CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PALINGEN.zodi-11.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-11.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-11.xml in db pdill0


Aquarius Naturae omniparentis amor, causasque videndi Occultas rerum nobis innata cupido Aonios iterum fontes haurire, iugisque Parnasi umbriferis iterum consistere suadet. Musa redi, citharamque refer; nunc diuite vena, Nunc opus ingenio est, et doctae munere vocis. Non leuia hic tractanda. Libet specularier omnem Naturae faciem, totumque euoluere mundum. Principio quicquid fuit aut est aut erit unquam, Dicitur ens. Quippe hoc complectitur omnia nomen. Sed rerum, quascumque Dei sapientia finxit, Quaedam funguntur vita sine corpore; quaedam Aut sunt expertes vitae aut in corpore viuunt. De primis liber iste nihil, sed proximus olim Tractabit; nunc de reliquis, mea Musa, canamus. Mundanae molis loca summa atque extima coelum Immensis ambit spatiis, motuque perenni Circuiens intra sese facta omnia claudit. Quinque secant ipsum Zonae; sed quaelibet harum Est habitata suis nihilo prohibente colonis. Nam neque Diis frigus, neque torrens officit aestus. Talia conueniunt terris. Sacer aether ab omni Semper abest glacie, nulloque incenditur igni, Qui licet assidue circumuoluatur, ibidem Permanet, et nunquam prima de sede recedit. Namque duos inter stabiles fixosque locatus Diuina ratione polos, retinetur ab illis; Quorum alter nobis apparet semper, et ambas Aspicit oceanoque procul circumuehit arctos; Alter sub terris aduersa in parte moratur, Antipodumque oculis nocturna luce videtur. Hanc vero aetheream molem dicuntur ab ortu Occasum versus parili distinguere tractu Tot cycli quot sunt Zonae. Qui proximus Arcto est Arcticus est dictus; post hunc est circulus ille, Qui medium Cancrum secat, et decedere solem Paulatim a nobis cogit retroque reuerti. Hunc alius sequitur, medium qui diuidit orbem, Atque dies nitidos obscuris noctibus aequat. Non procul hinc alius medium scindit Capricornum, Vltra quem prodire nequit, rursusque redire Incipit ad nostras paulatim Cynthius oras. Postremus vero cyclus, qui proximus austro est, Vt polus oppositus nostro, sic ipse vocatur. Vltra haec segmenta obliquus quoque circulus alto Signatur coelo, per quem pulcerrimus it Sol, Bissenis complens obeuntem mensibus annum. Lacteus est etiam cyclus, qui Tyndaridarum Genus secat, caudamque Nepae, tropicos quoque binos, Obliquamque viam solis, medium simul arcum Arcitenentis, item Centauri crura, Aquilamque, Nec non Aurigam, Cycnumque et Persea tangit, Suntque paralleli cycli; sic nomine dicunt Hos Graeci; motuque suo Sol efficit unum, Quaque die occasum repetens, ortumque relinquens. Insuper esse duos Coluros dicitur; alter Solstitia ostendens Cancrum secat et Capricornum, Percurrens utrumque polum; sed diuidit alter Phryxaeam pecudem et Chelas. Hic tempora monstrat, Sunt quibus aequales et luci et noctibus orae. Vltra hos sunt cycli multi variique secantes Hinc atque hinc utrumque polum; mediaeque diei Nomen habent, nostrumque caput super ingrediuntur. Circulus est etiam quidam, qui fertur Horizon; Diuidit hic sphaeram mediam, nostrumque videre Terminat; unde vocant hoc illum nomine Graii. Praeterea in multos coelum distinguitur orbes, Suntque nouem; quorum summus, quod mobile primum Dicitur, extremis voluens decedit ab Indis, Hispanos Maurosque petens, spatioque diurno Complet iter, nec non rapidus coelestia secum Corpora cuncta trahit, nullo spectabilis astro. At reliqui oppositis voluuntur motibus orbes Et Gangem versus currunt a Gadibus. Horum Maximus innumeris stellis est lucidus atque Curriculo annorum centum vix perficit unum Ipse gradum. Iuxta hunc Saturni sphaera locatur Inferius, triginta annis haec tota mouetur. Iuppiter huic substat totusque reuoluitur annis Bissex. Hunc sequitur Mauors annisque duobus Vertitur in gyrum. Post hunc Sol ipse trecentis Sexaginta (velut dicunt) et quinque diebus, Adde his sex horas, totum pertransit olympum. Post Solem inferius Veneris rota voluitur et se Circumfert, quam Sol septemque decemque diebus Ocyus. Ast huic Mercurii subuoluitur astrum; Quod Venerem superat cursu citiusque mouetur Quam Venus ipsa nouem (si vera est fama) diebus. Vltimus est orbis Lunae spatioque dierum Viginti atque nouem, nec non bis quatuor horis Finit iter, remeatque illuc, prius unde recessit. Sidera sunt septem, quae Graeci errantia dicunt Voce sua, quorum summus Saturnus habere Pro domibus fertur puerum Iouis et Capricornum. Iuppiter ipse domos etiam tenet aethere binas, Pisces atque arcu pugnantem; Scorpius autem Phryxaeusque Aries, stolidi sunt tecta Gradiui; Dat propriam sedem Nemees fera bellua Soli; In Libra et Tauro mollis Cytheraea quiescit; Mercurius Geminis et pulchra Virgine gaudet; Carcinus hospitium praebet tibi, Luna, benignum. Dicere de signis coelestibus aggrediamur. Zodiaco, qua sol gradiens totum efficit annum, Signa quidem duodena manent; Borealia sunt sex, Aduerso totidem sumpserunt nomen ab Austro. A capite auratae pecudis, finem usque puellae Erigones, septem dicuntur signa trionis. Ast a principio Librae, finem usque duorum De grege Neptuni, quodcumque est, spectat ad austrum. Nomina signorum iam nunc mea carmina pandent; Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Nepa, Arcitenens, Capricornusque, Hydrochoosque, Et duo coelesti radiantes lumine Pisces. Septima quaeque sibi opponuntur; quum venit illud, Conditur hoc. Aries ad nos quum surgit ab ortu, Libra cadit; Tauro sic Scorpius Europaeo Obicitur; nascente illo, hic descendit in undas. A Cancri capite ad Centauri extrema vocantur Directa; a prima Aegocerotis parte gemellos Vsque ad Tyndaridas, obliquo limite pendent. Triginta gradibus longum, latum duodenis Quodlibet est signum. Terrestria sunt Capricornus, Taurus et Erigone; sunt aeris haec tria: Libra, Hydrochoos, Gemini. Naturam seruat