CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus PALINGEN.zodi-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-06.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-06.xml in db pdill0


Virgo Credo aliquos tetricae mentis nasique seueri (Qui solos se scire putent et noscere verum, Atque sibi solis Diuum bonitate tributum Omnia iudicio perplexa expendere recto) Dicturos, nunquam me degustasse beatos Aoniae fontes et sacras Phocidos undas Nec prorsus lauro dignum tituloue poetae, Quod non inflatas nugas mirandaque monstra Scribimus ac nullas fingendo illudimus aures. Nam solas tribuunt fabellas vatibus, ac si Vera loqui foedumque foret vetitumque poetis. Horum ego iudicium falsum et damnabile duco; Nilque mihi melius, nil dulcius esse videtur, Quam verum amplecti; vetulis puerisque relinquo Has nugas. Alii eructent fera bella Gigantum, Harpyiasque truces et Gorgonas et Cyclopas Et captos blando Sirenum carmine nautas: Adde his monstriferam Circen, triplicemque Chimaeram, Stelliferumque humero coelum qui fulcit Atlanta, Mutatum saxo et sulcantem Persea nubes, Tantalon et Tityon, miserique Promethea furti, Belidas et quicquid delirans Graecia nostros Tempore iam longo docuit garrire Latinos. Non mihi sit tanti potasse Aganippidas undas, Bellerophontaei quas protulit ungula monstri; Nec mihi sit tanti Phoebeae gloria lauri Atque corymbiferis hederis ornare capillos, Vt sic delirem. Pudet ah, pudet esse poetam, Si nugis opus est puerilibus inseruire Et iucunda sequi spreto mendacia vero. Tradita (crede mihi) est multis facundia, paucis Consilium; multi sublimia carmina condunt, Sunt et Romano et Graeco sermone diserti, Et cum multa sciant, sapiunt tamen aut modice aut nil. Verba nitent phaleris; at nullas verba medullas Intus habent; sola exterius spectatur imago Et pictura leuis. Verum quis succus in illa est? Quam mens inde capit frugem? qui talia legit Quid didicit tandem? quid scit nisi somnia, nugas, Quae nihil ad vitam faciunt, nihil utile ponunt, Quae scire et nescire pari discrimine refert? Ergo, seu vulgus me iudicet esse poetam, Seu neget, haud ideo mendacia vana sequemur, Sed verum, quoniam verum est perfectio mentis. Quod quicumque magis nouit, magis est similis Diis Atque magis felix, licet hunc inscitia vulgi Non merito extollat plausu meritoque fauore Excipiat, licet huic non grandia nomina donet. Quare iam Musae adsunto Criticique valento. Ecce viam ingredior, qua plurima taxus utrinque Atque cupressus iter funesta protegit umbra. Iam video tristes campos, pallentia regna Persephones, quos obscuris perlabitur undis Lethaeusque ambit torrens. Late arua papauer Lurida somniferum vestit ripasque silentes. Quo me Calliope ducis? quae monstra videre, Quas voces audire iubes? bubonibus omnis Circum silua tonat, moestos dat noctua cantus, Non desunt ululis miserae strigibusque querelae. Quo me Musa rapis? lacrymoso en murmure colles Et valles resonant, respondet planctibus Echo. Quis dolor hic tantus? quae tanti est causa doloris? Heu! quae gens illa est, ater quam vestit amictus, Syrmata pulla trahens? quae sic velamine nigro Flens adoperta caput clamoribus aethera complet? Heu mihi, quas caedes, quam multa cadauera cerno Passim strata solo? quis funera tanta peregit? Quis dedit hanc late stragem? quot corpora Regum Pontificumque iacent? agnosco insignia. Numquid Mors est illa procul, quae, visu et falce cruenta Horribilis, furibunda venit? praecedere mille Agmina morborum pariterque pericula mille Aspicio. O nimium saeuis armata ministris! Nescio quid magno veniens clamore profatur. Audio quid dicat referamque audita libenter: "Mors ego sum, quae foeni instar viuentia quaeque In terris hac falce meto; mihi Iuppiter orbis Iura dedit iussitque simul me parcere nulli, Sed magnos humilesque pari prosternere lege; Vnde manus viresque meas euadere nemo, Et nemo vitare potest. Ego grandia Regum Colla premo sternoque animos fastusque superbos Pontificum; nobis nulla est non debita ceruix. Siue quis arctoas fugiens penetrauerit oras, Ripheasque ultra rupes concesserit, iram Sentiet hic nostram, nostros hic sentiet ictus; Siue quis ad manes imos descenderit, austri Qua plaga pressa iacet, qua sunt incognita nobis Sidera, me inueniet tamen, inuentaque peribit. Falx haec occasum, falx haec populatur et ortum. Non ego diuitias vereor, nec stemmata priscis Credita imaginibus. Solio detraxit ab alto Quot mea dextra viros et nigra in tartara misit Praecipites? Priamum memini, quum caesus ad aras Victima nostra fuit. Macedum dux ille superbus, Qui tot regna suis pugnando euerterat armis, Par animo cuius totus non extitit orbis, In Babylone cadit telo confossus ab isto. Quid memorem heroas Latios Martisque nepotes, Terrarum dominos, quorum clarissima virtus Imperium Oceano, famam coniunxerat astris? Nonne omnes potui caesos demittere ad orcum? Priuauique manus sceptris, diademate crines, Os verbis et luce oculos, membra omnia motu, Corporaque obscura clausi exanimata sepulchro. Me timet Indus, Arabs, Maurus, Scytha: denique quisquis Europamque, Asiamque colit, Libycosque calores. Nullum ego discrimen facio generisque locique, Tempora nec seruo, nec mores curo, nec annos: Improbus atque probus, sapiens stultusque peribit. Infantes, iuuenes, longaque aetate grauatos, Formosos, turpes aequa ratione trucido. Hunc quoque quem video procul hinc mea regna petentem, Quum sua fata sinent, mittam pallentibus umbris." Edidit haec Stygio Diua implacabilis ore Tunc me concussit timor ingens, membraque sanguis Vndique dilapsus venis extrema reliquit, Inque