CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PALINGEN.zodi-08.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-08.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-08.xml in db pdill0


Scorpius Cur tam diuerso mortalia tramite pergant, Haec in honore aeuum ducant feliciter, illa In tenebris iaceant multo vexata labore, Pieri pulchra, doce: tibi enim fas nosse Deorum Consilia et rerum causas aperire latentes. Sunt qui cuncta putent caeco contingere casu, Nec mundum ratione regi, quod plurima cernunt Indignis decorata bonis et plurima contra Indignis agitata malis, discrimine nullo Prudentes iustosque premi, regnare scelestos, Virtuti vitium praeferri et templa cremari Fulminibus, prodesse etiam sua crimina multis. Talia quum fieri videant, pars maxima credunt Aut non esse Deos aut illos spernere quicquid In terris fiat, solique incumbere coelo. Hinc temere incertoque aiunt ferri omnia casu. Ast aliqui tibi dant regimen, Fortuna, vocantque Te dominam rerum mortalia sceptra tenentem, Instabilique rota versantem cuncta proterue; Erexitque aras tibi quondam ignara vetustas, Et cecidit votiua tuis saepe hostia sacris. Non desunt quoque qui committant omnia fatis, Et credant certis fatorum legibus orbem Disponi atque regi, aeterno stabilique putantes Ordine, ceu choreas et pompas, cuncta moueri, Cuique suas partes tribui, ac si fabula agatur, Quas implere opus est, dum totum transigat aeuum. Vtilis est certe et pulcherrima, difficilisque Quaestio nec nostris praetermittenda Camoenis. Nunc igitur primum dicamus, quod sine causa Esse potest nihil aut fieri, sed causa necesse est Vt sub effectu distet diuersaque res sit; Quandoquidem nil se gignit, nil prouenit a se, Nilque sui causa esse potest. Ergo infinitus In causis processus erit? minime; sed oportet Nimirum esse aliquid primum, a quo maximus ordo Causarum incipiat, qui a summo tendit ad imum. Hanc igitur seriem causarum dicimus esse Fatum; quod Deus ipse semel quasi fatus, ut ista Omnia sic fierent, decreuit lege perenni. Sed quo quaeque magis causa est contermina primae, Et vicina, hoc est aliis mage digna potensque, Subiectasque sibi mouet ac dominatur eisdem. Ens primum causa est et non effectus; at imum Effectus tantum debet, non causa vocari. Quae media existunt, his nomen adhaeret utrumque. Quod si causarum non esset nexus et ordo Perpetuus, si alia ex alia non pendeat, ac si A summo iunctis nodis ducatur Olympo Longa catena, usque ad nigri regna infima Ditis, Quod dictu absurdum est, plura uno prima dabuntur Principia, et causae primae multae inuenientur. Tunc discordabunt inter se ac magna ciebunt Praelia tot reges, quia regni summa potestas Non patitur plures; sic mundus non erit unus Nec pulcher; namque est ordo pulcherrima rerum. Sed dicet fortasse aliquis, descendere ab uno Principio rerum summo plures simul inter Sese distinctas causas, ut solis ab orbe Plures emanant radii discrimine quodam Disiuncti, quorum non hic dependet ab illo, Sed pariter cuncti a fonte egrediuntur eodem; Sic non esse opus ut pugnent seseque vicissim Impediant; siquidem via non est omnibus una. Non modus hic malus est, non haec sententia multum Displicet, at forsan vera est; tamen aspiciamus Interius, procul excussis a mente tenebris. Quippe humana nequit mens lucem attingere veri Tam cito, tam facile et falli solet ipsa frequenter. Hinc tam diuersae sectae et contraria dicta. Hic ait, ille negat; propria est ita opinio nobis, Vt Diuis ratio: certi mortalibus est nil. Ergo si plures causae sunt immediate A prima (ut dictum est) quaero an sit quaelibet aeque Perfecta; haud ullus tunc ordo patebit in illis. Namque ubi nil primum, et nullus gradus aut discrimen Cernitur, ordo illic poterit quoque nullus haberi. In quouis genere inuenies primum, mediumque, Nec non postremum: genus est absque ordine nullum. At si non aeque perfecta est quaelibet, ergo Imperfectum aliquid Deus efficit? hoc mihi dictu Difficile est: aliis possum concedere causis. Quare unus primae causae tribuatur et idem Optimus, atque omni perfectus parte putetur Effectus: reliquas autem, quo quaeque recedit A prima magis, hoc plures, minus at perfectos Crediderim facere; ut plures quoque gignere fructus Arbor non bona consueuit, sed deteriores. Semper plura bonis mala sunt et tristia laetis. Verum inter causas quo quaeque potentior atque Altior est, hoc et vitae et rationis habet plus, Simpliciorque eadem, magis et substantia pura est. Inferior contra quaecumque est debiliorque, Possidet illa minus vitae, minus et rationis, Sed concreta magis, magis a substantia abhorrens. Quod patet in terris ubi paruo tempore durant Omnia, ubi ratio apparet vix ulla, ubi purum Nil est, sed multis ex rebus omnia constant. Mista et composita in terris sunt cuncta, videri Vt nusquam possit substantia; quin nihil ipsa Penditur hic, solis honor obtingentibus illi est; Conditur illa intus caecis abstrusa latebris. Hinc est quod pluris bona corporis ac fortunae Fiunt quam virtus animi; substantia namque est Ferme hominis virtus; at in hoc substantia mundo Exulat; illi etenim patria et domus et sua sedes Coelum: ubi habet fidos comites verumque bonumque. Hoc igitur pacto ex causis contexitur orbis, (Vt dictum est) seruans aeterno foedere cuncta; Nec talem, nisi forte Deus, soluisse catenam Vlla potest vis, aut series immensa dierum. Ex his quicquid erit vel nunc est vel fuit olim, Exoritur causis, vires quibus omnibus ipse Rex superum, certis metis et tempore certo Constituit certisque modis procedere iussit. Atqui non nescire opus est, concurrere plures Interdum causas, ut quicquam fiat ab illis. Contingit tamen haud temere hic concursus, et ista Mistio causarum; sed fatorum ordine certo Cuncta meant; certis subiecit legibus omnia Omnipotens ille astriferi faber amphitheatri, Mensuramque dedit rebus, quascumque creauit. Quare non verum est quod nonnulli asseruere, Esse nihil certi in rebus, contingere casu Omnia, nec curare Deum