aquarum Piscibus et Cancro similis Nepa. Quae tria restant Ignea sunt: Aries, Chiron, Leo. Mascula sunt haec Cum tribus aereis et fortunata vocantur. Caetera femineo dicuntur nomine, suntque Infortunata, ut perhibent qui sidera norunt. Mobilia haec; Aries, Cancer, Libra et Capricornus, Fixa: Leo, Taurus, Nepa cum Ganymede vocantur. Sunt Gemini, Virgo, Chiron, communia, Piscesque. Vltra haec, triginta sunt et tria signa beato Fixa polo, quorum boreali in parte locantur Viginti, at pluuius sibi caetera vindicat auster Haec sunt quae spectant ad septem signa triones; Binae Vrsae, quarum est Helice maioribus astris Splendidior, Cynosura minor Phoenicibus est dux, Inter quas medius serpit Draco fluminis instar. Hic micat et Cepheus, hic Cassiopeia, Coronae Proxima Gnosiacae. Niueo vicinus Olori est Engonasis, dulcemque Lyram miratur et audit. Nec non Arctophylax monstrat sua sidera ibidem. Perseus hac etiam coeli in regione locatur, Ora Medusaeo gestans rorantia tabo. Hoc eodem coelo nitet Auriga Anguitenensque, Illius et serpens, cumque hoc Serpente Sagitta. Adde Aquilam, aethereoque mari Delphina natantem. Hic et equus splendet, qui Pegasus appellatur. Andromede sequitur: postremum Delta vocatur. Signa tria atque decem aduerso retinentur ab austro; Cetus Persaea vix tandem falce peremptus. Hac etiam parte armatum Oriona videbis, Multiplicemque vadis Nilum, Leporemque fugacem, Hunc Canis haud unus sequitur, maiorque minorque. Inter et australes Argo micat inclita flammas. Hic Aram, magnumque potes Cratera videre, Nec non Phoebeum fulgenti sidere Coruum, Centaurumque trucem, domitamque laboribus Hydram Herculeis, pestem Lernae, mirabile monstrum. Hac eadem Piscis quidam regione videtur. Quae sint signa poli patefeci versibus. At nunc Singula quot stellas habeant quoque versibus edam; Astra Helice septena tenet; quae dicitur ursa Maior, quod coelo maiori lumine fulget. At Cynosura minor fertur, quod luce minori Apparet; quamuis viginti unamque fauillam Corpore contineat. Vigilem quindena Draconem Sidera conficiunt, geminas qui diuidit arctos. Cepheus ipse decem atque nouem complectitur astra. Cassiopeia decem atque tribus stat lucida flammis. Ipsa nouem stellis solita est splendere Corona. Dant tria dena modum Ledaeo sidera Cycno. Ignibus Engonasis lucet bis quinque nouemque. Quattuor atque decem designant astra Booten; In cuius Zona Arcturus stans clarius ardet. Ipse decem septemque faces tenet aethere Perseus, Heniochus septem; ast, humero quae clara sinistro est, Fertur Capra; duas alias quas laeua manus fert Hoedi dicuntur, nautis saepe anxius horror. Septenis denisque nitet flammis Ophiuchus; Ipsius ac Serpens viginti est clara duabus. Est Lyra luminibus fulgens Orphea nouenis. Quattuor aetheream designant astra Sagittam; Quadruplicique nitet raptor Ganymedius igne. Delphin ipse polo fulget bis quinque fauillis. Octo decemque micat nocturnis Pegasus astris. Ignibus Andromede bis denis ardet Olympo. Sed tria Deltoton dumtaxat sidera fingunt. Stellarum, quas Zodiaci dicuntur habere Signa, dehinc numerum aggrediar comprendere versu. Est Aries primus; tenet hic astra octo decemque. Taurus habet stellas viginti unamque; sed harum Septem, quae ipsius postrema in parte renident, Virgiliae, nec non Atlantides appellantur. Sunt totidem in capite atque Hyades dicuntur ab imbri, Tyndaridae fratres denis octoque fauillis Splendescunt; alter denas, alter tenet octo; Bisque nouem flammis coelestis Carcinus ardet Binae insunt dorso, quae Asini et Praesepe vocantur. At Leo bis denas stellas retinet minus una. Virgo tenens spicam micat astris octo decemque. Chelae ignes utrimque duos, libramque figurant. Quindenas reliquo flammas Nepa corpore monstrat; Quindenis etiam facibus splendere videtur Arcitenens; quamdamque pedes tenet ante coronam, Septenis quae sideribus constare putatur. Viginti Aegoceros stellis nitet atque duabus. Iliacus puer est bis septem lucidus astris. Octo nouemque faces Piscis tenet alter; at alter Huic iunctus bis sex splendescit in aethere taedis Nunc quot habent stellas australia signa docebo; Quamuis sint procul atque oculis male cognita nostris, Lumina terribilis triadena habet aethere Pristis. Sunt totidem Nilo. Leporem sex astra perurunt. Sideribus septem atque decem praefulget Orion. Octo atque undenis incendit Sirius orbem Ignibus. At Procyon triplici micat aethere flamma. Viginti atque tribus decorata est Argo fauillis. Vnam plus Chiron retinet; sed Victima, gestat Quam manibus, resupina, decemque unamque recepit. Luminibus vero speciosa est Ara quaternis. Sex et viginti facibus spectabilis Hydra est, Longa trium spatio signorum, corpore Cancrum Occupat, Erigonemque simul, tumidumque Leonem. Septem astris Coruus, Crater spectabilis octo est. Bisseno at Notius decoratur lumine Piscis. Occasus nunc signorum dicamus et ortus. Signorum est ortus triplex, occasus eorum Est etiam triplex. Namque ortus Cosmicus atque Occasus fertur quum tempore matutino Sole oriente, aliquod signum quoque surgit eoa De regione simul, vel quum mane occidit undis. Dicitur at Chronicus, quoties surgitue caditue Signum aliquod, quum primum alto se gurgite condens Iam patitur stellas alias splendescere Titan. Heliacus vero est ortus, quam sole propinquo Iampridem occultum signum, postquam ille recessit, Ingrediens aliud, posse incipit orbe videri. Occasus contra Heliacus tunc dicitur esse, Quando aliquod signum, per quod tunc ingreditur Sol, Obtenebrat splendore suo, prohibetque videri. Nunc quo quaeque modo exoriantur signa cadantque, Versibus expediam; tribuant modo carmina nobis Pegasides, vatemque suum non spernat Apollo. Quando Aries oritur, consurgit pars quoque laeua Andromedae Perseique caput, media tenus aluo. Opposita tunc parte poli pars occidit Arae. Auerso Taurus per coelum corpore fertur; Ipso ascendente, ascendit totus quoque Perseus. Heniochi consurgit item pars