CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-09+02:00. Nodus PALINGEN.zodi-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-07.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-07.xml in db pdill0


Libra Musa, agedum, surge et melioribus utere pennis: Alta pete atque humiles iamdudum despice curas: Rebus in excelsis decus est et gloria maior. Contemplare Deos totumque per aethera curre, Est ubi ver aeternum, ubi pax aeterna, ubi semper Lucidus apparet Titan nullisque tenebris Laeditur alma dies. Non illic nubifer Auster Vesanusue Aquilo, Zephyri sed blandior aura Spirat et ambrosiae laetissima gramina mulcet. Hac spatiare igitur; tamen inde relapsa vicissim A centro ad centrum vario discurre volatu. Ac, veluti speculam quaerit quicumque videre Optat multa procul, sic te super astra necesse est Scandere ad usque Iouis solium. Hac sublimis ab arce Subiectum claro spectabis lumine mundum. Principium primum, immensum, admirabile, summum, Ex quo cuncta fluunt, tanquam de fonte perenni, Vnum est dumtaxat; nec recte plura putantur; Nam si plura forent rerum primordia vel nil Inter se prorsus differrent, sic erit unum; Vel mage differrent, et sic fateamur oportet Esse aliquod maius, melius, praestantius, inter Caetera principia, unde aliis tribuatur origo, Arbitrio cuius moueantur caetera. Nam si Plura mouent pariter, si vires omnibus aequae, Si par imperium est, non est tamen aequa voluntas, Parque illis animus, crudelia praelia fient Iugiter atque omnem impediet discordia motum. Vt si forte ratem parili conamine plures Impellant venti, nunc huc, nunc flatibus illuc Ambiguis agitata haeret, cui pareat aut quem Audiat; unde loco semper versatur eodem. At si animus cunctis idem est eademque voluntas Principiis, frustra ponentur plura, sed unum Sufficiet; nam si non sufficit atque aliorum Indiget auxilio, si non nisi iuncta mouere Possunt, haud dubie imperfectum erit unumquodque, Nec poterunt vere primordia prima vocari. Nam perfectum imperfecto prius necesse est, Nec non composito simplex et pluribus unum Et mixto purum; quod prudens nemo negabit. Est operae pretium tamen hoc ratione probare. Causa suo effectu prior est autorque opere ipso. Perfectum vero, quia partes continet omnes Nilque illi desit, longe est robustius atque Fortius. Ergo facit, mouet, imperat, unde putatur Iure quidem causa atque autor; sed debile contra Est imperfectum, quia partes non habet omnes, Huicque aliquid defit; proin vincitur atque mouetur Perfecti iussu; paret, non imperat; ergo Iure quidem effectus dici atque opus esse meretur, Posteriusque ipso perfecto debet haberi. Quod si principium primum, quo cuncta creantur, Imperfectum esset, miserum foret usque et ab illo Nil posset fieri perfectum; sicut ab arte Quae non perfecta est perfectum non opus exit. Quare non possunt plura esse exordia rerum, Ast unum; quia perfectum non amplius uno est, A quo sic rerum aeternus deducitur ordo, Vt monade a prima innumeri numeri generantur. Est etiam purum ac simplex; nam posteriora His sunt composita et mixta. An componere quisquam Aut miscere potest, si non prius inueniantur Ex quibus id fiat? prius haec extare necesse est Singula per se, deinde simul coniuncta manere. Ergo principium primum (ceu diximus) unum est Ac simplex nec non purum; quod viuere si non Credimus, erramus; quoniam nisi viueret, unde Esset vita aliis, quum viuant cuncta per ipsum? Viuit nimirum atque sapit, quia condere nunquam Tot bona, tam varia et pulchra et tanto ordine posset, Ni sapiens foret et cognosceret omnia ad unguem. Nec dubitandum etiam, sed corde atque ore fatendum, Hoc ipsum esse bonum. Numquid bonitate carebit Illud cunctorum quod origo et causa bonorum est? Num fonte ex dulci riui effunduntur amari? Num dulces riui ex fonte effunduntur amaro? Aut opus est nihil esse bonum, aut bonus ille putandus Qui rerum fons est, et mundi maximus autor. Hunc homines varie appellant; nos ore Latino Qui loquimur plerumque Deumque Iouemque vocamus, Qui quum sit primum ens et ab ipso caetera fiant, Idcirco est per se viuens sapiensque bonusque, A nullo accipiens quod habet; verum omnia ab illo Accipiunt. Igitur quod habent amittere possunt, Si modo nil conferre velit dator ille supremus. Vt riui possunt arescere, si neget undas Fons solitas, tamen haud ideo fons deficit ipse, Nam per se producit aquas, neque pendet ab ullo; Sic Deus est per se, idcirco non deficit unquam; Nec, si cuncta simul pereant, ideo ipse peribit. Quicquid enim per se est semper durare necesse est, Quum nullo indigeat, quum solo pendeat a se, Quum vi non possit, quum nolit sponte perire. Demum ipse est totum; sunt autem caetera partes. Tale tamen totum non est quod constituatur Partibus ex ipsis, quum sit super omnia simplex. Sed virtute (inquam) totum est, quia condidit orbem Tam vastum et quicquid tam vastus continet orbis. Omnia quae viuunt et quae viuentia non sunt, Omnia quae apparent et quae apparentia non sunt Ipse facit solus, solus quoque facta tuetur. Hac ratione igitur totum est, totumque vocatur: Vt semen tota est arbos; quia, viribus eius Quanquam sit minimum, tamen ingens nascitur arbos Quae validis ramis spatiosas explicat umbras. Multi autem dubitant an corpus corporeusue Sit Deus. Esse etenim nil praeter corpora credunt Atque ea corporeo quae sensu percipiuntur. Quare nos utrum hoc sit verum dispiciamus. Omne quod est corpus, quantum et quale necesse est Atque duo haec propter nimirum sensile corpus Redditur; his demtis, quid sensu percipietur? Quod vero quantum et quale est, componitur; atqui Simplex est Deus ipse, velut iam diximus. Ergo Neutique corpus habet. Praedictis adde, quod omne Corpus materia saltem formaque coactum est. Praeterea non finitae virtutis oportet Esse Deum, aeternus quum sit, ne desinat orbis. Nullum infinitam virtutem corpus habebit; Quodlibet est etenim finitum, nempe rotundum, Corporibus cunctis maius meliusque suis est Limitibus cinctum; sic quod quater angulus aut ter Format, sic alias quod habet quascumque figuras. Ergo infinitae non est virtutis. Et istud Monstro sic: partes hoc diuide corpus in aequas; Sitque A dimidium, sit B pars altera; quaero An possit tantum A quantum B et utrique potestas Infinita sit? hoc pacto pars altera frustra est, Altera sufficiet. Quod