CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PALINGEN.zodi-10.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-10.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-10.xml in db pdill0


Capricornus Salue, Atlantiade, Stygia de valle redisti Tam cito? dic, quaeso, quidnam Plutonis in aula Nunc agitur?-Fit rixa ingens ingensque tumultus. -Cur hoc?-Dicam equidem, quanquam festino reuerti Ad superos, tanta est Turcarum Christicolumque Ac Iudaeorum turba illic, ut locus illam Non capiat. Vacui nihil est, sunt omnia plena, Vestibulum plenum, plena atria, regia plena, Templa, domus, plateae, fora, moenia, denique tota urbs, Et campi et colles et frondiferae conualles, Vsque adeo ut sese impellant, trudantque vicissim Calcibus et pugnis et morsibus, aspra gerentes Praelia; nam ferro nequeunt decernere manes, Nec fas est illis iterum succumbere morti. Vix potui transire et Ditis limina adire Per densas umbrarum acies cuneosque coactos Fit via vi; irrumpens aditus, arctissima laxo Agmina, disiciens crebro huius verbere virgae. Tandem peruenio ad nigri penetralia Regis, Quem video tristi efflantem suspiria vultu. Postquam illi exposui patris mandata iubentis Solui Antichristum e cauea, terrasque per omnes Emitti, ut faciens miracula falsa docensque Iam summam aduenisse diem mundique ruinam, Omnia perturbet, pecudes hominesque Deosque: (Imperat hoc etenim fatorum immobilis ordo) "Quaeso, inquam, Pluton, cur sic es tristis?" at ille: "Nonne tibi indignum, iniustum, infandumque videtur, Vos adeo latum coelum immensumque tenere, Quum sitis pauci quumque illuc vix hominum tres, Vel paulo plures, longo post tempore pergant; Et me tam angusto in regno et paruo esse locatum, Quo innumeri veniunt mortales qualibet hora, Omnes Iudaei, Turcae omnes, non tamen omnes Christicolae (fateor), sed certe portio maior Huc huc descendunt? haec ad viuaria currunt. Cur ad nostra magis mittuntur limina? vel cur Ille meus frater, qui possidet aethera, saltem Presbyteros, fratres, monachos non accipit intra Septa poli, sedesque suas et continet illic? Non pudet, hos homines, qui in templis tam bene cantant Quaque die et sacris in turribus aera fatigant, Qui tot tura adolent, tot scortorum miserentur, Qui soluunt alios, sua crimina soluere nolunt, Qui vespillonum funguntur munere et ornant Templa Deum statuis, picturis atque sepulcris, Mittere ad infernas sedes et plectere poenis, Millia quot non fert sitiens Apulia muscas, Pontifices etiam summos nihil ille veretur; Immo iubet cunctis aliis peiora subire Supplicia; unde Erebo miseri clauduntur in imo Atque illic miris cruciatibus afficiuntur. Quare, Cylleni, quum sidera summa reuises, Dic fratri, dic, quaeso, meo, me cuncta libenter Facturum quaecumque iubet; sed consulat idem Regno etiam nostro et nostras non despiciat res, Aut trahat hinc aliquot manes, aut tartara laxet." His dictis: "Faciam" respondi atque inde recessi. Nunc redeo ad superos et me properare necesse est. I felix nostrique memor. Tu, Musa, memento Versiculos dictare mihi; nam charta parata est Et calamus nec scribenti grata otia desunt: Incipe meque doce quali sophus ordine fiat. Principio nasci fausto sub sidere oportet Illum, quicumque est sapiens felixque futurus; Distat enim multum quali sub imagine, quali Sub facie coeli quisquam nascatur, ut aiunt Qui astrorum motus, vires et nomina norunt Et geneses hominum obseruant et fata recludunt. O quam magna et quam miranda potentia coeli est, Quo sine nil pareret tellus, nil gigneret aequor! Coelum est Oceanus, rerum pater; astra, sorores Sunt nymphae; omne bonum in terras delabitur inde Esse igitur sapiens et felix nemo potest, qui Nascitur aduerso coelo stellisque sinistris. Permagni refert etiam, quos quisque parentes Accipiat, quo sit pacto nutritus et a quo Instructus. Nam quos mores puer adbibit, et quas Artes a teneris didicit, retinebit adultus. Illa diu durant animisque tenaciter haerent, Quaecumque a primis nascentes hausimus annis. Ergo sit probus et doctus prudensque magister, Qui puerum instituat cogatque assuescere honestis. Vtque peritus eques, nunc huc, nunc torqueat illuc Indomitum, frenis simul et calcaribus utens; Nec tantum verbis moneat, sed valdius ipsum Exemplis moueat. Quid enim bene dicere prodest, Si malefacta aliud monstrant verbisque repugnant? In primis studeat lasciuis atque scelestis Arcere a sociis; commercia turpia sanctos Corrumpunt mores. Multi hoc periere veneno. Vis tu nosse hominem qualis sit? perspice amicos Illius: associant similes natura Deusque; Cum paribusque pares habitant viuuntque libenter. Valde igitur caueant cum praeceptore parentes, Ne puer aut iuuenis lasciuus et improbus