maxima, nec non Pristis cauda, etiam penitus occidit Ara. Ipse autem Arctophylax tunc primum absconditur undis Cum Geminis totus Cetus, partesque priores Eridani surgunt, cumque his armatus Orion. Anguitenens utrumque pedem tunc aequore mergit. Carcinus exoriens partem apparere Coronae Dimidiam vetat, et caudam Ceti, Notiumque Piscem atque Engonasis caput, aluum dimidiamque Eiusdem: a genibus scapulis tenus Anguitenentem, Ipsiusque Anguem, excepta ceruice; Booten Totum pene. Oritur sed contra Orionis usque Ad zonam corpus, toto cum flumine Nili. Haec cum magnanimo nascuntur signa Leone. Tota Aquila atque Lepus, Procyon quoque primaque crura Maioris Canis, exurgit caput insuper Hydrae. At contra Arctophylax totus, totusque Ophiuchus Cum capite et ceruice sui quem continet Anguis, Quaeque superfuerat nitidae pars illa Coronae, Engonasis simul ipse, genu tamen ac pede laeuo Exceptis, tunc hesperias merguntur in undas. Virginis exortu totus Canis Hydraque surgit Vsque ad Cratera. Apparet quoque Thessala puppis Quatenus erecto dependent carbasa malo. Opposita sed parte latent haec sidera, Delphin, Totus Olor, cauda excepta, simul ipsa Sagitta, Atque Chelys, Nilique prior pars. Pegasus autem Cum capite abscondit collum, pars caetera fulget. Tota Argo cum Libra oritur, totusque Bootes. Extremam praeter caudam tota Hydra videtur, Engonasis dextrumque genu, dextram quoque suram, Tunc et Centauri caudam splendere videbis, Tunc et dimidiam poteris spectare Coronam; Corpus equi aligeri reliquum, postremaque Cycni Celantur, nec non ceruicem Cetus adusque Descendit totus; tunc et caput occulit undis Andromede; tunc et descendere Cephea cernes, Ipsius Andromedae patrem, manibusque humerisque Et capite extremas ponti fluitantis in undas. Scorpius exoriens haec secum sidera ducit, Caudam Hydrae, Chironis equum reliquamque Coronam; Quamque manu gestat Chiron tunc Hostia surgit; Surgit item caput Anguis, item caput Anguitenentis. Andromedae reliquum corpus tunc occidit, atque Cepheus a capite ad Zonam, flexuraque duplex Eridani; resupina cadit quoque Cassiopeia. Tunc etiam abscondi Canis incipit atque Orion. Arcitenens quum oritur, iubet apparere Ophiuchum, Ipsiusque Anguem totum, caput atque sinistram Engonasis, totamque Lyram, pectusque caputque Aethiopum regis Cephei; tunc totus Orion, Et Lepus, et maior Canis occidit, Heniochusque, Exceptis capite ac pedibus. Tunc Perseus una Tendit in occasum totus, dextro pede nec non Crure manet. Puppi excepta tota occidit Argo. Aegoceros quum surgit, Olor, simul atque Sagitta, Ara quoque atque Aquila ascendunt, sed caetera puppis Descendit, Procyonque mari sua sidera condit. It quoque sub terras toto tunc corpore Perseus, Sidera quum pulchri apparent Ganymedis ab ortu. Prima Medusaei consurgunt membra caballi. Tunc contra caput et ceruix descendit Echidnae, Occultatur item postremo corpore Chiron. Quum gemini superum tolluntur in aethera Pisces, Andromedae dextrum corpus quoque surgit, et ille Qui Notius fertur Piscis; tunc corpore toto Hydra et Centaurus manes rapiuntur ad imos. Haec de ortu atque obitu signorum dicta putamus Esse satis, nunc ad reliqua incunctanter eamus. Sed prius Vranien libet huc ad nostra vocare Carmina, ut auxilium tribuat secretaque pandat. Vranie, cui nota alti penetralia coeli, Quae superum sedes gemmataque templa frequentas, Vranie formosa, adsis, arcanaque Diuum Tecta aperi, vatemque iuua tua regna canentem; Aethereos da mente lares animoque tueri Moenia stelliferi circumlabentia mundi. Et primum mihi, Diua, aperi, num corpore duro Ac solido constet coelum, an fluxo tenuique, Non secus atque aer, facili quem scindimus ictu. Post hoc, me nonnulla etiam quaerenda docebis. Sunt duo naturae primordia prima, vocantur Materia et forma; ex his corpora cuncta creantur, Ex his est tellus, unda, aer, ignis et aether. Vnde errant, qui materiam coelestibus ullam Corporibus non esse putant. Contraria in illis Quippe forent et ab his corrupta aliquando perirent. Sic aiunt; verum haec ratio, me iudice, peccat. Nam neque materiae culpa est, si corpora soluit Longa dies; neque corrumpunt contraria per se, Si aequales habeant vires, nisi fortius unum Sit reliquo. Quia quum vis aequa est atque potestas, Tunc fit par pugna, et nulli victoria cedit. Ergo Deus cupiens aeternum condere coelum, Optima materiae primae ac purissima legit, Temperiemque illis talem addidit, ut nihil unquam Se laedant, semperque habeant contraria pacem; Sic coelum aeternum est, sic nullo absumitur aeuo. Sed quoniam quae dura magis, diuturna magis sunt, Laedunturque minus, proinde est durissimus aether Plus adamante, adeo ut ferrum contemnat et ignem, Vimque omnem, praeter Domini, a quo conditus ipse est. Est alia id monstrans ratio; nam mobile primum Intra se positas sphaeras rapit ac violenter Occasum versus secum trahit atque diurno Motu (obstent quamuis) spatia in contraria versat; Quod fieri nequeat, solido nisi corpore constent. Adde huc quod lunae pars illa simillima coelo est, Quam sol non spectat, fraternaque lumina tangunt. Sic etiam stellae manifesta in luce diei Consimilem coelo creduntur habere colorem. Luna tamen stellaeque ipsae sunt corpora dura, Sunt et opaca. Hoc eclipsis declarat aperte. Nam radios Phoebi Luna interiecta repellit, Nec sinit in terras claram descendere lucem. Cur non durities eadem tribuatur Olympo? Nempe aliter nunquam sua sidera fixa teneret, Sed passim errarent, nec certa in sede manerent. Non tamen est coeli, ut stellarum, corpus opacum; In terris etenim positi summa astra videmus, Et penetrat noster suprema ad sidera visus. Quum vero sint (ut dixi) durissima coeli Corpora, sintque eadem purissima, forsitan illis Est etiam sonus; et quum se tangantque rotentque, Concentum faciunt aliquem coelestibus aptum, Vt quidam scripsere olim doctique probique; Hunc tu Musa etiam nodum mihi solue roganti. Dura et plura licet sacri sint