebres Laurani nomine dictae Nundinae in aequoreo Marsorum litore quo tum Se mercatorum numerus transferre parabat, Illic ut pelago tutusque latronibus irem, Cum his una pedes ire paro convallibus atque Montibus, et silvis qua Capua, Nola, Theanum Passus viginti distant, et millia centum Parthenope tridui spatio confecimus omne; Tunc iter hic sterto, dum lassus forte grabato Masupeta ignotus loculos venatus abit fur, Per funem lapsus specula; pretiumque laborum Multorum indigne periit mihi mane paranti Solvere cauponi aes, non est inventa crumena. Forte novum trito permuto pallium, ut inde Suppetat aes, alia dum conditione reperta Lapsis succurram rebus, collegam adeo unum Pravis infelicem gnatis, nullus in omni Grammaticus numero felix adeo usque repertus, Suscipit is sortemque animo miseratus iniquam Scripta dat Anconae caro reddantur amico, Collegae collegam suscipit ille benigne, Urbinum, et legat, Durantis moenia ut inde Adducar Metauro; urbs haec nova scinditur agro Non inamoeno, qua olim Claudius et Salinator Binis pugnarunt Castris, Asdrubalis atque Viribus absumptis praeclarum egere triumphum, Castrorum hic monumenta parent vestigia valli. Hic mihi blanditiis dici ac supraque benigne Possit suscepto domus illico, munda supellex Argentumque datur, privatis publica dona Accumulata fero, tantum certamen, eratque hic Aemula virtutis concordia, velleque et unum Nolle paresque animi plebisque senatus: Publicum onus subeo ducendae pubis ad undas Aonias, fontesque sacros Helicone bibendos; Et iam bis ternos Phoebe perfecerat arbes Nec nostrum fructus nulli apparere laborum, Cum Patrum accersit fungentem publica cura, Me officio an libeat sex denum conditione Nummum auri oblata studiumque operasque locare, Aedibus oblatis mihi praeter munera gratis, Poscentes spacio saltem haud maiore trienni, Tum, ne verba darem, bene si de meque benigne Iam meritis renuo, properandumque esse saluti Prospiciam ut gnati; laudant veniamque libentes, Invitique simul precio ratione soluto decedere amice. Discedo illic parte mei meliore relicta, Umbria Flaminiae digressum exponit, et inde Littoreas relegens paulatim metior oras, Donec in Euganeos, ut, deferor, alter Ulyxes, Inde domum te tunc, ut scis, florente revertor. Semineci invicto, qui nullus forte, vices sunt Ut rerum, gravissime non celebrare fuisset, Pauca tibi, ex multis, quae passus scribere visum Ut me aerumnosum nullo non tempore scires, Nec licuisse avido musarum carpere grata Otia, dum variis Fortunae casibus erro, Cum tamen optatos tu intra eris, optime, portus In summa felix vel paupertate futurus.
79. ad Ioannem Rigonium Altera post decimam, Iani, quo mense Kalendae Elapso veniunt qua nos discessimus isthinc Luce Sedeglianum (nam scribere singula certum est Quicquid iter fausti nobis contraque paravit), Hospitium haud vile exhibuit, dum pergimus illuc Qui pueros Auriga vehit male cautus et aequo Plus potus Terso prostravit gramine curru, Dum caedunt nugas pueriles, protinus inde Exiliens curru - nam nos cum coniuge gnatisque Alter vectebat - metuentes libero, at illum Conviciis dum onerant, videtur ab omni... Nam pueri Aurigam pueros vocat ille sopitos In frontem rugosus erat iuvenisne, senexve, Femina virve foret ambiguum quod is ora gerebat Imberbesque genas deformis cetera ravus, Post caenae tempus curis me forte vacante, Convitiis rursus pueros Auriga lacessit, Insidias illi quales non respuat ultro, Magno mercari moliuntur singulaque uni, Pocula lege propinant, ut nisi singula sumat, Bina bibat rursus, demum bene potus ad auras Totam quanta fuit perstrictus frigore noctem, Prostratus silici porcique simillimus oncat. Postera lux orto iamdudum sole per arva Et per arenosi mox ripas Tiliaventi Caelinaequet Metunaeque ubi nos turba latronum Cursantes solis frustra speculatur in agris, Naoniae exposuit nullo discrimine praeter Unus quod puerum, dum curru desilit, haesit Implicitusque rotis interque repagula quem nos Protinus illaesum penitus servavimus, illic Excepit blanda numerosam fronte cohortem Dircaeus, laute nimium pro tempore tractans, Doctorem Doctor, thalamo vetus hospes alumnum Accipit, uxoremque uxor, pueraeque puellas; Ancilla ancillam, puerorum turba cohorti Inserta est nostrae, ex geminisque effecta repente Una fuit quales Nero, quando Claudius olim, Et Salinator Poenorum viribus arma Dum opponunt (si parva licet componere magnis). Ex solito binis pugnarunt ordine castris, Tertia nos demum Cogienses visere et urbem, Sedibus optatis placita et considere terra Laeta dies dedit, occiduo cum sole ruberet Callis apricus, ubi non cedunt vina falerno. Ingressis promissa patet domus illico, qualis Consule digna satis non Rhetoris exigat usus, Quamvis grammatici partes, non rhetoris ipsi, Atria longa secant medium dehinc ordine plures Hinc atque hinc thalam, maioris forte capaces Quam mihi sit turbae, nec desuper horrea desunt, Inferius vini cellae, hinc speciosa culinae Forma suis extracta modis, cui pensilis hortus Coctilibus muri Turri suffultus adhaerens, Prospicit occasum, atque Orientis lumina solis Vestibulum in foribus vitrens qua labitur humor Iugis aquae, terras ima quae excepta caverna, Influit atque urbis fossas ac moenia lambit, Hinc venale Forum et clamosum spectat utrumque, Consitum olivis collem ac celsam desuper arcem, Praetor ubi totum cum moenibus aspicit agrum: Subiacet a tergo vicus, pomeria, campi Et procul Adriacis apparet Turris in undis Nec non Tarvisinae Urbis propugnacula longe; Plurimaque opidula, hinc et amoenis praedia villis; Sed ne praeterea queras quid publica cura, Mi aedibus exceptis dederit, verum accipe pactum: Solvitur argentum cum vino, ligna minoris Multo quam isthic, carnes hic quoque villius, inde Cuncta sale excepto simili ratione parantur: Mane salutatum veniunt, ubi crastina fulsit Purpureis Aurora comis, nos publico iussu Primatum veneranda cohors gratantur amice, Communemque vocant natorum iure Parentem Fronte hilari et laetis animis, quacumque penes se Sint mihi, proponunt, contra quas soluere possim Non desunt grates; operamque meumque laborem Polliceor, cunctis nullo discrimine semper Impartiturus sic quod convenerat ante, Inter et absentes per nuncia verba relatum Coram transigimus firmato foedere utrimque; Denique ut ad metam properemus; curritur ad nos Ephebumque manus mox limina nostra: frequentat Scilicet audituri aliquid mirumve, disertumve. His ego more meo ne expectent grandia neve Insolita edico, haud me invitum quicquid ab illis Scriptorum optetur praelecturum, at prius ipsi Adventu ut mecum scripsit gratentur ut ipse Quid sit opus lecto possim decernere: scribunt, Perlustro censu divisos classibus aequis Ordinibus simul imprimis ex animo mores, Quos incorruptos ut gentis littore fluxu Semotaeque frequenti ut perspicio, bene spero. Ingenia hinc captusque expendens, singula demum Supputo quid sit agendum mecum et quid fugiendum Constituo, ut nautae faciunt ubi sidera ventos, Et pelagi motus scrutati lintea pandunt: At ne quid lateat te, nos hic iam esse libenter Crede, nec indigne patrios liquisse penates. Nam genus hic mi te est hominum sat perque benignum, Aurea quale fuit terris dum secla vigebant, Insidiae hinc absunt hinc caedes, furta, venena; At pietas, iunctaeque vigent, probitasque fidesque; Nam quid quanta salubris sit clementia coeli Prosequar? Atque situs quam divitis Urbis amoeni? Sic me cuncta iuvant, excepto quod male habet me Hoc uno, nimium magni hic perhibentur honores Doctorum generi, prae ut fit regionibus istis, Haud tamen immerito, nam quid magis utile honestis Usibus humanis? Sed enim quia ferre necesse est, Namque humiles, magnique sumus ceu tempora praebent, Et res se nobis, aequa nos mente feremus. Hos ter exhibuit successus nostra loco hoc res, Consilii haec ratio nostri, fortunaque nunc est. Ad nos tu istic, si quid erit dignum, quam scribito primum. Heros a Colle hic, nascenti suada - Venusque Adfuit et Charitum chorus - hoc adscribere iussit, Commendat, tradique tibi se doctus amico, Egregio egregius, docto virtutis amicus.
80. paraphrasis Sectator Sophiae quam maximus ille Plutarchus, Nobilium spectata cohors audire parati, Improbat, et validis oppugnat strenuus illum Argumentorum iaculis, qui primus ita esse Vivendum asseruit, te iam vixisse subinde Sentiat ut nemo ... quod dixere Graiuienae melius quoniam si optavit id esse, Nequam homini dictum morbo, vitisque gravato Tandem corpus male sanum dicat habenti, Ne medicis prodat tenebras petat ille seorsum, Cumque malis lateat taciturnus semper eisdem Vexatus nulli curandus, nullius usus Vel sibi vel sociis, quo quid vel foedius ullum, Vel mage inhonestum quisquam, aut crudelius unquam Aut dici potuisse putet vel pectore condi, Mortalis gens prisca palam curaverat olim, Si quid morborum, atque ipsis evenerat aegri In commune ferens quicquid vel quisque per ipsum Vel alios didicisset iam medicaminis ante, Sic artem medicam curandi protulit usus, Paulatim et rerum facta est quam maxima terris, Hinc Phoebi soboles Podalirius atque Machaon, Philyridesque aliis mixtus longo ordine Chiron, Lucida tecta domos Divum subiere medendo, Incrementa poli avitis honor additus avis. Quid morbos animi referam scelerum genus, aut quid Optima virtutum medicamina quae sapientum Ora ferunt, medicos animorum hos dicier aequum est. Quis nisi se vitiis oppressus pandat, et illic Utatur medicis; recte quis posse valere Hunc ferat? Ut proprius, vel publicus approbet usus. Sin vero ut lateant tenebrarum obscura petentes Praecipit ille bonis quis iam moderamina rerum Et gerat imperii? Patriae quis commoda, amicum Aut curet, sontes plectat, sua praemia reddat Pro meritisve bonis? Hominum quis denique coetus Moenibus inclusos cogat tueatur et armis Protegat et iustis emendet legibus urbes? Quin genus in praeceps hominum ruat, et cito brutis Serpentum et generi tellus cultoribus orba Cedatur, nihil obstet, totus mox ruat orbis. Si magni virtus ignota Themistoclis olim Cecropidum gentem latuisset Graecia Xerse, Ut minor imperium didicisset ferre Tiranni Romanusve mora cunctator nobilis ille Hostibus aut referens expulsis signa Camillus, Vix ulla extarent, quae sunt iam moenia Romae, Si genus humanum latuissent lumina clara Cum Stagirite Plato, simul et monimenta carerent Praeclara illorum verum quaerentibus apta; Sic vitiis hominum mentes, animique labarent, Stultitiae et retro videas plena omnia ferri. Ergo quis recte ... dici posse, Autumet haec igitur longe sententia nobis Exulet, et nostri mox limine prava facessat, Ocia pro virtute ferens, pro lumine noctis Obscurare tenebras, turpem pro sedulitate Segnitiem, atque sitim auri pro splendore tenacem, Denique pro doctis ignava silentia linguis, Nemo igitur nostras maledictis obstrepat aures, Publica pro clausis loca prendam sedibus hospes, Non mihi non musis tantum, sed vi vere iam urbs Et vixisse sibi me sentiat inclita faxo, Non bene virtuti quaerenti, et convenit usum Ac commune bonum per muta silentia vitam Transigere et pecorum terere aevum more sedendo, Extat ad Architenem sententia dia Platonis, Nostri ortus partim patriam partemque Parentes Vendicare sibi, merito sibi cetera amicos. Extat Aristotelis praeclarum id pulchrius esse, Pluribus ut genti, ut populo prodesse virorum Quam uni, namque bonum, hoc melius, quo latius illud Aut Paulus melius nostrum sibi nemo laborans Aut vivit, moriturve omnes sed corpore in uno, Alter in