CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus PALINGEN.zodi-12.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-12.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-12.xml in db pdill0


Pisces Summe Deus, rex omnipotens, pater optime, cuius Tam pulchrum tamque immensum sapientia mundum Condidit ex nihilo et regit assidueque tuetur; Principium et finis rerum, cui omnia parent; Quo maius, melius, speciosius, altius est nil; Qui supra omne habitas coelum, sine fine beatus; Mens mea, nunc ad te cupiens conscendere, Musis Non eget aut Phoebo aut Parnaso aut fontibus illis, Vaniloqui quoscumque solent haurire poetae, Magnifica insano scripturi somnia vulgo. Quippe alio auxilio nobis, alioque fauore Est opus, atque alias sitientes quaerimus undas. Te voco, te imploro, te posco, te precor unum, Vt coepto iam pridem operi extremoque labori Aspires, tribuasque optatum attingere finem. Mitte tuum, quaeso, Deus, in mea pectora numen, Quo afflatus miranda tui penetralia regni Spectare et spectata aliis expromere possim, Carminibusque meis aeternum acquirere honorem. Sunt qui extra coelum credant nihil esse putentque Aetheris in summo dorso consistere fines Rerum, quos ultra natura extendere vires Non queat ipsa suas ac debilitata quiescat. Quod falsum ratione mihi suadente videtur. Nam si illic finis rerum est, ubi desinit aether, Cur nil ulterius fecit Deus? an quia sciuit Nil facere ulterius, propria defectus ab arte? An quia non potuit? sed iure negatur utrumque; Quippe Dei nullis est clausa scientia metis Et nullum patitur diuina potentia finem. Non etenim res ulla Deum concludere certis Limitibus potuit nec seipse coercuit ultro. Magna loquor; tamen haec ratio quoque magna probabit. Si res ulla Deum finit vel terminat, ergo Fortior est res illa Deo; nam quomodo posset Efficere id, si non ipsum superaret agendo, Quem finire cupit, quem circumscribere quaerit? At res nulla Deum superat, neque fortior ipso est. Quare nec finire potest, nec se Deus ultro Limitibus cinxit. Quis enim sibi ponere finem Vellet, quum posset liberrimus esse suasque Quantumcumque sibi libeat diffundere vires? Nemo est qui cupiat sese fecisse minorem; Immo omnes quaerunt maiora capessere semper, Atque aliquid semper iam partis addere rebus, Et licet ingentes expandere latius alas. Num Deus ergo volet, quum possit maximus esse Ac sine fine potens, proprium cohibere vigorem Sponte sua angustasque sibi circumdare metas? Non decet hoc certe. Quare nec credere fas est Esse Deo finem, si non accepit ab ullo, Nec dedit ipse sibi; ut ratio iam nostra probauit. His ita praepositis, concludimus, infinitum Esse Dei omnipotentis opus, ne vana potestas Illius dici et ne vana scientia possit. Nam si extra coelum sciuit potuitque creare Plura quoque et maiora Deus, sed noluit; ergo Scire ac posse suum frustra est, et prorsus inane. Si sciret quisquam et si posset gnauiter artem Exercere aliquam, nollet tamen ac nihil unquam Efficeret, frustra artificis sibi nomen haberet, Et frustra propriam verbis extolleret artem, Quae non ars, immo deberet inertia dici. Verum in diuina natura credere par est Esse nihil frustra aut vanum, pulcherrima quum sit. Quaecumque ergo Deus potuit, fecit quoque, virtus Ne sua vana foret, ne semper pigra lateret. Sed quoniam potuit facere infinita, putandum est Fecisse infinita omnemque explesse vigorem, Nec seruasse in se vanum vel inutile quicquam. Atqui infinitum corpus posse esse negauit Doctus Aristoteles. Ego in hoc assentior illi. Quippe extra coeli fines non ponimus ullum Corpus, sed puram, immensam et sine corpore lucem; Lucem, qua nostri Solis longe minor est lux; Lucem, quam terreni oculi non cernere possent; Lucem, quam ex sese effundit Deus infinitam; In qua habitant cum Rege suo Dii nobiliores; Caetera turba minor versatur in aethere semper. Ergo triplex regnum est ac mundi