corpora coeli, Peruiaque humanis oculis, tamen illa sonorem Efficiunt nullum; neque enim pulsantur ab ullo, Nec si pulsentur resonant, crassissima quum sint, Cumque illic aer nullus sit, quo sine frustra Speratur sonus, atque ideo sine murmure currunt, Praeterea sphaerae bis quattuor inferiores Auroram versus omnes vertuntur eodem Progressu; nec se collidunt concutiuntque Occurrendo sibi, sed certa lege modoque Vna eademque via leni vertigine pergunt, Et choreae in morem placide taciteque feruntur. Mobile dumtaxat primum aduersatur eundo, Orbibus (ut dixi) reliquis; tamen haud strepit unquam Nilque sonat prorsus; quippe illic deficit aer, Quippe superficies multo est leuissima sphaeris; Vnde fluunt celeres, nullo impediente rigore, Et sua contactu molli confinia lambunt; Propter quod motum faciunt sine voce silentem. Non igitur recte veteres sensere, putantes Sphaerarum motu harmoniam conflarier, at non Sentiri: quoniam humanas excelleret aures, Ceu Nili non auditur, quae decidit altis Rupibus, unda prope; at longe fragor editus ingens; Nugantur certe, et ratio haec est prorsus inanis. Nam si nemo unquam audiuit, cur fingere debent In coelo esse sonum? turpe est ea dicere quae non Ostendi possunt, quae possunt iure negari. Non noua sunt fingenda, nisi haec vera esse probentur; Nullam verba fidem amota ratione merentur. Sed numquid coelum est (ut fertur), Musa, rotundum? Sphaerica nimirum perfectior esse figura Censetur cunctis aliis, quod non habet in se Principium finemque, capax quod sit magis atque Simplex et formosa magis, magis apta moueri; Praesertim circa medium, ceu vertitur aether Circa ipsam terram, in medio quae condita mundo est. Conuenit haec igitur coelo tam digna figura, Conuenit haec eadem Soli, Lunae, omnibus astris, Quamquam aliter pictorum audax inscitia fingit. Stellae autem sunt ne (ut fertur) pars densior orbis? Non ita; quippe suam sortita est quaelibet harum Diuersam a coelo speciem, discrimine magno; Ipsae etiam inter se distant; ceu sorbus ab ulmo, Ceu pyrus a ceraso differt, foetu atque figura. Indicat id color haud unus, diuersaque earum Virtus et splendor. Stellae est sua cuique potestas; Quandoquidem natura etiam sua cuique tributa est. Coelum ergo est sedes tantum opportuna, locusque Stellarum, non materia aut substantia earum. Quid virtutis habet coelum? est vis omnis in astris. Astra regunt orbem terrarum atque omnia mutant; Astra creant cuncta in terris et cuncta gubernant. Hoc docet astronomus, communis opinio fert hoc. Quare non solum raro densoque putandum est Distingui a stellis coelum, diuersa sed ipsis Natura est etiam, et dispar faciesque vigorque Quanta etiam sint astra, et num sine fine rotentur, Quo sunt fixa loco, ut visum est aliquando Platoni; An sint deserta an quisquam versetur in illis, Musa, velim scire; unde precor mihi singula pande. Non sunt astra quidem magna aeque. Namque minora Plurima sunt numero, ut possit comprendere nemo. Sunt aliquot maiora etiam, sed pauca; sereno Quae passim coelo veneranda luce refulgent. Ex quibus astronomi varias fecere figuras, Et pinxere amplum diuersis aethera signis; Ex his ergo astris maioribus (ut perhibent qui Astra sciunt, utque eclipsis Phoebeia monstrat, In qua Luna patet quanto sit corpore, fratris Dum subiecta sui speciosum lumen opacat) Quaedam sunt tanta, ut totam terraeque marisque Excedant molem ac spatio maiore nitescant; Quamuis parua adeo videantur, propterea quod Tam longo distant a nobis interuallo. Quippe aliquid, quanto est longinquius, esse videtur Tanto etiam minus, et spectantum lumina fallit. Stellae autem fixae (veluti Plato maximus inquit) Quaeque suum circa centrum voluuntur ibidem Semper; et haec ratio est cur scintillare videntur; Non ea, quam fingunt quidam, quia longius absunt, Proinde illas tremulum nobis ostendere lumen. Nimirum haec ratio vana et puerilis habenda est. Non etenim quicquam scintillat, quod procul absit A nostro visu; minus atque obscurius illud Sed tunc apparet, nec scintillatio motu Vlla carere potest, quare fixa astra mouentur, Cum Sole una, illo motu quem diximus ante. At non Saturnus talem, nec Iuppiter et Mars Efficiunt motum, nec Lunae Mercuriiue Aut Veneris sidus; verum haec gaudent epicyclis. Cur non scintillat Saturnus, Iuppiter et Mars Vt Sol? quum tamen a nobis longe altius absint, Nec magno a stellis fixis discrimine distent? Nimirum, quoniam non sic voluuntur uti Sol, Sed sua permittunt epicyclis corpora ferri. Forte aliquis solem non scintillare putabit. At si hunc perspiciet summo quum mane resurgit, Vel quum descendit brumali tempore in undas, Quando acies illum melius tolerare valebit, Tunc circumuolui, tunc scintillare videbit. Nec quisquam hoc adeo magnum ac mirabile dicat, Singula si tali voluuntur sidera motu; Nonne magis mirum est, tam immensi corpora coeli Tam celeri semper ferri vertigine, ut omnes Praeuertant volucres ventosque et fulmina vincant? Vnde nota: Ille pater rerum mundique creator, Omnia quae fecit, distinxit in haec duo, motum Atque quietem. Atqui in terris centroque locata est Ipsa quies proprie; possedit caetera motus. Vnda fluit, semperque aer agitatur et ignis, Praecipue tamen in coelo est vis maxima motus; Et quo quaeque magis sphaera est sublimis, in illa Fortior est motus, mundumque rapacius ambit. Quare illud coelum, quod primum mobile fertur, Maximum habet motum; sed motus maximus ille est, Tempore qui minimo spatia et loca maxima transit. Ergo nictu oculi totum percurreret orbem, Ni obstaret illi sphaerae, quas continet in se, Frenantes cursum illius, ne protinus omnem Voluendo raperet secum terram Oceanumque. Quippe animal nullum posset tunc viuere in illis. O rem mirandam in primis! quis non stupeat, quum Secum agitat, tantam tam paruo tempore molem, Tam longas transire vias iterumque reuerti, Nec cessare unquam, et nullum sentire laborem? Hinc aliqui credunt, a Diis totum aethera