imum pectus coiit succurrere cordi Praecipue, quum tartareos Dea saeua ministros Praesentem in turbam, quae latos plurima circum Errabat campos tantae secura ruinae, Mitteret; irrumpunt illi, prenduntque tenentque, Quisque suum; sternuntur humi languentia passim Corpora, multiplicique gemunt vexata dolore. Mox ipsa adueniens nonnullos falce necabat; Nonnullos etiam, quorum subtemina nondum Finierat Lachesis iusto illis debita fato, Praeteriens caedi seruabat Diua futurae. Tunc ego sic mecum, attonitus, totusque tremiscens: "O curas, o vota hominum vanosque labores! O spem fallacem, o caecae solatia mentis! O fluxum decus humanum, o variabile tempus! Quam breuis, incerta et multorum plena malorum, Et quantis nostra est obnoxia vita periclis! Quae iucunda quidem facie dulcisque videtur, Sed quantum intus habet fellis, quantumque veneni! Quid sumus, o miseri, nisi puluis motus ab aura, Et fragili vitro similes, umbraeque fugaci, Atque rosis, quae mane nitent, mox vespere languent? Nunc viui atque hilares, paulo post vermibus esca. Nunc pulchri et validi, paulo post turpe cadauer. Heu mihi quid prodest congesta pecunia nobis, Quid gemmae, argentum atque aurum, pretiosaque vestis? Quid populos magnasque urbes ditione tenere, Marmoreosque habitare lares, vultuque superbo Omnes despicere atque parem se credere Diuis: Si mors cuncta rapit, si tanquam puluis et umbra Deficimus miseri, si tam cito fastus et omnis Gloria nostra perit, nullum reditura per aeuum?" Haec ego cum loquerer summisso murmure mecum, Pallentem vultu aspiciens, gelidumque timore, Incertoque gradu titubantem Orpheia mater, "Quid te (inquit) tanta obsessum formidine cerno? Esto audax; animi vilis timor argumentum est Nec decet ille viros; cedo, quae te causa timere Mortem adeo cogit?" Tunc sic ego: "Diua, necesse est, Naturae impulsu quippe hanc animalia quae non Horrescunt, fugiunt? haec vitam tollit et omnes Diuitias ac delicias, corpusque resoluit In nihilum, remanetque nihil nisi puluis et ossa, Quae pariter puluis longo post tempore fiunt. Denique cuncta bona haec adimit, summumque malorum est. Ergo tam dirum et tam formidabile monstrum Quem non terrebit, nisi cui sit ferrea fibra?" Tunc Ioue nata, mihi subridens, sic ait: "Erras, Nimirum veri specie deceptus et umbra; Non cuiuis facile est ipsum cognoscere verum. Hic ille est ramus, medium quem maxima silua Arboribus densis cinctum atque erroribus atris Obductum celat; nec multis aurea virga Conspicitur, nisi cui purae ostendere columbae. At mihi, quae sata sum felici semine coeli, Verum nosse licet; verum tibi dicere possum, Si me audire voles". Ego tunc: "Dea, nil magis opto." Respondi. Illa autem: "Nos hinc diuertere oportet Paulisper, sequere." Et secum me duxit in altum Non adeo procul inde locum, quo lumina solis Cernere erat, radiis ferientibus ardua montis; Iucundumque iubar tenebras disiecerat atras. Sedimus ad fontem quendam, laurique sub umbra. Tunc mea Dux tandem pulchro sic incipit ore: "Simia coelicolum, risusque iocusque Deorum est Tunc homo, quum temere ingenio confidit et audet Abdita naturae scrutari arcanaque Diuum, Cum re vera eius crassa imbecillaque sit mens. Si posita ante pedes nescit, quo iure videbit Quae Deus et natura sinu occuluere profundo? Omnia se tamen arbitratur noscere ad unguem, Garrulus, infelix, caecus, temerarius, amens, Vsque adeo sibi palpatur seseque licetur. Stultitiae fons est et origo philautia vestrae, Caligoque ingens, quae vos cognoscere verum Posse vetat; tolle hanc, oculi meliora videbunt; Et quae nunc bona prima putas, fortasse negabis Esse bona; et quae nunc credis mala maxima, forsan Non mala sunt, dices, pulsis a corde tenebris. Ergo scias, mortale genus nihil esse, nisi utrem Aeoliis plenum ventis, quem iugiter urget Huc illuc lapidi insistens Fortuna rotundo. Cui, si quid saperet, vita mors gratior esset; Cum viuendo malis homines sine fine premantur; Exiguisque bonis, sed nec sine felle, fruantur. Quod verum credes, puto, si bona, si mala vitae Mortalis referam, quanta breuitate licebit; Collatisque ipsis, tunc vita humana patebit Quae sit et an tantum mors debeat ipsa timeri. Principio de diuitiis, quas omnis ubique Gens sequitur, laudat, quaerit, miratur et optat, Dicere constitui et quid sint ostendere nitar. Tunc ego: "Diua (inquam) si vis, huic parce labori, Quandoquidem prius hoc olim referente Minerua Edidici, nunc perge alio, nec nota recense. Deque voluptate ubertim quoque rettulit olim Nobis Diua Arete, missusque a matre Timalphes. Quare id transi etiam quaeso et quotcumque aliud vis Expedias." Tunc Diua inquit: "De nobilitate Dicam igitur, quoniam bona prima haec inter habetur Quilibet hanc hodie sibi vult, sibi dicit inesse, Plus licet inde absit, quam distet Iberus ab Indo. Sed quid nobilitas aut quanti est? vera fateri Conabor; quanquam quid prodest vera fateri, Credere si renuunt? fugiunt animalia quaedam, Oderuntque diem, tenebris ac nocte vagantur; Sic homines multi lumen cognoscere veri Nec possunt nec amant; adeo natura Deusque Distinxit mortale genus recteque videnti Vna hominum species animalia caetera monstrat; Vsque adeo mores varii mortalibus et mens Dissimilis; multi tenebras umbrasque sequuntur, Nec verum spectare queunt solemque nitentem, Infirmis oculis, quem fixo lumine pauci Aspiciunt, quibus est animus diuinior. Ergo Nobilitas, veluti vulgus putat inscius, aut est Copia nummorum et collectio diuitiarum Aut sanguis, quoties generoso e stemmate quisquam Natus auos atauosque suos, gentiliaque arma Iactat et eximios laudat virtute