si pars utraque vires Finitas habet, et totum tale esse necesse est; Finitis etenim constare ex partibus ipsum Infinitum audet qui dicere, desipit. Ergo Corporis est expers, qui corpora cuncta creauit. Forte aliquis respondebit: Deus infinitum Est corpus. Nos vero istud posse esse negamus. Omne etenim spatium compleret; nec locus ullus Restaret vacuus qui claudere caetera posset; Sic nec mundus erit nec nos nec denique quicquam. Praeterea, corpus viuens quum nobilius sit Ac melius quam quod vita caret, haud dubitandum Nobiliorem esse ac meliorem corpore vitam, Propter quam corpus melius fit nobiliusque. Quaero igitur, numquid vita est substantia? vel quid Accidit? hoc si sit, substantia vilior esset Nec non deterior quam quod substantia non est; Quod certe absurdum clamabit turba sophorum. At si vita ipsa est substantia, corpore nullo Indiget adiuncto sibi; solaque purius atque Commodius per se quam corpore iuncta manebit. Nam quare adsciscat corpus sibi, viuere liber Quum valeat mundi sator et sine corporis usu? Nempe superuacua est moles et carceris instar Continet inclusas vires animamque coercet, Impediens ne quo vult pergere libera possit. Ille igitur summus princeps, bonus omnipotensque, Aeternus, sapiens, prorsus sine corpore viuit. Sed quare hoc multi nolunt concedere? dicam. Nempe quia in crasso demersi corpore, crasso Obducti sensu, nil praeter corpora norunt. Vt si forte oculis vitrum quocumque colore Infectum obicias, quicquid spectabis eundem Qui vitro credas deceptus habere colorem. Scire tamen debemus, et omni errore fugato Credere, nec dubie, esse alia et quamplurima vere Entia vel nullo viuentia corpore vel quae Corpus habent tenue inprimis, ut cernere nostri Haud possint oculi nec noster tangere sensus Atque ideo nobis meliora et nobiliora. Quod forsan tali poterit ratione patere. Omne graue et crassum quanto plus continet in se Terrenae faecis, tanto fit vilius illo Quod tenue atque leue et subtilis materiai Massa est compositum. Docet hoc quodcumque metallum: Nam, simul ac validis Vulcani viribus arsit, Liquitur et partes illius deteriores, In quibus est terrae plus et grauitatis, habentur Pro nihilo in scoriamque abeunt; leuiora, magisque Pura nitent meliore sono, meliore figura. Sic panis melior, qui purior et leuior sit Ex simila: hunc domini comedunt; sed crassior escam Dat famulis; rursus grauiori et deteriori Custodes pecoris pascuntur rure molossi. Sic aqua, sic viuum atque oleum et liquor omnis habetur Nobilior tanto quanto est subtilior atque Lucidior, leuiorque; cibus quoque: crassior et cui Plus grauitatis inest, in sordes versus ab aluo Pellitur; ast alius terreni ponderis expers Fit caro, fit sanguis fitque utile nutrimentum. Cur lapides viles crassoque grauique et opaco Corpore sunt, gemmae pretiosaque marmora lucent? Nempe quia his minus est terrenae faecis; at illis Materies concreta magis densataque tellus Dat pondus lucemque adimit pretiumque decoris. Sunt speciosa igitur minus et pretiosa, tenent quae Plus terrae; unde etiam possunt minus entia dici, Vt minus est aurum scoria et quod vilius aurum est. Namque elementorum certe est vilissima tellus, Et quasi faex quaedam; idcirco faber optimus illam Inferiore loco fixit multumque remoto, Vt, quantum posset, distaret ab aethere puro; Densauitque globum, ut minor et contractior esset, Coelicolumque minus turbaret lumina, quando Immensi spectare velint penetralia mundi. Ergo ubi tam pulchrum absoluit Deus amphitheatrum Ornauitque ipsum stellantibus undique gemmis, Quicquid ubique fuit scobis immundaeque relictum Passim materiae, ventos abstergere iussit. Illi confestim domini mandata facessunt. Hinc Aquilo, inde Notus Zephyrusque Eurusque patentes Certatim verrunt campos glomerantque redactas In medium sordes variisque afflatibus urgent; Sic facta est tellus, quae prorsus ab aethere toto Expulsa ad centrum sese miseranda recepit. Non locus alter erat distantior inferiorque Ad quem confugiens tandem requiescere posset. Nonne etiam reliquis infirmior est elementis Debiliorque? etenim si discindatur ab aestu Aut ferro aut alia quauis ratione, redire In sese nequit ac diductas iungere partes. Ast aqua si fuerit diuisa recurret in unum Extemplo et rursus, veluti prius, integra fiet; Sic aer, sic ipse ignis, quum dilaniantur, Quamprimum coeunt dissectaque membra reducunt Et remanet facto de vulnere nulla cicatrix. Vnde hoc? nimirum quia sunt meliora magisque Perfecta et propria possunt virtute moueri; Terra autem per se stabili grauitate quiescit, Immo aliis causa est ut sint immota locumque Ne mutare queant; siquidem plus est ubi terrae, Plus grauitatis inest, minus illic mobilitatis. At quae sunt leuiora, eadem sunt mobiliora Et vitae propiora quidem; nam causa mouendi Corporibus vita est; patet hinc, quod mortua motu Cuncta carent; sed quum viuentia sint meliora (Quandoquidem nihil est vita pretiosius ipsa) Haud dubie, leuius quodcumque est mobiliusque Illud idem melius dicendum nobiliusque. Ergo errant prorsus qui credunt entia tantum, Quae apparent oculis vel tactu percipiuntur, Et quae crassa magis. Quid enim subtilius ipso Aere quidue potest tangi minus atque videri? Vnde ipsum multi vacuum et nihil esse putarunt. Apprime est tenuis: quid ni? verumtamen est ens Et verum corpus, primis de quatuor unum, Nobilius terra et terram humectantibus undis. Tradita proinde fuit sedes sublimior illi. Nam quae sunt coelo et stellis propiora beatis Debent nobiliora etiam et meliora putari. Nonne omnes venti tenues ut lumina fallant? Quis tamen esse neget ventos, qui ferrea postquam Carceris Aeolii fregere repagula montes Ingentes quatiunt, validaque a stirpe reuulsas Deiciunt ornos pontumque a sedibus imis Euertunt, cogunt nubes, soluuntque coactas, Terribilesque cient tonitrus et fulmina trudunt. Quum tantas habeant vires, non entia dices, Cernere quod nequeas vel prensos stringere palmis? Nimirum stultum est committere sensibus omne Iudicium; fallunt oculi persaepe videntem, Proque alio monstrant aliud. Demergito in undas Perspicuas baculum rectum, apparebit in illis Incuruus; currat prope littus adacta phaselus, Currere tunc littus credas, cessare phaselum. Fallaces igitur sensus aetate frequenter Aut morbo aut aliis causis mutantur et errant, Nec sunt cuique