illum, Quem fore felicem ac sapientem gnauiter optant, Moribus obscaenis contaminet: (heu facile omnes Labimur in vitium et facile ad peiora mouemur!) Interea puer hic, quem fingimus, ut sapiens sit, Graecis incumbat libris pariterque Latinis Et quantum potis est, euadat doctus, honestos Perlegat auctores et scripta inhonesta refutet. Indoctum raro esse probum contingit et atras Errorum in tenebras mentem ignorantia trudit. Attamen a studio nimio nimioque labore Abstineat: ne, dum sapientia quaeritur, amens Fiat vel morbum incurrat seseque trucidet. Immodica officiunt, nec longo tempore durant. Interdum genio indulgens animumque relaxans, Et vacet et ludat. Nempe interiecta vigorem Fert requies, reparant tempestiva otia vires. Sed quanquam dignae scitu pulchraeque bonaeque Disciplinae omnes videantur, sunt tamen istae Praecipuae, et quae naturam et quae sidera pandit. Hisce igitur totis incumbat viribus, hasce Perdiscat sophus hic noster, iam grandior aeuo, Inque harum studio grauiores conterat annos, Et simul (ut dictum est supra libroque priori) Culturam exercens animi, iustusque piusque Fiat, et exornet duplici sua tempora lauro. Quam pulchrum est hominem pariter doctum esse probumque Et scire et sapere! insipiens doctrina timenda est. Vt furiosus habens gladium, sic doctus iniquus. Verum non satis est animum curare, bonisque Moribus et doctrina aeque componere, quando Corporis est etiam ratio non segnis habenda. Corpus enim male si valeat, parere nequibit Praeceptis animi magna et praeclara iubentis. Quare danda opera est, ut victus sit bonus, unde Gignatur sanguis purus. Nam noxius humor Plerumque ex prauis epulis per membra creatur. Ebrietas est vitanda, ingluuiesque ciborum; Quippe caput stomachumque grauant, fumisque cerebrum Inuoluunt; stupor hinc sequitur, somnusque diurnus. Parcus edat parcusque bibat vir doctus et aequus. Exercere etiam corpus mediocriter apto Tempore conducit multum, viresque reducit. Segnities robur frangit; longa otia neruos Debilitant, ignaua quies effeminat artus. Praeterea calor immodicus, frigusque cauendum est Atque aer crassus nimium, regioque palustris; Praesertim sole aestiuo, quum Sirius agros Diffindit, viridique canunt sub fronde cicadae. Denique conandum pro viribus, ut bene sanum Sit corpus, praecepta animi ut bene cuncta facessat, Quod facile haud fieri poterit, si dura vetabit Pauperies; opus est nummis vel morte relictis Vel sorte inuentis vel quauis arte paratis. Quippe inopem mala multa pati contingit ubique, Nec sine diuitiis fas cuiquam ducere vitam Felicem. Heu quam saepe gemit rerum indiga virtus! Quam contemta iacet, si sacra pecunia desit! Ille autem diues vere proprieque vocatur, Qui valet ingenio, eloquio, prudentia et arte Atque ubicumque manet, victum sibi quaerit honestum, Et, quamuis loca multa petat, diuersaque longe, Fert sua quaeque tamen secum bona; nec sibi desunt Commoda, quae possint laetam producere vitam; Nec metuit fures nec saeuorum arma latronum; Seque iterum vestit cito, si quando exspoliatur. Vera etenim virtus fortunae cedere nescit. Quaelibet urbs totusque orbis patria esse videtur Egregio fortique viro et bene viuit ubique At virtute carens, quamuis amplissima passim Praedia possideat, quamuis exuberet auro, Non tamen ire potest quo vult terrasque per omnes Currere, diuersos hominum perpendere mores, Diuersos spectare locos et viuere ubique. Quippe domos agrosque suos et scrinia secum Ferre nequit quocumque meat, ne forte latronum Haec rapiat manus aut fallax voret omnia pontus, Mox mendicus egens aliena cibaria quaerat. Sedibus ergo iisdem patriaque moratur eadem, Semper ubi vinum et segetes sua praedia reddunt. Vtque relegatus metuit transcendere fines, Quos sibi praescripsit sua sors et inertia mentis, Vnde videre nequit vasto quae plurima in orbe Fiunt pulcra, suis latebris ut carcere clausus. Proinde sophi veteres subtili indagine quemdam Commenti lapidem, sibi fida viatica cunctis Permansura locis nunquam interitura pararunt, Quo auxilio varias terras diuersaque regna Cernere, et a multis quamplurima discere possent. Quondam igitur tristes implorauere Deorum Numina mactatis de more bidentibus ante: Mercurium in primis, Solem, Lunamque precati, Fuderunt tales puro de pectore voces: "O mundi decus, o Diuum pulcherrime Titan, O quae nocturnas Latonia disicis umbras, O Iouis et Maiae instabilis fugitiuaque proles, Cui datur in varias se transformare figuras, Adsitis placidi et nostras audite querelas. En pauci, quorum mens est sublimis et altum Ingenium, quibus assidue sapientia cordi est, Dum causas rerum et naturae arcana videre Nitimur, immensumque animo metimur Olympum, Pauperie premimur