mortalia quemquam. Errant nimirum quibus haec sententia adhaesit, Quandoquidem casus nihil est, nisi opinio quaedam Futilis, haud multum distans ab imagine somni; Quicquid Aristoteles vel quiuis dicat, eorum Dicta nihil moror, a vero quum forte recedunt. Saepe graues magnosque viros famaque verendos Errare et labi contingit, plurima secum Ingenia in tenebras consuerunt nominis alti Autores, ubi conniuent, deducere easdem; Tantum exempla valent, adeo est imitabilis error. Nemo putet sibi me addictum. Mihi flectere mentem Sola solet ratio, ratio dux fida sophorum est; Hanc scrutator amet veri, imprimisque sequatur. Quod vero casus nil sit, me credere cogit Ipsa rata atque potens ratio. Nam si omnia certis (Vt dictum est) causis, certo ordine, tempore certo Supremi iussu rectoris progrediuntur, Quo sit perfectus mundus, ne noxius error Tantum soluat opus, quam sedem casus habebit Ambiguus, varius, Vertumnum et Protea vincens? Vt vacuum, sic et casum natura recusat. Incertum in mundo nihil est, sunt omnia certa, Ipse Deus, natura, aether, elementa et ab illis Quicquid vel factum est vel fit vel fiet in aeuum. At si quid foret incertum, non omnia certe Mens sciret diuina, aliquis cadet error in illam; Quod dictu absurdum est. Nam qui facit omnia nouit Omnia nilque potest ipsum ulla ex parte latere. Quanquam aliqui dicunt, quod si mortalia nosset Aetherei mens illa patris, vilesceret. Atqui Errant; namque malus nemo est, quia non bona nouit, Nec vilis, quia non pretiosa intelligit; albus Non fit proinde aliquis, quod rem bene percipit albam; Nec sol deterior, quoties illustrat iniquos; Nec quia forte lutum radiis ferit, est ideo ipse Foedus; non sordet lumen, quum sordida tangit. Sic non vilescit quum vilia forte capit mens: Imo decet nouisse malum, at fecisse nefandum est. Ergo Deus nil ignorat, scitque omnia quae sunt Quaeque fuere olim, et quae mox ventura supersunt; Quae nisi certa forent, sciri non posse fatendum est, De certis etenim tantum ipsa scientia habetur. Quinetiam vates, referunt si quando futura, Praedicunt certosque dies et nomina rerum Certa canunt; quod non fieret, nisi quaeque futura Certa forent, veluti quae sunt, quae et praeterierunt. Attamen hic fieri casu nonnulla videntur; Vt si imbrex deiecta alto de culmine tecti Vi Boreae quemquam feriat vel siquis opertos Thesauros reperit, puteum dum defodit alte; Talia nimirum casu contingere vulgus Autumat. Ast eadem non est sententia nobis. Nam, licet eueniant praeter spem talia multa Incertis nobis atque imprudentibus, ergo Propterea in rebus debemus ponere casum? Nostrum scire quidem aut nescire nihil variat res. Non est proinde ignis calidus, nix alba, nitens sol, Quod scimus sic esse; immo magis ordine verso Nascitur ex ipsis humana scientia rebus; Atque ideo scimus sic esse, quod ipsa ita res est; Et mens nostra potest falli, non res; ego de re Nunc loquor et quaero an casus dominetur in illam. Nec mihi nunc curae est fieri rem necne sciamus. In nobis igitur tantum, non rebus in ipsis Est casus: quoniam fieri casu illa putamus, Quorum causa latet nos ipsis cognita Diuis. Omnia certa igitur; nam motu semper eodem Versatur coelum atque eadem nascuntur eisdem Seminibus semper semperque elementa tenorem Ipsa suum seruant; et partes annus easdem Semper habet; siquidem post ver feruentior aestas Extemplo subit, hanc pomis comitatus et vuis Autumnus sequitur, post quem sua frigora secum Ducit hiems, gelidisque Aquilonibus omnia torpent. Non herbae mutant vires; animalia semper Ex iisdem constant membris et moribus iisdem. Nec fieri aut errore aut casu monstra putandum, Quum certas habeant causas, ut tristia monstrent; Vnde illis nomen, quare et portenta vocantur. Sponte sua haec natura facit, quae saepe iocatur Informes edens partus, ludicra creando; Vt pictor, qui causa animi quandoque figuras (Sit licet ipse opifex bonus egregiusque magister) Gibbosas, naso ingenti, labroque tumenti, Pingit, digna satis vano spectacula vulgo. Ergo cuncta modo quum fiant semper eodem, Rarus et instabilis casus nil iuris in orbe Prorsus habet, quem summa Dei sapientia torquet; Vt facile agnoscet qui, quam miro ordine, quamque Perpetuo, quam concinne et bene machina mundi Condita sit, secum reputet, quam membra animantum Sint propriis aptisque locis disposta, suisque Vtilia officiis et conuenientia pulchre, Quam nihil incassum faciat natura Deusque. Qui secum haec reputat, non casu, sed ratione, Consilio iussuque Dei fieri omnia dicet. Sed numquid fortuna regit mortalia, sicut Non pauci credunt? pulchrum et laudabile scitu est Hoc quoque; quare animi vires huc flectere oportet. Ipsa tamen fortuna prius cognoscere quid sit, Est operae pretium. Hanc prisci coluere, putantes Esse Deam quandam terris, coeloque potentem; Atque illi struxere aras et vota tulere. Ast ego non reor esse Deam, nec coelicolarum Foemina vel mas est quisquam. Nam sexus ab illis Prorsus abest; nec gignuntur nec morte teruntur, Vt quidam cecinere olim, fortasse putantes Esse Deos nostri similes. O pectora caeca! O capita Anticyrae succis curanda meracis! Creditis esse Deos, ut nos? thalamosque Dearum Ingressos blando compressu gignere prolem? Ergo Deum quendam potius dicamus, et imum Degeneremque ideo terrae pelagique tenentem Vilia regna, ubi tot sunt crimina totque dolores, Tot pestes, ubi nil tutum; namque insidiarum Omnia sunt plena et fraudum; Deus iste vocatur A Christo et Paulo princeps mundi huius; eundem Laurigeri appellant Ditem ac Plutona poetae, Qui stultis fauet atque malis, insontibus asper. Haec domus, haec sedes, haec tali digna tyranno Regia, quem vulgo Fortunam dicimus. Atqui Omne malum est infra lunam: nox atra, procellae Terribiles, frigus, calor, importuna senectus, Pauperies malesuada, labor, dolor, improbitas, mors Supra autem lunam lucis sunt omnia plena, Nec non laetitiae et pacis; non tempus et error Et mors et senium est illic et inutile quicquam. Felix, o nimium felix, cui sedibus illis