portio triplex, Coelestis, subcoelestis, quarum utraque fine Clausa suo est; reliquam non ullus terminus ambit, Quae supra coelum splendescit lumine miro. Forte aliquis dicet, nullam sine corpore lucem Posse dari, unde extra coelum lucem esse negabit; Sed frustra oblatrat nobis frustraque resistit. Nam ratio mea dicta probat verumque tuetur. Dic quaeso, cur Sol lucet? num quod sua per se est Lucida materia? an potius sua forma dat illi Hanc lucem, quae tam vastum complectitur orbem? Nimirum tribuit rebus forma omnibus esse, Vt perhibent physici, quibus et nos adstipulamur. Forma igitur solis causa est ut luceat; et non Materia. A forma vis et decor effluit omnis. Quod si corporeis formis lux tanta tributa est, Cur incorporeis lucem posse esse negamus? Praesertim quum sint purae magis et tenues et Participes multo uberius pulchrique bonique? Ergo Deum formae lucent vehementer; at illa Lux non est oculis mortalibus apta videri; Immo inter Diuos quo quisque potentior est et Dignior, hoc etiam maiori lumine fulget. Non aurum, non gemmae illis, non purpura honorem Affert, ut nobis; lux est sua gloria Diuis. Vtque inter stellas multo nitidissimus est sol; Sic inter diuos lucet Rex ille Deorum; Non tamen obscurat reliquos, quin perficit illos; Tanta eius bonitas est, et sapientia tanta. Forte etiam obiciet, subiectum esse aera lucis, Ac fundamentum; proinde aer est ubi nullus, Extra oras coeli summi, lucem esse negabit. Sed pariter nunc a vero decedit, ut ante. Non etenim est aer subiectum luminis, et non Est (ut peruerse arbitratur) in aere lumen; Immo aer contra est in lumine, si bene cernat, Non quod Aristoteles, sed quod ratio asserat ipsa. Nam si adstans foribus clausis accensa lucerna, Vel fax immittat per rimam lumen in aedes Obscuras, quatiatque aliquis tunc aera, iuxta Luminis immissi radium, transire per ipsum Aer cogetur radium, nil lumine moto. Si vero ipse aer subiectum luminis esset, Nempe eodem motu radius quateretur et aer, Cumque suo haud dubie subiecto lumen abiret. Praeterea si quis nocturno tempore taedam Accensam properans gestet, lux illa mouetur Assidue, mutatque locum illustratque tenebras Nunc has, nunc illas: tamen aer ipse quiescit, Immotusque manet, taeda currente per ipsum. Quod si aer esset subiectum lucis, abiret Progrediens cum luce simul, numero unus et idem. Hoc autem non fit; sed lux stante aere pergit, Libera per sese, et taedam comitatur euntem. Vnde patet, quod lux non indiget aere, tanquam Subiecto; sed stare potest absque aeris usu. Praesertim lux illa Dei pulcherrima, cuius Particula impressa est in nostri corpore solis, Atque illic tanquam in speculo comprensa tenetur. Nam veluti in propria sphaera non cernitur ignis Sub luna positus, sed si accendatur in ipso Materia, apparent tunc astra cadentia coelo, Ignitaeque trabes aestiua nocte micantes, Atque alia id genus humanas turbantia mentes; Sic lux illa Dei per se nequit ipsa videri Corporeis oculis: at fixa in Sole nitescit, Propter materiam solis, quae aptissima luci est. Quippe ipsam talem fecit Deus, ut sua posset Illic lux recipi, et toto fulgescere in orbe, Allatura diem, et vitam, et bona plurima rebus. Illa etiam lux diuina est impressa aliorum Diuorum formis; quamuis non omnibus aeque; Vt non stellae omnes aequali lumine lucent, Sed magis una alia, quanto haec perfectior illa est. Vtque potest candela alias accendere plures, Non tamen ipsa suum amittit minuitue nitorem; Haud secus illa Dei lux inuiolata, nihilque Decrescens, alios impertit lumine Diuos. Verum aliquis nunc me dubitans fortasse rogabit, An praeter lucem, quam diximus infinitam, Quicquam aliud quoque sit, magni extra moenia mundi? Sit licet indignum atque impar mortalibus ausis, Ire tamen tentabo viam, qua nulla priorum Hactenus apparent nobis vestigia vatum, Thesaurosque Dei conabor pandere terris, Si Deus ipse volet, solitoque