pares. Quod pulchrum iudicat ille, Contra hic turpe putat, dulce ille, hic ducit amarum: Ille alget, calet hic. Variantur corpore sensus, Inque alia sunt carne alii, partesque sequuntur Interdum per quas operantur; ut ebrius unam Esse duas credit flammas et fixa moueri; Quippe mero turbati oculi, turbant quoque visum. Aer praeterea solet ipsos vertere sensus; Namque modo est clarus, modo turbidus, humidus est nunc, Nunc siccus, nunc est densus, nunc rarus: ita ipsos Illudit varie sensus; hinc sanguineus sol Apparet, minor hinc vel maior luna videtur; Hinc clamante aliquo sinuosa resultat imago, Decipiens stolidas iteratis vocibus aures. His aliisque modis possunt errare; sed ipsa Certior est ratio, duce qua mens inuenit inter Mille latens nugas et inania somnia verum. Hanc amat, hanc sequitur, totis huic viribus haeret Qui sapit, ingenioque valet, cui viuida mens est, Aethereusque animus; sed crassa obtusaque turba Non videt hanc lippis oculis. Hinc plurimus error, Vanaque credulitas et opinio caeca tenaxque. Prudentum rectrix ratio est, at opinio vulgi. Nos igitur rationis iter, qua possumus, omni Conatu ac studio quaeramus et ingrediamur. Ipsa etenim ratio sol est, qui tramite certo It semper, per quam a brutis distare putamur. Obscuram incertamque imitatur opinio lunam. Quid demum ratio dictat? viuentia multa Esse quidem, nostros fugiant quae tenuia sensus. Nam nisi fecisset meliora et nobiliora, Quam mortale genus, fabricator maximus ille, Nempe videretur non magno dignus honore, Nempe imperfectum imperium atque ignobile haberet. Infra etenim naturam hominis pecudesque feraeque Existunt, viles omnes ac mente carentes Et miserae, et ventri tantum somnoque vacantes. Quod si nullum animal melius natura creasset, Quidnam aliud foret hic mundus quam turpe ferarum Ac pecudum stabulum, spinisque fimoque refertum? Quidnam aliud foret ipse Deus, quam pastor herusque Multorumque gregum multorumque armentorum? -Atqui hominem fecit.- Nimirum maxima laus haec, Nimirum satis hoc: ohe, fieri melius nil Debuit aut potuit? iamiam perfectior orbis Esse nequit? fuit haec Iouis infinita potestas? Sed videamus utrum sit fas hoc credere: non est, Non est hoc (inquam) fas credere, nec ratio vult. Nam quid homo est? animal certe stultum atque malignum, Praeque aliis miserum, si se cognoscat ad unguem. Quis non sponte malus? vitiorum lubrica et ampla Est via, qua properant omnes, ultroque feruntur, Nec prohibere valent monitor, lex, paena metusue. Contra virtutis salebrosa, angusta, nimisque Ardua, qua pauci tendunt iidemque coacti. Quis sapit? an mulier? numquid puer? aut cerdonum Tota cohors? eheu! stultorum maxima turba est. Caecis versamur tenebris et ducimur omnes Affectu. Aut nulli aut pauci, quos rector Olympi Praecipue sibi delegit, ratione reguntur. Quis contemplari valet? aut unde otia nobis Sunt, ut possimus latitans inquirere verum? Distrahimur variis curis; pars plurima vitae Conteritur somno; reliquum morbi atque labores Assidui impediunt paupertasue improba turbat, Desidia interdum, interdum furiosa voluptas. Hinc stulti sumus, hinc nobis sapientia defit. Namque ea continuo studio longoque paratur, Pacatumque animum poscit mentemque quietam. Quam vero genus humanum miserum sit, abunde (Ni fallor) sexto libro monstrauimus ante. Eheu poenarum scelerumque et stultitiarum Hic locus est; haec est tenebrosi regia Ditis, In qua nemo quidem non multa incommoda suffert. Turba tamen stupida et crassa hoc non cogitat, immo, Inter continuos detestandosque labores, Saepe canit demens et ridet, nec miseram se Agnoscit, patitur poenas obiterque iocatur, Et subito obliuiscitur omnia, dummodo parua Dulcedo subeat; lethen haec mentibus infert. Prouida sed tales voluit nos esse sagaxque Natura: utiliter certe nam si saperemus, Quis ferret miserae tot tantaque taedia vitae? Tristitiam curasque graues sapientia gignit. Ipsa etiam natura hominem spe lactat inani, Qua sine quisque sibi mortem conscisceret ultro. Ergo stultitia et spes sunt duo pharmaca nobis Tradita prudentis naturae consilio, ne Tot tantisque malis affecti deficiamus. Quod si homine haud ullum est animal praestantius ipso, Mundi auctor quid erit? stultorumque et miserorum Et sceleratorum dominus, princeps, pater et rex. O bellum imperium, o summum ac mirabile regnum! O bellos comites! quid quaeris Iuppiter ultra? Iam non es solus. Tam pulchrum condere mundum Scilicet hos propter decuit te. Seruiat istis Coelum, sol, luna, astra, aer, tellus, mare. Quid ni? Sed mox in nihilum redeant pereantque, velut nix Adueniente aestu aut hiberno tempore frondes. Quanti sunt quae tam imbecillo corpore constant? Quanti sunt quae tam imperfecto tempore durant? Numquid credibile est terram pontumque habitari Dumtaxat, quae sunt coelo collata fere nil? Quid tellus pontusque simul? punctum prope dicas, Si mundi spatium immensum ac mirabile acuto Perpendas animo: quin ipsis quodlibet astrum Est maius, veluti perhibent qui talia norunt. Ergo tam exiguus locus, et tam vilis habebit Tot pisces, homines, pecudes, volucresque ferasque; Caetera erunt vacua et proprio cultore carebunt? Atque aer desertus erit, desertus olympus? Delirat quisquis putat hoc, hebetisque cerebri est; Immo illic longe plura et longe meliora Viuere credendum est, longeque beatius atque hic. Denique si verum volumus sine fraude fateri, Est hominum sedes brutorumque infima tellus: Ast aer ultra nubes coelumque beatum, Pax ubi perpetua et nitidi lux clara diei Assidue regnant, domus est et regia Diuum, Quos licet haud possit mortalis cernere visus (Est etenim tenuis nimium natura Deorum) Sunt tamen innumeri, bibulae quot corpora arenae Littoribus cunctis, cunctis quot gramina campis. Qui credit coelum tam immensum, tamque decorum, Desertum omnino ac solum, vacuumque colonis, Quum teneat vilis tam multa animalia tellus, Delirat, crassa mentis caligine pressus, Nec minus ac pecudes terrena in faece sepultus. Nec mirum puto si fortunatae inueniuntur Insulae in Oceano, loca cunctis plena bonis et Deliciis, veluti quidam scripsere, ubi vitam Nunquam ullus dolor aut casus contaminat ullus. Sed coelum Oceani nomen, quia concolor illi est Et velox apprime, ideo fortasse recepit: Omnis stella autem censebitur insula. Quid ni? Nonne domos etiam multas ita