Tam pulchris et tam iucundis, tamque beatis Viuere concessum est supremi munere Regis! Caeterum opinantur quidam plenum esse Deorum Mundum hunc et multos ipsorum degere vitam Aeris in campis latis, quos daemonas Argi Indigitant, curamque hominum gerere atque animantum Quotquot alit tellus et nauifraga Amphitrite, Arbitrioque suo bona vel mala tradere, honores, Gaudia, diuitias atque his contraria. Quare Grande operae pretium est, illis utcumque placere, Quod fieri et sacris et carmine et arte magorum Censent nonnulli ac nobis (modo rite vocentur) Apparere aiunt nostrisque adsistere votis, Nilque homini melius contingere posse, nihilque Dulcius in vita quam conuersarier istis Cum Diis, praesentes affari, audire loquentes; Quod certe paucis mortalibus arbitror esse Concessum: iustis tamen et qui desidiosae Illecebras carnis, lasciuaque gaudia temnunt, Terrenasque abigunt curas, coelestia tantum Mirantes, tantumque pium rectumque colentes. Quanquam etiam sunt qui credant, hos daemonas inter Esse malos quosdam, atque malis parere, coactos Carminibus magicis, fierique hoc plurima pacto Turpia. Nil moror hoc, nec nunc locus: ultima solis Sidera, squammosis radiantia fratribus, istud Forsitan expedient, ubi de Diis plurima dicam, Si Deus ipse volet, qui nunc mihi carmina dictat. Missa ergo haec faciamus. Ego vix credere possum, Esse Deum quemquam prauum. Sapientia nunquam Peccatum parit; at contra est inscitia mater Erroris, culpae et sceleris. Mihi nemo videtur Sponte malus; vult namque bonum sibi quaeque voluntas Semper, iudicio nisi falso decipiatur. At daemon sapit, id nomen si conuenit illi. Verum utcumque sit, aut terras fortuna gubernet, Daemones aut ipsi humanas moderentur habenas, Nil extra fatum est, metiturque omnia summi Mens Regis, cuius sine numine fit nihil usquam. Sed dubium ex dictis oritur, nodusque profecto Difficilis, qualem Alcides vix aut Macetum rex Solueret; hoc multorum animi turbantur et haerent. Nam si cuncta iubet fatum et fieri illa necesse est, Libera non nobis, non Diis est ipsa voluntas, Tollitur arbitrium prorsus, nec praemia virtus, Nec poenas vitium (quod dictu est turpe) meretur. De Diis non locus est nunc dicere; sed speculemur De nobis quid sit, deque his quae subdita nostro Sunt generi, et possunt humana luce videri. Dico igitur quod in his, quae sub ditione locantur Fortunae, nihil est sine fati numine nobis. Diuitiae siquidem, solatia, gaudia, honores, Imperia ex alto veniunt: nec nostra voluntas Haec tribuit. Quis enim nollet sibi talia? sed nil Velle iuuat, potiusque nocet, si fata repugnant. Quam multi fatis inuitis tendere sursum Conantur magis atque magis, sed ad ima recurrunt Semper, et augescunt fato aduersante ruinae! Contra illi, quibus astra fauent, ullo absque labore Nec sperata quidem, sed sponte oblata frequenter Commoda percipiunt; quorum Rhamnusia rete, Dum stertunt, multo distentum pisce reducit. En aliquos claro de patre ac diuite nasci Cernimus, atque frui primo cum lacte repertis Deliciis, et nutriri in fastigia rerum, Vt praesint aliis, indigni saepe, regantque Ipsi oculis capti luscos, viuantque licenter. Ast aliqui obscuris miserisque parentibus orti, In poenam et lacrimas, magnum cassumque laborem Assidue tolerant, nullaque expellere possunt Sedulitate famem, semperque in sordibus haerent. Quis neget haec fatis contingere damna sinistris? Sunt formosi, agiles, robusti corpore multi; Multi etiam turpes, aegri, imbellesque creantur. Vnde istud? numquid meritis aut crimine nostro, Aut nostro arbitrio fieri dicemus? ab ipso Nimirum haec veniunt mortalibus omnia fato. Denique ius rerum nostrarum et corporis huius, Fatum habet; est penes hoc etenim genus horaque mortis. Hic laqueo, hic ferro, hic flammis, hic frigore, hic undis, Ille fame, ille cibo moritur; multique dolore, Aut morbo aut casu intereunt senioue fatiscunt. Certa dies leti est cunctis, discrimina nulla Aetatis; nec fas viuendo excedere metas, Praescripsit tetrici quas cuique potentia fusi. Sic periit scirpo magni laudator Achillis. Sic olim, dum Trinacriis spatiatur in oris Aeschylus, occubuit valido testudinis ictu. Sic passae, Anacreon, te granum perdidit vuae. Heu quot habet mors saeua vias artesque nocendi! Quo magis esse procul credis, magis imminet. Vnde Certius est quam mors, quam mors incertius est nil. Nonnulli tamen, astrorum qui noscere vires, Et magni secreta poli pertingere possunt, Fatidici vates etiam, qui, numine pleni Nescio quo, ventura vident, praedicere mortis Saepe solent genus atque diem, quia certa futuri Natura est veluti praesentis praeteritique: Certa (inquam) in causa prima causisque secundis, Quae nexu longo a prima extenduntur ad imam. Ast animi quae sunt bona vel mala numquid ab ipso Proueniunt fato? ingenium ac doctrina videntur Hinc manare: etenim poterit quis discere, si non Polleat ingenio ac vires natura ministret, Si fortuna obstet vel prauo corpore languor? Hic rhetor, sophus ille, alius mysteria Diuum, Sidereasue plagas quaerit; sunt et quibus unda Castaliae vili cum paupertate bibatur, Et placeat cognata fami dulcissima fama. Haec studia unde fluunt? a rerum praeside fato. Hinc omnes artes et munia diffunduntur. Diuersis etenim gaudet natura ministris, Vt fieri diuersa queant ornantia terras; Nec patitur cunctos ad eandem currere metam, Sed varias iubet ire vias variosque labores Suscipere, ut vario cultu sit pulchrior orbis. An vero mores fatum vel nostra voluntas In nobis pariat, permagni inquirere refert; Nec paruus labor est hac in re tangere verum. Arbitrii certe remanet quota portio nostri? Actum est de nobis, libertas prorsus ademta est Humano generi, si fati summa potestas Esse malos cogat nos inuitique trahamur In scelus et nulla liceat ratione reniti. Quare operae pretium est huc totam intendere mentem, Et, quantum Deus ipse sinit, verum excutiamus. Principio arbitrium quid sit nos dicere oportet. Arbitrium est, homini data libera et ampla potestas Ab Ioue, quae