fauore iuuabit. Principio patrem rerum, autoremque fatendum est Esse Deum atque ipso omne bonum pulchrumque creari. Quin summum pulchrum atque bonum vere ipse vocatur. Ergo ubicumque manet Deus, illic gloria secum Stat sua et omne bonum ac pulchrum reperitur ibidem. Quocirca quicquid tellus et pontus et aether Pulchri habet atque boni, totum illud cernitur extra Coelestes orbes, ubi summi est regia patris. Et quanquam rebus non ulla in talibus insit Materia, haud ideo tamen entia falsa putato. Nam sunt vera magis, magis et perfecta magisque Pulchra his, materiae quibus est data portio, rebus. Forma etenim quaecumque ipsam se sustinet, absque Materiae auxilio, longe est perfectior illa, Quae sine materia per se consistere non quit. Ergo illic formae rerum sine materia sunt Perfectae ac purae, quas nec longaeua vetustas Laedere, nec vis ulla potest dissoluere fati. Plurima sunt illic etiam pulcherrima, quae non Corporeo in mundo omnipotens natura creauit; Ex quibus emanant felicia gaudia Diuis; Gaudia quae nequeunt humana voce referri; Gaudia quae nullo possunt amittier aeuo. Has formas incorporeas diuina Platonis Mens olim agnouit; quamuis turba inuida tanti Scripta viri carpat risuque illudat amaro. Sed cunctis non nosse datum est mysteria Diuum. Pauci haec percipiunt, mundi quibus annuit autor, Datque suum, ut possint speculari talia, lumen. Postremo Diuum sunt illic millia tot, quot Vel frondes habet omne nemus vel littus arenas, Vel pisces Nereus, vel stellas maximus aether; Immo horum numerus numero non clauditur ullo. Nam cur finitos fecit Deus, infinitos Si potuit facere? ut sua gloria latior esset? Praesertim quum sit prorsus sine limite mundus, Vt supra ostensum et stabili ratione probatum est. Verum incorporei quum sint, omnique carentes Materia, idcirco mutantur tempore nullo; Non senio aegrescunt et nil patiuntur amari; Non somno aut esca utuntur nullumque laborem Norunt; perpetua est illis et laeta iuuentus, Summaque libertas; nulli seruitur ab ullo; Nec quisquam cogit nec quisquam cogitur; unum Dumtaxat Dominum agnoscunt, Regemque Patremque Communem cunctis; illum venerantur amantque, Vltro illi adsistunt, parent ultro atque ministrant, Gaudentes, eius laudes et facta canentes. Quisque illi studet obsequio ac pietate placere. Bella absunt; odio nullo inuidiaue laborant. Pax aeterna viget; concordia maxima amorque Mutuus est illis semper; nulla insidiarum Suspicio nullusue dolus sentitur ab illis. Denique totius pars illa est optima mundi; Quique illic viuunt, sunt longe nobiliores, Quam qui habitant coelum, et sacris versantur in astris. Nam quanto inferior terraeque propinquior orbis Quilibet est, tanto Diuos tenet ille minores Atque minora bona, et tanto est quoque vilior idem. Vnde ut qui supra coeli fastigia viuunt, Sunt summe pulchri atque boni summeque beati; Sic qui obscura habitant telluris viscera, summe Turpes et praui et miseri inueniuntur, et illic Non temere esse olim finxerunt Tartara vates, Tartara, ubi scelerum mortales digna suorum Praemia post mortem accipiunt, clausique tenebris Aeternis frustra requiem pacemque requirunt. Sed quid ego in ventos effundo haec verba, laborans Incassum, et caecis cupiens ostendere lucem? Vsque adeo genus humanum delirat, ut esse Nequaquam credat superos infernaque regna. Maxima pars ridet, si quis post funera dicat Humanas superesse animas et viuere semper. Hinc est quod solis inhiant noctesque diesque Diuitiis; haec est illorum maxima cura, Vt fiant prae aliis auro gemmisque potentes. Aurum omnes utcumque volunt; spes omnis in auro est. Hinc currit furiosa audax in praelia miles; Hinc natis, vxore, domo, patriaque relictis Mercator maris undisoni per caerula vectus Veliuola pinu, extremas procedit ad oras. Quisque dolis studet ac furtis, ut congerat aurum. Aurum omnes cupiunt et amant; placet omnibus aurum. Nec poenas