saepe vocamus, Quod solae a reliquis sint omni ex parte remotae? At si aliter dicunt quam nos exponimus, errant; Non etenim in nostro Oceano sunt talia: Reges Haec loca non sinerent armis intacta, suoque Imperio vellent adiungere, si quis ad illa Accessus foret et cuperent consistere in illis. Sed quid non fingit nugarum Graecia mater? Nempe suos aer coelumque ac sidera ciues Indigenasque tenent: quod qui negat, ille beatis Inuidet atque Dei maiestatem insipienter Basphemat. Numquid non est blasphemia, coelum Dicere desertum et nullis gaudere colonis Atque Deum nobis tantum brutisque praeesse, Tam paucis et tam miseris animalibus et tam Ridiculis? certe sciuit, potuit, voluitque Omnipotens genitor nobis meliora creare, Quae viuant meliore loco, ut sua gloria maior, Maius et imperium foret et perfectior orbis. Nam quo plura facit, quo nobiliora, relucet Hoc magis et mundi decus et diuina potestas. Sed dubium est, an sint purae et sine corpore formae, An varia, ut nos, membrorum compagine constent. Nimirum dictat ratio, quod in aere et igni Corpus habent quaecumque manent animalia; nam si Non sunt corporea, ergo aer desertus et ignis Prorsus erit, vacuusque locus dicetur uterque Quippe locum praeter corpus nihil occupat: illi Cui non est corpus non est locus, idque loco nil Indiget: ut satis ostendunt praecepta sophorum. Sed numquid morti debentur? credere par est, Viuere longa quidem et felicia secula, tandem Desinere atque mori; nam si corrumpitur aer Atque ignis, cur non pereant viuentia in illis? Nempe loci naturam haurit sequiturque locatum. Forte aliquis, quali specie qualiue figura Sint haec, scire velit; par est quoque credere talem Esse illis faciem, qualem nec terra nec unda Ferre solet, nostra meliorem ac nobiliorem, Qualem nec fas est, nec cernere possumus ipsi. At, quibus in stellis vita est et in aethere puro, Coelicolae, nunquam pereunt; quia nulla senectus Astra terit, nulla unquam aetas labefactat olympum. Credendumque ipsis maiora et lucidiora Et formosa magis, magis et valida et leuia esse Corpora quam reliquis quaecumque sub aethere viuunt Atque elementa colunt et tempore mensurantur. Sed quid agunt? gaudent sensu ac ratione vicissim. Nunc hoc, nunc illa utentes: mirisque fruunur Deliciis, quas humanum nec fingere posset Ingenium, nec mortalis percurrere lingua. Illic est verus mundus, vera entia, verae Diuitiae, veri mores et gaudia vera. Ast hic sunt umbrae tantum, simulacraque rerum Friuola, quae paruo momento ut cera liquescunt. Illius mundi quaedam est hic noster imago: Quantum pictus ab hoc, tantum hic quoque distat ab illo. Extra ipsum vero coelum et supra omnia corpora Esse alium mundum meliorem incorporeumque, Qui non percipitur sensu, sed mente videtur, Nonnulli credunt: nec res est dissona vero. Nam, si nobilior sensu et praestantior est mens, Cur habeat proprium mundum, propria entia sensus, Quae vere existant, quae percipiantur ab ipso; At mens sola manens proprio non gaudeat orbe? Nilque habeat per se existens? sed somnia tantum Apprendat, tenuesque umbras et inania spectra? Quae non existunt per se vera entia non sunt. Aut igitur mens est nihil aut natura creauit Menti consimilem mundum qui continet in se Res veras, stabiles, puras, immateriales, Quae per se existunt melius quam sensibiles res. Hic ille archetypus mundus perfectior isto Sensibili, quanto sensu perfectior est mens; In quo sol Deus est summus, diique astra minores. Ergo plura etiam, quum sit perfectior, in se Continet ac diuersa magis quam materialis Corporeusque orbis; sed nil corrumpitur illic, Nil motum, nil tempus habet: sunt omnia fixa, Aeterna, absque loco, et nullis obnoxia damnis. Illic sunt causae et cunctarum semina rerum. Sensibilis mundus mundo defluxit ab illo Mentali archetypo, et quaedam est illius imago. Omnia sed perfecta illic atque undique tota; Hic sunt particulae rerum, quae multiplicantur Materiae vitio. Sic plures efficiuntur Cerui; namque illic virtus est una creatrix Ceruorum; vulpes facit haec, facit illa leones. Sic de aliis dico, quae noster continet orbis; Quae numero plura, at specie clauduntur in una, Omnia proueniunt suntque a virtutibus illis. Haud aliter fabri magna exercentur in urbe, Quisque suo incumbens operi diuersa laborat. Quare ex particulis hic mundus constat, at ille Ex totis, viuis per se, distantibus a se. Singula nonnulli credunt quoque sidera posse Dici orbes, terramque appellant sidus opacum, Cui minimus diuum praesit; qui a nubibus infra Imperium teneat, producatque omnia solus Corpora quae aequor habet tellusque atque infimus aer Vmbrarum dominus simulacraque viua gubernans, Cui data sit rerum cura et moderamen earum: Quae quia non durant, sed tempore corrumpuntur Exiguo, prope nil possunt umbraeque vocari. Hic reor est Pluton, a quo tenebrosa teneri Regna canunt vates. Namque infra nubila nox est, Supra autem lux clara nitet, splendorque perennis. Huic igitur, tanquam minimo, Deus ille deorum Rex genitorque dedit vilissima regna aliosque, Vt quisque est melior, melioribus addidit astris, Imperiumque suum natis diuisit habendum. Sed tamen haec hominum nulli certa esse putamus. Nam secreta Dei quis nouit? quis fuit unquam In coelo, rediitque iterum potuitque referre? Non tanti est mortale genus, mens nostra labascit In rebus summis, nec spectat noctua solem. Quisque suo ingenio fretus noua fingere gaudet; Praesertim vates, quibus est fiducia maior. Traditur his, quacumque velint, impune vagari; Nam furiis agitantur Iacchi et Apollinis oestro; Quanquam nil prohibet furiosos dicere verum; Et verum dixit quondam furiosa Sibylla. Sit satis hoc (veluti promisimus) ostendisse Multa esse et nobis longe meliora, videri Quae nequeunt, viuunt tamen et ratione fruuntur. Immo aliqui, in primis docti, scripsere sophorum, Tales esse animas quoque nostras, corporibusque Exutas non posse mori, aeternasque fatentur. Sic Plato, sic Samius voluit, sic sensit et ille Diuinus vere Plotinus, sicque poetae Non pauci cecinere. Igitur par esse videtur, Atque operae pretium (quoniam dignissima scitu Res est) hanc etiam meditando euoluere partem. Quid melius quam se cognoscere? corpora quid sint Norunt vel pueri: puluis de puluere. Verum Difficile est naturam animi cognoscere ad unguem. Quare hanc, Pierio confisus