libeant iusta aut iniusta sequendi; Non ideo tamen ut peccet virtute relicta, Sed contra, ut vitium vitans incumbat honesto. Nam malefacta nocent, laudem benefacta merentur. Quaerendum ulterius, numquid sit in omnibus aeque Arbitrium? numquid quocumque in tempore duret? Non certe in pueris, nec in illis esse videtur Quos animi vehemens nimium vel corporis angit Morbus, vel quorum sopor occupat altus ocellos: Quandoquidem somnus mortis perhibetur imago. Quare si verum subtili indagine quaeras, Inuenies paucos inter tot millia, qui se Arbitrio moueant et libertate fruantur. Aetatis culpam mitto, puerilibus annis Ignosco, et veniam damus his quoque lumina quorum Letheus pressit sopor aut quos feruida torret Febris vel morbi stimulat vis durius aequo. Magna quidem turba haec; sed longe maior eorum Longe et deterior quorum mens oblita foedis Criminibus, morbisque animi labefacta recedit A ratione procul rectoque a tramite vitae. Numquid habent isti arbitrium? aut dicenda voluntas Libera in his? nempe ambiguum est, multique negarunt. Vnde aduertendum, quod liber solus haberi Debet qui recta regitur ratione, nec ullo Vincitur affectu, nec ventorum impete vasto Fertur in undifragos scopulos, sed fortiter obstat, Intrepidusque haeret clauo portumque capessit. Recte igitur quidam, liber solus sapiens est, Dixere. Hic etenim solus ratione magistra Castigat motus animi sensumque rebellem: Caetera turba nequit facere hoc. Cur? an Deus illis Non dedit arbitrium? ratio est ubicumque profecto Est ibi et arbitrium; semperque haec iuncta cohaerent Atque ideo pecudes, quoniam ratione carere Creduntur, nullum arbitrium dicuntur habere. Ast hominum cuiuis ratio data fertur; in ipsis Omnibus idcirco arbitrium quoque creditur esse. Est autem ratio lumen quoddam, atque animi vis, Qua curuum a recto secernimus, atque ab honesto Turpe, oculusque solet mentis quandoque vocari; Qualem oculum fortasse tibi, Polypheme, fuisse Significant vates, quo lactea membra videbas Dilectae liquido ludentis in aequore nymphae. Sed malus heu! malus hunc urenti stipite Vlysses, (Quis poterit cauisse malos?) extinxit et ora, Ora prius formosa suo spoliauit honore. Qualem oculum Lynceus habuit quoque, nubila solus Qui penetrans visu noctem vincebat opacam. Hunc igitur cunctis oculum mortalibus aeque Distribuit figuli sapientia summa Promethei. Sed pauci utuntur, pauci quos aequus amauit Iuppiter. Hinc tantae errorum scelerumque scatebrae. Nam si omnes rationis iter sequerentur ad unguem, Pax foret in terris aeterna et Martius ensis Non tantas passim clades, tantosque cieret Heu! fletus starentque suis cum moenibus urbes; Armaque, tartareis primum conflata caminis, Et primum Stygiis inuenta sororibus, agros Excolerent, rigidi mutata ligonis in usum; Tunc et apes et ruris opes pecudesque beatis Agricolis large affluerent ac secla redirent Aurea et una domus Diuosque hominesque teneret, Seque oculis nostris paterentur numina cerni. Cur autem pauci utantur ratione, sequentes Auia et arbitrium nullum videantur habere, Viuentes pecudum ritu, pro viribus edam. Est quiddam in nobis diuinum mensque vocatur Ac ratio; id capite in summo natura locauit, Atque illi voluit famulos assistere sensus, Quorum opera coelum, terras, mare et omnia posset Percipere, immenso quae comprenduntur ab orbe. Est aliud quiddam mortale in pectore clausum, Cuius ope augemur vegetamurque, igne ministro; (Sic placitum est superis) hoc mentem hostiliter urget, Detrahit, infestat, turbat; multusque satelles Huic etiam parti non deest ignaua voluptas, Ira, dolor, metus atque timor, simul ardor habendi Improbus, ambitioque nocens caput obsita fumo. His igitur famulis, hoc milite, praelia menti Infert; hi sunt, qui summo conantur Olympo Deturbare Iouem, insignes feritate Gigantes, Iapetusque Gygesque ferox tumidusque Typhoeus, Hortatorque mali Enceladus, Briareusque timendus; Scilicet, ingestis curarum molibus, angunt Diuinum in summo positum, nisi fulminis instar Gratia praesto adsit, coelo delapsa supremo. Nam semel amissis ubi praeceps currus habenis Effudit sese ac vehemens trahit impetus illum, Nequicquam retinere volens auriga laborat. Principiis obstare opus est, quum parua fauilla Languet adhuc; postquam creuere incendia, iamque Flamma furens tecto erumpit, coeloque propinquat, Praesertim Boreae si flabra ruentis ab arcto Immineant; heu! frustra undas vicinia clamet. Quum semel ex alta saxum rupe exilit ingens, Quis retinere queat? secum trahit omnia saltu Perfringens rapido cognatas montibus ornos; At prius exiguo poterat molimine sisti. Sic motus animi, si totis viribus ipsam Inuadunt mentem, vix heu! vix tendere contra Infelix audet ratio, clauoque relicto Per fluctus agitur, late bacchantibus Euris, Datque manus plerumque hosti, et captiua tenetur. Ergo dum noua sunt vitiorum semina, cautus Opprime quamprimum et causas auerte priusquam Praecipites: tunc arbitrium, tunc libera mens est; Victor Idumaeis tunc exornabere palmis. At si iam coepta est pugna et iam concutit arcem Hostis atrox, valido labefactans ariete muros, Crede mihi, nisi quis Deus adsit numine dextro, Succumbit ratio et tantos non sustinet ictus. Nonne vides, menti quantum liquor obsit Iacchi? Quas saepe immittat furias, si plus satis intret In stomachum merus? arbitrium, dic, est ubi, postquam Ebrietas caput inuasit fumisque repleuit? Sobrius arbitrium tenet ac ieiunus agitque Id quodcumque iubet ratio; contra, ebrius illa Quae nollet nescitque facit; mox poenitet, in se Quum rediit, multoque dolet sua facta pudore. Ebria sic mens affectu fit, nec minus, ac si Ascendat temeti vapor inuertatque cerebrum, Turbatur misera et nebulis inuoluitur atris. Quocirca est solus liber solusque profecto Possidet arbitrium, ratio quem sola gubernat, Qui affectus omnes superat fingitque premendo. Hoc poterit facere, a primis qui insueuerit annis Virtuti atque bonas iampridem inuaserit artes. Vsque adeo valet usus, et est nil fortius usu. Caetera