metuunt ullas, ubi vita recessit. O prorsus terreni homines, solaque figura Discreti a brutis! solum cognoscitis aurum Per quod nil differt a stulto vir sapiens, et Quod plerumque malis sors improba donat abunde. Discite nonnulla esse auro longe meliora, Quae stultis prauisque Deus concedere non vult. Hae sunt virtutes, pietas, prudentia, nec non Iustitia et cunctis potior sapientia rebus. Haec bona quisquis habet, deus est mortalis, et idem Immortalis homo, felix post fata futurus. At qui non habet, et vitiis sese inquinat atris, Morte obita in tenebras praeceps rapietur auernas. Haec non sunt nugae aut fabellae aut somnia; sed sunt Vera quidem, immo etiam verissima. Credite caeci, Credite; vae vobis, si non credetis! abibit Nam cito vita et me verum dixisse scietis Tunc demum, quum vos Plutonia regna tenebunt. Ridetis nunc; sed risus vertetur amaras In lacrimas, tristesque ferent haec gaudia poenas. Tempus erit quum nudi, inopes miserique iacebunt, Auxiliumque humili ac lacrimosa voce rogabunt Multi, qui nunc diuitiis regnoque superbi, Prae se despiciunt cunctos hominesque Deosque. Vnde o vos, quibus est cordi iustumque piumque, Sortiti meliorem animam, diuina propago, Haec terrena instar nebulae fugientia, quae sors Improba largiri stultis solet atque scelestis Et quae post paucos annos mors omnibus aufert, Ne multum curate, et spem ne ponite in illis. Quaerite dumtaxat quantum vitae exigit usus. Exiguum sat erit; contenti viuite paruo. Sed sit vester amor coelum: coelestia totis Viribus appetite: huc omnes intendite sensus; In coelo sunt vera bona et durantia semper, Quae nemo stultus, nemo sceleratus habebit. In terris quaecumque placent sunt omnia nugae, Quas stulti et terreni homines, pecudumque sodales Optant in primis atque haec bona maxima censent; Propter quae subeunt discrimina mille, cientque Praelia et opponunt stultissima pectora morti. His sese extollunt. Scarabei stercore gaudent, Vilia delectant viles, et turpia turpes. Terrenis igitur terrena haec linquite; porci Laetentur coeno; placeant coelestia vobis. Magna decent magnos; sunt fortia fortibus apta. Terra breue hospitium est; patriam Deus aethere vestram Constituit; patrias optate reuisere sedes. Vt quum corporeo egressi de carcere edendos Liqueretis canibus vestros aut vermibus artus, Illic possitis felices viuere semper, Exempti a carne immunda, membrisque caducis; In quibus inclusi, multos fortasse labores, Et multos morbos et tristia multa tulistis, In mortis regno et lacrimarum valle manentes. Nomine enim tali digna est haec terra vocari, Quae mundi stabulum et genitrix altrixque malorum est; Regnat ubi insanus daemon, scelerum pater et rex. Propterea memores mortis vos esse frequenter Conuenit, et versare animo quam proxima sit mors Semper et immineat teloque minetur adunco, Quam de improuiso inuadat quam saepe iuuentam Occupet, et pulchros importuna auferat annos. O fragilis nimium, innumerisque obnoxia vita Casibus, o nimium breuis atque incerta, recedens Fumi instar? nunc hic moritur, nunc ille; hodie tu, Cras ego; sic demum paulatim extinguimur omnes, Non secus ac pecudes, lanius quas seruat ouili Mactandas, nunc has ferro, nunc percutit illas, Cras alias, post cras alias; sic denique cunctas Dilaniat, donec caulae reddantur inanes. Hanc igitur fragilem vitam contemnite, cuius Principium est fletus, medium labor et dolor, at mors Finis. Quis talem vitam nisi stultus amabit? Vitam aliam sperate, aliam affectate, ubi nullus Est fletus, nullus labor accidit aut dolor aut mors. Nempe haec vos manet; haec dabitur post funera vobis, Qui vitia odistis, sancteque Deum coluistis, Nec vestram in rebus terrenis spem posuistis; Sed casti, innocui, veri, purique fuistis. Forte aliqui ex his qui credunt intra aethera et extra Esse Deos, vellent artem quoque discere (si qua est) Per quam illos possent affari illosque