alterius ceu membra reflectimus usum, Dogmate quin sacro paret, ut qui acceperat auri Infossum, et nequam servus tellure talentum Condiderat poenas, verboque et verbere solvit. Quare sient opis magnis clarissima nostrae Urbibus aucta diu fructus sensere benigne Gymnasia, atque hominum generi pro viribus usque Profuimus, nunc et nostri censemus id esse Officii hanc urbem nostro iuvare labore, Praeclara ingeniis armes nec paupere censu, Unde mihi Patribusque meis quam maxima constant Collata officia, quae nulla obliteret aetas Nam qua (ne verum obliceam), Clarissime praeses, Quo melior vivit nemo ne amantior aequi, Contarene tibi poscenti id forte negarim? Tot cuius parent in meque, domumque meorum Officia aut vobis septem clarissime coetus, Splendidaque ora viri, qui me tam comiter atque Blande aversistis Patrum plaudente cohorte, Nos ergo officii causa conscendimus hunue Iure locum merito, orbis moralia magni ut Iustis Aristotelis pro viribus exposituri Quae licet, et per se, nec non quod numine vestro Demandata mihi sat commendata videri Possint, esse operae pretium tamen ipse putavi Quantum opis inde bonis ad publica commoda manet Narrare utilius, nec honestius ullum ut Aut vos optasse, aut nos hoc potuisse referre Usquam terrarum nemo qui nesciat extet; Vos igitur nobis aures praebete benignas. Principio ut veri melior sententia constat Esse hominem duplici naturae compede nexum, Corporis haec animaeque est, quae per mutua sese Inque vices ambo stricte complexa tuentur, Vel commixta magis (verum secernere detur), Alterum ut alterius grato sine numeris usu Vix hominem dicas, adeo coniurat utrumque Vel magis inter se alternis vertuntur amice, et Alter in alterius naturae comeat usum. Nam neque sola hominem ex anima constare putandum Ut Plato; nec rursus vinctam ceu carcere clausam, Corporis esse illam vinclis, quae nulla sit ante Corporeo quam ut velamine tecta, gravisque Criminis immunis nullique obnoxia culpae Esse queat, cui sit iam tradita nulla potestas: Quid? Quod per sensus homo haudquaquam foret unquam Mundi atque aeterni foret is iam temporis expers. Iam vero est animi vis constans unica per se, Multiplices illi vires non una potestas, Quas inter ratio, quae est mens in vertice sistens Ingenio suffulta suo moderatur, et omnes Illius imperio cogit parere subinde, Sensilis affectiva tenet vis maxima primas, Scinditur in geminas haec, altera concupit, via Altera fervescit, quoniam haec quae sensibus ipsis Subiiciuntur, amat, nos et detrudimus illuc, Indidit a sensu huic nomen Pater Augustinus Ut sunt a propriis effectibus omnia dicta, Haec subit imperium rationis libera sola, Solaque servitio civili inservit et usu, Cum servile ferant aliae sine munere pondus, Unde procax nimium et temeraria despicit illum, Quem ratio ostendit persuadens optima cursum, Inque bona aspectu apparentia pellit et urget: Non ad supplicii poenas, sed ponderis ipsa Mole atque ingenio proprio quod vergit ad ima: Quanquam hominis culpa primi petulantior, inde Maioris multo referens contagia culpae Facta animi motus in nobis excitet aeres Adversos animae rationibus hique ... sunt, Ut Graii appellant, ut nostri tormina mentis, His si qui parent victi, et deducuntur ab isdem Brutorum in varias species et corpora verti Dicuntur paulum quod Bellua differat isdem, Se qui hos subiiciunt rationi et dicta facessunt, Heroas merito appelles hos pene Deisque Persimiles, ubi fit, peccata beataque cernas Eius cuncta hominis, nil iam metuentis ab hoste Praeclara inde viri sortiti lumina mentis Incubuere omnes, et in hanc, sit ut ultima meta Mentis direxere aciem, omnes denique vires, Huius ut internae communis, et omnibus hydrae Abscindant capita expurgentur ut omnia circum, Mentis ut imperium praescriptaque suscipiantur. Quod fieri cum posse virum non viribus ullis Perspicerent, virtutibus incubuere parandis, Omnes quis bona tanta forent, omnis et inde Posteritas longa propagine consequeretur, Unde emersere sophiae praecepta docentes, Innumeri quibus in Stagirites optima morum Disserit et gnoscit felici tramite vitae, Traducenda aliis melius nam quid sit et in quo Edocet omne bonum sola virtute parandum, Qua duce quae contra pugnent iam posse repelli, Et vinci ostendit, nam forti pectore pigram Segnitiem, reddique bonis sua praemia, pravis Iustitia infligi poenas, suaque omnibus ecce Optima prudenti spectari lumine, nec non Recte cuncta geri, pravaeque libidinis omnes Compesci noto vitae moderamine motus, Sordibus atque siti pravae splendore resisti, Omnibus et demum vitiis medicamine certe Obsisti, bene sit, vitam peragisse beate, Quo nihil esse homini constat divinius, ullum Aut magis optatum, nam tradi quid pote supra? Hoc igitur primum nobis de moribus atque Perspicimus studiis praeclara volumina noctu Versantesque diu Stagiritis acumine magni, Nec satis id, nam nemo sibi cum vivat, ut ante Discimus ast aliis (nam vitae postulat usus Plura) fit alterius, quod saepe videmus, ut alter Mutua ope indigeat, quiddam et sociabile homo sit, Gaudeat, et multis studeat coniugere sese. Hinc urbes coeptae, nec moenibus opida primum Non munivi, atque hinc hominum comercia, coetus; Nam qua palantes olim, passimque per agros Dispersi ratione homines tam multa parassent, Quis opus et vitae, naturaeque exigit usus? Qua nocuos serpentes, qua genus omne ferarum Atque intemperies hiemis vitassent, solis et aestus Praesidis hominum nullis, quis utimur ut sunt Moenia, tecta, domus, artes, cum vestibus arma. Veh soli, sapiens inquit, si concidet olli, Non praesto fuerit quisquam qui sublevet ipsum; Et licet una domus plures, capiatque, regatque, Constituant Urbes, tamen illis optima desint Consilia, atque ruant sapiens moderamine certo Ni regat et dictis cogat parere iacentes. Sunt etenim caecis obducta humana tenebris Ingenia, et levitate cito labentia, multis Indiga doctrinae sapientum: id moribus ipsis Decretis legum et variis dependere possis. Ergo ubi virtutum cumulus moralis et huius Doctrinae ratio prostratum tollere coepit Exemptum tenebris hominem, donisque refertum, Evehit ad summos fortunae munere honores, Uxorem ac gnatos privataque cetera primum Mox populos gentes moderari et publica novit Hac demum ratione, Deus terrestreque Numen Ex homine affectus mortalia cuncta sub ipsis Proculcat pedibus fortunam, regnaque, fatumque: Est etenim vires hominis super communis, et huius Non infra sortem vitae, his coelestia spretis Et sapere, et summi haec mortalia Numine regis Corrigere certa haud moderantem lege modoque, Hinc mentes illae coelestia corpora nostris Quae longe praestant, quod nos moderentur onusque Sublunare poli plusquam mortalibus olim Muneribus meruere coli, sed ut illa vetustae Aetatis soboles ignara excessit honesti, Iniuste metas, ita nos sapientius illos, Publica qui recte curant meritoque Parentes, Ut patriae colimus summis et honoribus auctos Praesentes terrena Deos, ut numina claris Scriptorum elogiis trans mittere Posteritati, Nitimur illorum sit ut indelebile nomen. Hic latus se offert campus, dicenda supersint. Quae ratioque domus, urbis quae et publica cura: Composito tamen haec nostrae memorare Camoenae Muneris adiiciam tanti decus officiumque: Vatum sacra ferunt veterum monumenta, ne ulla Non adhibenda fides, nec fas non credere vero Humani authorem generis primumque Parentem Nosque sub illius numerosae stirpis origo Corpore felicemque humilis supraque beatum Nostrae habitum sortis Deus attamen optimus illum. Immensae sapientiae opus, qui cetera posset Imperio regere et dominari, fecerat unum Persimilem esse sibi aeterno virtus honore Ardentem pietate, bonumque, et pacem fruentem; Nam quia Rex superum duplicem praescripserat olli Finem divinum, et naturae scilicet illum Esse per hunc media statuit virtute parandum, Degeret ut terris felix felicior, inde Luce fruens alta superum iam sede locatus, Naturae in geminos divisum est noscere finem Quorum arcana poli contemplans displicit alter, Usibus alter agens humanis consulit hicque Alterius melior nil agens opis indiget usu, Divini compos igitur iam finis ut esset, Rectum hominem finxit, dedit illi noscere rerum Causas naturaeque effectus, fide voluntas. Illi iuncta Deo cum spe divina petebat, Ignis et ardor erat menti famulata cupido Iraque parebat, corpus immune malorum Quae patimur non vim frigusve aut senserat aestus, Illi non deerat coelo sapientia rerum, Non usus morum aut virtus cognitio et artis Cuiusque illi animi robur moderatio solers, Mentis iustitiaeque capax vis, denique dona et Commoda cuncta aderant, mala dura non ulla ferenti Quam poterat felix dici vereque beatus, Numen et in terris vivum coeleste vocari, Quam poterat facile nullo prohibente supernis Sedibus aetherea susceptus luce fruiri, Ni miser ingrato correptus ab impete mentem Proh dolor! Aeterni spernens mandata Tonantis Tot mala quis premimur capitique suo atque Nepotum Stirpi accersisset nullo iam fine pudendus, Hinc cito praecipiti retro collapsa ruina Omnia morborum genus hinc, mortisque secutum Illico mens arsit furiis accensa cupido, Effrenis orta est stimulis, et prava voluntas Praeceps ira fit obtusum ingenium memor et vis Et qui caelicolis fuerat par pene bonisque Omnibus ornatus quamprimum lapsus ad ima Squalidus, informis, tetris inglorius oris, Exulat ornatu et posito positoque decore Luget et erumnis opressus ad ora vocantis Non audet remeare Dei, sudore parare Iussus sponte cibum, tulerat quem terram priusquam Deceptus vetita legisset ab arbore poma. Cum sese ipse suis haud quaquam viribus ergo Tollere humo posset, coelo demissus ab alto Quem Deus immensa pro maiestate crearat Principio aeternum sibi gnatum fine carentem, Ut cenus ablueret mortale hinc labe parentis Secum una traheret superumque in sede locato? Protinus impleret vacuata sedilia coeli, Sed prius obscuro quam lux clarissima mundo Effulsit, priscorum afflavit numine vatum Pectora, qui adventum canerent mortisque peremptae Illius in reditu ad superos Erebique triumphum: Nec satis exivit passim virtutibus atque Artibus ingenuis qui corda obtusa ferosque Mulcerent animos sophiae praecepta docentes Perfacilique aditum pararent tramite ad ipsum, Ad felicis iter verae pietatis amicis, Usque adeo haud facile nostris emergere tantis Viribus erumnis dabitur iam cernere vobis. Id liquido quam sit vitiorum sordida labes, Mox ubi constabit contra quam splendida virtus, Me referente sacris sophiae praecepta verendae Obscura ex aliitis, hic quae monumenta reliquit Vos paenes ergo locum, Praeses clarissime, vosque Nobilium coetus tantus cum invenerit hospes Qui dederit Graiae Patriae clarissima genti, Lumina quin totum meritis devinxerit orbem Cui natura parens, quae plurima contulit uni, Ipsius arcana ante viros celaverat omnes. Nil causae ex animo quin vobis gratuler esse, Perspicio quoniam Saturni secula rursus Aurea, et in melius mutatis moribus aevum Adventare novum, cum haec vos praecepta nepotum Tradentes stirpi per tempora longa futurae Tam bene consultum curetis posteritati. Quam divina cupit mens omnibus unde resurgant Ossibus e vestris hominum et quos postera supra Aetas constituat sortem miretur et orbis. Quis tantus labor hinc mecum deterreat ergo, Magnanimi Patres vos? Qui haec clarissima tali Decreto Superum mandata insigna vobis Imperii culmen geritis, superaverit omnia vestrum (Credite) Pyramidum moles et miracula mundi Hoc opus in seros transmissum forte Nepotes.