parentes. Iudicium tamen hoc vulgi mendaciter errat, Vt plerumque solet; communis opinio multis, Paucorum ratio est. Si nobilis ille putari Debet quicumque est diues, sic nobilis esse Credo potest lanius, tonsor, piscator, equiso, Pastorque et pistor, coriarius atque bubulcus Et leno et latro et quiuis de plebe lutosa. Namque ex his multi rebus nummisque potentes Aut sunt aut possunt fieri. Fortuna frequenter Extollit miseros; eadem detrudit ad imum Saepe illos, quos ante rotae commiserat altae. Nobilis ergo fuit tantum, quum moenia victor Aeneadum intrauit Marius, plaudente senatu Ac populo, insignis lauro niueisque quadrigis; Sed postquam eiectus Syllanis viribus exul Minturnis latuit, latuit quoque carcere foedo; Vel quum mendicus panem per Punica rura (Pro superum leges, et non bene nota potestas!) Quaerebat, panem duris fossoribus aptum, Non erat infelix tunc nobilis; abstiterat tunc Nobilitas fugiens longe; mox ipsa reuertit, Quum Marius rediit, mutato sidere, Romam. Nimirum stulta haec sententia, si sit ab auro Nobilitas. Certe de terra nascitur aurum, De fraude et furto, de foenore: nascitur ergo De fraude et furto, de foenore nobilitas. O Iudicium vulgi insanum! o sine pectore turba! Nobilitare hominem non ulla pecunia, nullae Diuitiae possunt; pretio nam dignior omni est Nobilitas: haec non emitur, nec venditur auro. At genus ille suum iactat laudesque suorum Inculcat, cum sit turpissimus; atque recenset Gesta patris, monumenta ataui, patruique tropaea; Et quanquam innumeris demens, ignauus, abundet Criminibus, virtutis inops, tamen esse putatur Nobilis, est alto quoniam de sanguine natus. Cur aliena tibi tribuis, laudemque tuorum Esse tuam censes, cum tu sis dedecus illis, Degener, infamis? mentito nomine cycnum Graculus appellat sese: cornicula plumas Pauonis furata cupit pauo ipsa videri; Sed natura vetat, quae nobilitatis origo est. Hinc animi viles, hinc et coelestia corda Proueniunt: haec largitur sua semina cunctis. Nempe animum propter, non propter corpus haberi Nobilis et dici debes; nam corpora multa Seruorum pulchra et magna et robusta videntur. Nobilitas quidam est animi proprius decor atque Vis quaedam natiua, cupit qua grandia semper, Vilia contemnit, qua sursum tendere ut ignis Nititur, et summas penetrat velut ardea nubes, Infima despiciens. Hanc vim qui munere coeli Accipit, ille bonus fiet patiensque laborum, Consilioque potens, curis vigilantibus, ut quid Dignum laude gerat, ut sit laudabilis ipse. Sed tantum natura bonum non omnibus, imo Perpaucis donat, quorum fama inclita longo Tempore post cineres populorum in pectore viuit. Attamen (o mores, o mira insania) quis non Vult dici et credi nunc nobilis? o nebulonum Turba audax! o vile pecus! te nomina clara Delectant, tibi fama placet, tibi gloria: cur non Et labor et virtus etiam placet, ut merito sis Nobilis? an mauis sapiens iustusque vocari Nomine mentito, quam vero? cur tibi nummus Falsus, cur panis falsus, cur caetera falsa Non sunt grata, velut mendax et futile nomen Nobilitatis amas? o larua, o simia, disce, Disce prius frenare animum, compescere caecos Affectus, ratione uti, vitare nefanda, Iusta sequi; te nosce prius durosque labores Amplecti ne te pigeat, vilemque fugare Desidiam, ut possis culmen virtutis adire. Tunc iure ac merito diceris nobilis: haec est, Haec est nobilita vera; haec sunt illa Deorum Munera, ab indoctis non intellecta. Per istam Incessere viam Phrygia de gente Quirites. Hac duce Romanum imperium se sustulit astris. Hac abeunte iterum in praeceps descendit ab astris. Nam simul ac segnes consurrexere nepotes, Iam parto imperio, iam prosperioribus annis, Delicias ludosque leues luxumque secuti Degenerare suis coepere a patribus, unde Nobilitas tales homines exosa recessit Protinus ad superos, donec, crescente nepotum Luxuria et vitio, deleta superbia Romae est. Non igitur genus est, non sanguis, non statuarum Mutarum series, non auri copia, quae te Nobilitet; Virtus, virtus; hac nobilis Hector, Alcidesque fuit, fuit hac quoque nobilis ille, Ilias aeternum cui praebuit inclita nomen; Hac proceres alii, quorum tot fama per annos Durat adhuc. Quid te iactas natalibus ortum Egregiis? te praecipui genuere parentes; Quid tum, si nihil es? si turpis turpiter omnem Incestas maculasque domum? tibi dedecus est hoc, Non honor; ac, veluti stolidum si gignat asellum Magnanimus fortisque leo, si simia barro Nascatur, monstrum es, claraeque iniuria genti. Non sic nobilitas per testamenta relinqui, Aut virtus potis est, velut aedes, rura, supellex; Hanc natura tuis tribuit maioribus, at non Omnibus. Antiqua repetas ab origine gentem, Inuenies fortasse tuo de sanguine multos Cerdones aut agricolas, unumque videbis Ex humili natum fortuna nobilitatis Principium fecisse aliis: quae tempore creuit Paulatim, sed post quoque tempore victa senescet. Omnia fert tempus, pariter rapit omnia tempus. Quis nunc Pompeii de stirpe aut Caesaris esse Noscitur? aut eius, domitis cognomen ab Afris Cui virtus inuicta dedit? quis credere tantam Progeniem periisse potest? domus alta deorsum Saepe cadit, penitusque ruit; sursum leuatur Saepe humilis; nulla est hominum fortuna perennis. Sic coelum variare solet mortalia quaeque. At dices, quale est semen, talis quoque fructus Inde venire solet; si sum de semine claro, Clarus ero. Non sic: proceri saepe parentes Exiguum genuere hominem turpemque decori, Robusti infirmum, sapientes insipientem; Nec mens, ut corpus, patrio de semine manat. Non patris est animum pueris praebere, sed ipsum Largiri natura solet. Quid nobile semen Egregiumque