videre. O quam sublime hoc et quam mirabile donum est! Quo nihil in terris homini contingere maius Posse puto. At pauci tanto dignantur honore. Nam cum daemonibus multi fortasse loquuntur; Quos facile alliciunt precibus sacrisque peractis, Quum procul a terris non sint, et in aere viuant, Atque hominum coetus videant adeantque frequenter; Immo ultro apparent multis, ultroque ministrant; Et iuuenum magno interdum capiuntur amore. Dii vero aetherei terras odere hominumque Res dedignantur cognoscere, et impia facta Ipsorum detestantur renuuntque videre; Quippe quibus bene compertum est quam stulta et iniqua Sit natura hominum, quam fallax, perfida et audax, Contemptrix, spretrix, blasphematrixque Deorum. Quare compellare ipsos et cernere coram, Difficilis nimium labor est et gratia rara; Quandoquidem occludunt humanis vocibus aures, Auertuntque oculos ab eorum muneribus, qui Postquam se furtis ditarunt atque rapinis, Particulam exiguam rerum non iure suarum Addicunt templis, coelum venale putantes. O bipedes asini, Diuos censetis auaros? Et gemmas cupere et fuluo laetarier auro? Aut vestri auxilii vestrique fauoris egere? More hominum donis corrumpi creditis illos? Non corrumpuntur pretio nec munera curant, Quum sint felices atque omni ex parte beati; Quum sua sint quaecumque tenent, tellus, mare et aether, Quomodo quae sua sunt Diuis donare potestis? Nonne ipsi potius donant haec omnia vobis? Ergo quum precibus flecti donisque recusent, Ardua res nimis est illis praesentibus uti. Ardua sed quanquam res est, tamen aggrediemur; Et quid in hoc valeant vires nostrae experiemur. Principio causas, quibus ipsis gratificari Possimus superis, inuestigare necesse est; Nam neque diuitiis neque nobilitate mouentur, Non regno imperioue ullo clarisue triumphis; Nec curant, si quis forma vel robore praestet. Talia contemnunt prorsus; nec talia propter Audire aut saltem dignantur cernere quemquam. Vnde alia est quaerenda via, ut mereamur eorum Conspectu alloquioque frui. Mea carmina forsan Hanc monstrare viam poterunt artemque docere; Si modo tam pulchris aspirant numina coeptis. Prima est mundicies animique et corporis, ob quam Diis homo sit gratus Diuumque meretur amorem; Quippe omne immundum odere et vehementer abhorrent; Vsque adeo ipsorum pulcherrima et optima vita est. Quare danda opera in primis, ut simus ad unguem Purgati, nitidi, puri et sine sordibus ullis, Veste atra exuti et niueo candore decori. Candida conueniunt superis, at manibus atra. Difficile hoc fateor; nam quis sine crimine vitam Ducit? quis macula mundus reperitur ab omni? Cuique suum impressit vitium natura, nihilque est Tam pulchrum in terris, aliqua quin labe notetur. Sunt quaedam peccata tamen, tam friuola, tamque Exigua, ut prope nil offendant lumina Diuum; Vnde his non indignantur. Nam talia non sunt Vlcera, sed tanquam specioso in corpore naeui, Queis facile indulgent veniam pia numina, quando Norunt quam infirma et fragilis natura hominum sit. At noxis grauibus valde offenduntur et omnes Oderunt, spernunt, detestanturque scelestos; Nec tales audire volunt, nisi se prius ipsi Mundarint, multis lacrimis peccata lauantes, Abstulerintque atras maculas candore reducto, Et veniam precibusque piis animique dolore Quaesierint, iterum virtutis calle reperto, Et veterem exuerint pellem, ceu tempore verno Antiquas solet exuuias deponere serpens, Qui renouatus abit, spolio inter saxa relicto, Et caput in coelum attollens, animoque superbus Ingeminat trifidis horrentia sibila linguis. Sic Dii placantur; sic se, quum rite vocantur, Ostendunt, et sic nobis oracula dantur. Est aliud tamen addendum, niueoque colori Iungendus roseus. Facies pulcherrima tunc est, Quum porphyriaco variantur candida rubro. Quid color hic roseus sibi vult? designat amorem; Quippe amor est igni similis, flammasque rubentes Ignis habere solet; color et calor