81. ecloga Mopsus Cur teneras Aegon secura in valle per herbas Pascentes revocas ad ovilia nota capellas, Cum vix dum medium Phoebus conscenderit axem? Aegon Insidias timeo fugientum, Mopse, luporum Sive canum morsus equitum seu forte venantum Praecipites facto de collibus agmine cursus. Nam procul ex illis clamorem saltubus hausit Latratusque ingens nostras modo perculit aures. Quicquid id incertum pavidum tamen omnia terrent. Mopsus Sic procul iste timor curamque e pectore solve; Illinc insidiae nullae et vis nulla paratur, Grex tibi tutus erit, nam regum maximua illac Patentes late populos urbesque revisit, Incendes magna procerum comitante caterva, Quem merito appellant Patrem, venerantur, adorant Gentes qua rapidis praedives labitur undis Danubius, quaque Oceano supereminet Arctos, Quin etiam totus mox instar numinis Orbis Thure dato et positis passim venerabitur aris, Cum domino veri mundum pacaverit hoste Numinis et sacras sortes arcanaque vatum Carmina complevit referens saturnia Regna. Aegon O utinam tam laeta meos contingant saecula in annos, Ut videam tutas nullo custode capellas Prata per et silvas errare licentius altas Atque lupos inter saevosque armenta leones Pascere et impune catulis illudere vulpes; Tum demum placita contentus morte quiescam Tantus amor pacis nobis communis et oci; Excelsaeque domus servandae cura remordet. Mopsus Quam fortunati tanto sub rege per omnem Pastores criminus vita, captabimus auras Fronde sub arborea, positis e pectore curis, Securi dulces somnos capiemus in umbra. Nunc fontes inter sacros et flumina nota, Nunc silvas inter volucrum suadente sussuro Nullus erit, teneros oculos qui fascinet agnos Aut lac subducat pecori aut mala gramina carpat, Non furor armorum, pestisve famesve morantur: Ver erit asiduum atque ultro ferret omnia tellus. Aegon Magna quidem nobis, at non incognita narras: Nam memini haec pueris solitum praedicere nobis Damonem quondam, vitrea quae sonitus unda Pinguia per valles delabens irrigat arva Et leni Adriacas interfluit amne paludes, Si quando sedens Calathos pascentibus agnis Texeret tenui fulciret vimine nassas: Saepe canebat enim, magnum de semine Regum Portendi paucis olim volventibus annis Regem, qui rabidum veri prosterneret hostem Numinis et meritos templis inferret honores, Subque suo totum Terrarum mitteret orbem Imperio pecus omne et ovili clauderet uno, Incorrupta fides cui nullo obnoxia facto Unquam vita foret, quo tum regnante futuram Pacem orbi et passim sedatis ocia bellis Mopsus Singula quid memorem? Quae laeti temporis aetas Iam iam nostra feret populi regesque beati, Undique convenient Regem hunc dominumque verentes Progeniem ex coelo demissam simul ore fatentes, Nec vero tantum veneratos Archadas olim, Pana nec Ismarios tantum fama Orphea colles, Quantum illum nostris pastores montibus olli Laudibus extollent meritis coeloque locabunt, Illum etiam referent ferae silvaeque loquaces Dicent, et tenues iteratis vocibus aurae; Arboribus Dryades referent et Naiades illum Fontibus in sacris imis in vallibus Echo. Tum pater elatis incedere lenius undis Danubius suescet Tiberino clarior alveo, Cuius in extremo cantantes margine cyrni Illius excelsum tollent ad sidera nomen. Monstrorum hinc genus omne aberit contagia quaeque Desierint, magnos verbo placare leones Noverit ille, Canum rabidos serpentis et ictus Contuderit terris dignus regnare poloque. Aegon Spargite humum laeti Pastores suavibus herbis, Spargite et aestivas inducite fontibus umbras Et lustrate sacris agros et compita verbis, Vos rite oblatis onerate altaria donis Et cantate novum passim per gramina carmen Pastores proprio Dinos de nomine colles Qui colitis sacro, et quae proxima rura Timavo Venit lata dies nobis promissa tot annos, Venit laeta dies, alterqua regnet Apollo. Iam lupus insidias moliri desinet agni, Liberaque occurent impune armenta leoni. Candida libertas et amica gregi alma parando Pax aderit. Nostris discordia cedet ab oris. Mopsus Certe ego dum summis errabunt montibus agni, Flumina dum pisces et amabunt gramina vaccae Illius in nostris numen venerabitur annis. Atque ego dum tremulos hos regam corporis artus Semper honore illum celebrabo, templaque donis: Ille meos late per pascua laeta iuvencos Impune iussit decerpere gramina passim, Ille mihi dudum molli requiescere in umbra, Extremaque dedit capere otia tuta senecta, Hic ubi grata novae praebent umbracula vites, Qua se vicino subducunt moenia colle, Colle mihi grato quantum vel pinguia fessis Pascua sunt bobus vel fessis litora nautis. Aegon Saepius idem etiam mecum meditatus et ipse Quandoquidem huic nostris surgit spes, maxima rebus. Faginus est crater mihi dono quem dedit olim Farrensis Miron signisque operosus et arte; Colle Medeae idem summo celaverat ante: In medio geminae solido de marmore candent Solis aves annescae, mundum patentibus alis Solis ad occasum complexae solis ab ortu. Sideraque alta poli tranant coeluque volatu; A dextra placido cum maiestate verendus Magnanimus fovet ore Leo gavisus utraque; Quae prius Eoas radiis accenderat oras Sub pedibus videas extincto lumine lunam. Innumerae pascuntur oves, luduntque sub alis Mixti haedique lupique, et molles tigribus agni Securique illic pastores ocia in umbra Carpunt et dulces per florida gramina somnos. Ibo atque hunc illi et geminos ab ovilibus agnos, Munera grata feram Gismani signa tributi, Iam et tunc incipiam supplex in vota vocare Vel statuam ante aras solemnia vota quotannis Lacte novo reddens et multo thurris honore, Perque omnes fieri haec mandabo nepotibus annos: Illius et nostra per secula plurima nomen Gente sit aeternum, et nulla inde obliteret aetas. Mopsus Interea alternis dum nos sermonibus usque Progredimur, celso processit Vesper Olimpo, Desine: iam serae tempus decedere nocti.
82. in poema paraphrasticon Barnabae Prampergis Qui plebi Ausoniae fuerat vix cognitus ante, Rolandum, proceres doctaque turba canet, Qua Tagus, Eurotas, Rodanus, qua labitur Ister, Prampergi numeris candida Musa dedit. Sic tua Moeonio Pelide gloria cantu, Sic viget, Aeneae, carmine vatis, honos.
83. eiusdem ad Patriae Fori Iulii Praetorem Quod modo melliferis nocuos, iustissime Praeses, Ex apibus fucos iusseris esse procul, Septaque minaci bipedum terrore luporum Exultent nutu libera facta tuo. Ne sit nulla tibi pro munere gratia tanto, Titirus indocto fundit ab ore modos, Quos rogat argutam facias descendere in aurem Ut mage progemino debeat officio.
84. eiusdem in Helicem Fontem Castalias vates aut Hippocrenidas olim, Nunc celebrant Helices carmine fontis aquas. Maior inest virtus tamen his, quam fertur in illis, Quas qui bibit tantum ille poeta fuit; Has qui libarunt triplici meruere corona Cingi carminibus, legibus, eloquio. Quid maius potiatve ulla unquam protulit aetas? Virtutum hinc sitiens hauriat omne genus. Felices helices undae, quis saecula nostra, Quis vates noti, fontis, et auctor erit, Qua Tanais Rodanusque fluit, qua Nilus, Hiberus, Dum coelo veri Numinis aura fluet.
85. eiusdem Viderat errantem per devia rura Cupido Heroem curis credidit et vacuum. Hunc puer aggressus telum dirrexit at ille Cautus ut aspexit, propulit insidias. Ast emissa procul fixa est sub rupe sagitta, Hinc Helices miri fluxit amoris aqua: Nam quocumque sonat fons, hic conantur ad astra Certatim vates tollere carminibus.
86. eiusdem Quae sacrum servas laticem pulcherrima Nais, Fontis et ex illo nomen adepta viges. Hos tibi nunc flores et serta dicamus amoeni Hortuli, et irrigui dona beata loci. Caelibi ut ex his quando huc cumque accesserit auctor Qua velet crines pulchra corolla fiat, Ut sic perpetuo vivat quo pulchrior illi, Empirea cingat sede corona caput.
87. eiudsem Postquam barbaricis tellus foedata ruinis Graia sub immiti Rege retente dolet, Musarum coetus Phoebo comitante recessit Tarcenti, placidis constitit inque iugis; Optataque Helices in fontis margine sede Dici Castalides, hinc Helicesque queunt. Protinus ex illo hac mersit regione iuventus, Romanae pubique aemula Caecropiae.
88. eiusdem Manat ut occultis fallitque meatibus unda, Haec variis fundens ubera plena cavis, Sic bona et auctoris tentet qui noscere mores Et maiora fide, pluraque adinveniet, Ut priscum veterum et nostro cernuntur in aevo, Plurima velata, mistica fronde tegi.
89. eiusdem epithaphium Deciani Dum parat illustri Decianum cura Senatus Gloria et excelso condecorare loco, Pro meritis legum responsis atque labore, Quem tulit interpres iudiciisque suis, En Pater Omnipotens aeterna sede receptum Pro pietate fide et simplicitate beat. Felix qui tanto terris perfunctus honore, Nunc veris fruitur gloriat honore, bonis.
90. de calamitosa publici praeceptoris vita Quis fuit haec primus qui munera publica obivit, Quis quis, mentis inops, aut nihil ille fuit, Nec modo mentis inops, at iners nullius et usus, In se nil reliquum qui esse putavit opis? Nam qui tam sancte potuit vel rite docere Ut multis unus fecerit ille satis? Quod si de multis tamen extitit unus et alter, Quis opera huius sit forte probata minus, Sive quod exacte voluit perpendere mores Seu quod formandis mentibus incaluit, Ut quod non ulla potuit ratione sepultum Elicere ingenium vel cohibere malos. Ah miser, ah quantas audivit is undique turbas, Terrorem, insidias, iurgia, damna, minas, Dum paucorum opera multorum ferbuit ira, Saeviit inque unum ut turba proterva malum, Nec vidit magni caperet quam plena laboris Munera sisyphio non caritura malo. Cui foret indigne ratione carentibus una et Cum nimiis degendum assidue pueris, Qui sibi diverso proponant tramite metam In vetitum semper precipitesque ruant. Quod si praeceptis cohibere salubribus, aut si Illa minus valeant, experiare plagis, Insurgunt linguis tutique parentibus, audent Spargere per totum dira venena Forum, Non secus ac languens ubi acuto putrida ferro Igneve Phylirica pustula secta manu. Clamat et indigna maledicit voce medenti, Cum tamen haud partes deserat ille suas, Sin placido nimium mittas hos tendere cursu ac Dissimulans leviter crimina blandus agas. Et peccare parum, ut tibi sit, nisi traxeris illos Patravi iubens non cohibendo malum. Nam quae pax animo? Quae spes? Qui denique fructus? Pessima gens, Patriae pernicies alitur. Qui potes ignaris fraudata rependere vitae Tempora? Nunc scelerum non Deus ultor erit. Quid medium hic? Paulum declines inde, vel inde Fis miser: hinc hominum est, hinc odium superum. Credo equidem hanc miseram vitam genus esse lucendi Criminum, et haud minimum supplicium miseris. Nam mihi quid volui demens; cum liber et urbi Altrici gratus tutus amicum obice, Libera colla dedi gravibus nectenda catenis, Servitium et libuit triste subire mihi. Nam qui debueram longis erroribus actus In Patriae tandem consenuisse sinu, Cognatos inter caros atque inter amicos, Exul ut ignota demoror urbe procul.