numine, totis Viribus ingenii et solerti indagine, posthac Quaerere conabor facilique ostendere versu. Quo facto, Libram egressus, tua, Scorpio, adibo Signa, ubi fatorum vires ac iura requiram, Si modo non obstant scribenti fata poetae. Sed quia in ambiguis rebus bene percipiendis Progressus bonus est ac debitus ordo, ut ab illis, Quae manifesta magis magis et certa, incipiamus, Hoc nos facturi sumus hac in parte. Etenim si Principia obscuris fuerint abstrusa tenebris, Quaecumque ex illis veniunt incerta sequentur. Friuola si fuerint fundamina, tempore paruo Deficiet quicquid super his fabricare volemus. Effectus vero certi magis ac manifesti Sunt nobis, quam causae. Igitur sumamus ab illis Principium et foribus rem perspiciamus apertis. Iamque ideo a motu (quia per se sponte moueri Possunt quae vitam retinent, quia denique motus Praecipuum vitae indicium est) prius incipiemus. Nempe ipsum corpus, nec non membra ipsa quiescunt Per se, et putrescunt; calor est fortasse mouendi Causa, aut calfactus sanguis. Sed viua frequenter Stant immota, insit licet his sanguisque calorque, Quandocumque volunt requiescere. Proinde voluntas Ipsius motus fons et causa esse videtur. Saepe volunt tamen, et nequeunt animata moueri; Ergo utrumque simul motum creat; imperat unum, Exequitur reliquum; iubet hoc, iussa efficit illud. Velle quidem nihil est, si desit posse. Sed unde Vult animal mutare locum? quia nempe voluntas Mente bonum monstrante videt, deinde ipsa mouetur Virtute obiecti et trahitur, velut ignis ab esca, Vt lapide Idaeo ferrum paleaeque minutae Heliadum lacrimis. Miro sic ordine mundum Instituit pater omnipotens, ut plurima nexu Iungantur facili et coeant, sed plurima contra Discordent inter sese pugnentque vicissim. Vnde aliqui merito esse aiunt primordia rerum, Litem et amicitiam, perque haec fieri omnia credunt. Ergo bonum mouet, a quo deinceps mota voluntas Membra agitat, corpusque urgens huc mittit et illuc. Non tamen esse bonum cunctis animantibus unum Credamus; neque enim cunctis est una cupido. Diuersis diuersa placent; sua gaudia cuique Distribuit natura; aliud puer optat amatque Quam matura aetas. Nam qualia corpora, tales Sunt plerumque animi et talis plerumque voluntas. Propterea nunc hoc volumus, nunc illud amamus; Et quae grata prius fuerant, mox despiciuntur; Nimirum, quoniam corpus mutabile nunc hos Nunc illos habitus diuerso tempore sumit, Naturamque animi secum trahit, hinc sitis, hinc et Macra fames, Venerisque oritur genitiua cupido. Atqui ipsum corpus mutant complura vel aetas Vel tempus vel casus, item potus, cibus, aer, Sideraque interdum, ut quidam scripsere periti. Non igitur solum obiectum, sed corporis ipsa Conditio, nos velle facit diuersa mouetque. Sed ratione aliqui potius ducuntur, et illa Procedunt monstrante viam, et virtute trahuntur; Qui perquam rari existunt; nam lumina mentis Haud secus obducunt affectus corporei, quam Phoebaeum iubar inspissantes aera fumi. His demum causis corpus mortale mouetur. Vis autem motiua animae, cui mota voluntas Imperat, imperium exequitur, membrisque quietis (Indupedita modo haec non sint) infunditur, horsum Illorsum impellens. Sed cur lassata labore Languescunt? sic crura dolent, sic brachia torpent. Hinc credo, quoniam sanguis feruore solutus (Feruet enim motu nimio) subducitur atque Deficit exhalans paulatim, non aliter quam Aegrorum extenuant quum pallida corpora febres. Sanguis enim, aut alius vice sanguinis humor in ipsis Diffusus membris animam vehit atque alit ipsum Corpus: quo vegetante, mouens vis concitat artus. Spiritus est etiam quidam tenuisque leuisque, Quem generat calor ac sanguis resolutus ab ipso, Ceu solet a radiis solis resoluta creare Vnda leues agilesque auras; hic spiritus, intra Viscera conclusus passim fluitansque cauernis Corporeis, animae praesto est animaeque ministrat, Quum vult ipsa aliquid fieri corpusque moueri. Verum hi qui somno oppressi sunt, quomodo motum Exercent? nam saepe aliquis per somnia surgens Arma capit vel sternit equum vel scribit, ut aiunt, Vel citharam digitis pulsat sopitus inertem. Scire opus est, rerum in nobis simulacra manere, Quas visu aut alio sensu percepimus; hinc est, Quod quasi praesentem absentem spectare videmur, Quod iam praeteritas voces audire putamus. Has igitur species, cerebri penetralibus altis Inclusas, turbat stomacho qui surgit ab imo Euolitatque vapor; tunc mens delusa mouetur Atque mouet corpus, fuerit si fortis imago. Sed caudam colubri abscissam caudamque lacertae Motantem sese, numquid mouet ipsa voluntas? An potius vis illa animae, quam nomine Graii Phantasiam dicunt? ceu quos vel dira phrenitis Vel Bacchi liquor immodicus vel somnia vexant? An ratione alia id contingit? forsitan intra Nodosas caudae partes vegetabilis ille Spiritus inclusus toto conamine quaerit Qua data porta fugam et sinuosa volumina torquet, Perque vias tenues sensim eluctatur in auras; Vel pars illa animae, qua corpus sentit, in illo Stat diuisa loco et motum ciet. Arbitror autem Iudicio quaecumque carent non posse dolorem Aut aliquid sentire; etenim vis maxima sensus Cognitione fluit; qui plus cognoscit habetque Iudicium maius, patitur magis et magis idem Gaudet. Sed stupidi atque hebetes minus omnia curant, Laeduntur minus et metuunt minus et minus algent Atque calent, vix dignoscunt aduersa secundis. Non igitur quoniam doleat cauda illa mouetur; Nil etenim sentit, quia vis quae iudicat illic Non est, sed capitis parte in meliore remansit. Vnde prior mihi causa magis vera esse videtur. Sic igitur motus fit, quo viuentia sese Proripiunt. Tamen hoc praedictis addimus unum, Quod quandoque bonum praesens, quum possit haberi, Non mouet aut petitur, quia non cognoscitur. Ergo Cognitio motus etiam causa esse videtur, Immo praecipua est. Quis enim cupit illa petitue Quae prorsus nescit? caeca est per se ipsa voluntas, Nec quicquam sibi velle potest sine lumine mentis; A quo si fuerit minus illustrata, sinistrum Carpit iter, specieque boni decepta labascit. Verum haec de motu satis. Hinc videamus, ut ipsum Viuentis corpus grandescat, quomodo fiat Crementum et certo cur tandem limite sistat. Aethereus quidam est ignis, qui animantia quaeque Viuificat clausus membris ac pectore caeco; Hunc humor genitiuus alit, ceu flamma lucernae, Occaso