exit ab illo. Ergo opus est, praeter iam dicta, ut numina amemus Vaementer; nam quisquis amat fit dignus amari. Quisquis amat superos et pure viuit, ab illis Non poterit sperni, et fructu potietur amoris; Quodque petet tandem accipiet fietque beatus. Sed quis amat superos? an qui desiderat huius Corporis illecebras et turpia gaudia quaerit? An qui in deliciis volucres habet, et canibus rem Insanus patriam vel equis oblimat alendis? An qui omni studio fumosos ambit honores, Histrio fortunae et residens in culmine bubo? An qui in diuitiis cor fixit et omnibus illas Artibus agglomerat, quas numinis instar adorat? Credite; qui terrena volunt, coelestia nolunt. Nemo potest dominis recte seruire duobus. Candida quisquis amat contemnat nigra necesse est. Tristatur tenebris qui solis lumine gaudet; Et cui dulce placet, non delectatur amaro; Qui ad terram accedit, coelum fugit; aethera amare Nemo potest, nisi sit terreno exutus amore. Sed pauci, heu nimium pauci, contemnere possunt Haec terrena, alisque animi se attollere coelo. Cur? quia difficile est. Fateor; sed praemia magna Efficiunt facilem atque leuem quemcumque laborem. Quid maius quam praesentes agnoscere Diuos, Cernere et affari? nempe haec est maxima merces Propter quam nil debemus non ferre libenter. Ignaui vellent lucrari et scalpere ventrem. Difficile est virtutis iter; tamen impiger illam "Assequitur, nec non, pretium virtutis, honorem. Strenuus accipiet speciosa epinicia miles. Ignauus vero ac timidus sine laude iacebit. Ergo laborandum est totis conatibus, ut nos Aspiciant et ament superi; tunc omnia nobis Prospera succedent viuis ac morte solutis. Quid tanti facimus terram, quam linquere oportet Momento exiguo? caeci fugitiua putamus Aeternis potiora bonis; quae insania nostra est? Postremo reliquum est ut crebris supplicibusque Insistat precibus qui vult commercia Diuum. Non satis est petiisse semel; multumque diuque Orandum est, donec longo post tempore victor Ac voti compos diuina luce fruatur. Non annosa uno quercus deciditur ictu; Non stilla una cauat marmor; neque protinus uno est Condita Roma die. Segetes, animalia, siluae Paulatim fiunt, longoque augentur ab aeuo. Tu tantum tamque insigne ac mirabile credis Posse opus extemplo fieri minimoque labore? Non sic ad magnos facile est accedere Reges Et compellare et coram auscultare vicissim. Nonne Deos longe meliores Regibus esse Censes? cur igitur venient, nisi saepe vocentur, Et nisi suppliciter dominorum more rogentur? Quocirca nos ne pigeat bis terque quaterque Quaque die ingeminare preces, superosque rogare, Vt se dignentur quandoque ostendere nobis, Alloquioque suo nos multa arcana docere. Hoc si fecerimus, venient, mihi credite, tandem, Nosque suo aduentu misera hac in carne beabunt, Et mox in coelo secum sine fine tenebunt, Est ubi vera salus et felicissima vita. Tunc ire ad mundum archetypum saepe atque redire Cunctarumque patrem rerum spectare licebit, Quo melius nihil esse potest, neque pulchrius usquam, Qui cuiusque boni ac pulchri fons, autor, origo est. Multi autem non posse putant contingere, ut ulli In terris posito Diui apparere, loquiue Dignentur; meque arbitrantur fingere nugas. His facile ignosco. Neque enim dedit omnibus unum Natura ingenium; quidam coelestia semper Mente agitant, semperque aliquid sublime reuoluunt. Nonnulli tantum quae sunt mediocria curant, Nec procul a terris multum se attollere gaudent. Innumeri tellure iacent, nec surgere possunt Omnino, totoque animo tellure morantur; Non secus ac volucres spatiantur in aere quaedam Sublimi et leuibus pennis altissima tranant; Nonnullae medias percurrunt aeris oras, Nec multum sublime volant; pars caetera in imo Versatur spatio et terris vicina frequentat. Quare non mirum est si nostris credere dictis Turba nequit; siquidem turbae crassissima mens est; Vera tamen sunt quae dixi; nam quomodo quisquam