patimurque incommoda multa, Deficimusque fame; interea plebs vilis et amens Cuncta sibi rapit et nummos sibi congregat omnes; Nec nostri quemquam miseret; si poscimus ullam Rem, digitum ostendunt medium et nos ludificantur. Vnde agros fodere aut iumenta strigare coacti, Aut stabulis efferre fimum, vix quaerere victum Possumus et stultis miseri seruire iubemur. Quare, vos Diui, saltem miserescite nostri, (Si qua coelitibus pietas et cura bonorum) Et facilem monstrate viam, qua viuere honeste Et veri latebras inuestigare queamus. " Talibus auditis, Diui aduenere vocati, Responditque prior Phoebus: "Veneranda propago Semideum, coelo digni, superumque fauore, Audite atque animis mea dicta recondite vestris: Hunc iuuenem Arcadium, infidum nimiumque fugacem Prendite, et immersum Stygiis occidite lymphis. Post Hyales gremio impositum Deus excipiat, quem Lemnia terra colit, sublatumque in cruce figat; Tunc sepelite utero in calido et dissoluite putrem; Cuius stillantes artus de corpore nostro Spiritus egrediens penetrabit et ordine miro Paulatim extinctum nigris reuocabit ab umbris, Aurata indutum chlamyde argentoque nitentem; Proicite hunc demum in prunas, renouabitur alter Vt phoenix; et quae tanget, perfecta relinquet Corpora, naturae leges et foedera vincens; Mutabit species paupertatemque fugabit." Phoebus ab his tacuit. Dictis Cyllenius ales Annuit atque eadem praesens Diana probauit. Mox abiere omnes, coeli ad conuexa volantes. Tunc mentis diuinae homines oracula caeca Voluentes animo ancipiti, vix tempore longo Experti multa, et non paruis sumptibus illam Inuenere artem, qua non ars dignior ulla est, Fingendi lapidem aethereum; quem scire profanis Haudquaquam licet, et frustra plebs improba quaerit. Quem qui habet, ille potest, ubi vult, habitare decenter, Nec fortunae iram metuit, nec brachia furum. Sed paucos tanto dignantur munere Diui. Forsan et hoc aliquis roget an deceat sapientem Connubio adstringi et generandae incumbere proli, Atque maritali sese vincire capistro. Quanquam aliqui laudant, tamen hoc (me iudice) sanctis Aethereisque viris non conuenit. Impedit uxor, Natorumque effrenus amor, diuina sophorum Ingenia et mentes contemplari alta volentes. Gaudeat vxorum et natorum amplexibus ille, Qui tantum terrena sapit; crebrosque hymenaeos Aduocet. At sapiens laetetur coelibe vita, Sit castus purusque et mente et corpore. Nam qui Exiguo et raro victu contentus, ab omni Abstinuit venere, orando assidueque pieque, Et contemplando, mentem ad coelestia tollens, Ille Deum crebro visu et sermone fruetur, Et felix fiet prospectabitque futura. Candida virginitas res est gratissima Diuis; Huic sese ostendunt, huic multa arcana recludunt. Contra luxuriam immundam lususque pudendos Odere ac fugiunt detestanturque salaces. Nemo tamen virgo esse potest, nisi cui Deus adsit, Auxiliumque ferat. Donum hoc descendit Olympo, Humanis meritis, humanis viribus impar, Quo sine non poterit sapiens perfectus haberi. Pulchrum etiam scitu est, an conueniat sapienti Horrida Mauortis tractare ferociter arma, Hostilique suam temerare in sanguine dextram, Et sibi pugnando immortale acquirere nomen. Quandoquidem multis virtus, laus, gloria, fama, Maior nulla quidem quam bello parta videtur. O caeci, o miseri, quid bellum pace putatis Dignius aut melius? nempe hoc nil turpius et nil Quod magis humana procul a ratione recedat. Nam ratio et leges si semper ubique vigerent, Nusquam bella forent, pax inuiolata maneret. Iura silent bello, bello lex opprimitur vi. Tunc furor et vitium laxis bacchantur habenis; Tunc praui tollunt cristas et cornua sumunt, Impune occidunt, feriunt rapiuntque, nec ulla Iudicis admoniti formidine cuncta profanant. Pax decet alma hominem, gaudet fera bellua bello. Arma amens amat, arma cupit, quicumque laborem Odit iners et inops, qui viuere luxuriose Vult, quamuis nequeat, non respondente crumena. Proinde animam vendit pretio, seseque periclis Obicit, ut raptis alienis victor ouansque Ad proprios referat praedam et spolia ampla penates. At quicumque domi est diues, vel sufficienter Arte potest aliqua sese nutrire suosque, Militiam refugit pacemque libentius optat, Sit nisi mens insana illi, insulsumque cerebrum. At dices: "Etiam magni Regesque Ducesque Saepe armis delectantur, Martemque sequuntur." Quid tum? nonne etiam magni Regesque Ducesque Delirant saepe et vitiorum peste laborant, Stultitiisque suis saepe urbes exitio dant? Et quum multa habeant, cupiunt plura? omnis auarus, Et si possideat quantum Tagus excipit auri, Pauper, inops et egens tamen est. Hoc ergo furore Reges atque Duces dira impelluntur in arma, Imperiumque sibi miserorum caede lucrantur. Sed quanquam