feret, faueat nisi debita coeli Temperies? verum est, vulgo quod dicitur, annus Producit segetes, non cultus; semina quamuis Optima, si terrae fuerint mandata sinistris Sideribus, parient lolium vel iacta peribunt. Ergo sufficiens non est pater ipse creandis Nobilibus natis, adsit nisi gratia coeli. Hinc est quod multos humili de plebe videmus Illustres nasci, qui magnum nomen adepti Virtute ac meritis se postmodo nobilitarunt. Quis fuit ille Maro? quis Tullius ille? quis ille Tam sapiens sanctusque Cato? quis Horatius? omnes De medio plebis geniti. Quis doctus Homerus, Cuius nec patriam certam certosque parentes Scimus adhuc? dic quaeso patrem Demosthenis atque Euripidis matrem; dic Socratis, illius inquam Socratis, in cuius gremio Plato maximus hausit Diuinos latices, qui solus Apolline teste Est visus sapere; hunc genuit qui marmora fodit. Nascentes pueros mater capiebat ab aluo. Nonnullos etiam Reges de plebe creatos Nouimus. Haud rarus quoque Consul et Induperator De populi faece ad immum peruenit honorem. Quid quod equi pariterque canes ac caetera bruta Degenerare suo persaepe videntur ab ortu? Nempe diu res nulla manet, nempe omnia semper Deteriora solent fieri, in peiusque referri, Naturae imperio et fatorum lege perenni; Deinde iterum ex alio foetu instaurata renasci. Hoc variare decus mundi est: haec gloria summi Artificis facere ex minimis ingentia, nec non Ex summis minima et rerum mutare tenorem Iugiter ac faciem, sapienter cuncta nouando. Non tamen infitior, claros habuisse parentes Esse bonum et claro nasci de sanguine; namque Hoc vere pulchrum atque bonum est, prosuntque parentes Auxilio, exemplis, hortatibus, efficiuntque Saepe sui similes natos, nisi fata repugnent, Et natura potens nimium: quam vincere si quis Nititur, ille etiam congestis montibus altum Aethera conscendet, pulso Ioue; qualiter olim Fama, Gigantaeos quum sensit Phlaegra tumultus, Enceladum memorat summi iuga maxima Olympi Imposuisse Ossae, premeret cum Pelion Ossa; Sed tamen hoc non esse satis concludimus. Ergo Quamuis a populo dicaris nobilis omni, Sisque licet mollis, nitida cute, corpore lauto, Egregiis vescare cibis ac veste superbus Conspicua incedas, referas gentemque domumque, Nobilis haud ideo es, sed fortunatus, et utri Aurato similis, similisque ex marmore signo. Quis tamen hoc curat? satis est de nobilitate Ac virtute ipsum nomen; maluntque videri Quam sic esse homines. Pro Dii! nunc nomina tantum Magnifica et claros titulos sibi quilibet optat, Arrogat, affectat, sequitur, rapit; ut merito iam Et se asinus pardum vocet et formica leonem. Quis non vult sapiens, generosus, iustus haberi, Et probus et doctus, contentus cortice solo Atque umbris rerum, ut tali velamine mores Occulat infandos? lis est de nomine, non re. Hoc habeas igitur nomen, sic nobilis esto, Vt Romae Pasquillus homo est; ut saepe vocatur Nobilis aut latro aut meretrix aut nobile marmor. Esto tamen quod sis et nomine nobilis et re; Quid tum? laudabor, dices, decorabor honore. Numquid parua tibi haec et non cupienda videntur Praemia? quandoquidem virtus ex nobilitate Nascitur, ex virtute autem laus surgit honorque, Non volo, nec fas est virtutem carpere; sed si Interius videas meliori lumine verum, Cognosces quanto virtus tam digna labore Afficiat miseros homines; quam reddat amaram (Stoicus id quamuis nolit concedere) vitam. Moralem primum videamus; difficilis pars Nimirum haec; quam si quaerit quis rite tenere, Heu quantos opus est subeat toleretque labores! Naturae bellum indicat, confligat oportet; Quandoquidem mortale genus natura creauit Infirmum, pronumque malo, aduersabile recto. Pro superi! in vitium facili decurrere lapsu Quisque solet. Cur haec homini mala semina quondam Indita sunt? numquid fuit haec tua culpa, Prometheu? An malus hos daemon humana in pectora morbos Intulit (ut fama est) scelerisque iniecit amorem? Heu quam difficilis, salebrosa et plena laboris Semita, quae ad mores ducit vitamque Deorum! Quis bonus est? non sponte ullus. Quis non malus? ille Qui, legis regisue metu, peccare recusat; Vel qui forte nequit, quod vult, committere crimen. Nimirum haud facile est naturae obsistere, seque Vincere et insanos compescere pectoris aestus. Quapropter pugna assidua iugique labore Est opus a puero, ut vitiis ponantur habenae. Assuetudo etenim naturae frangere vires Saepe solet, si sit multos firmata per annos. Ergo militia est hominum vita. Hostibus omnis Plenus ager, multi latitant ubicumque latrones. Quis tot vitabit laqueos? tot retia cautus Effugiet? nam cum fortuna est prospera cuiquam, Actutum subit et stimulat vesana libido; Tum sua castra mouet ventosa superbia, tunc et Desidia atque gula, et petulans audacia surgit. Contra illum dolor atque metus, dirumque venenum Occupat inuidiae atque irae, quum sorte sinistra Viuit et indignam quaerit propellere quouis Pauperiem pacto, tunc fraudibus atque rapinis Et furtis studet, ut sua damna rependere possit. Eheu! mortales inter Scyllam atque Charybdim Iactantur miseri et vitiis laeduntur utrimque; Dumque mala haec vitare volunt, labuntur in illa. Si cupiunt fortes fieri, discrimina oportet Multa pati, et multos coguntur ferre labores. Si virtutem illam, quae humanos temperat actus, Affectant, opus est expellere gaudia tristi Consilio, gratamque parum deducere vitam. Si iustus vult esse aliquis, non utile quaerat. Iustitia est multis laudata, domestica paucis. Quod si forte placet cuiquam prudentia, semper Vt caueat, nulli credat fidatque necesse est; Quandoquidem sunt cuncta dolis et plena periclis. Denique qui