91. de nuptiis Mutii Putliliarum Comitis et Camillae Sbriavachae Urbis ab Attilicae Genius modo senserat arce Indicibus Citharaeque sono rumoreque Vulgi, Primores inter iungi connubia priscae Qua via tendentes Aquileiae ad moenia ducit, Matris Accidaliae puerum cum accersit et ipsum Flagrantes hic forte faces dum ventilat, orat, Cuius nam certa percusserit ille sagitta, Pectora cuius hymen fausto pede limina nuper Ingressus ressonare facit late omnia cantu. Namque sibi hic vitas hominum et mortalia Facta nec arbitrium verum non esse benigno, Numine concessum superum sibi, proindeque Usibus et sibi comissae rationibus urbis Consulere et fidi partes explere ministri. Ille autem contra: gentis fidissime custos Huius et urbis, ait, quoniam quacumque peregi Noscere fert animus, maternas pandere curas. Fatorumque arcana tibi iam volvere certum est; Conscius ut dextro coeptis ingentibus adsis Omine, et intersis felici principis ortu, Cuius adventus iam nunc et sidera coeli Praesagae et vatum divino numine mentes; Inclita ita Ausonide magnarum gloria rerum Accessura novis decorabit honoribus auctam Cuncta prius Coelo, quae terris cumque futura Decerni superis scis reges atque senatus Regnorumque vices mortalia denique curae Illis esse, parens rerum natura subinde Indiga opis nostrae, matrisque, quod ipsa subire Iussa nequit, nostro fert munere, proinde necesse est, Scire futura mihi, hinc quoniam sententia certo Stat superis immota loco, relevare malorum Tantorum serie divini principis olim Consilio et nutu, volvendis mensibus orbem, Impositum est nobis, aurata ut bina sagitta Pectora magnanimum strictim iungamus amantum, Illorum ut nexu soboles clarissima mundo Exoriatur, avos referens virtute, parentesque Illustres, olim totus cui serviat Orbis: Quod fieri possit qua dehinc ratione patebit. Horum illustris uterque loco, virtute, benigno Fortunae auxilio, nec non et corporis usu, Viribus et forma praestantes, alteri et horum, Quem Venus et Pallas decorant; insigne dat illi Nomen cui Porsenna manum non sustulit igne Exuri, atque suam virtute remisit in urbem, Puraque cognomen fulgenti lilia signo A longo comitum deductum stemmate praebet, Altera cui Tiridi depascens bucula campo, Qua micat arx alto Pegi de nomine colle. Praeclarum gentis praestat cognominis usum, Nomine Palladiae meritis sat digna Camillae Coniugiumque viro spondet, vitamque beatam. Hinc dextra radiante Iovis mox sidere parte Editus in lucem mera virtutis et oris Indole, fulgebit genitoris imagine clarus Infans materno virtute et nomine Iuli, Dignus Avo similis, qui amborum nomina famae Aeternae mandet, quem cum maturior aetas Venerit, excipiet fatalem Turrius heros Purpureo in partem regni dignatus honore, Quot Tiberine pater, revocas ingentiaque illa Munera Iustitiae et splendoris praemia spondes: Hic ubi iam solio, qui nondum matris in alto Conceptus geritur, fuerit labentibus annis Fortuna comitante sacros, virtute locatus, Pacatum reddet sedatis regibus orbem, Aurea saturni referens iam secula terris Ausoniam et lata cumulans ditione fovebit, Imperio adiiciens populos nova regna subactos Sponte sua sine vi sine caede e sanguinis haustu: Gratia namque illi fluet et sapientia coelo, Terque ubi septenos felix regnaverit annos, Vivus adhuc multorum exemplo cedet habenas Non minor imperii; se ut in otia tuta receptet, Serus et ad superas coetu comitante cohortes Aligero (cunctis dictu mirabile) laetus Vulneris et nostri, materni et muneris expers, Qualis ab aetherea descenderit arce, redibit. Illius ad nomen mortalia facta perenant, Quae dein cuncta per ora volans feret omnibus oris Aeternis Vatum monumentis rite sacratum. His dictis incensum, animum surgentis amore Erexit famae genio, laetatur alumni, Certa mox orituri spe, tum lumina laetus Tolli et aligerum dictis affatur amorem: Vade age magnanimum repetas regalia amantum Tecta, nec inde illis quoquam discede relictis, Aurea sit tecumque Parens et pronuba Iuno, Donec ad optatas infans iam prodeat auras, Cetera tum properent illuc pia numina secum, Et sua dona ferant fascis cum maxima Pallas Cynthius et Charitum pulcher Chorus atque sororum Candida turba novem, nec non Dea suada, suisque Dotibus effultum custodiat usque salutis Numen amicum opto, sacroque facessat amantem Limine mox longe, ne munera grata parentis Auferat, usque tuae somnus languentia visens Corpora, lethaeo hic sua munera fusa liquore Quis opus, irroret, matris face praelia quassa Ipse cruenta cie et valido mox pectora clavo; Compedeque amborum consensus iunge tenaci. Dixerat, at sublimem se ille per aera tollit, Quo dudum cytharaeque sonus, cantusque vocabant Laetus Hymen, Genitrix, choreae, plaususque, iocique Gaudia et auratis convivia regia mensis. Illustri procerum concursu Femineoque, Illustri comitum coetu, mirabile visu, Nympharum comitata choro, turbaque decenti Hic alimenta suis aderat Venus aurea curis, Adiiciens arabum felicia dona Canopo Vecta, manu artificis vario condita sapore. Nec color unus erat dapidus, quae intrita ministris Ordine dant longo mensis felicibus, illic Altilium omne genus vitulusque, haedusque beatas Et Capus ornavit mensas, pulmentaque primum Regia dehinc volucrum species et pingue terrarum Vi, insidiisque genus captum, hinc Iunonius ales, Arge, tuis oculis vacuus defertur, obeso Non magis ac plumis depictis clune petendus, Inde coloratis nomen quae sumpsit ab Indis, Quaeque Dioneae Matri gratissima rauco Turribus ex altis invitat murmure somnos. Huc sibi qui primas celebratus carmine Turdus Vindicat inter aves, alienis mensibus, inde Adservata datur sat pinguis rustica perdix; Quamque coco reddi cervicem et pectora praeter Perlepidus iussit Vates, cui vita sub undis. Adiicitur Regis monumentum nobile Terei Deliciis, avis Argo a transvecta carina, Quaeque fugit virides amisso compare ramos. Huc quicquid leporum patrias montana per oras, Campestrisque tulit regio iucunda disertis Praeda viris Damae, pernicis cruraque cervis, Denique non Aper generosis, nobile mensis Ornamentum aberat, pretiosa merce paratus: Addita fluminibus quae munera grata, marique Piscator tulerat, Capitones, Ostrea, Echini, Pluraque praeterea, ne singula carmine dicam, Quae partim verubus tosta emollitaque partim Et calidis elixa cocus servaverat ahenis. Unde domus late suavi fragrabat odore: Arte laboratae Cereris nunc dona vel Orbis Vel Cicli formam servantia quaeque parantur Tortilis in morem folii, condita sapore Nectarei succi dapibus gratissima regum. Exequar aut Bacchi quae vincant dona Falernum? Vel quod Pucino, roseo vel colle vel inde Creteis longe vectum regionibus usque Aurea profundens suffecit copia mensis. At parte ex alia resonabant atria longe Cantibus, atque sono Cytharae, lituique Syraeque Et cornu tubae et dulcis quae tibia grata ferebat, Concentu mixta diversis vocibus arte. Huc se se ablatis surgentes ordine mensis Protinus Heroes coetu comitante tulere, Femineo illustri et longa sedere corona, Unguentis capita aspersi, pretiosaque olentes Balsama fragranti complebant omnia odore. Pars repetunt choreas motis ex arte decentes, Effingunt numeros pedibus per mutua se se, Hinc mas alternis miscentes femina et inde Pars lepido fallunt horas sermone iocisque Spectantes coeli ceu splendida lumina sponsos, Hunc modo mirantes celso ut supereminet omnes Vertice, vel qualis graios olim inter Achilles Cetera vel qualem mirantur numina Martem, Hanc modo ceu stellas Phoebus micat aureus inter Omnis, ut obducat tenebris fulgore nitenti, Femineae aspectus turbae. Quid cetera dicam?
92. de patriae Fori Iulii laudibus panegiricus Quis dabit optatas memoranti exordia vires? Et Patriae meritas incompto carmine laudes? Aonidumne vocem fontes, et Apolinis undas? Ante magne pater? Coelo decus addite sacri Cui vates passim bacculi solennia templis Sacra ferunt, regio qua se se Iulia tendit Eloquii nomen merito sortite triumpho. Vos quoque praesentes, animisque faventibus optem, Magnanimi proceres patriae et qui nomine dicti Quique urbis septem, vel tu iustissime Praeses (Non abolenda etenim Patriae monumenta dedisti), Purpureo meritis fulgent insignia amictu, Cuique decus sceptri faciles, tu dirige gressus Nec paulum gravibus mentem non subtrahe curis, Dum canimus nostris merito referenda Camoenis, Quandoquidem nostros, atavumque haec protulit ortus, Susceptura etiam seros post rata nepotes. Sed quis erit nostri limes vel carminis orsus? Num veteres Patriae memorabo stemmata ritus? Insignes meritisque viros famaque perenni? Bellave, praeclarasque urbes atque oppida quorum Nomina vix etiam, se dum vestigia parent, Antiquam ex illo repetens ab origine formam, Cum tellus primum tumidis emersit ab undis Et deserta coli (scriptum est ut marmore) coepit An cum Tecta furens Colchis Medea secuta, Infidum, ut meruit, fratris de caede cruenta, Alsonidem huc propria posita de nomine sede Intulit aeternum patriae memorabile nomen? Vel quae dein species fuerit pulcherrima dicam? Romulidae ut primum deductis civibus hanc et Legibus et socio donarunt iure colendi, Romanum nomen magnique a nomine Iuli, Dicta Forum est, sedes fuerit quod gratior olim Nulla tibi hac, Caesar, defuncto munere belli: Exin perpetuo narrabo carmine demum Inclita Romana Venetum ut de stirpe Propago (Nam clarum inde genus Venetis ab origine prima Arcuit imprimis pietas, clementia, nec non Iustitiae partes, animi constantia, virtus Consiliumque, fides, dubiis prudentia rebus), Attilicis olim rapientibus omnia Flammis Acceptos Patriae tum primum retulit ortus, Cum patriam merito voluerunt nomine dici Omnibus unde etiam praeponunt gentibus atque Auctorem hanc generis summo venerantur honore. Stemmate macte tuo et claris natalibus aucta, Macte tua sobole, Patria o clarissima, quae te Inclita per cunctas generoso nomine terras Illustrat, meritisque suis defendit ab hoste, Hoste tuos olim populato saepius agros, Cum procul abductis iam desolata colonis Turcarum informes querere sub hoste triumphos, Squalore incultos, capitis minor, obsita vultus Et miseris foedata modis. Heu siquis acerba Tempora adhuc recolit, vidit crudelius unquam? Nam qua praecipiti se volvit in aequora fluctu Sontius et liquidis dictum qua flumen ab undis, Omnia barbaricis ardebant undique flammis. Horruit undantes tellus cum sanguine viros Terror ubique necis cumulataque funera, caedes, Atque minae et strepitus immixtaque furta rapinis, Vis, clamor, gemitus, luctus, sacra mixta profanis, Tunc consternatus hominum formidine mentes, Deseruere suae confectaque corpora vires. Non secus atque olim quando custode remoto Saeva lupos egit rabies; armenta gregesque Sternuntur passim et rabido feriuntur ab hoste, Ille capi hicque trahi, huic innecti vincula collo, Hic caedi ille rapi externas captivus in oras, Ille animam infixus fatum execrabile Palo Egit et indigno Genitor sub funere nati Concidit; hic tenerae complexu avulsus amato Coniugis abreptos suspirans flevit amores. Quo feror et laxis quo me rapit ardor habenis, Propositum repetamus iter, patriaeque canamus Commoda, summa igitur rerum fastigia tangam, Nec referam memores illustria munera dotes, Decreta indulta et leges rescriptaque; sacri, Plurima Pontifices quae concessere, bonique Hinc orti plures, clarissima nomina quondam Induperatores Patriae, monimenta vetustis Exarata fereque exesa volumina chartis; Quaeque Sacro Patriae custodes numine quondam Nomine de Patriae series longissima Regum Largiri populis privata et pubblica mittam; Nec non Praetores quae plurima dona senatus Consultis decreta suis sanxere sigillis, Implorata aliis nequicquam gentibus usque. Gratum adeo nullo Patriae non tempore nomen: Nam Gemino haec dignata fori ac ditione honore, Omnibus Italiae praestat regionibus una, Externas nedum superet. Quid barbara regna Laudibus et Patriae meritis et nomine certent? Audeat extremi contendere potor Iberi? Aut Rodani, aut nostro divisus ab orbe Britannus Dives Arabs sileat, nec flavas Lydia arenas, India non Ebenum, nec iactent Mhura Sabaei, Nec Medi Aethiopesve, aut Seres grandia dona, Etsi deliciis pulchris, pretiosaque gazis Regna, tamen Patriae splendore, et stemmate, nec Moribus, et cultu Doctrina, legibus, arte, Non modo quae superat frugum omnia copia, cedant. Hoc fuit extremis olim quod partibus orti Avares et Turcae, Germani, Pannones, atque huc Confluxere Gothique, Scithaeque, et Vandali, et Hunni, Scilicet ut pulchra nostris fruerentur in ora Deliciis, regionis opes, et commoda ferrent, Qui assueti hoc, positoque ferro sub sidere vultu Optarunt condi, nostraque senescere Terra, Nec voluere locis nisi vindice cedere ferro. Non tulit haec saevos tellus ingrata Nerones, Nec genuit quisquam tauro hic inclusus aheno, Navita non Scyllam, hic non orrida monstra viator, Baccarumve nemus formidat inhospita rura, Qualia multa vident peregrantes barbara regna. Haec facilis tellus et amica colentibus, atque Ingeniorum apprime ferax, studiosa bonarum Artium et indignae fraudis vindexque malorum, Hospitiisque patens mitem clementia coeli Reddit, et exculti studio, curaque politi Ingenui mores, deductaque stemmate virtus. Hinc plures orti, clarissima lumina, coelo Effulsere viri, verbo contagia sueti Pellere et extinctos revocare ad lumina vitae, Qui verum effuso testati sanguine numen, Auctoremque Deum coeli meruere coronas, Immortale decus cunctis memorabile seclis Templa quibus, sacrique aris redduntur honores. Hinc Pius et factis, et claro nomine primus, A Decimo qui templa diu Romana tuendo Occumbens tantum Patriae decus attulit illo, Non secus ac magno se ut iactet Caesare Roma. Hinc sacer ignipotens praeclaram Antenoris Urbem Qui colit extremis celebratum numen in oris; Quid memorem sancto matronas corpore templis? Virgineosque choros? Superae incrementa cohortis Hinc exorta, Atavis et claro sanguine quondam Tyndaridis nomen quae gessit, dogmate sacro Se confessa Deam votis et numine pollens. Hic senis ossa vigent, qui sacro complet odore Oppida, nec Patriae non latos undique fines, Hic Patriae custos, hic cui fortuna beato Indidit aeternum mansurum nomen in aevum; Hic venerande senex, inopum pater et miserorum, Numen adorandum, tellus aspersa cruore Cuius adhuc patria servaris conditus arva Et quos praetereo clarissima numina mille, Mille suae qui olim dederunt documenta salutis? Iam vero regionis opes, iam dicere formam Atque situm aggrediar, cursum vos pandite, musae, Principio Patriae sedes, atque ambitus omnis Moenibus et tuto circumdatus undique vallo Apparet vicis densissimus urbis ad instar, Haud regionis et innumero populique frequenti Concursu celebris, propria mirabile tanquam Naturae nitentis opus suffultus opum vi, Qualem nulla unquam viderunt secula terrae Orbe, nec undissonae complexibus Amphitrites, Muniit ingenio alma suo cum protulit orbem, Hanc rerum natura parens praesaga futuri, Ne decus, et regionis opes et commoda pessum Barbaricus daret assiduis furor hostibus olim. Nam qua Vindelicum porrecta est finibus et qua Norico et illyricis celebrique adiecta Timavo, Perpetui cingunt Montes, tum redditur inde Fluminibus nec non tuta inde, meatibus ora Pluribus aequoreas cumulant qua maxima fluctus, Quin etiam Adriacis tutissima portubus austri Flatibus accessus praedorum libera temnit. Planities patet hac medio satissima campo, Irriguis fecundus aquis ager omnia complet, Hic Utnaea iacet medio regionis et orae, Urbs opibus pollens cultu celeberrima et armis, Consiliisque vigens et avito stemmate clara, Innumero celebris, sapientumque ordine fulta, Sat munita sua forti sine milite pube, Nobilis hanc olim propriis Aquileia ruinis Extulit et rerum facta pulcherrima, mox et Pulchra futura magis Venetae, cum proxima laude Spectabit toto quaesitos orbe triumphos. Qua peditum lustris, ludoque insignis equestri Florida subiecto diffusa est area campo, Praetoris tumulo sedes superminet urbi, Aggesto Attilicis (ut fama) umbone ruinis, Magnificis effulta tofis atque alta columnis, Regalique situ et latis speciosa theatris, Quam virides late, campique excultaque rura Perspicuam longo reddunt per inania tractu, Utque minora polo circum stant lumina Phoebum, Oppida perpetuis cingunt pulcherrima vicis, Editaque in tumulis depressaque vallibus imis, Quales effulgens viridis diadema smaragdi Aut variae solet regum nova purpura pompas. Irritus haec numerare labor, satis omnia solo Nomine sub patriae comprehendere singula, namque Hic referunt summis de rebus tempore certo, Convocat et Patriae Primatesque accipit una Regia Praetoris simul hinc decreta senatus. Haec loca saturnium quondam coluisse putarim Coelo detrusum terris, latisque perosum Ocia cum latebris, nostros errasse per agros, Edocuisse homines telluris munia, vites Insereret et longa scrobibus propagine fossis Sufficeret ac segetum, diversaque semina frugum In varias verti species, cultumque priorem, Inde novo rursus mutato corpore formam Temperiemque solo coelumque dedisse salubre, Diversa in venis Terrae ostendisse metalla Artes et facilem qui nunc est usus aratri, Quin voluisse suo de nomine secula dici, Posse hic perpetuo frugum nisi noverit hospes, Muneris et Bacchi quam pleno copia cornu, Nec te, sancta Ceres, natam dum quaeris in omnes, Non tenuit Regio haec, terras remorataque cursus Crederis usque tuos paulumque levata dolore, Dum pingues laetis campos et collibus aptos Seminibus variis, mirataque flumina aquarum et Ductus atque lacus, saltusque et laeta iuvencis Pascua et assiduis manantia fontibus antra, Nec non irriguis hortos pomaria rivis, Quales Hesperidum quondam, Alcinoique feruntur, Et demum aere virum genus hoc patiensque laborum, Unde sibi choreas et grandia munera liba Sacraque Ruricolae cerealia nunc quoque servant, Nec tua Triptolemo tantum monumenta supersint. Quid maiora feram? Genitrix fas dicere virgo, Unica virgo parens authorem enixa salutis, Naturae supra vires hominemque Deumque Haud dubitanda sui Patriae monimenta reliquit Splendoris tutelae; et quae sibi maxima curae, Candida cum solida fixit vestigia petra, Qua viset antiquum montis de nomine Templum Religione sacrum, votis et numine Divae.