volui, Assignantque suum motorem cuilibet orbi. Qui, quasi pistrino addictus, non desinat unquam Tam vastam versare molam noctesque diesque. Nec, quamuis cupiat, minimum requiescere possit, Felix seruitio tali Deus ille profecto. Sed nugae sunt haec, commentaque inania eorum, Qui cupiunt primi mortales inter haberi. O quot morosophos tellus parit et philodoxos! Quare non tutum est facile omnia credere cuiuis, Ille licet magni sit nominis, innumerasque Scribendo implerit nigra loligine chartas. Magni saepe viri mendacia magna loquuntur, Et nemo est adeo prudens, quin saepius erret. Est igitur ratio in primis quaerenda fidesque Maior in ambiguis rationi est semper habenda Quam dictis hominum; namque haec sunt falsa frequenter. Quid ratio ostendit? coelum stellasque moueri A Diis, an per se naturalique vigore? Qualis honor vel quale lucrum vel quanta voluptas Esse potest Diuis, versantibus aethera semper, Vt stultorum hominum vitae opportuna ministrent, Vtque feras, pecudes, volucres, piscesque gubernent? Sicne decet dominos seruis seruire? Deosque Seruitio aeterno damnari, ut pabula brutis, Vt stultis prauisque ferant mortalibus escam? Nonne decet potius libertas maxima Diuos, Vt quocumque velint faciles accedere possint? Ne tanquam dura deuincti compede, nusquam Ire queant, semperque loco teneantur eodem? Aut tanquam figuli instantes operique rotaeque, Numquam decedant scamno, nunquam otia captent? Estne illis adeo dulcis labor ille rotandi? An labor ille potest Diuis nunquam esse molestus? O sapientum hominum sententia digna notatu! Sed ratio obsistit, ratio manifesta reclamat: Nil etenim per se aeternum est, nisi conditor orbis. Post ipsum aeterna est rerum natura suarum, Quas ipse ex nihilo, stabili sed lege creauit, Vt non esse queant aliter quam iusserat olim, Quum primum immensi iaceret fundamina mundi. Sic aqua semper erit mollis, sic ignis adurens, Sic stabilis tellus, sic semper mobilis aer, Sic et circumagi coelum sine fine necesse est; Sic forma et virtus herbis sua cuique tributa est, Nec non arboribus, nec non animalibus ipsis, Vt nullo possint mutari prorsus ab aeuo. Vsque adeo ipsius naturae immobilis ordo est, Vsque adeo est eadem semper diuina voluntas. Quare si motus coeli est aeternus, oportet Naturalem esse, ut grauium leuiumque videmus. Nam quod naturae est proprium, non deficit unquam. Si vero est alius motor, quandoque quiescet. Nil etenim aeterno violentum tempore durat. An grauium et leuium natura potentior est quam Astrorum et coeli, ut possint per se illa moueri, Haec vero nequeant, nisi Diis agitentur ab ipsis? Terra ergo atque ignis sunt aethere nobiliores, Saltem ex hoc quod non motoris egent alieni, Sed per se a centro aut ad centrum tendere possunt Credendum est igitur, coelestia corpora per se Atque suis formis, ut terra ignisque, moueri. Natura est siquidem motore potentior omni. Naturam vincit solus Deus; et nihil (ipso Excepto) est melius natura et maius in orbe. Naturam vero appello, legem omnipotentis Supremique patris, quam prima ab origine mundi Cunctis imposuit rebus, iussitque teneri Inuiolabiliter, dum mundi secla manerent. Nam legem hanc rerum formis Deus indidit; unde Quum rebus dant esse, Dei mandata libenter Efficiunt formae, et nequeunt hanc fallere legem, Nempe suis res a formis tales generantur, Quales praecepit qui formas condidit ipsas. Haec vere ac proprie natura est, et melius quam Forma aut materia, ut quidam posuere. Etenim sunt Haec duo cunctarum potius primordia rerum, Vel causae primae, vel componentia prima, Non autem natura; placent si nomina vera, Et nisi malimus dare falsa vocabula rebus. Sed de hoc iam satis. Ad reliqua accedamus, et utrum Sint deserta poli pulcherrima regna beati, An quisquam sedes illas teneatque colatque, Praesens hora monet solito nos dicere versu Quum coelum sit tam immensum, tantique decoris, Conspicuum tot sideribus, tam nobile corpus, Desertum et vacuum et solum incultumque manebit? Terra autem innumeris gaudebit et unda colonis? An mare vel tellus locus est iucundior atque Pulchrior et melior, vel toto maior Olympo? Propter quod potius quam aether mereantur habere Tot ciues et tam variis animalia formis An regis prudentis erit, fabricare palati Ingentem molem, peregrino marmore et auro Egregiam et mire speciosam intusque forisque, Nolle tamen (stabulo excepto) permittere quemquam Tam pulchras habitare aedes vacuasque tenere? Nempe est totius mundi stabulum terra, in qua Sunt omnes sordes, puluis, coenumque fimumque, Ossa, putres carnes, varia excrementa animantum. Quis memorare unquam tot foeda immundaque posset, Quae tellus et pontus habent ac semper habebunt? Quis nescit pluuias, nebulas nubesque niuesque, Praelia ventorum, tempestatumque furores, Quae mare perturbant, quatiunt terram, aera versant? Terra tamen pontusque tenent animalia multa; At coelum vacuum, vacuum coelum esse putatur? O vacuae potius mentes, quae creditis istud! Quippe suos etiam ciues habet aether; et astra Singula, sunt urbes coeli sedesque Deorum. Illic et reges, populi inueniuntur et illic; Sed veri reges, populi veri, omnia vera; Non, velut hic, umbrae simulacraque inania rerum, Quas cito mors rapit, et tempus terit, inquinat, aufert; Illic felices, immortales, sapientes; Hic habitant miseri, mortales, insipientes; Illic pax et lux regnant, et summa voluptas; Hic bellum assiduum et tenebrae, et genus omne doloris. I nunc et lauda terram hanc, hanc dilige vitam. Imo aude, o demens, stabulum hoc praeponere coelo. Verum aliquis dubitare potest, si durior aether Est adamante, et nil vacui reperitur in illo, Quomodo Dii poterunt illic habitare, vel illac Pergere, nimirum hoc fieri non posse videtur. Praeterea quum coelum ipsum non posse arari Atque fodi, quonam pacto Bacchusque Ceresque Nascentur frugesque aliae quarum indiget usus? Friuola sunt haec, et rugoso digna cachinno. Namque sit ipse licet multo