bellum turpe, exitiale, nefandum est, Non tamen utilitatis habet nihil. omnia vafri Fallacesque homines, usurae et fraudibus apti, Agglomerant cumulantque sibi, quo tempore pax est; At quum bella fremunt, miles male parta rapit vi. Tunc merito vulpes ulciscitur ira luporum. Praemia tunc fortes astutis digna rependunt, Parque pari referunt. Variat sic omnia tempus. Praeterea Reges mille artibus atque rapinis, Quum pax est, spoliant populos atque undique nummos Corradunt: unde omnes aurum argentumque voraret Fiscus, ni bellum erueret quod pace latebat, Distribuens multis quantum congesserat unus. Postremo est hominum turba haud mediocris, habetque Nec rem, nec doctrinam artemue fugitque laborem, Dedita nequitiae, prona in scelus, impia et audax. Tales ergo homines, immo umbras, tempore certo Mittit in arma Deus, crudeli morte necandos. Sic genus humanum purgat; multosque per annos Qui remanent, viuunt hilares, hac peste remota; Donec succrescant iterum mala gramina, rursus Euellenda acri bello, gladioque secanda. Tunc iterum immundas despumat Iuppiter ollas, Tunc iterum immissis furiis purgamina verrit. Hic est perpetuus mundi ordo ab origine prima; Has olim statuere vices fata ipsa, Prometheus Quum ferula aethereos in terram detulit ignes, Et quum Deucalion hominum tot millia nasci De lapidum iactu Pyrrha cum coniuge fecit. Ergo decet sapientem uti ratione et amare In primis pacem, pacem complectier omni Conatu ac studio; nisi forte aliquando coactus Pugnet pro patria, pro seque suisque tuendis; Tunc venia est dignus, tunc fit sine crimine bellum; Nam ius fasque sinunt vim vi propellere, fraudem Fraude, velut meritum merito pensare decorum est. Quaerendum ulterius, sapiens an debeat ullam Exercere artem, sibi qua succurrere egenti Possit, si quando infelix patrimonia casus Abstulerit, si quando ferox fortuna malignam Pauperiem intulerit rebus violenter ademtis, Ne mendicus eat, patiens frigusque famemque. Nimirum est aliquid, fieri quod possit honeste A sapiente, iuuet quo se, si cogat egestas. Sit bonus et doctus medicus, medicina parabit Sufficiens lucrum domino, morbosque fugabit. Hanc olim Phoebus coluit, Phoebeius atque Filius; hac sese immortali nomine dignos Effecere; hanc et didicit Chironis alumnus, Quamuis Aecidae, quamuis Nereide natus; Hac fuit illustris Paeon clarusque Machaon, Hippocratesque sibi aeternum quaesiuit honorem. Quid memorem cunctos, quibus haec ars contulit olim Et lucrum et laudem, et demum post funera famam? Egregius medicus mendicus non erit unquam. Adde huc quod plena est occultae cognitionis. Haec florum, herbarum, lapidum secreta recludit; Et, quicquid tellus intra sua viscera celat, Perspicit ac vires naturae prouida pandit, Corporis humani partes considerat omnes, Et reuocat multos regnum ad Plutonis ituros. Ergo quid hac potius sapientem scire decebit? Vt non solum animos possit sanare monendo, Verumetiam membris aegris prodesse medendo; Sic utramque hominis partem tutabitur idem, Sic hominem totum sapiens seruabit ad unguem. Ast ubi iam seros Lachesis nere incipit annos, Et iam canicies foedat barbamque comamque, Tunc ipsum decet in primis requiescere, et usquam Sistere, nec varias ultra percurrere terras, Sed certam sedem, certos habitare penates, Atque ibi degendae vitae opportuna parare, Ne desint alimenta sibi veniente senecta. Interea tamen a turba secedere paucis Contentus sociis debet, solusque frequenter Nocte dieque Deum purgata mente precari, Et penitus sese diuinis contemplandis Dedere, et humanas animo propellere curas. Tunc aderunt Diui secreta in valle moranti, Aut colle, aut nemore umbroso aut in vertice montis Exiguas aedes desertaque tecta colenti. Non adeo tutum est cum multis viuere et urbes Stultorum plenas habitare, interque latrones Sacrilegos, cupidos, rixosos, ambitiosos Versari, fugiat sapiens commercia vulgi; Quandoquidem inuisa est vulgo sapientia, propter Dissimiles nimium mores: contraria semper Se oppugnant semperque sibi aduersantur et obstant. Hinc periere sophi complures, quod voluere, Quando aliquid fieri praue iniusteque videbant, Carpere stultorum mores ac dicere verum; Et quia non poterant ferre et malefacta tacere, Afflicti a stultis interfectique fuere. Quare ne videat sapiens tot turpia, neue Discrimen subeat, dum vera et honesta tuetur, Secernat sese a vulgo studeatque latere, Et socios habeat paucos doctosque probosque; Quanquam illi raro deerit praesentia Diuum. Nam sapiente solent superi gaudere, et ab illo Permittunt sese audiri cernique libenter, Illius et mira pectus dulcedine complent. Felix in terris sapiens et in aethere felix. Ite ergo, o caeci mortales, ite et auaras Cogite diuitias, loculos