iam sole, leui nutritur oliuo, Hic stomacho immissas epulas coquit, inde per artus Sparguntur partes subtiles, unde medullae, Ossa, caro, nerui, sanguis gignuntur, et omne Paulatim augescit corpus; velut imbribus herbae Ac plantae crescunt, solis virtute iuuante. Si multus fuerit validusque hic ignis et humor Conueniens adsit, quantum calor ipse requirit, Fit magnum augmentum: tandem finitur et ultra Non tendit, quum sit virtus finita caloris; Quo demum languente, solet decrescere corpus. Hoc patet in senibus; fiunt hi namque minores Incuruique, cauo spectantes lumine matrem. Deficit ignis enim, et languet calor ille animalis; Deficit humor item natiuus, quo sine vita Stare nequit; veluti non lucet flamma lucernae, Si desint alimenta illi, redeuntque tenebrae. Iam vero motus animi dicamus, et unde Proueniant. Res abstrusa est, tamen excutiemus, Qua mens nostra tenus poterit pertingere verum. Ac de ira primum. Audaces facit ira pericli Contemptrix, auget robur viresque ministrat: Qua suadente, hostem impauidi Martemque cruentum Aggredimur, raptisque in praelia currimus armis. Causa est nimirum sanguis qui accenditur, et cor Flammiuomum fellisque liquor diffusus amari. Irae etenim sedes fel creditur, ipsaque bilis Materiam praebet stimulis caecoque furori. Hinc, quae felle carent animalia neutique possunt Irasci, pacemque colunt ac bella recusant. Hinc, quibus est sanguis feruentior atque caloris Vis maior, tumidam citius labuntur in iram. Sic iuuenes, sic et quorum mera vina replerunt Plus aequo fibras, facile excandescere notum est. Ergo anima indignans bilem cum sanguine miscet, Deinde manus ad bella armat, mox vulnera fiunt. Nam prius ipsam animam laedens iniuria turbat; Quae turbata, dehinc corpus mouet; unde videntur Errare hi, quicumque animam non posse moueri Contendunt; nam, si nunquam moueatur, oportet Stare loco atque gradu corpus quoque semper eodem. Motus enim varius varium simul indicat esse Motorem. Sol mutatur, mutantur et umbrae. Cur nunc has reddunt, nunc illas organa voces? Nempe quia huc illuc volitat manus, et, diuersos Dum tactus agitat, varium dat fistula cantum; Sic anima affectus prius accipit ipsa latenter; Quos ubi vult fieri notos, tunc utitur huius Aut huius membri officio, impertitur et illi Id quod habet latitans in se, ut videatur et extet, Haud aliter quam quum fido rex dicit amico Atque aperit secreta animi, quae postmodo cunctis Diuulget populis et diuulgata patescant. Sic etiam fit amor; nam quum mens dulce quid optat Vsa ministerio cordis, tunc pandit amorem. Corde amor, ira, timor, votum, spes, cura, voluptas, Tanquam arce in quadam, cum anima versantur et inde Membrorum officio excurrunt per corporis urbem. At de istis alias forsan dicemus abunde, Si Deus annuerit nobis facilesque Camoenae. Sufficiat nunc, affectus fieri prius omnes In natura animi, causis venientibus extra; Deinde hos vel membri vel sanguinis aut humoris Cuiuscumque opera effundi in lucemque propelli. Iuncta etenim cum sint corpusque animusque, necesse est Communes motus, communia vulnera utrisque Accidere, inque vicem sese mutare. Quod uni Infertur quamprimum aliud quoque sentit habentque Sympathiam. Tanto se foedere complectuntur. Post haec de sensu, quoniam properamus ad ipsum Chelarum finem, breuiter, mea Musa, loquamur. Quinque dedit sensus natura animantibus illis Quae sunt perfecta; ast aliis non tradidit omnes, Atque ideo possunt merito imperfecta vocari, Quales lumbrici et talpae conchaeque marinae Cochleaque et spinis circumuallatus echinus. Hos inter sensus praestantior esse putatur Visus; quandoquidem menti certissimus hic est Nuntius, ostendens illi quae plurima terris, Naturae ingenio ac mira virtute, creantur, Tot flores, herbas, fructus, animalia, plantas, Tam multas lapidum species, tam multa metalla; Ostendens etiam quos pascit in aequore Proteus Squammiferos populos et monstra natantia ponto; Quodque his est maius, coelestia templa Deorum, Stellarumque globos et sancti lumina solis; Mitto ea quae faciunt homines, quae lingua referre Nulla potest. Ergo hic sensus pulcherrimus atque Optimus est, in quo sedes bene creditur esse, Praecipuumque animi hospitium; quotiesque videre Aut affari aliquem volumus, tunc lumina nostra Eius in aduersos oculos intendimus, ac si Totus homo atque animus totus consisteret illic. Nempe oculos animi speculum quicumque vocarit Verus erit; nam blandus amor lucescit in illis, Apparentque odium, feritas, clementia, maeror, Laetitia, improbitas, pietas, prudentia, nec non Stultitia, ambitio, timor, ira, audacia, culpa. Sed visus quo fit pacto? diuersa sophorum Iudicia exquirant alii, nos prodere paucis Conemur quicquid vero quadrare putamus. Scire opus est unam esse animam, minimamque, videri Vt nequeat; tamen innumeris prope viribus aptam, Quas illi natura dedit summusque creator. Haec auget, nutrit, generat, mouet, afficit, audit, Gustat, odoratur, tangit, videt et cognoscit; Quae vis praecipua est et maxima, coelitibusque Cognata ac propria. Has igitur per corporis artus Diffundit vires, quae certis partibus haerent, Perque oculos lucem admittit, variosque colores Percipit atque omnes diiudicat ipsa figuras Pupillae officio et totum considerat orbem. Sic quoque per nares diuersos prendit odores Perque aures haurit voces strepitusque sonosque; Per gustum haec eadem sentit genus omne saporis; Per tactum a calidis discernit frigida, duraque A minime duris, a laeuibus aspera. Demum Sunt quinque ipsius comites fidique ministri, Per quos cognoscit res omnes; queis sine prorsus Inscia lethaeo torpebit pressa sopore. Ergo oculi quum sint vitrei densoque nitore Perspicui, apprehendunt rerum simulacra tenentque, Non secus ac speculum soleat, praesentia quando Luminis intersit; cuius virtute creantur Sensificae species, fuerit nisi pupula laesa. Has species menti (capitis namque arce suprema Mens habitat, solioque sedet regaliter alto) Ostendunt oculi; tunc prudens illa sagaxque Cognoscit rem, cuius adest formalis imago. Haec eadem vocum discrimina mille, sonosque Innumeros mira vi percipit, ingreditur quum Incolumes aures aer elisus ab ipsis Corporibus; namque est aer tenuissimus atque Mobilis in primis; qui quum se corpora pulsant Deprensus medio actutum dissultat ab ictu, Irrumpitque