turba agitur pecudum ritu; unde poetam Iure puto dixisse, trahit sua quemque voluptas. Arbitrium multis oppressum atque indupeditum est. Ergo qui vere liber cupit esse resistat, Quum primum incipiunt, affectibus et rationi Illos subiciat semperque utatur habenis. Namque caro aduersus mentem consurgit et illam Continuo exercet bello. Leuis astra petit mens: At grauis astra caro refugit, terrenaque tantum Appetit; est etenim terra, in terramque redibit. Sic duo tam diuersa Deus compegit in unum. Esto autem quod sis sapiens solaque regaris (Vt dixi) ratione, habeas et liberum ad unguem Arbitrium: numquid vi tunc agitabere fati? Immo magis fato tunc subicieris, et illi Parebis; siquidem fatum est diuina voluntas, Cum qua vir sapiens concordat semper, et eius Iussa facit; contra insipiens atque improbus horret Ac refugit praecepta Dei ceruice superba. At dices: Ergo est liber, nec vincula fati Vlla tenet? non; sed dominis peioribus atque Infandis seruit, sceleri scelerisque sorori Stultitiae; quanquam hoc etiam diuina voluntas, Sed quae permittit, non quae iubet (est quia duplex) Efficit, unde patet, cuncta esse obnoxia fato, Seu bona seu mala sint. Namque haec permittit, at illa Vult fieri fatum, et fati Deus optimus autor. Talibus admoniti quidam rationibus aiunt: Viuite mortales laeti, dum stamina vestra Net Lachesis, tristesque animo depellite curas, Neu vos sollicitent praesentia neue futura; Lege etenim stabili fiunt, certo ordine cuncta Procedunt: cur vos dolor aut metus urget inanis? Sors sua cuique data est, scriptamque in pectore gestat Quisque suo, ignorans quae sit: verum explicat illam Paulatim ipsa dies atque experiundo patescit. Quid gemitu aut lacrimis opus est? coelestia retro Corpora non remeant; non est mutabile quicquid Instituit semel ipse Deus. Namque optimus ordo, Et series perfecta, suum si forte tenorem Deserat aut peior fiet (quod neutique fas est) Aut melior. Sed perfecto perfectius est nil. Est aliud dubium magnum ac mirabile. Nam si Omnia sunt (veluti modo dixi) obnoxia fato, Cur Deus haec premit et cruciat, contra illa benigno Prospectat vultu? cur non est omnibus aequa Conditio? cur haec viuunt felicius illis? Cur his blanda parens, illis natura nouerca est? Hunc igitur par est etiam dissoluere nodum. Multi hoc aut culpa aut meritis contingere nostris Dixerunt, iussuque Dei mala sontibus esse, Et bona conferri iustis. Ego non ista credo: Nec verum est. Nam quid meruere expertia mentis Bruta? quid arboribus culpae vel criminis haeret? Sors tamen est illis multum diuersa, nec uno Versantur casu pecudes. Namque improbus illam Fur rapit, hanc lanius laniat, pars ore luporum Interit aut morbo aut undis aut frigore vitam Exuit ante diem: quaedam periere senecta; Durior his aetas agitur, iucundior illis. Sors diuersa etiam arboribus contingit: ab Euro Frangitur haec aut eruitur radicitus; illa Caeditur in varias artes aut pabula flammae; Quaedam fulmineo in praeceps detruditur ictu. Piscibus atque feris et rebus denique cunctis, Arbitrio fati sors est sua cuique tributa. Bruta tamen nunquam possunt peccare, nec arbos. Praeterea plerumque bonis aduersa videmus Accidere, et iustos agitari sorte sinistra; Contra fortunam plerumque fauere scelestis Cernimus ac magnos illis concedere honores. Non igitur meritis respondent munera fati. Quare aliam potius causam indagare necesse est. Forte aliquis dicet: causa est diuina voluntas, Nilque ultra quaeret. Non est satis istud: oportet Scrutari interius dubii penetralia veri. Non etenim, quum sit Deus optimus et sapiens, vult Quicquam quod careat ratione; sed optima semper Eligit atque iubet fieri diuina voluntas. Quocirca est aliter dicendum, quod causarum Quaelibet a prima quo distat longius, hoc fit Illi dissimilis magis et magis undique discors. Ergo quum Deus et simplex sit semper et idem, Vltima causarum quae distat maxime ab illo, Et minime simplex erit et diuersa, suosque Effectus semper varios pro viribus edet. Haec est quae terras regit et terrena gubernat. Idcirco in terris certi nil esse videtur: Quandoquidem variat semper fortuna tenorem Diuerso gaudens mortalia voluere casu. Cur tamen hunc potius quam illum iubet esse beatum? Et cur hunc potius quam illum pessumdat et urget? Cur onera huic, illi gratos largitur honores? Horum difficile est veram cognoscere causam, Nec minus ac si quis cupiat cognoscere quare Ignis sit calidus, nix alba, absinthia amara; Quare haec herba obsit, iuuet illa; et quaelibet arbos Cur tales habeat frondes? animalia cur haec Callida sint, alia obtuso male prouida sensu? Cur paleas electra trahant, et pondera ferri Magnes, cur nequeat facere hoc adamante propinquo? Talia multa Deus tenebris inuoluit opacis, Constituitque suos fines mortalibus, ultra Quos frustra humanum ingenium sensusque laborat. Si figulus massam argillae distinxit et illam Distinctam in partes varias vult fingere, quare Hanc partem potius quam illam transformat in ollam, Aut patinam aut scaphium? cur ex hac fabricat urnam, Ex illa urceolum? numquid ratione mouetur? Aut nulla est prorsus ratio, sed sola voluntas, Arbitrioque suo (ut libuit) sic omnia fecit? Difficile est nimium artificis pernoscere mentem. Sic, qui scire velit, cur hunc fortuna vel illum Aut premat aut sursum tollat, nimis ardua quaerit: Terrarum siquidem est illi concessa potestas Maxima, et huic illam praefecit Iuppiter orbi, Vt possit quodcumque libet facere, ordine fati Seruato tamen. Auscultant namque omnia fato. Cur igitur quaecumque illi fecisse libebit Non faciet iure? aut quae lex iure arguet illam? Num serui debent dominis imponere leges? Nos certe huic serui sumus, hic dum viuimus; et nos Iste potest quocumque velit compellere daemon. Non tamen in nostras animas dominatur, habetue Imperium, quando est animae coelestis origo. Hanc solam excepit Deus a ditione tyranni: Caetera permisit, quae sunt terraque marique, Illius arbitrio, et fieri sinit omnia ab illo, Qualiacumque libet, iusta