93. Petro Antonio Utinensi | sacrae theologiae magistro Antistes venerande mihi (nam ex omnibus unus Interpres Sacri es dogmatis eximius), Parthenopesque olim cum moenia barbarus hostis Concuteret duris agnite temporibus, Quem gravis eloquii decorat suadela verendi Maiestas, vultus, cum probitate fides, Ne mihi, si hinc abeas donatus munere nullo, Hospitis atque mei sim memor officii. Muneris exigui, sed magni pignus amoris Accipe cum pura haec carmina nostra prece, Ut qui coelesti, quod fundis pectore manna, Pascis oves, sanctum detur ovile tibi.
94. ad Ioannem Baptistam filium Ne tibi spectanti choreas, convivia, lusus Forte lucere putes Dionisia vivere semper, Heu sine fruge tibi permittas tempora labi Musarum oblitusque tui monitusque Parentis, Ad te nonnullum Patrii haud leve pignus amoris Perferri libuit praeceptum, quod potuit vix Mens haurire statim nimio confecta labore, En tibi quanta manus calamique potentia nostri. I nunc extremum, et me invito i tutus in orbem, Quo paulo circa mentis te collige in arcem, Nec tecum recta fac non ratione rependas: Prodicii (ut veteres memorantur) Herculis instar. Ad quid sis genitus, num te natura creavit, Ad decus et rectum, vel ad ocia turpia segnis, Deditus ut ventri stertas et lusibus usque Seria contemnens, Epicuri et dogmate fultus, Nil cures animi recto medicamine morbos Tollere ut extingui virtutum semina deses Usque feras vivens humano corpore brutum... Non modo non turpe est, sed dignum laude putandum: Hac totum ratione Plato percensuit orbem Et Patriae rediens intexit Cydopediam; Ille quoque insignis sophiae sectator et auctor Ortus Claromenis urbem atque arva reliquit Democritusque suo patriam ditaverat auro Ut vacuo studiis animoque et mente vacaret. Quid tibi Romanos? Quid Athenis stemmate claros? Non referam Decios? Robortelumve peritum Non Alovisinos, Philomelum, Partheniumque? Dimidium nostrae ecce animae virtute columnus, Insignit ecce Boetius inter ut astra micans sol, Aemonae decus, en alios Patria haec, et tulit aetas, Quis patrium liquisse solum virtutis amore, Non grave iucundum magis est, summoque decori Sunt Patriae, et recte praestant exempla iuventae, Tu vero aetate hac tenera et puerilibus annis Spe tanta ingenuas cui fit via pervia ad artes, Egregiumque decus torpesces? Nec tua scriptis Nomina clarescent? Miserum ne peregis aevum Sordibus? Et propriis animi quae sunt bona vere Contemptis, aliena sequere fugacia demens? Affluere externis, animi cui sunt bona, nescis? Nescis nil nobis extrinsecus esse petendum? Omniaque in nobis? Nobisque licere beatis Esse satis? Bona cuncta una virtute ferente, Regnum, divitias, eriadelam, munera, amicos: Tempora si vitae redeant, mihi, filaque retro Nere queant Parcae, ut sit florida quae fuit olim, Quaeque tibi est aetas, mihi me genitore favente Non mihi praeripiat palmam, aut praemia quisquam, Pallados aut studio discendi animam exhalarim, Sedulus aut vivos cunctos vitaque relinquam. Qualis Alexander Magnus, vel Caesaris instar, Et regno spolians doctrinae et laude peritos, Hunc licet octarum velarint tempora lustrum Canis: si vetulo studiorum copia detur, Nullum etiam seris non captem nomen ab annis, Nec totam tibi magne Cato, tibi docte Budaee, Laudem matura Graios aetate liquores Epoti, linquam: sed non modo serior aetas Invidet exacto diuturnam tempore famam, Exigui ad census, levis, imbecillaque parvi Corporis atque animi compago hac laude decoris Me tanti fraudant: tu suffice, gnate, vicesque Suscipe, cui vires animo, cui vivida virtus Ars tua cuique labor census, studiumque bonorum. Per te perque piae obtestans precor ossa Parentis Cuius non animi partes tantum at lumina vultus Ipse refers, nostrum tenebris te vindice nomen Eripies, docta ut dehinc pervolet ora virorum Virtutis studio: hac dabitur duce sidera coeli, Post exantlatos animi mentisque labores, Scanderet et aetherea comprehendere gaudia sede; Quod si forte meam quondam tua moverit iram Segnities, animumque tibi praecordia topor, Praecipitem vitiis grassatus merseris oci, Quod tamen ita nolim de te fore, nec reor unquam, Ipse vel oppressus curis, cui sarcina iniqua est, Cedam deficiens in teque onus omne recumbat, Tuque gemens mihi, qualis equo successit Asellus, Non ullo pondus grave tempore depositurus, Vel si nervorum quid erit mihi serus ad altos Doctrinae virtute gradus duce scandere coner, Tu vero et tenebris animi et squalore sepultus Omnibus invisus, spretus, naucique putandus, Mendici et vappae ac nebulonis nomine dignus, Obscoenam ducas perrigasque per ocia vitam, Plumbeus et caudex, stipes, putidissima ventris Ingluvies, barathrumque, vorago, charybdis, Foedius Harpys monstrum, ignimovaque chimaera, Explosus cunctis, sibilatus, fere hominum et pus, Cui nullae pateant latebrae, quin saeva Poetae Archilochi infligant latitanti vulnera telis.
95. Falcofoenicum generis origo Aurea purpureis ales nitidissima pennis Soli sacra, vices servaverat usque renascentes, Usque vices moriens, post saecula multa renata Expers coniugii, nullos et passa Hymenaeos, Laetaque perpetuo, et pia virginitatis honore, Cum forte Arabicis latias ope Palladis oras Troius Antenor, qua moenia condidit urbis Muneris advectam vice primo coelitus hospes (Nam nihil est homini, quod non effluxerit inde) Donat habere viro, quem doctae frena regendae Tum penes urbis erant praeclaro nomine Iuli, Inclita quem gemini decorant insignia iuris Et bovis edomitae spolium quae insignia gentis. Protinus accepta servandae tradita cura Virginibus volucris, quarum quae prima Camillam Nomine Avi uxorem referens, virtuteque clara Inter et eximia natas pulcherrima forma, Illius expleto genitoris munere demum, Et vice Praetoris recolens patriosque penates, Attilacamque Urbem volucris studiosa parentis Mandato casiae cum Thurris alebat odore, Deliciasque suas unam hanc curamque fovebat Post habitis illam cunctis, noctesque diesque Sollicita et memori numquam non mente gerebat, Virginei comitem decoris comitemque pudoris, Iamque vias quoniam redire solebat easdem (Nam vulsis longo pennis instruxerat usu). Hanc modo ab excelsae volitantem culmine turris Alto colle modo et blanda modo voce vocabat Arcis ab antiquae tecto de nomine pagi, Exorientis ubi rutilans splendentia solis Lumina spectabat, nemora et prope silvicolarum Nympharum magalia virginitatis amica, Numina ubi, nidum hic iam ut corpus adureret alto More suo quem post servaret secula quina, Struxerat illa loco proprii non immemor ortus Felicisque obitus, cum vidit in aetere summo Purpureis stantem librato corpore pennis Se super Accipitrem, quem stemmate Regulus alto Illustris, cui dant cognomen Lilia, nomen, Is Porsenna manum foculo cui abduxerat olim, Inque suam motus virtute remiserat urbem Talibus assuetum, e validum in certamine visam Miserat in praedam primum hoc trepidare, pavereque, Inde metu posito volucris mirata decorem, Iucumdumque oculorum aspectum et splendida rostra Imperii inditium cum maiestate verenda, ac Fulgentes collo ceu clara monilia plumas, Depositaque ungues specie feritatis aduncos, Insolitos tandem sensit sub pectore motus Phoebeoque magis ferventes igne calores, Protinus exardet nec se tamen illa reverti Exustam in cineres miratur, ut ante solebat: Nec fugit et tutam male se dum perspicit, eheu Expectans trepide, quae se demittat ab alto Aere libratum et pariter sperat, metuitque; Quod nec sperarat, nec formidaverat ante Ac procul accipiter speciem miratus, avisque Luceque splendidius fulgentemque igne nitorem Ut primum vidit, quam praedam credidit ante, Devolat haesurus trepidanti, quale vel alto Demmissum fulmen solio, vel bellica qualis Viribus acta Phalarica, verum lumina postquam Splendida virgineo vidit perfusa decore, Et Cristas capiti, collo utque monilia plumas Aurea, purpureis decoratam cetera pennis Insolita captus specie, fulgoreque formae Unguibus haud illam aggreditur, rostrove sed olli Admotis plaudit solito iam mitior alis Et circumvolitans voce huc pipillat, et illuc Blandula et adiungit rostro velut oscula rostrum, Et quamvis mitem, quamvis se praebeat aequam Non tamen ille potest, tantum fervoris in illo Conscius invitusque tamen, quod credere dignum, Quin resono dum illi blanditur corpore laedat Ungue cutem, et modico conspergat sanguine rostrum, Illa autem immota iamdumdum corpore sistit Et formidanti similis securior inde Paulatim iniuncto magis et mage compare gaudet, Iamque novo sedem vestigat sedula nido, Pastori qua nulla viam vestigia monstrent, Quo pullos foveat non corpus adurat ut ante Mollibus e plumis texens, et gramine sicco Immemor hinc dominae revocantis ad alta volatu, Falconem Domini oblitum frustraque vocatum Pone sequens liquidum nando secat aera demum, Vivere sueta prius Casiae, cum Thuris odore Vescitur et spretis prius explet compare laeta, Viscera visceribus naturae conscia facti, Denique mente pares coeunt felicibus ambo Auspiciis, speciemque novam iam mentibus aequis Falcophoenicum genus admirabile tentant Edere, sic canis ipsa lupo coniuncta lyciscam, Sic lybicis species varias emittit in oris Quae natura parens consentit ut alite Ales iungatur, generosa surgat ut inde, Et nova stirps volucrum nascatur origine mira, Aurrea purpureis rutilantem corpore plumis, Virgineo referens oculos, matremque decore; Ast animo et factis genitorem. Altoque volat Inscius ex pulcis ut noscat utrumque parentem. Ite pares igitur, volucres, nova copula amantum, Aera per vacuum dominantes cetera passim, In genera et species volucrum mirentur amentque Falcophoenices vestram genus utile stirpem Reges, exposcantque sibi quique unguibus uncis Et rostris valeant volucrem Iovis impete ab oris Exigere Ausoniae. Ite, et si quid carmina possunt, Vivite, et aeterno vestrum memorabile honore Nomen in ora ferat Dea, res quae et fata perennant.