solidissimus aether, Peruius est tamen, et cedens cultoribus et nil Obstat, quin facile huc possint se ferre vel illuc, Et quacumque libet nihil impediente moueri. Coelicolis etenim tenuissima corpora cunctis Ille autor mundi dedit atque leuissima; quare Ipsis non opus est foribus patulisue fenestris. Per medios intrant muros et marmora tranant, Vsque adeo est illis tenuis natura potensque. Quis, nisi vidisset, pisces habitare sub undis, Sub limo ranas, salamandras viuere in igne, Aere chameleonta et pasci rore cicadas, Crederet? at vera haec tamen et mira esse fatemur. Plurima sunt, quae cum fieri non posse putemus, Saepe tamen fieri possunt et facta videmus. Cur non ergo Deus potuit quoque condere tales Coelicolas, qui per coelum facile ire valerent, Nulliusque cibi vel potus prorsus egerent? Si potuit, certe voluit; nam turpe fuisset, Tam pulchras sedes tamque amplas linquere inanes. Atqui coelicolis non est opus, ut vel arando Vel fodiendo parent alimenta iuuantia vitam; Quandoquidem non sunt illis mortalia membra, Quae instaurare solet sensim labantia victus; Nec sitiunt unquam Diui esuriuntue beati. Denique nulla illos penitus contristat egestas; Quippe ultra fines Lunae illaetabile nil est. Cuncta mala in terris posuit Deus, illaque clausit In medio et vetuit sacrum contingere coelum. Ergo felices viuunt nectarque bibentes Ambrosiae viridi pascuntur gramine, cuius Copia magna oritur passim coelestibus aruis. Coelicolum vero illorum felicior atque Nobilior vita est, loca qui magis alta frequentant. Nam quanto aethereis locus est sublimior oris, Tanto etiam melior, tantoque beatior idem est. Sed quid sunt maculae illae atrae, quae in corpore lunae Adparent? nam de his homines diuersa loquuntur. Nil per se in coelo lucet, nisi Phoebus; ab illo Accipiunt lucem stellae omnes ipsaque Luna; Quae, quia cunctarum stellarum est ultima, et imam Sortita est coeli sedem terrisque propinquam, Vt sit opaca magis, minus et sincera, necesse est. Vnde, eius partes quum non aequaliter omnes Sint albae et densae et leues lucisque capaces, Hinc non tota nitet luna et maculosa videtur; Nam partes albae et densae leuesque receptant Nocturnum solem, reliquis sine luce relictis. Nocte igitur lucet, sed tempore luna diurno In faciem nubis maculosae albescit Olympo. Sic et lampyrides lucent in nocte volantes; Mox redeunte die amittunt in lumine lumen, Et proprium ostendunt amota fraude colorem. Namque dies vera ostendit, nox fraudibus apta est. An vero aeternum sit coelum an coeperit olim, Expectetque suum post plurima secula finem, Pulchrum etiam scitu est; unde hoc diuersa sophorum Scripta extant; ait hic, negat ille, et opinio discors Autorum rem difficilem valde ambiguamque Arguit, et verum tenebrosa in sede latere. Sunt qui principium credant habuisse putentque Mundum ex materia aeterna quandoque creatum A summi virtute Dei, quum non prius esset; Atque duo haec aeterna aiunt, semperque fuisse, Materiam, summumque Deum, a quibus omnia manant. Contendunt quidam ex nihilo mundum esse creatum. Materiamque negant ullam ante omnino fuisse, Sed verbo iussuque Dei facta omnia censent. Ast alii affirmant, freti rationibus, ipsum Omni principio, simul omni fine carere. Harum autem quaenam propior sententia vero est? Ipse quidem, nisi relligio prohiberet, et omnes Christologi obstarent, tutantes dogmata Mosis, Credere non aliud possem, quam semper ab aeuo, Vt nunc est, mundum mundique elementa fuisse, Principiique expertem esse ac sine fine futurum. Nam cur non semper mundus fuit? an quia semper Non potuit Deus aut nesciuit condere, sed post Doctior euadens didicit demumque peregit? An semper sciuit potuitque, at noluit? unde hoc? Cur potius voluit post quam prius? aut ratio quae Mutauit mentem illius? si non erat aequum Vtileque hunc fieri mundum, cur conditus unquam est? At si conueniens erat illum atque utile condi, Quare tam sero fecit Deus? et quare aetas Tam breuis est mundi? nam, si fas credere cuncta Christologis, nondum annorum bis quattuor implet Millia, ab antiquo bene si numerentur Adamo. Praeterea quae causa fuit qua condere vellet Hunc mundum Deus? an quia mundi ipse huius egebat? Si sic: debebat prius ipsum condere, ne se Torqueret talis tam longo tempore egestas. Si non: cur fecit? frustrane? an non decet ipsum Frustra aliquid facere? hic etenim insipientibus est mos. Causa aliqua ergo fuit. Sed quae? nempe illius ingens Haud dubie bonitas, nec non immensa potestas, Ne frustra intra se semper conclusa maneret Vtraque, sed potius cunctis effusa pateret. Frustra etenim bonus atque potens is dicitur, a quo Nil unquam fieri magnum egregiumque videtur. Si Deus ergo fuit semper bonus atque potens, cur Non voluit semper tam pulchrum condere mundum? Cur in tam seros tantam rem distulit annos? Nulla quidem ratio esse potest, nisi fingere quisquam Astutus velit et nugas praeponere vero. Quare, si humanae rationi credere par est, Aeternus certe mundus dicetur et omni Principio prorsus, prorsus quoque fine carere. At si aliter quondam dixit Deus et sua Mosi Facta reuelauit, debemus credere Mosi. Succumbat ratio fidei et captiua quiescat. Namque Deus nunquam fallit, nec fallitur ipse, Si modo dignatur quicquam mortalibus unquam Dicere, si cuiquam apparens arcana recludit. At, qui materiam aeternam posuere chaosque, Nugantur. Nam cur Deus hanc liquisset inanem, Tamque diu informem, potuit si condere mundum Confestim, et primo momento cuncta creare? Frustra differtur diuersa in tempora quicquid Vna eademque potest fieri perniciter hora. Sunt vero quidam, aeternum mundum esse putantes, A nullo factum tamen, a nulloque creatum; Sed per se ut nunc est ante omnia secla fuisse, Et per se ut nunc est post omnia secla futurum. Quod certe falsum est; ratio quippe ipsa repugnat. Esse etenim nunquam duo perfectissima possunt; Nam dissentirent forsan bellumque cierent. Esto, quod semper concordi pace