distendite nummis Per fas atque nefas, digitos onerate lapillis, Aureaque indigno glomerate monilia collo, Et Serum vestes passim ostentate superbas, Perque forum medium tumidis incedite buccis. Ite, inquam, o caeci mortales, sceptra, coronas, Imperia, et demum quicquid temeraria vobis Largiri fortuna potest, nunc pectore toto Affectate; breui tamen haec tam pulchra recedent; Somnia sunt cuncta haec durantia tempore paruo, Quae cito vel vobis sors auferet aut rapiet mors; Quae facile ut fumus, fugiunt nequeuntque reuerti. Ite, ite, o miseri, nebulasque capessite inanes; Quum postrema dies atque hora nouissima vitae Adueniet, tunc tunc vestrarum stultitiarum Nequicquam memores, vos delirasse scietis Et nescisse viam rectam frustraque pigebit. Heu dum tempus adest, errorem agnoscite vestrum; O curuas nimirum animas, o vilia corda, Cur pecudum more in terram tantum aspicitis? cur Nunquam oculos ad sidereas extollitis arces? Ille ille est verus mundus; vera omnibus illic Vita datur, quicumque Deum metuuntque coluntque; Illic nec sorti nec morti est ulla potestas; Diuitiae verae sunt illic deliciaeque Quas pater omnipotens solis sapientibus affert, Quas non ulla potest series abolere dierum. Huc igitur vestros animos intendite, donec Fata sinunt, dum vestra trahunt subtemina Parcae. Nonne hominum vitam tenui pendere capillo, Nonne perire breui mortalia cuncta videtis, Ac veluti fumus tenues vanescere in auras? Quo nunc tot Reges auro gemmisque superbi? Quo tot Pontifices summi, qui se esse putabant Aequales superis, abiere? en foeda sepulcris Ossa iacent, forsanque animas Styx atra coercet, Expulsas procul a felici sede piorum; Atqui ibi dant poenas fastus, scelerumque suorum. Quam vellent nunc, si possent, sua corpora rursus Induere, atque nouis iterum se includere membris, Vt postergatis opibus, regnoque relicto, Vitam agerent puram et sanctam sub paupere tecto, Iustitiaque sua coeli sibi numen amicum Efficerent, ac morte obita fruerentur Olympo! Sed qui sero sapit, frustra sapit. Ocyus ergo Pro se quisque Deo studeat virtute placere, Terrenisque bonis spretis coelestia quaerat. Denique ab exemplo sapientis discite, qui res Humanas parui faciens et commoda vitae Praesentis fugitura breui, bona vera futurae Sperat, et agnoscit Diis ostendentibus ipsis. Talis Apollineo Soractis vertice montis Viuebat sapiens, paucis contentus amicis, Tempestate mea, macer et barbatus in aede Exigua et ferrugineo vestitus amictu, Praestantis vir doctrinae, vultusque verendi, Semotam et cinctam siluis habitabat eremum. Enthea mens cuius, venturi praescia fati, Vera nimis quoties vellet responsa canebat? Responsa antiquis nunquam cedentia Delphis. Huius ego impulsus fama per longa viarum Perrexi spatia ad sacri fastigia montis, Conuenique senem sub aprica rupe sedentem: Qui, postquam acceptam mihi reddidit ore salutem, Suadet ut assideam. Assedi, et simul ista rogaui, Cur sibi tale genus vitae delegerit, et quo Ipse modo possit dura inter tesqua manere, Plurima ubi desunt humanis usibus apta. Tunc mihi vir sanctus respondens, talibus infit; Intra urbes olim placuit mihi viuere, quando Iunior ac rerum ignarus nihil esse putabam Optandum, nisi diuitias et commoda vitae Praesentis, vulgi exempla erroremque secutus. Tunc ego gaudebam turba coetuque virorum, Cumque aliis praeceps in gaudia vana ruebam, Deceptus falsa specie verique bonique. Sed postquam subiit grauior labentibus annis Aetas, accessitque mihi prudentia maior, Coepi hominum mores (diuino numine credo Impulsus) mecum perpendere, et acta notare, Viuendique modos varios examine acuto. Turpia multa quidem fieri et scelerata videbam, Iustitiae superesse nihil nisi nomen inane, Puniri insontes, sontes impune vagari, Virtutem in vitio, vitium in virtute latere, Pauperem ubique premi et meritis plus posse fauorem, Ius venale, fidem extinctam, amissumque pudorem, Omnes artificum corruptas fraudibus artes, Latrones quoque cauponas conducere, ut illic Sopitos melius peregrinos perdere possint. Contemplabar item, multos furtoque doloque Ditatos, licet obscaenos, dignosque capistro, Laudari tamen atque coli, multumque timeri; Imperia indignis committi et honoribus illos Ornari, quibus est hominis dumtaxat imago; Denique auaritia labefactam relligionem, Atque sacerdotes tantum Venerique gulaeque Intentos, lucrum ficta pietate latenter Quaerere, et astute vulgi exhaurire crumenas, Dum pretio coelum reserant et tartara claudunt, Dum iactant se posse animas huc mittere et illuc, Et precibus quocumque velint impellere Diuos. His igitur causis secessi, atque oppida liqui, Tutius esse ratus deserta habitare et in isto Quod reliquum foret aetatis mihi