96. ad Cornelium Frangipanem Cum geminae atque pares tibi splendida tecta sorores Celsis pyramidum molibus aequiparent, Altera dicendi sapiens facundia iuris, Facundi prudens altera cognitio, Quis iuncti Charitum chorus, et Dea Suada Venusque Hexanima orantem supra homines statuunt. Cuius et Ausoniae urbes et Germania testis, Dux Venetum Patriaeque anxia turba rei, Candor et his animi, pietasque accesserit una, Propositique tenax mens, nivea atque fides, Divinumque fere praeclaris rebus agendis, Consilium et geminae munera iustitiae. Denique cum superum Rex tot bona cesserit uni, Quot solet innumeros accumulare simul, Quae si quis proferre velit (nam stemmata gentis Ommitto illustris) plurima, te sit opus Nec tibi pro meritis (quamvis mandentur honores Haud minimi) eveniat vociferare libet. O seculum insipiens, et nos ingrata propago, En qui fraudantur? Munera quive gerunt?
97. de Boetio I. C.to ad Patriae Fori Iulii Praetorem Neptuni qui sceptra geris, iustissime Praeses, Atque vices, Utini dum moderaris opes, Ne mihi delata iusti mercede laboris Damna ferat nimium prole gravata domus, Comprime ludentem variis nos Protea monstris, Lubriens immensas protrahit usque moras, Sic diadema tibi decursu cingat honorum, Tempora sic bona te pax sit in orbe Duce.
98. de Susanii filia Qualis Abram fidus tibi dilectum obtulit olim Isac mandatis deditus usque tuis, Hanc tibi Rex superum gratus Susanius heros Unam pro multis dedicat officiis, Hanc tibi sume libens et iustis annue coeptis, Ut vigilet sacris sacra ministeriis.
99. ad amicum Infra quod modicam posui tibi vespere cenam, Vix credas quantum ipse angar et excrucier. Quod quam debuerim videor fecisse minoris, Quem mihi non cunctis praeposuisse nefas, At magis id multo male habet me, quod tibi nugis Obtudi fessum garulus usque caput, Ut quamvis lauta, quamvis acceptus opima, Tu tamen haud poteras inde redisse satur, Quare tibi statui tantum pro crimine poenas Sponte dare ut peccem hinc parcius et levis.
100. ad Iacobum Campegium, | summi Pontificis apud Venetos oratorem Maxime Campegi quo Felsina gaudet alumno, Pontificis Veneta qui geris Urbe vices, Paulinus senior, miserabilis, indigus, orbus Coniuge quae gnati pressa dolore obiit Et mihi tres liquit, carissima pignora, natas, Annis quae exanimant pectora, nubilibus. Natalique solo digressus et arte relicta Multis frugifera, quae mihi census erat, Ad te confugio supplex, ceu numen adorans, Imploroque tuam, quae mihi certa, fidem, Aedibus ut clausum, atque astrictum compede sacra, Iam multo gnatum tempore restituas. Ille etenim testor Coelum, quocumque vocares Iussa sequi accinctus, si licuisset, erat Et luit indignas non ullo crimine poenas, Aegram animam per mala multa trahens. Nec Musa ut prius aut studio solatur amico Languentem cura sollicitumque animo, Et miser ante diem sparsit iuvenilibus annis Intempestiva tempora canitie, At non mercedem hanc longi meruere labores, Quos tulit invigilans nocte, dieque libris, Dum veterum scriptoribus immensa volumina Graium, Romulidumque velut sedula libat Apis, Observans, quae digna legi, quae digna notatu, In commune sua prosit ut arte docens, Multaque mansuris commisit scripta libellis Quae praesens aetas, quaeque futura legat. Ergo meam miserate vicem, miserate senectam, Partem animae natum redde domus columen, Ad sua quo possit securus pensa reverti Et solitum assueta quaerere ab arte cibum, Nec sibi commissum coelesti a Patre talentum Doctrinae iaceat segne domo ac pereat. Namque viri illustres variis e partibus orbis Digressi expectant illius artis opem: Laus erit, et pietas haec Divis proxima in uno Servato totam restituisse domum.
101. Alexander Paulinus Fabio filio s. d. Iam venere tibi nostratis, garrula turba, Legati plebis, quia tantum solvere verbis Debueras (quoniam debent mihi plurima) grates. Hos ego (sed nolim vates nimirum ipse videri) Hactenus ut nocuere mora sua commoda nacti, Quam vereor praepostere agant, dignamque favorem Praecipitent causam patribusque indigna querentes Vel stomachum moveant, vel ineptis taedia verbis: Sin secus eveniat vasto pro turbine rerum, Astra favere tibi nimium coelumque putabo, Teque rogatorum nil frustra ex omnibus unquam Tantum diffido, tantum livoris ubique, Ingluviesque aeres tantum fraudisque, dolique, Attamen aetherea quicquid provenerit aura Contenti tacitique bono praesente fruemur, Sperantes potiora tamen melioribus annis. Reddita quae nobis a te sunt carmina, amicis Laeta probantur, acuta etenim sunt, visaque docta Quae feriunt veluti cauda sub fine retorta, Quae doctis etiam valeant repetita placere. Nostris quod quaeris de rebus scire laboras? Quae spes? Magna famis cum frigore parva salutis, Nam genus hoc hominum nostis, prossimaque vana, Sed quamcumque dabunt sortem mea fata, ferenda est. Quatuor ecce tibi congressus mitto perito Cum Critone meos, confeci carmine sumpto Temporis exigui spacio, quibus ille benigne Respondit, quamquam omnes invitaverat ante, Si quisquam vellet numeris certare vicissim Se responsurum paribus numerisque modisque, Illustri hic coram coetu conviva beati Aedibus in saxi de te permulta loquutus Insigni cum laude tua sibi conciliavit Doctorum plebisque animos, quid quaeris? Amicum Et tibi se fidum ostendit, nec cedere cuiquam Vix mihi qui faciam pluris veneretur, ametur. Digressum inde ferunt visurum cetera passim Oppidula, atque urbes Patriae isthuc mox rediturum. Quid tamen hoc sit nullus nuncius extat. Quid Franciscus agat, scriptet, meditetur, et ecquid Fratris ad exemplum stimulus succendat honoris Scire etiam cupio, qua demum mente laborem Servitiumque ferat studiorum Gellius isthic, Quem tibi quo possum comendo iure probatum, Expertumque fide, studio me iudice dignum Quem puto sicut eum, qui escussit Templa Dianae... Iactare in vulgus, patria extrusisse domo me, Quod scelus Andino ut Vati nec non Ioviano, Nola operata prius, sic mi Patria altera Nola, Nam non tantum illi scelus hoc ratione carenti, Quantum aliis refero acceptum qui prava administrant, Quos penes arbitrium rerum et conducta potestas, Et quibus assiduam praestavi semper opellam, Ingratum genus omnes, ipsa ingrataque tellus, Talia sustentans naturae pessima monstra; Dissimulo tamen omnia; nec facio unius assis, Ut qui Torrentes et Flumina turbida tranant Non introspiciunt, pereant ne forte sub undis, Ista sed eveniunt nostra ut patientia constet, Nam regale ferunt genus hoc sufferre molestum. Insuper est aliud, quod duxit esse monendum, Ne nimium largus sic te natura paravit Promissis oneres illos, qui haec publica tractant Munera, et in longum deducunt omnia, qui Te Nodosis tentant laqueis captare sagaces; Hi tua praeripuisse ferunt iam praemia et in qua Stipulam praevisa est area dudum, Te cessisse tibi iura haec messisque futurae Primitias dono, se velle ratum illud haberi Ceu privata gerant non pubblica commoda tractent, In sua convertunt aliena putantque licere Cuncta sibi, ut rerum primis, si credere fas sit, Omnia tradi peti, quae tu donabis, Nam pudet hos inter natum rudimenta videri Talia naturae sortitum matris ab alvo. Quid mirare meis me graecula versibus ista Inserere? Aut penetrasse prius me nescis Athenas? Inde pedem ut referam me, scito nullius unquam Poenituisse magis facti quam cernere facta Indigna haec doctos sperni, indigniusque faveri, Illudique bonos, deferri praemia pravis, Me qui debueram patrio requiescere portu, Nunc demum varias pelagi sentire procellas Naufragum ut eiectum, miseraeque incommoda vitae Tristia perpessum libitinae fundere vota, Et surdas fatorum aures prece sollicitare Hoc me solatur sociorum plurima turba, Quos genus hoc hominum ingratum contempsit avare Hinc sages haec clades tulit, et ferret omnibus annis, Quod scribis, mittam numerosa volumina ab urbe Condita, erit nobis ubi primum copia, nummi Cum scriptis pulici nomen debentibus una: Sed quae lectandi putida haec tam dura cupido? Num Franciscus avet sua miscelagana rursum De pernis truncisque ovis, mox prospiciemus Cum primum illuvies Calidonia strata iacebit Stante Choro puerum circum caudaque trahentum, Ingentem veluti Troiae sub moenibus olim Traxit equum coetus puerum, mixtaeque puellae Mox tibi polliceor, pinguis, pressusque per aestum Caseus ex Asio mittetur pondere iusto, Bisdenas aequans libras sudore madescens. Lege tamen, ne tu solus vescare benigne, Sed quibus et debes, et speras posse precando Impartire velis, ne ingrati nomen adeptus Per medium secto lacrimantia lumina cernes, Qualia et Aristoridae falcato dicitur ense Detruncasse celer quondam Cyllenius Argo. Ipse minutatim tribuet Gellius, ipso Nec Franciscus edat memorem ne offendere mentis Contingat partem, et magno congesta labore Grammata dediscat, nec linguae crassior usus, Non fiat ut Venetae, nequeat balbire loquellam Suaviter et dulces concentu reddere voces Monticolum moveat risum de more locutus. Vale, Partheniumque meo salvere iubeto, Nomine cum Critone et qui te protegit Aldo, Aldo nomine avo simili, virtute parenti. Responsum numeris expecto, qualibet usus Ad doctos scribens Venusinus fertur amicos.
102. ad Faustum Ut modo flumineo ludentes margine pisces Attulimus mensis, Fauste diserte, tuis, Sic tibi me nexu fueram qui immunis ab omni, Devinctum splendor reddidit officiis.
103. Officiis ergo, Fauste, tuis obstrictus amico Usque tibi grates pectore semper agam. Nunc cape, qui nostrum, pisces, testentur Amorem; Divitis haec animi consule parva boni.
104. Consule parva boni, nec tantum munera, verum Specta animum, sic sint omnia fausta tibi. Mox tibi laturi magnos ex aequore rhombos, Exiguos tulimus flumine pisciculos.
105. Pisciculos damus hos parvos de flumine magnos, Capturi magnas dum feriamus aquas. Accipe Paulinosque tuos sub pectore conde, Hisque onera mensas Fauste benigne tuas.