atque iniusta licenter. Forte aliquis dicet: Deus ergo est causa malorum, Iniustusque potest dici; nam qui facit et qui Non prohibet fieri peccatum, dummodo possit, Committunt ambo scelus aeque et peccat uterque, Supplicioque pari dignum lex censet utrumque. Quare si Deus in terris mala tot patitur, si, Quum possit prohibere, tamen non illa coercet, Esse mali causa et sceleri assentire videtur. Huic etiam parti sum respondere paratus, Si modo diuini radius mihi luminis adsit. Est igitur primum solerti mente notandum, Quod causarum aliae sunt viles atque minutae, Sunt aliae egregiae et praestantes nobilitate, Praepositaeque aliis; veluti quum exercitus ingens Praefectos habet atque duces, pars caetera grex est. Has (inquam) causas primores egregiasque Praeposuit mundo, mira ratione modoque, Maximus ille pater rerum et dominus dominantum; Immensam qui lucem habitat super extima mundi Moenia et astriferos nutu circumuehit orbes. His tribuens causis vires et munera, easdem Limitibus certis, velut aggere, circumsepsit, Ne liceat cuiquam tales transcendere fines. Et quia disposuit sapienter cuncta, necesse est Cuncta suum aeterno cursu seruare tenorem. Nam quaecumque semel recte sunt facta, sine ullo Errore, haud ullo mutari tempore debent. Est igitur prorsus rerum immutabilis ordo, Quandoquidem recte summus Deus omnia fecit. Quare si daemon qui terris praesidet errat Aut malus est, hoc fit quia causa est ultima, longe A prima distans longeque a luce remota; Atque ideo magis est caecis vicina tenebris, Dumtaxat veri simulacro et cortice gaudens; Quam Deus idcirco patitur, quia debitus ordo Exigit hoc rerum et magni perfectio mundi. Nam veluti lucis spatium determinat umbra, Dantque sibi finem contraria cuncta vicissim, Sic causarum etiam seriem numerumque bonarum Desinere in causam prauam miseramque necesse est, Quae miseris praesit regnis et praua gubernet. Hinc igitur veniunt discordia, iurgia, rixae, Praelia, bella, doli, fraudes, incendia, caedes, Furta, latrocinia, insidiae, penuria, pestis, Diri terrarum motus, diraeque procellae, Tam multi morbi, tam multa et crebra pericla: Et demum quodcumque mali contingit ubique, A causa hac misera et terrarum principe manat. Hei mihi! quam vere dixit ter maximus Hermes, Congeries mundus cunctorum est iste malorum, Nimirum quoniam daemon, qui praesidet orbi Terrarum, malus est, saeuaque tyrannide gaudet Ac veluti fons est cunctorum prima bonorum Causa, ita cunctorum fons est postrema malorum. Quare si in terris dominantur Sardanapali, Si diadema tenent asini sub imagine regum, Si tutela ouium curae est commissa luporum, Si in templis habitant meretrices atque cinaedi, Si Christi pia sacra hodie manus impia tractat, Si cupidus vendit coelum et phlegethonta sacerdos, Denique si impune et passim tot turpia fiunt, Non est culpa Dei summi, sed daemonis huius, Quem nos Fortunam, quem etiam Plutona vocamus. Sarcotheus posset tamen apto nomine dici: Quippe illi carnis ius arbitriumque tributum est. Huic igitur seruit, quicumque est carnis amator Immodicus, corpusque suum plus diligit aequo. Corpora sunt huius, propter quod corpora semper In vitium tendunt, animisque inimica repugnant, Coelestis quoniam vis est et origo animorum, Corpora sunt autem terrena aduersaque coelo. Ergo hic Sarcotheus, mundo qui praesidet imo, Coelestes homines, carnalia despicientes Gaudia, virtuti addictos, animumque colentes Odit, persequitur, stimulat, premit, impedit, angit, Vt solet insanus princeps, saeuusque tyrannus Infestus semper sapientibus esse bonisque. Suspecta est etenim prauis odiosaque virtus. Hostes quaeque suos odere, timentque cauentque Atque ideo malus hic daemon incommoda multa Obicit his, quorum mens est sublimior, et qui Coelicolum sedes, naturaeque abdita quaerunt. Nollet enim agnosci; nam si bene cognitus esset, Illum omnes scelerum patrem, nostrique cruentum Carnificem generis detestarentur et omnes Odissent merito ac maledictis insequerentur, Crudelem, insanum, deceptoremque vocantes. Proinde latet ritu loliginis et sapientes Exosus refugit, ne cognoscatur ab illis; Non metuit talpas, at lyncea lumina vitat. Sic fures etiam faciunt omnesque scelesti Oderunt lucem ac tenebris laetantur opacis, Vt sua non possint furta et malefacta videri. Inde fit, ut quoties aduersi quid patiuntur Mortales, rerum ignari, et caligine mentis Oppressi (namque errorum ignorantia ferme est Cunctorum causa) irati querulique putantes A summo sese vexari autore bonorum, Deuoueant sanctum illius ac venerabile nomen. Tunc malus exultat daemon, furtimque cachinnat, Et gaudet se nesciri et sua facta latere, Et nocuisse tamen, sed non nocuisse videri. Summi namque Dei est inimicus et aemulus; a quo Eiectus coelo, pressus claususque tenetur Lunam inter terrasque graues et regnat ibidem. Quocirca, o miseri mortales, discite tandem Quae vestri sit causa mali, tot tristia vobis Vnde fluant, et carnificem cognoscite vestrum. Nempe hic Sarcotheus, nempe hic est qui cruciat vos, Dulcia qui vestris damnis sibi gaudia quaerit; Haud aliter quam quum proles Mauortia, terris Iam domitis, iucunda sibi spectacula caede Quaerebat miserorum hominum, vel caede ferarum; Ipse senator, eques, populus diuersa manebant Per loca diffusi, ut lex praecipiebat Othonis. Ecce theatralem ingressus gladiator arenam, Aut alius sua membra feris lanianda daturus, Vel leo vel tigris vel quaeuis bellua ludis Opportuna aderat, delectatura Quirites Morte sua, et fuso per vulnera crebra cruore. Saepe aliis dolor alterius solet esse voluptas. Quare pessime agunt qui verbis turpibus audent Irritare Deum summum, qui causa bonorum Cunctorum est, a quo per se proprieque mali nil Esse potest unquam, nisi contingenter; uti sol Producit tenebras quoties descendit ad imos Antipodas, frigusque absente creatur ab igni; Non tamen obscurus sol est, neque frigidus ignis. Vnde satis miror quosdam doctos alioqui Asserere, offendi atque irasci et sumere poenas De nobis