degere monte, Monte, ubi Syluestri est venerabilis ara beati, Et tanti monumenta viri celebrata renident. Quae loca sint quamuis salebrosa et inhospita, sanctis Sunt tamen apta viris, pacem cupientibus, et quos Delectat seruire Deo, mentique vacare, Qui sese aethereis coniungere ciuibus optant; Sed tibi difficile ac mirum fortasse videtur, Me posse has inter rupes et saxa manere, Quo pauci et rari veniunt, ubi plurima ad usum Quae faciunt hominis vitaeque aptissima, desunt: Non tamen est ita difficile aut mirabile, si quem Spiritus afflauit, coeli demissus ab arce, Spiritus ille Dei sanctus, qui pectora purgat, Sublimatque animas moribunda in carne sepultas, Ceu sublimatur subiecti viribus ignis Mercurius, niueumque capit purgando colorem. Spiritus hic mentem illustrat, cor dirigit, aufert Terrenas curas, coelestem inducit amorem, Quo flagrans animus, nil non tolerabile ducit, Nil non ferre potest. Leuis est labor omnis amanti, Praesertim spem aliquam magnae mercedis habenti. Spes et amor duo sunt calcaria fortia, quae nos Audaces faciunt, contemtoresque laboris. Propterea assiduis votis precibusque petendum est, Vt delabi in nos dignetur spiritus iste, Qui cum spe ingenti ingentem producat amorem, Quo mens accensa ascendat sublimis Olympum, Despiciens terras et gaudia corporis huius Friuola, seque Deo quantum pote iungere tentet. Non adeo mirum est igitur, si adiutus ab isto Flamine diuino possum hic persistere, et inter Has cautes duram patienter degere vitam, Quanquam nec victus, nec cultus defuit unquam Hoc in monte mihi, quantum natura requirit, Non luxus. Paucis nempe haec seruantur ad unguem, Paucaque sufficiunt homini virtutis amanti, Qui sibi quod satis est optans, nil caetera curat, Qui mauult animi quam carnis viuere vitam. Nam vita est duplex, (ne tu sis nescius) una Corporis, hanc sequitur stultorum maxima turba, Vulgus iners, plebs insipiens, quae nil sapit altum Egregiumque ignaua colens pro numine ventrem. Haec pecudum propria est, propria est haec vita ferarum. Altera vero animi Diis conuenit atque Deorum Nobilibus pueris, qui ob facta ingentia possunt Vere homines, et semidei heroesque vocari. Tales consueuit rarenter gignere tellus, Tellus iniustis mater, iustisque nouerca. Sed quoniam video te nunc audire paratum, Quaedam de hac animi vita non vilia dicam, Quae debent cuicumque bono intellecta placere. Principio esse hominem non solo ex corpore constat, Verum etiam ex anima; haec vitam viuentibus affert, Haec motum sensumque humana in viscera mittit, Haec tribuit nobis mentem: qua dignius est nil, Per quam multa homines miranda operantur in orbe. Sed multi dubitant an sit mortalis et una Cum membris anima haec pereat, letine sit expers, Et maneat semper nullum interitura per aeuum. Nimirum pars deterior, quae dedita carni est Ac vitiis, Diuum contemptrix, credit et optat Mortalem esse animam, scelerum quia digna suorum Supplicia heu! metuunt, propter quod tartara nollent Vlla dari aut manes usquam reperirier ullos. Sic malefactorum cupiunt euadere poenas. Altera pars hominum melior, qui foeda perosi Crimina virtutis pulchro stimulantur amore, Esse putant aeternam animam nec morte resolui, Vtque putant, vellent, quod praemia digna bonorum Expectant operum, et sperant post fata salutem, Et promissa sibi melioris munera vitae. Vtra igitur potior sententia? nonne bonorum? Nimirum in dubiis ea semper opinio debet Praeferri, quaecumque placet melioribus, et quam Egregii sanctique viri plerumque sequuntur. Tutius est haerere bonis quam credere iniquis. Non quot, sed quales aliquid dixere, notandum est. Quare cum paucis iustis te credere praestat Morte carere animas, quam multorum iniustorum Iudicio inniti, et nullos concedere manes. Sed magis ut credas, etiam hac ratione docebo Esse immortales animas. Nam si Deus id quod Est melius, semper facit (ut sapientia dictat, Vtque fateri omnes debent iustique piique) Haud dubie aeternas animas fecisse putandum est. Quandoquidem longe est melius has viuere semper, Quam cum carne una extingui in nihilumque reuerti. Quod sic ostendo; si mors animas quoque delet, Si non vita datur nobis nisi corpore in isto, Censeri iniustus poterit Deus, atque vocari Improbus; innumeros etenim florere videmus Diuitiis opibusque et honoribus imperiisque Ignauos homines, indoctos atque scelestos, Qui peccant impune, ac laeta sorte fruuntur. Contra saepe bonos aduersis casibus, atque Paupertate premi, et contemtam ducere vitam. Aut igitur Deus est iniustus, talia qui fert, Aut sua post obitum partitur munera cuique, De vita tractare animi, quae coelicolarum Nos similes reddit, per quam affectamus Olympum. Sed quoniam apparent melius