106. in adventu Mariae, Maximiliani | Imperatoris uxoris et Rodulphi matris Ecce sub Arctois, quae dudum rexerat oris Austriadum populos regum, gentesque superbas Dis genita, atque enixa Deos Astrea relicto Imperio gnati Romano sanguine parto Caesaris invicti, qualis Berecinthia coetu, Virgineoque choro, et longa comitante caterva Occiduas petit oras fortunataque regna Hesperiae ut populos sceptro et moderamine legum Extremos longa componat pace per aevum; Mirum, ingens, non auditum per saecula factum, Hoc fuit alma suos quod tellus florida vultus Induit omnigenoque onerata est prodiga fetu, Hinc inanifesta Polo fulgentes signa cometae Perpetuo hinc coelum rutilans splendore serenam Explicuit frontem, hinc laetus mox frugifer annus, Scilicet ut tantis non desit copia coeptis, Omniaque eventu felici prospera cedant. Ipse prius Pater Omnipotens prospexit ab alto: O Dea, lapsa polo plusquam regina, verendo Quae stipata choro multis ex millibus orbem Illustras, Venetum fines ingressa beatos. Salve, salvete Heroes, comitesque secuti Coeleste hoc numen certis latura beatum Gentibus Imperium, quascumque accesserit oras: Cernitis adventu laetentur ut omnia vestro? Iam montes, collesque procul vallibus imis, Et Nimphae et Satyri et silvestria numina Panes Acciti sonitu longa cinxere corona; Omnes Ausoniae gentes populique benigne Undique conveniunt, studiis, animisque parati Plausibus atque opibus tanta haec incepta fovere. Quid dicam Veneti super his decreta Senatus? Ut quacunque viae sit vobis transitus, illac Sint licet amfractus exurgant strata viarum Innumera fabrefacta manu, quin flumina Pontes Non assueta ferant, sint pervia denique cuncta, Invia quae fuerant, ut vobis tanta supersit, Quanta satis multis existat millibus, uno Non epulo tantum, sed multis copia victus Omnia quae nulla tribuantur stipe benigna Larga manu; immensum Venetum ut testentur amorem, Sed cur haec memorans dictis maiora relinquo? Ecce manus Procerum Veneto delecta senatu Quo nunquam Regum quisquam quisquamve senatu Excipit, misitve (aut fallor) regibus ullis: Legati veniunt exceptum pacis honore Reginae adventum vestrae, quae sola sub orbe Femineam excedit sortem pietate fideque Consilio atque animo, nec non gravitate paterna His regum similes habitus, moresque, animique, Verbaque, nec gravitas, non par, sapientia maior, Quanta sit illorum Maiestas, vultibus ipsis Cernitis, atque instar sit quantum cernitis ore. Parte alia ingenti venientes agmine cerno, Matronas Venetum Matres Sponsasque, Nurusque Auro inter textis oneratas vestibus, auro Effulgent crines et gemmis, aurea collo Ornamenta micant, quin mandunt frena iugales Aurea, praecipitem quales Phaetonta tulere. Non Ephesus tales quondam, non pulera Corinthus, Non Spartae tales doctaeve tulistis Athenae, Nec tales rapuit Sabinas Romulus olim: Has Erycina comes natis comitata duabus Ducit Amazonias credas in praelia turmas, Vel mage divino delapsas numine coelo: Has tibi ut occurant multis e millibus ipsi Delegere Patres Veneti, sanctusque Senatus: Te Dea, te praesens numen mortalibus unam Alloquio excipiant blando, venerentur, adorent. Ex quibus, et quantum valeant, quantumque parati Sint facere officiis Veneti dinoscere vobis, In promptu est proceres imprimis alma virago. Hi columen verae fidei pietatis, et omnis Iustitiae exemplum, quorum sapientia cunctis Regibus et populis terrae mirabilis una Visa fuit semper: nam doctae quicquid Athenae Atque aliae gentes scrutatae mille per annos, Quicquid et innumeris Romani ponere libris Conati, Veneti condiscunt Matris ab alvo, Hi regum sapientum sunt dicuntque senatus, Non hominum certet, nam quis non stare paratus Iudiciis horum? Quisnam praeferre Solones Audeat, aut Cretae Regem Eacon aut Rhadamanthum? Unde illis merito diuturnus solvitur in se, Se rerum status per secula cuncta futurus. Ergo quis Venetis non omnia prospera vobis Omnibus exposcat, foveat, veneretur, ametque? Protegat et socios pacis sibi foedere iungat? Quos Deus in mediis urbem sine moenibus undis Ponere et Ausoniae voluit dare iura potenti: Quod foret extremis ut mirum gentibus orbis, Sic tutum fidei sanctae, Christumque colentum Profugium Regum, Turcisque furentibus obese; Caesaris alma Parens Rodulphi, sancta, benigna, Romani decus Imperii, complexa per omnem Christicolum Terrarum Orbem, Regesque ducesque Supplice voce rogo per caros pignora natos Foedera coniugii, per vulnera denique saeva Illius, immensum qui numine concutit Orbem, Sit tibi pacis amor, Venetum tibi gratia curae Cura sit, et Populos Romano et foedere Reges Conciliare Patri, ne perfida regnet Erinnys. Sic tua ad optatos veniant pia vota precamur Fines, sic superes Cumeae tempora vatis, Natorum ut videas per secula plurima natos.
107. carmen ambulando factum Venetiis Ad Martem Fanum, quae extremis finibus urbis Est sita contendi plurima conspiciens, Quae tenuere oculos, curis animumque molestis Affectum, quae homines exhilarare solent. Femineos passim coetus turbamque venuste Plaudentem Choreas pectine cum tibiis, Personasque novos referentes undique ritus Aurea iactantes ora referta rosis, Quaeque referre morae est longae nec temporis huius, Passem Urbem hanc Orbis dicere delicias.
108. votum ad Virginem Deiparam Virgo Parens Christi summo sacrata Tonanti, Inter sidereos gloria prima choros, Ad te confugio supplex, dum febris anhelans Concuteret stimulo pectora nostra gravi. Tu, Mater veneranda Dei, miserata dolentem Direxti vultus ad mala nostra tuos Et Patriae et Natis et Carae Coniugi ademptum Coelo respiciens a Stige restituis, Non tibi serta damus vario gemmantia flore Collaque quid niveum lactea vincat ebur, Munera, nec Midae stolidi, nec pinguia Thura, Eridano aut lapsas Eliadum lacrimas, Sed nato Regina tuo, qui crimina Mundi Pertulit et mortem morte redemit ovans, Ecce petens illi cor redimus usque supernis, Arcanis inhians ante sit ora Dei.
109. ad Parthenium Partheni, Venetae moderator docte iuventae, Inter Apollineos gloria prima choros, Cui decus aeternum longi peperere labores Ingenii lumen cum probitate fides, Cum tibi devinctus sim quantum solvere nullis Posse putem officiis, omnia si faciam, Nam quicquid gnatus Communi spirat in orbe, Par ast acceptum omne referre tibi, Ne videar meritis non respondere benigne Quam licet ingrati nomen ut effugiam, Gratia tanta manet meritorum hinc, quanta referri Si faciant omnes omnia, nulla queant.
110. Aldo Manutio Pauli Fil. Aldi Nep. Alde, tuae gentis decus et pia cura senatus, Cui merito credunt consilia alta Patres, Quod tibi amicitiae Paulinum foedere iunctum Pluribus ignotum iuveris officiis, Reddere si cupiam tibi par, labor irritus: ergo Debeo quam possim solvere plura tibi, Ut tamen hoc nexu maiori vinciar ipse Arctius; illepidos hos cape versiculos. Quis animus constet tibi gratus, Hanc animam Venetum fundere pro imperio.
111. ad Critonium Inclite praeclaro, Critoni, e sanguine Regum Et Vatum et Sophiae, militiaeque decus, Naturae intentis opus mirabile monstrum Supra hominem certe; ni Deus Angelicus. En tibi Paulinus senior comes usque viarum Ad quaecumque vocent tempora, Nestor adest, Militiam et grave Martia opus tolerare paratus, Pro Venetum illustri gloria et Imperio. Hoc tibi Musarum pro foedere debeo, gnatus Omnia quae debet iure sodalitii.
112. Serenissimo Principi | et Illustrissimo Collegio Venetiarum Maxime Quadrupedum Rex et dominator aquarum, Cui bene crura salo posteriora madent: Anteriora pari moderantur singula lance, Si qua tui mordet te pia cura gregis, Ecce lupus vorax sub ovili pelle benignus Subdolus intus habens versicolorem animum, Insidiis pecudes alienas expulit arvis Quae infidum auxilio sperat habere canum, Et licet audaci perturbet ovilia morsu, Hic tamen usque tuas ambulat ante fores. Quin tollis monstrum? Vel frenas carceris antro Ut sua grex repetens pascua laetus ovet. Si pudet huius opis, fac uno sentiat ungue Tangi, sat sua si pascua tendat ovis, Cetera dehinc metuent animalia iussa leonis, Parcius et laedant dens quibus extat acer.
113. de Critonio iuvene nobilissimo et facundissimo Cum ingens sit Regum numerus, Critonius unus Quem quasi Phoenicem secula nostra vident, Maior Critoni, quam Regis gloria, ubique Nam regnat volitans docta per ora virum.
114. de eodem Hic cum sit belli fulmen, sapientia maior Insit quam iuvenem fas habuisse putem: Hunc (modo fas) Martis compressu Pallada credam Vel capite hunc solam progenuisse suo.
115. de morte Pauli Regulini Quod Reguline viros revocaris lumine mortis, Aegraque Paeonia membra levaris ope, Non moritura tibi cum laude hic gratia habetur, Famaque per cunctas ibit Olympiadas. Quod vero ardenti Christum pietate colentem Vidimus atque hominum conciliasse genus, Creditur ad superos tibi reddita praemia, teque Semper ut optasti pace, et amore frui.
116. ad Papium Papius ut magnae conspexit moenia Romae "Accersitus, ait, Pontificis monitu, Hactenus interpres Legum, nunc conditor una Cum domino terrarum et moderator ero".
117. aliud Maxima quo minor est ingenti Felsina Roma, Quam prius hoc Papi gloria maior erit; Ut septem geminas ascenderit inclitus arces Et Capitolinum sederit ante Iovem.
118. aliud Papius unus erat quem toto accerseret orbe In consultorem, qui Imperium Orbis habet. Unus adhuc multis excellens millibus una Cum Domino Terrarum Imperium Orbis habet. Magnus uterque fuit, sed maior uterque videtur, Alterius postquam crevit uterque fide.
119. aliud Aeacus et Minos nec Rhadarnanthus, ut urbe est Papius ingressus, confremuere diu. At postquam aetheris addictum sedibus illum, Fama tulit supera, hinc infera nostra manent. His dictis animi redivere in pristina vires, Haec terris Orco, sparsaque fama polo.
120. aliud Quod latet arcano meritis, si promere fas sit, Invideat Papi Iupiter ipse tibi; Non modo mortales, quorum sapientia tanta est Imperio ut valeant subdere tanta sua. Cur ita? Fortunae merito quae digerit ista, Ut libet atque aliis donat adempta suis.
121. aliud, Hospes et Genius Hospes Quis novus hic Solon qui nuper venit ad Urbem? Genius Interpres legum Papius iste fuit, Qua minor Oenotriis intersecat arva Colonis Pinguia Rhenus. Hospes Humo surgere quis dedit huic? Genius Cum virtute sua rerum moderator habere Ista dedit. Hospes Cur non dat magis ampla? Genius Dabit.
122. de Michaele Turiano Iustitiae cultor sit nec pacis amator, Cum meritis doctos iuverit atque bonos, Nunc cum maxime opus Patriae hos servatus ad usus, Suppositus cineri cum ignis ubique latet, Culmen ad Imperii ut legatus Turrius Heros Mittitur, hoc toto pax sit ut orbe duce, Fertur ut interpres Divum caducifer olim, Mortales Superum conciliasse choro; Arguit ut primum hoc Patriae consensus et Orbis: Sic Pater Omnipotens annuit arce poli.
123. eiusdem de eodem
124. Episcopo Cenetensi Cardinali creato Tertius a Decimo Pastor cum reddere firmo Tuta sui vellet robore septa gregis, Postibus affixit sublimem vertice turrim. Tectum ebore effulgent et Adamante fores. Eminet et longe spectat, qua littora late Nereus aequoreis, caerulus ambit aquis. Dii properent raptum modo ovilia sacra luporum Agmina, quae boreas quae zephirusque tulit, Undique iam potum venient ad flumina nota, Quasque oriens pascit quasque Britannus oves. Non lupus aut fures rapient, contagia nulla Innocuum laedent pabula nulla gregem. Felices agni et colles, felicior aetas, Unum quando unus pastor ovile reget.
125. aliud Tertius hanc turrim Paulus lustraverat olim, Ut terra Polo conspicienda foret, Pontifices alii cum tantae molis et artis Ignari haererent, abstinuere manus, Tertius a decimo tandem, cui nomen ab ipso Pervigili officio est, surgere ad astra dedit, Cardine suffixo stabili, quem nulla vetustas, Nullaque vis magni deleat Imperii. Quod si tergemini illa opicis decoretur honore, Gloria honorque ingens urbis et orbis erit.
126. ad Nicolaum Cyllenium, 1581 Si vacat, accersit Cylleni te mea Musa, Adsum solus, abest cetera turba domo. Ostentare suos gestit ceu limia partus, Ridebis nudos et sine laude nates.