illud summum verumque bonumque, Hinc bellum aque famem et pestem prodire putantes. Offendi si posset erum mortalibus actis, Quid quaeso in mundo foret infelicius illo? Quaque die atque horae momento plurima fiunt Crimina, ubique hominum blasphemia turpis in ore Sentitur; certe poterit requiescere nunquam, Nunquam laetus erit; neque erit Deus ipse beatus, Si quoties peccant homines offenditur, et si Iniustis hominum factis dictisque mouetur. Nimirum Deus offendi laediue nequit, si Verum perspicimus, nam adeo perfecta potensque Ipsius est natura Dei, tantumque remota Sordibus a nostris, ut nos distemus ab illo Longius atque magis quam a nobis distet asellus, Quam musca aut pulex, et quicquid vilius his est. Quomodo tam miseri et viles offendere tantum Tamque potens numen vel laedere possumus unquam? Nonne impassibilis Deus est, penitusque doloris Expers atque ideo aeternus semperque beatus? Num decet irasci Regem, si morio verbis Indignis illum petat? an contemnere praestat? Numquid cum puero decus est pugnare Giganti? Praeterea quum sit sapiens, videatque futura Omnia, dic quaeso, num debuit illa creare Quae sibi post nocitura forent, unde ipse doleret? Nonne illum decuit, qui toti consulit orbi, Consuluisse sibi? vel dic, si offenditur, an vult Offendi? si vult, iam non offenditur, immo Gaudet; si non vult, cur hoc permittit? an ipse Non est omnipotens? certe est, omnesque fatentur. Deberet prohibere igitur, quod non facit; unde Vult ratio ut credam, nihil illum posse molesti Sentire omnino et tranquillam ducere vitam. At dices: si non offensa irascitur ulla, Curramus proni in vitium, in scelus omne ruamus. Non sic; sed nostris aures nunc arrige dictis, Recludamque tibi iamiam penetralia veri: Quando aliquis peccat, tunc sese abducit ab ipso Fonte boni, rectum, lucem pacemque relinquens; Vnde fit ut peccans ultro in sua damna feratur. Quandoquidem talis natura est oppositorum, Vt quanto refugis magis atque recedis ab uno, Ad reliquum tanto accedas magis atque propinques. Sic fugiens peccando Deum sese admouet ipsi Sarcotheo; cuius postquam iuga saeua recepit, Afficitur variis poenis, iussuque tyranni Nunc hoc nunc illo torquetur saepe dolore. Non impune igitur cuiquam peccare licebit, Quamuis nullorum possit Deus esse malorum Causa (ut iam dictum est) per se proprieque; sed ultro Qui peccat ruit in poenam et sua damna requirit Carnificique miser cruciandum se exhibet ultro. At dubia hinc duo consurgunt satis ardua. Nam si Peccare est nobis nostrorum causa malorum, Cur saepe iniustus, sceleratus et impius omnem Laetus agit vitam et laudato funere finit? Contra, vir bonus atque pius mala plurima viuens Sustinet et tandem miseranda morte recedit? Praeterea supra ostensum est, planeque probatum, Non culpa aut meritis nostris contingere nobis Vel bona vel mala, sed cuiusdam numine Diui, Qui mare, qui terras, quique aera possidet imum. Quomodo nunc igitur mihimet contraria dico, Et mea nunc discors secum sententia pugnat? Quisquis es, o lector, poteris dignoscere verum, Atque tuo tenebras animo procul ire videbis, Si praebere aurem nostris dignabere dictis. Ergo duplex scito esse bonum, vulgi ac sapientum; Sicque malum duplex. Atqui sententia vulgi Deterior semper; nam crassi hebetisque cerebri est; Iudicioque caret; propter quod corporis et quae Fortunae bona sunt sola haec miratur et optat; Ast animi bona vel nescit vel friuola credit. Contra autem sapiens animi bona sola requirit, Caetera despiciens. Quare sumus ante secuti Iudicium vulgi et vulgi de more locuti; Nunc vero a vulgo sententia nostra recedit, Deque bono atque malo sapientum dicta probamus. Sic non dissideo mecum aut contraria dico. Tali igitur pacto asserimus, bona nulla scelestis, Et iustis mala nulla quidem contingere posse; Quod clare ostendam et clara ratione patebit. Primum hoc scire opus est, vitium quodcumque scelusque Esse animi quemdam morbum; nec corpore solo Aegrotant homines; animus quoque vulnera sentit, Nec leuiora quidem quam corpus. Quilibet ergo Improbus est aeger; quippe illi est aegra voluntas Iudiciumque aegrum, propter quod noxia praefert Vtilibus miser et praeponit turpia honestis. Quod si non aegra est illi mens atque voluntas, Improbus esse nequit; sed erit iustusque piusque; Hoc etenim solo discrimine distat uterque. Ac veluti totum corpus male languet, ubi ullo Haec duo laeduntur morbo: cor atque cerebrum; Sic heu! sic animus totus male languet, ubi ullo Haec duo laeduntur vitio: mens atque voluntas. Vtque cibus suauis stomacho languente videtur Insuauis, prodestque nihil neque competit aegris; Sic animo languente, boni nihil esse scelestis, Nil prodesse potest. Quod sic verum esse docebo. Est aliquis legum iurisque utriusque peritus, Sed vafer, iniustus, cupidus, contemtor honesti. Quid sua quaeso illi prodest doctrina? boni quid Inde habet? heu! miseros fallit spoliatque clientes, Atque alios multos laedit. Doctrina scelesti Est gladio insani similis; nam semper abuti Improbus ipse sola rebus quas possidet. Vnde Fert aliis damnum, nomen sibi turpe odiumque; Quasque serit spinas pedibus saepe excipit aegris; Vel saltem metuit quos laedendo efficit hostes. Ergo bona illius dicenda scientia, multis Quae nocet, ut saeuus coluber, neque parcit habenti? Sic de aliis dico doctrinis, quas habet ipse Improbus; esse bonae simili ratione negantur. Sed malus est diues, gemmis auroque refertus: Diuitiaene bonae illius? non. Dic mihi, quare? Ecce ego iam dico, quia turpiter utitur illis, Scorta alit, ignauamque gulam lenasque dolosas Conducit, pretio pueros corrumpit auaros, Aggreditur donis, si qua est paupercula virgo; Vtque sibi indulgens quodcumque libido suasit Efficiat, leges hominum pariterque Deorum Iusque piumque nihil curat. Quod si sit auarus, Heu! quid non audet sceleris? lupus iste cruento Ore furens nulli non insidiatur ouili, It praeceps, quocumque rapit scelerata cupido. Intolerabilius nihil est quam diues auarus, Quam stultus locuples, quam