contraria, quando In conspectu ambo adsistunt, et iuncta cohaerent; Proinde operae pretium est de vita corporis ante Dicere, quae in terram nos detrahit aethere ab alto, Brutorumque facit similes, contraria menti. Hanc igitur vitam viuit, quicumque superbos, Sit quanquam virtutis inops, venatur honores, Et laudes captare studet ventosus inanes, Tantum oculis hominum cupiens utcumque placere; Et qui diuitiis virtute aut fraude parandis Inuigilat nimis, et totum cor fixit in illis, Talpa bipes, alta semper tellure sepultus, Aspiciens nunquam sublato lumine coelum, Et qui luxuriae atque gulae deuinctus amore, Illecebras carnis sequitur, spretoque pudore In Venerem praeceps fertur ventremque saginat Demens, ut vermes maiori funere pascat. Omnes hi turpes et vero nomine possunt Carnales homines a carnis amore vocari, Quorum vita parum a brutorum sorte recedit. Contra qui humanas laudes, terrenaque prorsus Gaudia contemnit, viuens casteque pieque, Spiritualis homo fertur: nam spiritus eius, Corpore iam domito victaque libidine, liber, Imperat, et summa capitis dominatur in arce. Ergo vita animi est, in primis ponere turpi Frena voluptati, et ventrem Veneremque domare, Subdere spiritui carnem, contemnere quicquid Nascitur in terris, solique insistere coelo, Coelum optare, et amare omni conamine coelum; Illic spirituum patria est, sedesque bonorum, Illuc contendunt animae post funera iustae; Illustres animae, illustri virtute nitentes, Aeterna in luce aeterna mercede fruentes. Praecipue mentem studiis exerceat, illos Perlegat et libros avide, qui vel de anima vel De Diis, de misera vitae huius conditione Tractant, de morte aut aliis de rebus honestis. Spiritualis homo et sapiens his nocte dieque Sedulus incumbat scriptis, et talia saepe Gaudeat audire atque loqui secumque volutet. Autores vero turpes, et turpia vitet Colloquia. Heu quantum bona mens corrumpitur istis! Lectio nimirum esca animi est, quae si bona prodest, Si mala sit, non parua solet dare damna legenti. Non secus atque malus cibus est damnosus edenti. Quae seruanda licet sint omnia, nil tamen est quod Plus hominem a vili carnis secernat amore, Plusque Deo admoueat, quam non raro meditari Vitae huius miseram sortem, quae tam breuis et tot Plena malis quum sit, mihi mors, non vita videtur, Immo aliquid peius morte. Ecquis non videt? ecquis Non adeo sentit quantum sit fellis ubique? Singula si excutias, sincerum comperies nil. Omnibus infudit rebus natura venenum. Plurima habent geminas facies; foris alba, sed intus Nigra, suo fallunt oculos spectata colore. Si tamen est quicquam in vita hac pulchrumque bonumque Fumi instar, nebulaeque fugit; reuolubile tempus Nil sinit esse diu in terris, vana omnia reddit Atropos, et fastus hominum conculcat inanes. Heu quam cuncta abeunt celeri mortalia cursu! Quam fluxa atque fugax humana est gloria, bullae Persimilis, quae olim summa turgescit in unda, Mox perit, et vento exiguo dispulsa fatiscit! Hora breuis bona cuncta rapit, tunc fabula restat; Hic fuit, hic fecit, pugnauit, vicit, amauit, Regnauit, gentes domuit, populosque subegit, Composuit libros. At nunc ubi talia? nusquam. Ipse ubi nunc? nusquam. Quid nunc? nihil. Aut abiit quo? In ventos. Heu heu nugae, et mera somnia sunt haec, Quaecumque in terris pulchra et miranda videntur! Quid mihi cum Fuit aut Fecit? nempe Est valet unum Plus quam mille Fuit. Verum hoc Est utitur alis, Transuolat, et secum nostros abducit honores. Haec igitur meditari et pertractare frequenter Qui solet, ille huius mundi deponit amorem, Et facile exosus terram, suspirat Olympum; Praesertim si etiam secum bene cogitet idem, Corporis humani quam sit miserabilis, et quam Sordida conditio, fragili quod carne coactum, Contextum duris ex ossibus et cute tectum, Faecibus immundis plenum est et sanguine foedo, Semper sordescens, nisi semper proluat ipsum Abstergatque frequens cura, instaurando nitorem. O vas, hospitiumque animi illaetabile, per quod Tot morbos patimur, per quod tot rebus egemus! O vestis grauis, o carcer viuumque sepulcrum, Suffocans mentem ac sensum, inuoluensque tenebris ! Vnde hominum generi tanta ignorantia adhaeret! O terra in terram citius reditura, breuique Vermibus aptam escam in tumulo gratamque datura! Quam miser est, quicumque tui seductus amore Veram animi vitam et coelestia dona relinquit, Dum tibi plus aequo indulgens tua commoda tantum Sectatur, curatque parum iustumque piumque, Nec putat esse aliam quam hoc vili in corpore vitam, Demens atque sui oblitus, patriaeque prioris; Vnde has in tenebras et tristia regna recessit, Vt carne inclusus misera miser efficeretur. Omnis enim qui corporeo stat carcere clausus Spiritus, et