cauas penetrans violenter in aures, Ianua clausa licet fuerit clausaeque fenestrae; Vsque adeo est tenuis, leuis et penetrabilis aer. Quinetiam pisces piscantum gurgite ab alto Horrescunt strepitus pauidique in retia currunt; Quippe aer penetrare potest in viscera Neri. Inde tument fluctus, inde importuna minaxque Saeuit hiems, qua urgente vouent pia munera nautae. Dura igitur quoties collidunt corpora sese, Aut quoties aer pulsus vehementer in illa Concaua praesertim per stricta foramina transit, Diuersae ac variae fiunt vocesque sonique, Vt varia est rerum natura et forma locorum, In quibus ipse aer gignit vocesque sonosque. Sic tuba longe alium reddit quam tibia cantum. Sic Pelusiacis discordant nablia sistris. Ac veluti iactu lapidis perculsa mouetur Vnda in multiplices orbes, sic percitus aer Diffundit spiras longe lateque rotantes; Atque ideo multis vox insonat auribus una, Vt multis etiam speculis una haeret imago. Ast odor ut nares intret dicamus. Ab ipsis Rebus pertenues fumi egrediuntur, et auras Inficiunt late; veluti quum tura videmus Panchaea aut prunis cinyreia dona cremari. Fit gustus linguae officio curuique palati. Namque his percipitur rerum gustabilis humor, Qui penetrans tangit sensum, ingeneratque sapores. Tactum autem sanguisque et spiritus efficiunt, qui Passim per corpus fluitant; animantibus iste Sensus inest cunctis, cunctis quoque gustus inesse Creditur; ast homini meliorque et maior uterque est; Hinc etiam est homini quam aliis prudentia maior. Sunt qui aliter credant fieri praedicta negantque Acceptas oculis species causam esse videndi; Aere nec medio esse opus aiunt, ut videantur Res aut audiri possint; namque omnipotens rex Tot vires animae concessit, quot genera ipse Effinxit rerum, ut posset comprendere cuncta. Quaeque suum agnoscit genus apte ac percipit ultro. At contemplatur mens omnia et omnia cauto Iudicio expendit quaecumque a sensibus hausit Et verum atque bonum diuino examine librat. Mens igitur sol est animae, sunt sidera sensus. Sic perhibent quidam; sed nos properamus, et ista Linquimus excutienda aliis finemque propinquum Appetimus; quia iam chelarum extrema tenemus. Colligitur tamen ex dictis ac perspicitur, quod Est anima aethereum quiddam, sine corpore viuens, Omnia viuificans, cognoscens omnia, Diuum Quatenus ille hominumque pater permisit; ab illo Tradita cuique rei est certa et finita potestas. Illi autem soli vis est sine fine potestque Omnia quae fieri possunt, a lege solutus. Nam si anima et sentit et cuncta intelligit, ergo Non est corporea aut corpus; quia corpora nulla, Non terra, unda, aer, ignis, neque condita ab istis Has per se vires retinent; non est dubitandum Esse animam semen quoddam coeleste, Iouisque Progeniem aeternam, cui tantum cognitionis Cessit, ut immensum valeat comprendere mundum. Quid si atomi, quas nonnulli finxere sophorum, Sunt animae potius quam corpora? corpora namque Omnia sunt quanta et possunt utcumque secari; Nempe anima est indiuidua atque immaterialis, Et veluti centrum quoddam, ad quod plurima tendit Linea, per sensus quia cuncta feruntur ad illam Vndique, ceu fluuii concurrunt undique in aequor. Quare illos miror qui dicunt tempore eodem Ipsam animam extingui et corpus, pariterque perire. Nam licet hoc esset, debet tamen usque taceri; Non sunt haec dicenda palam, prodendaque vulgo; Quippe hominum plerique mali, plerique scelesti; Qui si animam credant nihil esse a funere, nilque Posse pati postquam semel est egressa nec ullam Defunctis poenam infligi, formidine adempta In scelus omne ruent confundent fasque nefasque. Praeterea multi qui sperant posse beati Post mortem fieri et versari cum Ioue semper Atque ideo sese dedunt virtutibus ultro Ac bene de multis qua possunt parte merentur, Si post fata dari sibi praemia nulla putarint, Illico torpebunt et tot benefacta peribunt: Tot spatiosa etiam templa et speciosa, tot arae Insignes auro et peregrino marmore, demum Relligio et pietas et honor cultusque Deorum At nihilum venient, si homines nil morte relinqui Crediderint, animasque in ventos prorsus abire. Semiferum vulgus frenandum est relligione, Poenarumque metu; nam fallax atque malignum Illius ingenium est semper nec sponte mouetur Ad rectum; virtus inuisa molestaque vulgo est. Relligio generis decus est et gloria nostri, Quae nos conciliat superis et iungit olympo. Nemo igitur bonus et prudens audebit aperte Dicere mortalem esse animam et corrumpere vulgus. Nunc tamen est multa nobis ratione probandum, Hanc esse immunem leti aeternamque manere, Vt Christi cultor testatur, bruchiphagusque Iudaeus credit, praeputia nostra perosus; Quae Deus haud faceret, si non facienda putaret, Ac gens ferme omnis concordi praedicat ore. Principio, quicquid simile est magis omnipotenti Cunctorum domino diuturnius esse fatendum est Perfectumque magis; nam quod durabile non est, Sed cito dilapsum perit, imperfectius esse Quis neget? atque ideo durant coelestia semper, Quod diuina magis sunt et perfecta; sed ista Proxima quae terris, quae coelo amota videntur, Quum sint imperfecta, breui fugiuntque caduntque. Ergo animus noster, quum vita et cognitione Diuinae similis naturae appareat, intra Corporeos fines claudetur? nec magis ipse Quam caro durabit neque viuet longius aeuum? Praeterea corrumpi animus nequit, hac ratione, Quod simplex et materia seclusus ab omni est. Huc accedit item, quod corpore debilitato Vis animi crescit; quare imbecilla senectus Consilio superat iuuenes mentisque vigore. Ingenio plerumque caret qui robore praestat. Raro utrumque Deus cuiquam largitur, ut idem Sit sapiens et sit robusto corpore pollens. Quare, si longo fractis iam viribus aeuo Fortior est animus, non ipse a corpore pendet, Sed per se est aliud quiddam et post funera viuit. Nonne etiam quum pes dolet, hunc mens ipsa dolorem Indicat? haud dubium est. Sed quomodo mentis ad arcem Peruenit iste dolor? num sursum tendit ab imo, Paulatim ascendens ut fumus? non; quia multae Partes, non solum (si sic) pes ipse doleret, Nec pedis, at potius partis quae proxima menti, Tunc sentiretur dolor. Vnde probatur aperte, Corpoream non esse animam, et sic morte carere, Quum medii nullius egens distantia tangat. Adde his quod, quoties reminisci aut fingere quicquam Egregie volumus vel quicquam