127. ad Parmae Principem ser.mi ducis Octavii filium Inclite Magnanimum soboles invicta Parentum, Divino Princeps edite Consilio, Tertius et quintus numero perfectus uterque, Hesperiae Princeps Orbis uterque Parens, Quem Diis produxere sua de stirpe vetusta, Quos animis, gestis, corpore, mente refers, Hos Deus insignes felici ut protulit aevo, Languine sic arcto iunxit amore Duces, Pax toto ut miseris esset mortalibus Orbe, Per te qui firma spe retines populos Et validae firmas concussi robore Parmae, Orbis opes Italum Hesperiaeque decus. Cum tua sit maior quam quisquam quaerere Gloria, non astris inferiorque polo, Effice, quandoquidem superasti cetera (namque Sidera portendunt maxima quaeque tibi), Ut quod non Caesar, Macedo Rex maximus armis Annibal, atque alii non valuere Duces, Et Pauli, et Caroli maiorum exempla secutus Ampla dedere animi qui monumenta sui. Hostes, qui insistunt tibi, vincas, per te triumpha De te, quod facis haec maxima palma tibi: Qua Romanae Arcis scandes Capitolia, quaque Coelesti aeterno sede fruere bona, At tu Parma tuo iam Palma Principe gaude, Plusquam mortali facta beata viro. Munere namque tuo concussum ut texerit Orbem, Aeternum domito nomen ab hoste feret. En tibi iam septem demisso vertice colles Assurgunt, pallet lumine luna tuo, Cui licet immensae vires, tamen ipsa minores Inferior multo sentiet esse tibi. Nam qualis victis Heros semeleius Indis Et domitis monstris Amphitrioniades, Qualis et Aesonides ablato vellere Colchis, Cum Minyis rediit littora nota, petens, Talis ad Hesperiae Regem Farnesius Heros Hostibus evictis ampla trophea geret. Hoc erat insignis, quod me dum Roma teneret, Olim cunctorum mensibus ardor erat, Certatim celebrare novos nova gaudia ludos Et nova laetitiae pubblica signa dare. Sideris exortu magni prolisque gemellae Dum mollem Imperii et regna teneret Avus, Mirabar puerile decus, praesagia tantae Indolis, haec animo cuncta futura videns.
128. de eodem principe Vidit ut hostiles turmas Farnesius Heros Hesperiis numero, robore et arte pares, Qualis Cervorum viso procul agmine fortis Quadrupedum Rex, mox ait expediam. Irruit et validis vibrata viribus hasta Funduntur celeri diffugiuntque pede. Ut retinere duces nequeant qui terga dedere, Unus ait tractus Mars ruit aethereo. Cedamus superis, qui bellum more gigantum Gesserit iniuste, sentiet arma Iovis.
129. de concionatore Optimus inventis, orator maximus arte, Ingenio maior, non minor eloquio. Ordine quaeque suo disponit, collocat, aptet, Arguit accendit, territat atque monet. Verborum tamen ornatu caret atque decenti Membrorum motu, et qui valet, usus abest. Qui sapiunt retinere valet, nam sensa profunda Eruit, obstrusos enucleatque locos. Saepe dat incertis lumen, rebusque nitorem, Unde rudis qui audit, multa referre potest, Scriptorum, et vatum penetrat misteria sacra Et super occulta pervolat astra via, Auribus ingratus multorum at sensibus imis Influit ac mentes consiliatque animos.
130. Francisco Robortello s. d. Ut mihi quae dederas isthic, doctissime, nuper Solerti curasse opera, curasse videri, Ipse queam, quanta cura, quantoque labore Omnia confeci non immemor, accipe, nostri Officii, nec me, sed iniqua sorte dolendum est, Si minus ex voto succedant iusta petita. Nam simul a vobis digressus, equoque volanti, Erectoque animo, promptoque viam usque voravi Donec in Attilica fessi conquievimus Urbe, Inde domum versus gressum Glemona secunda Excepit noctis multis retinentibus hora Invitum, ut fit, cum quid contigit esse negoti, Et tamen ad multam pulsavimus ostia noctem Vicini de quo tibi Fannuis, ille negavit Se penes esse aliquid, nam quicquid equarum Emerat, accepto distraxerat ante lucello. Postera lux alto demersum pectora somno Ut primum excussit, subiit quae plurima menti, Torserat in somnis de te nos anxia cura, Tunc omnes adii et de mercatoribus unum, Quemque rogans pretii hic numnam quid haberet equarum, Produxisse aiunt omnest venumque dedisse Praeteritis nuper, quae Nundinae ab illice nomen, Sortitae insigni his fama celebrantur in oris. Nunc mihi Ventionum scitatum mittere gnatum Suppetit: ille refert binas, et forsitam illic Plures esset, accedo illuc, et sedulus omne Percurro oppidulum in proxima pascua visum. Venales mercator equas deducit ibique Nobile par compar annis, disparque colore Corpore proceras, similis quas forma probarat, Ostendit, laudat numium nec venditor audet Spondere et satis ipse dare hae si sint minus aptae, Vel sint morbosae, turpi vitiove laborent. Hae quanti liceant posco, denos quater, octoque Auri scutatos petit. Ohe! Pernimium inquam...
131. ad Fabium filium Proh dolor, infelix genitrix, carissime nate Quae fuit et vita carior atque anima, Nuper in aeternam clausit pia lumina pacem, Illum nec potuit laeta videre diem, Quo te muneribus dignatum Principe summis Aspiceret quem iam non procul esse reor. Scribere quae prohibent lacrimas inhibere precamur, Nitere suprema iussit ut illa prece. Ut quae non dubiis multo praeviderat ante Indiciis fati tempus adesse sui, Quaeque foret nunquam ullius sibi conscia culpae Magnanimi hoc referens inclita facta viri. Tempore si extremo singultu femina nullo Sustine lumen, ait, deficiente manu. Inque tuas comendo manus, nec dicere clara Voce pote illum, qui spiritus exierat. Num turpare viri lacrimis debemus ocellos Humana plusquam conditione satis? Non igitur nimium hoc movendum est, optime gnate, Digressu, erecto nos decet, esse animo. Nam struit aeternam nobis haec praevia sedem, Et monet extrema nos vigilare die. Plura locuturo mihi garrula turba tumultu Obstrepit, et cogit dicere: nate vale.
132. Venditionis forma Adsit et afflatu nos augeat undique Christus Exortu huius quarto septuagesimo et anno Mille supra et quingentus, elabante secunda Quae est Indictio Romulidum de more vetusto, Luce Iovi sacra sunt ista Tricesimi in ipso Vico atque oppidulo nostris et sedibus acta Paulini scribae, doctoris Grammaticeque, Petrus ubi alterius (fuit hic nam posthumus) olim Petri, Petricium appellat cognomine vulgus, Natus ibit et veteris prius ut nunc avola ruris, Per se ipsum heredesque suos vendes dedit atque Tradidit ut proprium, nec non immune per omne Aevum servitii cuiusvis perpetuoque, Nicoleo, genuit scriba hunc Antonius, ille Scribarum eximia fuerat qui gente creatus, Praesenti pro seque suis heredibus, atque Accipienti agri, vel malis dicere, quiddam Praedioli paulum vix bina aut iugera terna Complexum, partim consertum vitibus atque Arboribus, partim quod scindi possit aratro; Quod iacet, atque situm est huius confinibus agri Qua torrens (Soima appellant) adlabitur undis. Adiacet heredum Pellini solis ab ortu, Et fundum Titii pluvio contingit ab austros Solis ab occaau Cypriorum iungitur una, Hinc Boreattorum Boreae de partibus agro, Qui Fregellanis dominantur collibus, hosque Intra vel si sint propriores nomine fines. Id pretio factum est ter denis quinque nummis, Auri, Ducatos vulgo nos dicimus, horum Libris sex constat solidis et quatuor unus Quilibet, ut solidis bis denis libra peracta est, Quod pretium accepit totum tum venditor ipse et Tum pretium numerante emptore videntibus ipsis Testibus, et scriba me habuit, numismata partim Aurea caelatis Venetum sub imagine notis Principis illustris, fuerunt argentea partim; Cumque suis accessus iuribus, atque recessus, Quaque dati demum sunt tradita singula quaeque Ipsumque ad fundum quavis ratione modoque Spectarent coeli de vertice tartara ad ima, Emptor ut haec habeat, teneat, possessor et ipse Det dono, vendat, titulo vel quolibet ista haec Transferat in quemvis, nihilum repetente vel hoc qui Vendidit, aut alio, nec facti aut nomine iuris Quin ibi constituit solemni venditor actu, Nomineque emptoris fundum, quem vendidit ipsi, Tam se possidere diu dum nactus eiusdem Sit possidendi ius. Quod tamen ipse subinde Emptor ut acciperet concessit venditor ipsum Iure suo donans, expers exinde futurus, Per se pollicitus per et heredes stipulanti Emptori pro se nec non heredibus ipsis Accipienti agrum, qui tradditus usque tueri Praestare immunem, nec defendere ab omni Coetu, consilio, vel quolibet impediente. Ad quae supposui, bona singula quaeque moveri Quaeque minus possint, et quae sunt quaeque futura Dicere nec contra unquam per se aliosve, nec ulle Aut ratione venire, aut tendere causa Contra quae supra sunt gesta, subindeque poena Edicta est dupli quam solvat venditor huius, De quo his constet, cuius vel parte soluta Vel non quae supra sunt omnia gesta manento Firmaque, grata, rata et nullo non tempore sunto. Affuit his, partes agerent dum gesta per ipsas, Franciscus veteri fabrum de stirpe vocatus Ceccus, et Albertus Maurus Caprilibus orti, Acciti ambo testes, partibus ambo rogati. Scripsit Alexander Paulino Patre oriundo, Publicus et scriba et iudex simul ordine dictus; Omnia quae his scriptis sunt exarata, nec illa Publica non fecit posito cum nomine signo Roboris, et fidei quae sint monumenta perennis, Aeternus ut vigeant istis mandata tabellis.
133. ad Fullonium, 1586 Nunc ubi candenti contristat Sirius arva Sidere, polliciti sum memor usque tui: Nam licet austeri non desit copia Bacchi, Mi tamen exoptem lenius esse merum, Quod minus officiat stomacho, pondusque ferentem Sublevet, et vires augeat ingenii; Quale tuum strictis designas ore labellis, Quare quo citius, gratia maior erit.
134. ad Antonium Marchesium Praesidis atque Urbis monitu Marchesius Heros, Dum gerit illustri munera digna viro, Curat et innumerae saturari millia gentis, Longinquum vectae per mare frugis ope. Cum desperatae Populorum nulla salutis Instar naufragii spes aliunde foret, Et decus et nomen parat indelebile, vera Insignitque suum nobilitate genus. Inclite Marchesi, longa dignissime vita, Cum per te vivant millia multa hominum, Hoc aliis praestas Patriae cum plurima cuncti, Plura tamen facis, ut debeat illa tibi.
135. ad eundem Alcides volucres, Hydras, domuitque leones Ignivomasque feras, tergeminosque viros: Immortale tamen per secula cuncta futurum Altherea nomen sede receptus habet. Tu privaturus cunctis cito gentibus orbe, Maius monstrum abigens hac regione, famem. Quam satis egregiam, Marchesi candide, laudem, Quaeve tibi meritis praemia digna feres?
136. ad Bernardum Nanium Praetorem Temporis angusti cursu dum, maxime Nani, Gentibus aflictis fers miseratus opem, Et quos fraudavit tellus, ut saeva noverca, Desit ut his victus copia nulla, facis, Dum per te caedes animis concordibus absunt, Et servas sanctae munera iustitiae. Supra hominis sortem te posse ostendis, et altum Mentis consilium detegis inde tuae. Optime, macte tua, Praeses, virtute precamur, (Ut facis) expellas hac regione famem, Ne mendicantum miserae per compita turbae Implorent populi praetereuntis opem. Si tamen et superum, naturae et lege iubemur Eripere humanum (si pote) morte genus, Praemia pro meritis coelo, tibi parta Senatus Novit ut haec capiti dent diadema tuo. Nec tibi Praxiteles opus est aut magnus Apelles: Aeternum vivent inclita gesta tua. Postera magnanimos aetas mirabitur actus Et Praetor, dicet, maximus iste fuit, Praebuit innumeris qui vitam gentibus unus Terrarum insolita cuncta premente fame. O mirum atque ingens factum! Quis Principis una Tot superesse hominum millia credat ope?
137. in eundem Optime qui fuerit cunctorum et maxime Praeses, Quem metuunt omnes et pia turba colit, Cum tu mortali meritus de gente benigne Innumeros mortis limine restituas, Temporibus victum miseris tellure negante Cunctaque terrarum concutiente fame, Te Deus insigni hoc donavit munere natum, Ut videas quo nil carius esse potest, Ut te postremo donis maioribus auctum Principis excelso collocet in solio.
138. aliud in eundem Regie scite puer, vivax Genitoris imago, Coniugii sanctae pignus amicitiae, Praetore auspiciis felicibus orte parente, Quo simul ex animo gaudet uterque Parens: Vive precor felix, tibi sidera dextra favento, Te Lucina soror, te Charitesque regant. Te simul ac firmata virum iam fecerit aetas, Cum flore aetatis munera summa geres... Quae te nascentem gremio complexa parenti Foverit, huic terrae plurima dona dato. Inferior simili ne sit ratione Parenti, Solvere cui nequeat, maxima si faciat.
139. ad d. Scipionem Manzanum | urbis Fori Iulii nobilissimae provisorem Gratulor excelso quod sis dignatus honore, Et tibi sit iuveni tradita cura senum, Urbis ut imperii patriae modereris habenas, Praeter militiae, Martis onusque grave, Quod tibi delatum Veneto referente senatu Perpetuo gentis splendet honore tuae: Quod si forte terat sors, ut concursus in hostem, Virtutem, et dextram poscat in arma tuam, Te fore victorem, magnosque referre triumpho. Quis non foelici sydere prospiciat? Qualis, cui domita peperit Chartagine clarum Africa cognomen, perpetuumque decus; Cuius et ipse geris nomenque animosque paratus Pro patria vitam fundere, si sit opus. Vive diu felix, precor ut divina mereris, Mox tibi supremos deferat aura gradus.