Montibus in frigidis inter deserta manere Solus sponte sua et tam duram ducere vitam Posset? nempe breui rueret, nisi quis Deus illum Consolans blande, tanto maerore leuaret. Credite, qui loca sola colit desertaque, vitans Humanos coetus, aut prorsus desipit aut est Plus homine et crebro fruitur sermone Deorum. Hoc pacto priscos olim vixisse prophetas Fama refert; multos etiam post funera Christi, Quos sanctos dixere patres; et tempore nostro Complures tali funguntur munere vitae. Hos tu homines, cum prudenter sciteque loquantur, Cum faciant miranda et cum ventura recludant, Deliros, hebetes, contemnendosque putabis? An magis afflatos diuino numine credes? Praeterea multos Ecclesia sancta fuisse Affirmat, qui saepe Deos videre beatos. Credere cur nolim, cum sancta Ecclesia dicat? Non sunt nugae igitur, sed consentanea vero, Posse hominem affari Diuos coram atque videre; Quod reor esse bonum summum finemque bonorum Cunctorum quaecumque homini contingere possunt, Donec praesentis vitae freta turbida sulcat, Cum vero elapsus mortali carcere abibit Spiritus, abducens secum haec tria, quae sibi semper Sunt propria, mentem, sensum, motum, aetheris oras Exultans petet et felix perfecte erit illic; Quippe habitans cum Diis, Deus efficietur et ipse. O coelum immensum! o pulcherrima regia Diuum! Quam pura es, quam perspicua et mirabilis, et quot Vndique sideribus variis ornata renides, Regia cunctarum plenissima deliciarum! Nam si tot pulchris et gratis rebus abundat Terra, hominum locus ac pecudum, vilissima mundi Portio; quid de te censendum, stant ubi sancti Coelicolae, rerum domini, regesque beati? O utinam, postquam mea tristia fila sorores Lanificae implerint, liceat mihi, corporis huius Exempto latebris, illuc accedere et illis Deliciis tam mirandis sine fine potiri? Iamque ego Zodiaci, diuino munere, nostri Sidera librorum numero duodena peregi, Longum opus et longo studio longoque labore Confectum tandem atque extremo limite clausum. Quas tibi agam grates, o mundi maxime Princeps, Qui me iussisti tam pulchra et grandia coepta Audere, audentique animum viresque dedisti? Gloria lausque tua est. Si quid mea pagina pulchri Continet atque boni; pulchrum namque omne bonumque Ex te oritur; tu principium finisque fuisti Tanti operis, tu rexisti mentemque manumque. Gratulor ergo tibi soli; tuus est honor omnis. Si qua tamen mihi debetur mercedula, posco Te, Deus, hoc, ut (quando aderit meta ultima vitae, Vitae, quam noctis per inania somnia duco, Quam redeunte die varius labor urget et angit, Vitae, quam nemo sapiens non nouit amaram) Parcere digneris misero mihi, crimina delens Omnia quae admisi heu! mentis caligine caeca; Atque animam patiare meam requiescere coelo. Tu liber interea diuersa per oppida curre, Inuidiam subiture grauem; nam multus ubique Oblatrator erit, cuius lacerabere morsu. Non deerunt certe, qui, cum nil edere possint Dignum laude, tamen gaudent maledicere semper, Carpendisque aliis famam venantur inanem. Hos tu liuidulos catulos, orisque maligni, Exosus refuge, et doctos inquire bonosque, Qui pauci sunt; sed paucis potes esse beatus. Nimirum pauca in terris Deus optima gignit. Hos reuerenter adi, et merces his exere nostras; Quas si laudarint, satis est. Quid caetera dicat Turba, parum cura et vulgi conuicia ride. Iudicium vulgi insulsum, imbecillaque mens est. Stulta placent stultis; obsonia quisque palato Digna suo quaerit. Non omnibus una voluptas. Sed docti atque boni quae sunt pia, vera et honesta Auscultant, auideque legunt, discuntque libenter. Hic cibus illorum est, haec consolatio mentis. Talibus ergo viris (nisi me praesagia fallunt) Gratus eris, vultuque hilari spectabere ab illis. Vade igitur felix liber et longissima viue Tempora; quumque meos tellus obduxerit artus, Tu varios populos diuersaque regna superstes Quaere, studeque meum late diffundere nomen.