membris terrenis consociatur, Est miser haud dubie; donec soluatur ab illa Compede, et aethereas redeat iam liber ad oras; Ni forte impediat vitiorum pondus euntem, Et teneat pressum in terris aut aere in imo. Nil etenim immundum patitur purissimus aether, Nec praui aut stulti coelestia limina tangunt. Haec dum vir sanctus loqueretur, finierat sol Pene diem lasso iam curru et iuxta aderat nox, Paulatim inficiens atro velamine mundum. Discedo, et Romam versus vestigia duco. Dumque iter inceptum perago, iam Cynthia pleno Orbe micans claram reddebat lumine noctem. Ibam igitur solus, meditans audita. Sed ecce Tres comites haesere mihi, quos forte repertos Affatus blande, quo vellent ire rogaui. Romam, dixere. Interea me conspicit unus, Nomine me appellans: unde is nunc, inquit. Ab illo, Respondi, sapiente, manet qui in vertice summo Rupis Apollineae. Subrisit protinus ille, Atque ait: "O demens, reperiri qui sapientem Posse putas quemquam in terris. Sapere ille videtur, Qui minus est aliis stultus, licet insipiens sit. Conuenit haud dubie solis sapientia Diuis; Quorum de numero sumus hic tres. Namque ego dicor Sarracilus, verum hic Sathiel, hic Iana vocatur. Quamuis humanam videamur habere figuram, Dii sumus, et lunae contermina regna tenemus. Namque illic habitat Diuum ingens turba minorum, Est quibus imperium telluris et aequoris alti. " Talibus auditis stupui, coepique timere; Me tamen audacem ostendens, tectoque timore, Cur Romam peterent, quaesiui. Tunc ait ille, "Est socius nobis illic qui dicitur Ammon, Hunc sibi seruitio adstrictum, magicaque coactum Arte tenet iuuenis quidam, cui Narnia tellus Est patria, Vrsinique colit qui praesulis aulam. O quanta est hominum generi concessa potestas? Coguntur Diui. Vobis hinc scire licebit Diuinas animas vestras et morte carere. Nam si nil vestri superesset, si moreretur Vestra anima, ut corpus moritur, quid iuris haberet In superos tam vile animal, tam friuola imago? Si foret in vobis nil sanctum, quomodo Diui Tanti hominem facere aut homini succumbere possent? Ipse etiam quandoque fui seruire coactus Germano cuidam, Crystalli in corpore clausus; Sed me barbatus tandem fraterculus illis Exemit vinclis, et fracto carcere fugi. Romam igitur petimus, cupientes soluere duro Seruitio socium, si qua est via; deinde ut ad Orcum Romanos quosdam proceres hac nocte trahamus!" Haec dicente illo, flauit leuis aura repente. Tunc Sathiel ait: "O socii, iam noster ab urbe Remisses remeat; praecedens indicat aura." Non vanus fuit hic sermo; namque ilicet illic Egregius iuuenis Remisses adstitit. Omnes Aduenisse illum gaudent, laetique salutant Atque rogant, quidnam Romana ageretur in urbe. "Cuncti luxuriae atque gulae furtisque dolisque Certatim incumbunt, nosterque est sexus uterque, Respondit; sed nunc summus parat arma sacerdos Clemens Martinum cupiens abolere Lutherum; Atque ideo Hispanas retinet nutritque cohortes; Non disceptando, aut subtilibus argumentis Vincere, sed ferro mauult sua iura tueri; Concilium valeat, valeant commenta Lutheri, Pontifices nunc bella iuuant, sunt caetera nugae; Nec praecepta patrum, nec Christi dogmata curant. Iactant se dominos rerum, et sibi cuncta licere. Cui vis est, ius non metuit, ius obruitur vi. Sed nos hinc socii lucrum speramus, et inter Tot caedes multorum animas ad auerna feremus. " Sic ait; et mox inter se nonnulla locuti, Decedunt et me solum tristemque relinquunt. Namque ubi Sarracilus nullum dixit reperiri In terris sapientem, extemplo pectora tristis Inuasit cura, et coepi sic voluere mecum; Ergo nequicquam petitur sapientia nobis? Laudatur frustra, frustra speratur, et ipsis Coelicolis tantum conceditur? ergo necesse est Hac misera in vita mortales desipere et omnes Ridiculosque esse et spectacula tradere Diuis? O humanum genus infelix, o effrena parentum Luxuria, et natos gignendi infanda libido! Quid tandem facitis? stultos miserosque creatis. Mas puer est natus; laeti celebrate choreas, Fundite vina, epulas festiuis addite mensis. Sed mox ille puer fiet stultusque miserque, Aut cito pallentes moriens migrabit ad umbras. O mens caeca hominum et venturae nescia sortis! Mortales miseri laetantur saepe dolendis. Haec igitur mecum meditabar, tristitiaque Plenus paulatim hospitium requiemque petebam. Namque oculos iam somnus iners et crura grauabat. Haec sint de sapiente satis. Deponere fessam Musa chelyn par est, et raucis parcere chordis. Interea mundi autorem dominumque precemur, Vt nos clementer permittat, quae duo restant Sidera Zodiaci cantando absoluere nostri. Sunt maiora etenim dictis dicenda, timetque Mens mea tam tenuis mysteria tanta referre. Naturam Hydrochoos noster scrutabitur omnem.