bonus est et mitis, saepius ille Laeditur; ille minus tutus, plus insidiarum Sustinet. Hic siquidem mundus domus ampla malorum Ac scelerum patria est. Probitas hic exulat. Vnde Imbelles lepores, damae mites, capreaeque Idque genus sine felle animalia quaeque petuntur Saepius et pereunt; rarus venator ad ursos Accedit, tutos conseruat silua leones. I nunc, et mitis, simplex, innoxius esto, Vt citius fias auidorum praeda luporum. Heu! mundus totus quaedam est natiua tyrannis. Debilibus robusta nocent et grandia paruis. Ales fulminiger timidos infestat olores, Accipiter laniat turdos mollesque columbas; Versicolor coluber ranas miserasque lacertas Deuorat; in siluis fera fortior ore minorem Dilacerat; tua monstra tenes quoque, maxime Nereu, Quae rabido infirmos absumunt gutture pisces. Non mare, non tellus, non aer tutus; ubique Hostis adest, prodestque parum non esse nocentem. Ergo vide, quam sit pars haec virtutis amanda, Quae facit esse bonos; nam tanto parta labore Hostibus in mediis tandem vos reddit inermes. At dices, probitas defendi legibus atque Principibus solet; o utinam fieret! sed ubique Vincuntur nummis leges, magnoque fauore; Placantur donis Reges et voce precantum; Damnant iura illos quibus aut exhausta crumena! Aut nullus fauor est; alii, quocumque premantur Iudicio, insontes abeunt, ut paruula musca In tenui tela quam pendens texit arachne, Voluitur ac remanet; si grandior horridiorque Impulerit, frangit casses et tuta recedit; Sic leges (veluti Scythica de gente canebat Barbarus ille sophus) miseros nectuntque tenentque; Transmittunt laxis foribus renuuntque potentes. Altera virtutis pars, quae studiosa requirit Naturae causas et vix penetrabile verum, Quam sit difficilis, quam magni plena laboris, Experti norunt. Primo coguntur ab aeuo Sub praeceptoris ferula, formidine multa, Verberibus caedi et lacrimis dictata referre; Inclusi tanquam in cauea cohibentur, ut ire Non liceat quoquam, nisi permittente tyranno, Quanquam ventris onus iubeat, vesicaue turgens Et pueris cognata fames et ludere gratum. Tempora sed calidae postquam accessere iuuentae, Maiori studio est opus. Hic Antenoris urbem, Adriaci tentans rabiosam gurgitis iram, Parthenopemue petit, Tyrrhena per aequora currens; At Perusina alius Romanaue moenia quaerit Vt procul a patria tellure incommoda multa Et mala multa ferat, Veneris somnique cibique Parcus et assiduus studio librisque legendis. Haud aliter quisquam fiet, nisi nomine, doctus. Sunt etenim docti re pauci, nomine multi. Gaudia nempe nocent, nocet illecebrosa voluptas Apprime his, cupiunt qui discere plurima et altum Doctrinae culmen conscendere. Namque reflectunt Ac remouent animos a duro tramite, per quem Itur ad auricomae sacraria celsa Mineruae. Nempe labore opus est longo assiduoque, volenti Nobile per populos urbesque acquirere nomen. Hinc vero multos cruciat dyspepsia, multos, Dum nimium nimiumque legunt, ophthalmia vexat, Prae studio stomachus crudescit, visus hebescit, Et pallor venit et macies et acerba senectus. Nec mirum: quoniam scire et cognoscere verum Est praeter naturam hominis, propriumque Deorum. Ac veluti infirmo radiantem lumine solem Noctua ferre nequit; sic mens humana deorsum Imbecilla ruit, quoties contendit in altum Surgere et audaci coelum penetrare volatu. Quod proprium est superum, mortales turpiter audent; Desipiuntque magis, quanto magis illa requirunt, Quorum cognitio nil prorsus spectat ad ipsos, Ni forte auxilium ac lumen descendit ab alto. At Dii felices mundum, quis, quantus et unde, Atque ipsum mundi dominum speciesque animantum Et rerum innumeras norunt causasque latentes, Semina et occultas vires, quibus omnia constant. Haec vita est, haec est ipsorum tota voluptas; Non cibus aut somnus, non morbus, cura laborue, Non lucri spes, non damni metus impedit illos, Quin semper valeant optatum inquirere verum. Ergo coelicolum sapere est; prudentia tantum Conuenit et confert mortalibus, ut sibi possint Consulere et vitare sciant incommoda nec non Commoda congerere et tranquillam ducere vitam. Quid faciat, quid non, homini prudentia monstrat. Huic studeat quicumque cupit bene viuere et inter Tot spinas rerum gradiens non laedere plantas. Quis non esse putet stultum, qui rebus omissis Vtilibus propriisque, aliena et inania quaerit? Dumque suas nescit vires maioraque tentat, Dum nimis alta petit, praeceps, velut Icarus, undis Mergitur aequoreis. Cupiens aequare bibendo Rana bouem, rupta nunquam bibit amplius aluo. Dum studet insanus Phaeton coelestia frena Mortali tractare manu, nonne infima pressit Stagna Padi, currumque cadens vitamque reliquit? Sese metitur prudens et continet intra Naturae fines nec plus quam debeat audet, Excepto, si illum Deus impellitque iuuatque. Curent mortales quae sunt mortalia: mittant, Quae superum; ne si contendant altius aequo Scandere, praecipitent potius moueantque cachinnum. Vt si forte velit summa de rupe volare Bos grauis aut asinus citharam pulsare canoram. Esto autem quisquam doctrina praeditus omni, Vsque adeo ut multos norit componere libros; Quid quaeso inde boni accipiet? tantumque laborem Praemia quanta manent? dices: laus, gloria, fama; Inque animis hominum diuturna in saecula viuet. Atqui ego, quid sit honor, quid laus, quid fama, velim te Clarius et melius perpendere; plurima namque Apparent aliter quam sint, oculosque tuentum Atque animos fallunt specie, velamine et umbra. Hinc bona quae mala sunt; et quae sunt turpia, pulchra Censentur; scatet hinc fons omnis stultitiai. Saepe sub argento latet aes, ferrumque sub auro, Et sub sincero