intelligere apte, Tunc animum reuocare opus est a sensibus. Vnde Nonnulli ut melius meditentur lumina claudunt Aut sese a turba abducunt, loca sola petentes; Vel quum nox piceo terras velamine texit, Et iam lethaeo torpent animalia somno, Pervigilant, tacitique toro extinctaque lucerna, In tenebris acuunt contractam a corpore mentem. Nempe animum turbant sensus; populantur eundem Affectus redduntque hebetem inuoluuntque tenebris; Non secus ac nitidum praetexunt nubila solem. Ergo, si propriis residens penetralibus, intra Ipse suas latebras, fugiens a sensibus, atque Corporeis crucibus, melius sapit; esse profecto Quum poterit liber, moribunda a carne solutus, Cuncta animus meliore modo cognoscet, et ipsi Haerebit vero magis ac perfectius absque Corpore, et aeternum viuens durabit in aeuum. Denique quum sit homo medius bruta inter et ipsos Coelicolas, commune aliquid retinebit utrisque. Corpus brutorum est, animi natura Deorum. Altera pars moritur, nescit pars altera letum. Non igitur prorsus delet mors omnia; namque Letiferis animus laedi nequit ipse sagittis; Praedictis etiam possum connectere, quod si Nil superat nostri post fata, videbitur esse Iniustus Deus atque malis praebere fauorem. Quippe hi dum viuunt laetis plerumque fruuntur; His neque diuitiae desunt neque grata voluptas; Hos decorat praeclarus honos et gratia vulgi. Contra saepe bonos vexat fortuna malignis Cassibus inuoluens; nunc paupertate premuntur, Nunc morbis, aliquo semper tristantur amaro; Quare animus busto superest, scelerumque suorum Dat poenas; vel, si bonus est, bona praemia sumit. His aliisque modis multis ostendere possem Immortalem animi naturam incorporeamque. Sed satis est; iam me finis vocat. Haud equidem sum Nescius, harmoniam dici quoque, non tamen apte, Ipsam animam; ac veluti mistis ex vocibus exit Harmonia et variis fiunt bona pharmaca rebus Compositis simul, unde oritur vis ipsa medendi; Sic elementorum certa ratione modoque Iunctorum et coeli pariter virtute creari Quidam animam rentur; quae partim corporis intra Septa manet, partim causas sortitur ab extra. Vt visus virtute oculi, externoque creatur Lumine. Nam coelum causa est, qua hic omnia fiunt: Quo sine nec tellus quicquam, nec gigneret aequor. Nimirum haec falsa est, et peccat opinio; namque Si sic, non posset corpus consurgere contra, Et carni unde oritur capitale indicere bellum Ipsa anima et vario motu in contraria ferri; Sed semper foret una eademque, ut quaelibet est vis, Quae solet ex mistis diuino numine nasci; Vt patet in genere herbarum, gemmisque beatis. Quidam etiam censent, animam nihil esse soluto Corpore. Quod somnus, qui mortis fertur imago, Et sensum et mentem nobis auferre videtur; Vel quia diuersis causis aegrescere cernunt, Ac multis variisque modis, ne munere possit Ipsa suo fingi, mentem laedique premique Aspiciunt, nec non cum corpore crescere, et una Deficere; ut patet in pueris senibusque virisque. Ignarus puer est, prudens vir, desipit aetas Vltima, corrumpit corpusque animumque senectus. Quinetiam dicunt: "Si anima est diuina, potestque Viuere seiuncta a membris mortalibus, ut quid Se miserae carni insinuat? cuius vitio tot Perpetitur mala et admittit tot flagitia?" ergo Stulta est, si sponte hoc facit; at si inuita nefandas Corporis ingreditur latebras, quis cogit? an ipse Iuppiter? ergo Deus nequaquam hanc diligit; immo Carcere quam clausit tam turpi odisse videtur. Et quum nec corpus, nec quanta existat, ab ipso Corpore non credunt ulla vi posse teneri. Praeterea per se (nisi discat sollicite) quum Nil sciat, ac subeant percrebra obliuia mentem, Per se animum nihil esse putant post corporis usum. Discere tunc etenim poterit nil, sensibus ipsis Corruptis morte, unde omnis doctrina paratur. Quidam aiunt unam esse animam dumtaxat in orbe, Quae vitam tribuat cunctis viuentibus; ut sol Vnicus est oculis animantum causa videndi. Aeternamque putant illam, licet extinguantur Corpora; ut extinctis oculis aeternus adest sol. Has non difficile est nugas ratione potenti Vincere; sed vereor ne sim prolixior aequo. Non deerit qui recte istis respondeat olim Quaesitis, nodosque omnes dissoluat ad unguem. Vir macte ingenio, viuet tua gloria mecum, Nostraque (quid dubitas) laudabunt scripta minores; Aude opus egregium et coelestia dissere terris. Vnum hoc adiciam, quod quiuis nosse valebit: Aeternam esse animam et diuino semine natam Si sensus atque affectus compresserit omnes, Si spernens prorsus mortalia gaudia sese Abdicet a curis terrenis, assiduoque Conetur studio ad superos extollere mentem; Tunc etenim sapiens fiet, poteritque futura Cernere, vel vigilans, vel somno oppressus inerti. Hoc pacto cecinere olim ventura Prophetae. Sobrius ergo animus propior fit ad aethera, quanto A terris magis atque a carnis amore recedit. At pecudum ritu sequitur pars maxima sensum, Nec bona cognoscit nisi quae sunt corporis; hinc est Quod plerique putant animam succumbere morti, Quandoquidem nequeunt infirmo lumine quicquam Diuinum spectare, atra caligine pressi. Sed de anima sint ista satis. Redeamus ad ipsum Autorem mundi, quem concludamus ab omni Corpore seiunctum; et sine corpore millia multa Esse, quot in siluis frondes gignuntur opacis; Vel si corpus habent, tenue est, nec prorsus ab ullo Percipitur sensu, sed sola mente videtur. Atque haec in primis sunt entia vera, suique Iuris; nulla etenim carnis contage laborant. Tu vero hic iam Musa tace: mox, quum volet ille Qui mea labra mouet, mecum scrutabere causas Rerum quas fieri sub lunari orbe videmus, Contingant fato, an nulla ratione ferantur. Interea dum sol Nemeaei terga leonis Torret, et insanae sub opaca fronde cicadae Ingeminant raucos strepitus, quaeramus, in umbra Aut lauri aut myrti suauem spirantis odorem, Propter aquae crepitantis iter, Pimplaea, quietem. Ipsa quies animum reficit reuocatque vigorem. Mox ubi regressae fuerint post otia vires, Rursus ad altisonos (adsis modo, Diua, tuoque Numine me foueas) tentabo accedere cantus; Et si forte mihi vultu fortuna benigno Auxilium tulerit longos miserata labores, Pauperiemque procul curasque fugarit amaras, Totus ero tecum, tuaque intra limina semper Versabor, sola haec fuerint solatia nobis; Tunc Aganippaeis ubertim explebimur undis, Insuetumque melos Cirrhaea in rupe canemus.