manerent, Frustra ponuntur duo maxima. Sufficit unum, Quod saltem natura aliis prius esse necesse est. Si prius est aliis, ergo est quoque causa aliorum; Namque prius causa efficiens est posteriorum. Quocirca haud dubie mundum hunc Deus ipse creauit Ex nihilo aeternum. Sed quomodo? si libet, audi. Est bonitas aeterna Dei, est aeterna potestas; Nonne eius potuit simul esse aeterna voluntas Gignendi mundum? quae si fuit, ut ratio vult, Nil obstat quin aeterno sit conditus aeuo Mundus ab artifice immenso, compagine mira. Vt si quis solem aeternum concesserit, idem Aeternam solis lucem concedere debet. Lux tamen effectus solis, sol causa vocatur. Sed decedentes iam coelo, elementa gradatim Scrutemur, deque his quaedam haud indigna loquamur. Quidam sub coelo esse ignem dixere, propinquum Contiguumque orbi lunae, sed luce carentem, Vrentem tamen in primis, mireque calentem. Quod verum esse docet ratio. Nam nocte videmus Per sudum volitare faces flammasque vagari Aera per liquidum, et delabi sidera coelo. Quae proinde eveniunt, tenues quod in aera fumi Altius ascendunt, superoque cremantur ab igni. Namque vapor duplex, alter leuis, aridus, aptus Incendi, unde ignes fiunt per inane volantes; Alter frigidior grauiorque et crassior, ex quo Gignuntur nebulae, pluuiae, nubesque niuesque, Fulgura cum ventis, tonitrus, ros, grando, pruina. Quod nisi sub coelo foret ignis, non vapor illic Accendi posset noctisque volare per umbram. Praeterea quum ignis leuitate ipsum aera vincat, Altior haud dubie locus illi conuenit: ergo Sub coelo est eius sedes et proxima lunae. Infra ignem vero est aer, qui parte suprema Accipit aethereum vicino ex igne calorem. Pars media ipsius multo est gelidissima, et illic Concrescunt nubes, conflantur fulmina vasto Cum tonitru, variique agitantes nubila venti. Infima pars calida est atque humida. Nam vapor ipsam Humectat liquidis exhalans iugiter undis, Et calet ob solis radios tellure reflexos. Hic nebulae, hic pluuiae, hic tenui cum rore pruinae, Atque niues, varia ventorum sorte creantur. Quippe data est ventis huius non parua potestas Aeris; hi possunt aestiuo tempore frigus Gignere, et hibernis diffundere mensibus aestum; Hi nobis auferre valent et tradere fruges, Hi nobis inferre valent et demere morbos. Eurus ab aurora, Libycis venit Auster ab oris. Spirat ab occasu Zephyrus, Borealia flabra Montibus a Scythicis, gelidaque oriuntur ab arcto. Inter quos alii quoque sunt, quibus omnibus aer Inferior seruit, cumque aere terra fretumque. A ventis igitur nubes coguntur, ab ipsis Nubibus emanant imbres, floccique niuales, Fulmen, ros, grando, matutinaeque pruinae; Tempore sed vario, varia ratione modoque, Et variis etiam perflantibus aera ventis. Quorum qui mediae veniunt de parte diei, Nubesque et nimbos pariunt, coelique calorem. Qui vero ex Scythicis regionibus, horrida gignunt Frigora; ab his fiunt glacies, nix atque pruina, Tempore brumali; sed coelum aestate serenant. Fert Zephyrus flores, terramque virentibus herbis Vestit, dans auibus cantum, siluisque decorem. Eurus plerumque est bonus; at quandoque procellas Concitat ingentes, terris pelagoque timendas. Hos ventos vel Dii aerei vel sidera mittunt. Saepe etenim, quum thesauros tellure latentes Vult auferre magus, vel consecrare libellum, Vel magico ritu quemquam sibi subdere Diuum, Audiui exortum ventum subitamque procellam Aut sata strauisse aut haerentes vitibus vuas. Materiam ventis praebet vapor ortus ab undis. Causa mouens ipsos Dii sunt, quibus aeris est ius. Verum haec non sapiunt vulgo, neque talia vulgus Credere vult. Quid tum? gemmas ne apponite porcis; Credite vos docti, quibus est mens altior, esse Non solum in coelo, sed in aere plurima Diuum Millia, qui ventos tempestatesque ciere, Et tonitrus facere et detrudere fulmina possunt. Non tamen esse nego causas alias quoque, nasci Quae faciant ventos: veluti sol, lunaque et astra, Praesertim septem quae vulgo errantia dicunt; Quorum opera exhalans vapor ad diuersa mouetur. Vidi ego, dum Romae, Decimo regnante Leone, Essem, opus a figulo factum, iuuenisque figuram, Efflantem angusto validum ventum oris hiatu; Quippe cauo infusam retinebat pectore lympham, Quae subiecto igni resoluta exibat ab ore, In faciem venti validi, longeque furebat. Ergo etiam ventus resoluta emittitur unda, Dum vapor exhalans fugit impellente calore. Namque fugare solent sese contraria semper. Hac in parte etiam, quam diximus, aeris ima, Apparere solent, regalia fata, cometae, Apparere solet variata coloribus Iris. Hanc radii solis roranti in nube figurant; Illos stella facit de septem errantibus una, Dum sibi subiecto radios impressa vapori, Assimulat caudam, lumenque in nube relinquit. Haud aliter quam quum circumnitet area lunam, Area venturi (ut perhibent) praenuncia venti; Aut cum tres soles lucere aliquando videntur, Nec sunt tres tamen, at subiectae in corpore nubis, Ceu quodam in speculo, solis formatur imago. Sub regione autem crassa imaque aeris, unda est; Vnda inquam Oceani, quae terram circuit omnem, Angustoque freto Herculeas ingressa columnas, Diffundit sese, longe lateque pererrans. Hinc varium nomen sortitur, et hinc mare fertur Aegaeum, Ionium, Tyrrhenumque Adriacumque Et mare Erythraeum et quod Persidis alluit oras. Haec terrae occultas perlabitur unda cauernas, Et fluit ac refluit semper, variumque saporem Accipit; ut varia est tellus, per viscera cuius Transit, sulfureumque a sulfure mittit odorem. Hinc est aeterno quod tempore flumina currunt; Quippe suos repetunt fontes, iterumque marinos Ad fluctus properant, illinc reditura vicissim. Hac abeunt, illac redeunt et aguntur in orbem Assidue vegetantque, ut sanguis corpora, terram; Haec eadem facit unda lacus, crassasque paludes, Nec non perspicuos fontes puteosque perennes. Denique ab Oceano emanat vis omnis aquarum, Quascumque orbis habet. Nymphas hic edidit omnes, Partim sub terra, partim supra