clauduntur cortice putres Castaneae, multosque lupos sub pelle videbis Agnorum. Nonne aulaeis cariosa teguntur Ligna vel antiquus paries rimisque pudendus? Est acies mentis potior quae perspicit intus Quicquid in abstruso est. Quicumque hac utitur, ille Verus erit rerum iudex et mira videbit. Quaero igitur, quid fama iuuat? quid gloria? quid laus Oppressos somno aut viuendi munere cassos? Nil plus quam surdum citharae aut spectacula caecum. At respondebis: viuentes et vigilantes His gaudent nec non pro talibus omne periclum Vltro adeunt ultroque animas cum sanguine fundunt. Nimirum ambitio multos ad fortia, tanquam Calcar, agit multosque trahit virtutis ad arcem, Torpentes urgens stimulis compellit, ut armis Grande aliquid faciant vel, si non viribus audent, Ingenio saltem exhibeant memorabile quicquam. Ipsa tamen vitium est: unde ambitiosus haberi Nemo velit; quicumque etenim ambitione tenetur, Creditur esse leuis, ventosus, turpis, ut olim Romulidae orabant, iacto post terga pudore, Plebeios, quoties suffragia venabantur, Cerdonumque animos precibus seruilibus atque Turpibus obsequiis captabant muneribusque Vt propriis rebus curarent publica omissis, Perque forum medium multis comitantibus irent, Inflati ut vento folles ac fronte superba. Propter se virtus petitur, non propter honorem, Ipsa licet proprie ac vere mereatur honorem. Quid quod vulgus iners nescit virtute moueri? Hanc potius ridet; faueat fortuna necesse est Diuitiaeque adsint; tunc laus, honor et decus omne Adueniet. Virtus sine censu languet ubique; Quanquam nil refert, si gallo sordet iaspis, Nec minus idcirco est pretiosa et nobilis; unde Vir bonus, et verae compos virtutis, abunde Contentus, vulgi laudes contemnit et odit; Nec fumum quaerit nec inani pascitur aura. Insignis facies fucis non indiget, aurum Quod per se pulchrum est nudum monstratur. At ille Qui non est, aliqua saltem cupit arte videri, Personamque sibi inducit velut histrio. Quare Si recte aspicias, vita haec est fabula quaedam; Scena autem mundus versatilis; histrio et actor Quilibet est hominum. Mortales nam prope cuncti Sunt personati, et falsa sub imagine vulgi Praestringunt oculos; ita Diis risumque iocumque Stultitiis nugisque suis per secula praebent. Ergo honor et fama et mortalis gloria lausque Somnia sunt, prorsus nil conducentia; quando Sorte magis quam virtute acquiruntur. At esto Quod tantum dignis tribuantur; dic mihi numquid Corporibus prosunt? certe nil. Dic, animisne? Tantumdem: hos inflant potius tumidosque leuesque; Nec non sollicitos reddunt. Se subdere multis, Et seruire solet multis, ambire, precari, Munera largiri, quisquis sectatur honores. Vita igitur talis misera est, et plena tumultus, Subiacet inuidiae et magnis quandoque periclis. Virtutem veram qui possidet, ille quietus, Ille satis felix; permittat caetera Diuis. Sufficiens honor est homini, quum dignus honore est; Qui datur indigno non est honor, est onus, imo Ludibrium, veluti in scena quum ludius est rex. Iam mala, quae humanum patitur genus, adnumerabo. Principio postquam e latebris male olentibus alui Eductus tandem est, materno sanguine foedus Vagit, et auspicio lacrimarum nascitur infans; Vt puto, quam mala sit vita haec, quam plena periclis, Natura monstrante videt. Sic per mare longum Mercator facturus iter, terretur et alto Pectore dat gemitus, metuens scopulos, freta, ventos, Naufragium, occursus piratarum, omnia demum Terribilis quacumque tenet discrimina pontus. Vix natus iam vincla subit, tenerosque coercet Fascia longa artus, praesagia dira futuri Seruitii. Quis enim liber? sunt legibus omnes Subiecti, nec non et regibus et vitiis et Iudiciis hominum. Seruit quoque quilibet ultro Spe pretii faciendo aliquid, vel sorte coactus. Omne animal postquam natum est, subito ambulat, et quo Cumque libet graditur; non sic homo, tempore longo Non pedibus, non ore valet, non mente, sed, instar Vocalis statuae, solis vagitibus omnem Nocte dieque domum vexat, turbatque quietem. Post ubi iam valido se poplite sustinet, et iam Rite loqui didicit, tunc seruire incipit, atque Iussa pati, sentitque minas ictusque magistri; Saepe patris matrisque manu, fratrisque frequenter Pulsatur; facient quid vitricus atque nouerca? Fit iuuenis, crescunt vires; iam spernit habenas, Occluditque aures monitis; furere incipit ardens Luxuria atque ira et temerarius omnia nullo Consilio aggreditur, dictis melioribus obstat, Deteriora fouens, non ulla pericula curat, Dummodo id efficiat suadet quod caeca libido, Rixatur, nec iura timet, cerebrosus et exlex. Nempe agitur furiis iuuenum pars maxima. Pauci, Quos frenat metus aut pudor aut prudentia, recto Tramite sinceram ducunt sine labe iuuentam. Succedit grauior, melior, prudentior aetas, Cumque ipsa curae adueniunt durique labores; Tunc homo mille modis, studioque enititur omni Rem facere et nunquam sibi multa negotia desunt, Nunc peregre it, nunc ille domi, nunc rure laborat, Vt sese, vxorem, natos famulosque gubernet Ac seruet; solus pro cunctis sollicitus, nec Iucundis fruitur dapibus, nec nocte quieta. Ambitio hunc etiam impellens ad publica mittit Munia; dumque inhiat vano male sanus honori, Inuidiae atque odii patitur mala plurima. Deinceps Obrepit canis rugosa senecta capillis, Secum multa trahens incommoda corporis atque Mentis: nam vires abeunt, speciesque colorque; Nec non deficiunt sensus; audire, videre Languescunt, gustusque minor fit; denique semper Aut hoc aut illo morbo vexantur, inermi Manduntur vix ore cibi, vix crura bacillo Sustentata meant; animus quoque vulnera sentit, Desipit, et