fortunatus iniquus. Aut igitur pecudum ritu carnalia tantum Gaudia sectatur, sibi noxius atque crumenae, Aut parto nimium parcens fit Tantalus alter; Congregat, et nescit cui congreget; utque solet sus, Non sibi sed multis aliis sese ipse saginat, Qui mox diripiant longo cumulata labore. Vnde patet non esse bonas quascumque scelestus Diuitias habet. At si sit robustus et acer, Quid faciet? crebro rixabitur, et violentus Nunc hunc nunc illum laedet, plerumque sequetur Militiam, aut latro fiet, quia more ferarum Crudelis caede atque alieno sanguine gaudet: Arma et bella ferox, sceleris, non laudis amore, Diliget; unde suis damnum feret atque pudorem. Corporeae vires, mente ac probitate carentes, Heu! quam saepe nocent homini, quam tempore paruo Durant, quam raro ad primam venere senectam! Sed quid opus multis percurrere singula verbis? Haec possunt exempla satis bene pandere verum. Nunc operae pretium est solerti inquirere cura, An iustis sanctisque mali contingere quicquam Possit, ut a multis dici credique videmus. Ardua res certe. Tamen hanc audacter adibo, Fretus ope Aonidum, et Cyrrhaei numine vatis. Principio quisquis bonus est, sit sanus oportet Mente animoque, licet grauis aegro in corpore languor Saeuiat, et vario vexentur membra dolore; Ne rectum illi iudicium neu recta voluntas Deficiat. Namque his sine vir bonus esse piusque Nemo potest; duo virtutis fundamina sunt haec. Talis homo quaecumque tenet recte utitur illis; Atque ideo bona sunt, doctrina, pecunia, vires Illius et demum quae possidet omnia; namque Maxima pars rerum bona vel mala fertur ab usu. Et si cura hominum Diis immortalibus ulla est, Praecipue hi debent iustosque piosque tueri; Quod si non facerent Diui ratione carerent, Nec sacris essent digni, nec ture, nec aris. Quare non video qua laedi parte bonus vir, Quidue mali vel mente pati vel corpore possit, Quum Deus hunc amet et foueat, dextraque potenti Propugnet tutumque omni discrimine reddat. Nam quis non iuuet aut quis non tueatur amicum, Quandocumque potest, si vere diligit illum? Sed tamen interdum iustus miser esse videtur Pauperiemque pati et morbos casusque sinistros, Quum non sit vere iustus, sed hypocrita, quales Inuenies passim multos, qui pelle sub agni Vipereum celant virus moresque luporum Et stolidos ficta virtutis imagine fallunt. Proinde Deus, cui corda patent arcanaque mentis Hunc non custodit, nec amat. Nos pectore crasso Et cerebro insulso, decepti ab imagine recti, Tunc iustum mala multa pati et miserum esse putamus. Heu! quam saepe hominum falsa et stulta inueniuntur Iudicia et quam mens humana est nescia veri! Quisque sibi placet et sapiens sibi quisque videtur. Hinc risum excutimus superis; hinc plurimus error. Esto tamen, iustus morbos patiatur agatque Despectam in tenebris et paupertate pudenda, Eiectus patria vel clausus carcere, vitam, Atque aliis etiam vexetur casibus, esto; Proptereane malum patitur? non. Quippe ferendo Talia fit melior, fit clarior. Omnia iusto In melius cedunt, iussu Iouis. Vtque medentes Saepe aloen aegris adhibent, succosque molestos, Quo fiant validi et pulso languore resurgant, Sic plerumque Deus iustos exercet, ut ipsos Excitet, atque magis virtuti incumbere cogat. Vtque homines reddit stultos prauosque voluptas; Sic dolor ad mentem reuocat vitiumque coercet, Criminibus frenum, calcar virtutibus addit. Nonne vides, igni fieri pretiosius aurum? Vberiusque solum praeduri dente ligonis? Et putrescere aquam quae non fluit? aspice ferrum; Pulchrius est usu, cessans rubigine sordet. Multa igitur sunt quae aduersis agitata nitescunt; Praesertim virtus, quae in rebus clarior atris Perspicitur, velut in tenebris magis enitet ignis. Quare aut nil prorsus patitur bonus et pius, aut si Quid patitur, parit haec illi patientia lucrum, Fertque illi; sit amara licet, medicina salutem. Et, ne quis fortasse putet me fingere nugas, Res eadem, quae uni prodest, quandoque venenum Est alii. Sic nonnullis sunt noxia vina, Atque caro; sic nonnullis absinthia prosunt; Sic calor ipse niuem, ceram, glaciemque resoluit; Argillam contra durat: sic talia multa Diuersos pariunt diuerso in corpore foetus. Et quoties iisdem verbis hic ridet, at ille Contra tristatur vel mota bile tumescit? Non eadem cunctis eadem sunt; Bacchus acescit Egregius, si tu vitiosa in dolia mittas. Nimirum sanis sunt omnia sana; sed aegris Quae bona sunt quandoque nocent, letumque minantur. Sic ergo (ad nostrum ut redeam) mala corporis atque Spicula fortunae sunt perniciosa scelestis; Expediunt vero iustis prosuntque nocendo. Sufficiant hac dicta tenus. Iam claudere librum Musa iubet, Chironque vocat, qui scribere mores Humanos cupit et sacraria pandere vitae. Quocirca est operae pretium, me linquere cantus Aonios, tacitumque sacris requiescere siluis, Pieridumque tholo citaram suspendere, donec Tempora praetereant haec pessima, tempora multum Deploranda, quibus procerum discordia totam Nititur Italiam bello vastare superbo: Vnde suos queritur direptos Roma penates. Narnia, Ticinum, Melphis sensere ruinam; Vnde et Parthenope, Sirenis clara sepulcro, Nunc sua Gallorum manibus pomaria cernens Vastari, heu! tristis gemit ad Sebethidas undas. Quid memorem visae coelo miracula flammae Vincentis splendore diem? tristesque locustas In morem nebulae nitidum praetexere solem? Et teneras auido segetes abrodere morsu? Quam multas miseranda fames, miserandaque pestis Ciuibus exuerit, vacuasque reliquerit urbes? Quot loca diluuiis prope desolata videntur? Heu mihi, quam iustas de nobis numina poenas Sumunt! nam sceleris quid non committimus? aut quid Iustitiae est usquam? quis amor cultusque Deorum? Relligio aucupium facta est; coelestia venum Omnia nunc dantur, violantur sacra profanis Lenonum manibus: tamen haec spectantque tacentque Magnifici Reges et Christi prorsus honorem Nil curant. Sic nos miseros idola gubernant? Ergo ibo interea, et Parnasi in rupibus altis, Donec Musa iterum iubeat me exire, latebo.