ingredientes, Partim etiam nigris de nubibus egredientes. Sed cur est adeo salsum mare? numquid ab ipsa Natura istud habet? non arbitror. At sapor omnis Vndarum a terra causam trahit, inueniuntur In terra siquidem montes salis, hoc tegit aequor, Exugitque salem liquidasque resoluit in undas. Ergo sal, non Sol, causa est salsedinis huius. Nam cur Sol non stagna etiam salsa efficit idem? Nempe illam terrae partem, quae non erat apta Vsibus humanis, nimia salsedine abundans, Natura Oceano substrauit prouida; at illam Quae fuerat melior, quae dignior uberiorque Detexit nobis, nobisque reliquit apertam; In qua sunt montes, colles, cliui, tumulique, Conualles, campi, rupes, fauces, iuga, rura, Siluae, stagna, lacus, fontes, fluuii atque paludes, Oppida parua, urbes magnae, pagi, villae, arces, Saxa, metalla, hominum vitae opportuna tuendae. Huic terrae, illiusque opibus natura Deusque Praeposuere hominem et regem fecere animantum, Quotquot pontus habet, quotquot tellure morantur. Ingeniumque illi ac mentem tribuere; quibus se Praeponat cunctis, terrarumque imperet orbi; Atque Deum agnoscens, illum metuatque colatque. In medio terrae est centrum, quod sustinet ipsam. Nam Deus ad centrum iussit grauia omnia ferri; Nec naturali motu decedere ab ipso Possunt. Atque ideo terra est immobilis, et se Sustinet in medio ac propria grauitate tenetur. Vndique enim ad centrum concurrit prona globumque Efficit immensum et densum solidumque et opacum; Circa quem roseis noctesque diesque quadrigis Sol vehitur; sed nox aduersa in parte creatur; Quippe aliud non est quam terrae atque aequoris umbra. Quae si forte ferit nocturnae corpora lunae, Eclipsin facit et populos terroribus implet, Credentes magico labefactam carmine diuam. Vmbra haec tunc noctes maiores efficit, est quum Distans a nobis sol longius; at breuiores, Quum redit, et Cancri borealia signa reuisit. Causa huius tumor est terrae, montesque superbi, Quos interposuit prudens natura, suis ut Verticibus noctes mutato sidere mutent. Nam quanto magis accedit sol pronus ad austrum, Tanto maiores veniunt a montibus umbrae, Vmbrae, quae abscondunt lucem auroramque morantur, Et spatio breuiore diem procedere cogunt. Tunc spargit glacialis hiems sua frigora nobis, Tunc aestas regna Antipodum decliuia torret. Quum vero sol ad Cancri loca summa recurrit, Tunc nox fit breuior nobis, redeuntque calores. At bruma Antipodas magno tunc frigore torquet. Sic vario cursu variat Sol tempora et annum Quattuor in partes totum discriminat aequas; Circuiensque orbem terrarum seruit utrisque Gentibus, et quae sub terra versantur, et illis, Quae supra atque pari moderamine temperat omnes. Nam sub terra homines etiam sunt, non mare tantum Aut siluae. Neque enim Solem natura diemque Iussisset radios illic diffundere inanes, Et solum seruire feris, generique natantum. Nimirum tellus habitatur tota, nec ullus Est locus aut zona ulla, in qua non viuere possint Mortales, aptasque sibi componere sedes, Sit licet immodicum frigus vel maximus aestus Illic assidue. Natura ubi tristia fixit, Laeta adhibet, miscetque sagax aduersa secundis; Atque ubi fert morbos, medicamina debita gignit. Ergo ubicumque calor nimius reperitur, ibidem Non gelidi montes, non frigida flamina desunt, Non siluae umbriferae et multis cum fontibus amnes, Quae valeant homines tanto defendere ab aestu. Praeterea est illic semper nox aequa diei, Quae solis radios aequato frigore frenat. Vnde fit ut zonam mediam non esse putemus Desertam omnino; multos sed habere colonos, Et proprio ingenio et naturae munere tutos. Zonae etiam extremae, quas non habitarier aiunt, Assiduis niuibus pressas, glacieque perenni, Possunt nempe coli, ut ratio non friuola suadet. Maxima namque locis lignorum copia in illis Nascitur, et fiunt illic hypocausta, grauesque Vestes, ex variis animantum pellibus, unde Calfaciunt se mortales, hiemique resistunt, Et multis arcere modis mala frigora norunt. Congrua nec desunt illis alimenta; cibosque Indigenas partim, partim illuc undique vectos Accipiunt large, et dapibus vescuntur opimis. Non igitur verum est quod quidam Graeculus inquit Vnius tantum zonae partem exiguamque Naturam humano generi tribuisse colendam; At reliquum terrae desertum prorsus ab ipsis Piscibus atque feris dumtaxat semper haberi. Ah foret indignum certe hoc, natura minoris Fecisset nos quam bruta, imperiumque dedisset In terris maius quam homini et spaciosius illis. Quare, si qua fides adhibenda est vera loquenti, Haud dubie tellus tota est habitabilis, et nil Obstat, quin possint mortales viuere ubique. Naturae auxilium in rebus non deficit ullis. Ingeniumque hominis durissima quaeque refringit. Postremo, quoniam ad finem properamus, et hora Iamdudum monet aethereos inuadere Pisces, Propterea exponam paucis, cur terra tremiscat, Quae vis tanta illam quatiat cogatque moueri. Scire igitur licet, innumeras vastasque cauernas Sub terris esse atque illic quandoque creari Ingentes ventos; qui, dum crudelia miscent Praelia, concutiunt terram, nimioque furore Congressi euertunt totas cum moenibus urbes; Donec parte aliqua erumpant facto agmine, et auras Diffusi in vacuas non longa pace quiescant. Gignuntur vero hi venti telluris in aluo Ex fumis, quos vicina trahit ignis ab unda. Quippe ignes in se multos magnosque perenni Tempore nutrit humus (dictu mirabile, sed non Falsa tamen refero). Credet qui viderit Aetnam, Qui scatebras calidarum usquam spectarit aquarum, Et qui vitiferi bene nouerit acta Veseui. Hos agitant ventos qui subterranea regna Dii manes habitant, caecisque morantur in antris. Non etenim nugae prorsus, nec inania verba Sunt, quae de Stygii rebus memorantur Auerni. Nempe locus nullus frustra est; habitatur ubique Sub terris, supra terras, inque aere et igni, In coelo et supra coelum, est ubi regia summi Induperatoris, mundum qui possidet omnem. Musa vale; interea extremum meditare laborem.