longo torpet confectus ab aeuo. Ergo suis subiecta malis est quaelibet aetas. Plurima sunt etiam mala, quae communiter omnis Aetas ferre solet; nunc frigus laedit acutum, Hibernaeque niues, nec non furibundus ab arcto Riphaeisque iugis Boreas, quum stiria pendet Horrida culminibus, glacie cum flumina torpent. Nunc aestas nimiis insana caloribus urit, Quum tenet ardentem Nemees Hyperiona monstrum, Aruaque flauescunt et tellus arida aperto Ore vocat pluuias; nullus morientibus herbis Humor adest, lamae siccae, siccaeque paludes Torrentur, candet coelestibus ignibus aer, Nunc sitis atque fames, nunc et penuria rerum Vtilium cruciat. Quis possit carmine morbos Innumeros, quibus est obnoxia vita, referre? Quot febres, quot languores, quot ubique dolores A capite ad plantas? humanum corpus ut extra, Sic intus patitur; per singula membra venenum Infudit natura homini: caput et manus et pes Et latus et stomachus grauiter torquentur et aures Atque oculi et fauces, renes: quid caetera dicam? Quid cupio numerare grues quot Strymonis unda Excipiat? vel quot Phrygius Maeander olores? Mens etiam plerumque sua de sede recedit, Vel philtris vel carminibus vel turbine morbi Vel quum cerritus cacodaemona pectore quisquam Baiulat insano, vel quum furit improbus Euan; Quanquam et avaritia, ambitio, dolor, ira, voluptas, Non minus ac vinum humanos confundere sensus, Atque animis tenebras soleant inducere; quare (Dicere si verum volumus) pars maxima viuit Ebria vesanis affectibus. Inueniuntur Heu pauci qui non titubent, qui lumine sano Aspiciant quid agant ac se ratione gubernent. Hinc non inscite quidam numerum infinitum Stultorum dixit. Nam quis non indiget albo Helleboro et tota Anticyra? vix Graecia septem Inter stultorum tot millia connumerat, qui Credantur vero sapientis nomine digni. Humani generis mater nutrixque profecto Stultitia est, sine qua mortalia cuncta perirent, Nilque agerent homines in terris. Hac duce fiunt Bella et quae bellis sunt opportuna tot arma, Tot clypei, tot signa suis distincta figuris. Hac rursus monstrante, ioci, thyasique chorique Inuenti, tot deliciae, tot ludicra, totque Ornatus. Nonne hinc etiam vis tanta librorum, Tantus nugarum torrens fluit? omnia, saltem Plurima facta hominum, veniunt ab origine tali. Iam vero tristes casus et tristia fata Sunt quibus oppositi mortales, dicere ad unguem Nemo quidem posset, quamuis facundus. In undis Mergitur hic avidisque miser fit piscibus esca. Ille cadit, praecepsque ruens perit aut male languet Perfractis membris. Alius niue, grandine et imbri Obruitur. Multos inopino fulminis ictu Interiisse liquet. Quosdam delapsa ruina Contriuit. Nonne absumunt incendia multos? Nonne aliquos aut herba nocens fungusue malignus Incautos perimunt? nonnullos gutture fixus In medio cibus elisit. Quot bellua morsu Exanimat, mulusue malus, vel non equus aequus, Dum furit atque ferit ferratis calcibus? aut bos Indomitus, quoties cornu bacchatur acuto? Quid referam, quot damna homini persaepe venire Culpa hominum soleant? adeo ut fera nulla magis sit Formidanda illi, quam semine natus eodem. Hinc tot praedones, tot fures, sacrilegi tot, Tot delatores, tot falso in crimine testes, Tot moechi, tot carnifices mortalia turbant Otia; ceu laetos turbat lea visa iuuencos. Ille nocet lingua, hic ferro, pars maxima fraude; Ille palam rapit, hic clam; sunt et qui simulato Nomine amicitiae vel nomine relligionis Imponant multis, quos credulitate fideque Insulsa faciles falli nouere. Fere omnes (Pro genus infandum) damnis gaudent alienis. Non frater fratri nec amicus fidus amico, Nec patri natus. Vere hic sunt tartara, sunt hic Cerberus et furiae et chaos et styx; denique quicquid Horribile et foedum nigri tenet aula tyranni. Sola quies somni pacem mortalibus affert; Dum viuunt, nihil hac (nisi tetra insomnia turbent) Dulcius esse potest; nam curas atque labores Eximit et blandis miseros amplectitur alis. Hanc homini tamen inuidit natura quietem. Iussit enim ut dirus pulex cimexque culexque Morsibus inficerent huius tam dulcia pacis Gaudia, nec desint unquam mala nocte dieque. Longe igitur melior mors est quam mortis imago. Nam quicumque fretum vitae gaudente carina Tranauit semel, et tutum tenet anchora portum; Ille hilaris ventos ridet tumidasque procellas, Leucotheamque, caput sertis redimitus, adorat Atque Athamanteum donis onerat Melicertam, Securus celebrans varios in littore ludos. Mors omnes finit poenas. Mors omnia soluit Vincula. Morte fugit metus omnis et omne periclum. Vtque dolor nullus, te nulla urgebit egestas, Quum patrios nondum lumbos ingressus eras nil; Sic postquam extrema fueris iam morte solutus, Te nullus dolor, et te nulla urgebat egestas, Quis damnosa sibi, quis perniciosa fuisse Tempora crediderit, quae tunc fluxere, fuit quum Ipse nihil, nondum materna conditus aluo? Quis queritur nocuisse sibi mensesue diesue, Quos nunquam vidit vel quos nunquam ipse videbit? Vel qui noctem illam ut prauam miseramque grauemque Vituperet, qua nil sensit somnoque profundo Obrutus, ut lignum iacuit gelidumque cadauer? Quid mors? aeternus somnus. Somnus? breuis est mors. Sed multis placet immortales esse animas et Viuere defunctos perhibent, membrisque relictis, Nudatos, veluti proprio de cortice tracta Cochlea nudari solet, ad Plutonia regna Tendere praecipites ac tartara nigra subire; Myrtiferumque nemus fingunt, ubi vulgus amantum Ingemit; atque addunt feruentes ignibus amnes, Monstraque vipereum manantia gutture virus, Distinctasque locis sedes, ubi vagiat infans, Atque ubi verberibus saeuis facibusque cruentis Eumenides agitent sontes; ubi rura beatis Debita perpetuis vireant pulcherrima ramis. Ast aliter dicunt alii, et post funera credunt Esse quidem manes, sed qui vixere decenter Ac recte in coelum sublatos iungier astris; Contra qui pecudum ritu terrena secuti Neglexere Deos, pecudum quoque corpora iusto Iudicio induere et mutato carcere poenas Soluere tantisper scelerum, dum prorsus ab omni Crimine purgati aethereas referantur ad oras. Quae si vera forent, etiam metuenda foret mors; Aut saltem bene viuendum, vitiisque carendum. Namque piis iustisque dari bona praemia, contra Iniustis meritas poenas meritumque dolorem. Atqui morte obita superentne an sint potius nil, Et cum corporibus pereant animae quoque (tanquam Sole niues verno aut nubes Aquilone solutae) Dicere non nostrum est. Videor satis esse loquuta; Germanam scitare meam, quam nomine Graii Appellant Sophiam: (namque haec doctissima tales Assidue versat curas, semperque requirit Occultas rerum causas et amabile verum) Hac igitur monstrante potes naturam animarum Noscere, ni fallor, si te tenet ista cupido. Mi satis id fuerit tibi dicere, quod metuenda Mors non est, saltem iustis qui pectore puro Vixerunt: quoniam vel dulci pace fruentur Aeterno addicti somno, vel praemia habebunt Debita virtuti et felices efficientur. Quare agedum sanctos mores amplectere, et omnem Pelle animo noxam pro viribus. Hoc tibi pacto Mors leuis ac facilis fiet: nulloque timore Depositum reddes naturae et laetus obibis. Quin haec tecum animo versa, sic cogita et inque: Quid mihi mors oberit? quo me lux ultima damno Afficiet? nullo nimirum. Quid mihi demet? Diuitias; sed diuitiis tunc neutiquam egebo, Nec re ulla prorsus; cur non ditissimus ergo Censeri potero; nempe est locupletior ille, Non qui plura tenet, sed qui minus indiget. Aurum, Argentum, gemmas, palatia, praedia, vestes, Atque alia id genus omnino aspernabor, uti nil Apta mihi; nec me torquebit ademta voluptas, Vt neque torquentur pecudes, quod mollia vina Non habeant, vel mellitas croceasque placentas. Quae non optantur, quid tum si non habeantur? Sed dulces natos, et dulces linquere amicos Cur adeo miserum est? nonne esset deterius si Me superante illi morerentur, perpetuoque In moerore manerem? ut scribunt, Nestora acerbo Antilochi fato aut Euandrum funere nati, Quem Rutulus ferro strauit Phrygia arma iuuantem, Aeterno in luctu vitam duxisse molestam. Praecedam? at paruo post tempore nostra sequentur, Quum volet ipse Deus, vestigia meque reuisent, Si modo sunt aliquid manes, ut credere par est, Vt Christi praecepta docent multique sophorum. Quicquid erit, non propterea mihi dura videri Mors debet, quod diuitias et dulcia vitae Gaudia surripiat; namque haec sunt tradita nobis Mutuo, et usuram rerum natura benigna, Non res, concessit miseris mortalibus. Ergo Quum nil sit nostrum, moriendo aliena relinquam, Nilque meum amittam. Quid tum si aliena relinquo? Quid doleam, si quae sua sunt natura reposcit? Nudus ego huc veni, simul hinc ego nudus abibo. Mundus enim quoddam hospitium est, ubi turba animantum Diuersorum ingens habitat, quae tempore certo His fruitur dapibus, quas conuiuator habendas Vbertim et gratis permittit, sumite, dicens, Sumite, non meritis vestris, sed munere nostro: Haec bona tradidimus vobis obsonia, donec Mi fuerit visum vos hinc dimittere, donec Eia agedum, dicam, nostris decedite mensis, Vescimini, et genio laeti indulgete; sed hora Vltima quum veniet qua vos hinc ire iubebo, Parete aequo animo et venturae cedite turbae, Conuiuasque alios iisdem gaudere sinatis. Ergo quis, nisi sit demens, ingratus, iniquus, Talibus auditis alieno excedere tecto Nolit, et inuito domino residebit? at ille: "Pessime, vade foras" clamabit et eiciet vi. Tunc male confusus, lacrimans, querulusque recedet, Cur ego, sortiferae si me vocet arbiter urnae, Mordicus inuitam vitam retinebo? vel aegre Migrabo, ut multi? neque enim fas; imo libenter Destituam mundum hunc foedum innumerisque refertum Fraudibus atque dolis, incestibus atque rapinis, Est ubi nulla fides, pietas ubi nulla, nec ulla Iustitia et pax et requies, ubi crimina regnant Omnia, ubi frater fratri insidiatur, ubi optat Interitum patris natus mulierque mariti Atque vir vxoris; nemo est, vel rarus ubique Qui non furetur (modo possit) non rapiatque, Qui non sit fallax, qui non ficto ore loquatur: Vt merito possit mundus spelunca latronum Dicier. En Reges sub honesto nomine, nec non Pontifices, spoliant populos; en depeculantur Certatim ciues, laniantes viscera matrum. Quid tot stupra loquar? sunt cuncta libidine plena, Et passim prostant et clam fodiuntur ephebi. Quis non moechatur? mystae, vafrique cuculli, Quos castos decet esse, palam cum pellicibus, vel Furtim cum pueris, matronis virginibusque Nocte dieque subant. Sunt qui consanguinearum Inguinibus gaudent. Ineunt pecudes quoque multi. Et rura et siluae infames: urbs quaeque lupanar. Adde tot instantes casus, tam multa pericla Quae impendent semper mortalibus; adde labores Assiduos et tot ridenda superstitionum Agmina, queis opus est ceruicem subdere; quando (Proh pudor!) ignari sophiae crassique cerebri, Doctrinae osores (quibus est sola alea curae, Aut nutrire canes et equos, volucresque rapaces, Continuisque iocis puerilem ducere vitam) Sceptra tenent, praesunt populis, urbesque gubernant. Hinc tanta errorum scabies, tot stultitiarum Colluuies, hinc et tot millia flagitiorum. Talia si tecum reputas animoque reuoluis, Non metues mundum hanc tam stultum, tamque malignum Linquere sed potius recte fecisse Calanum, Atque alios dices, qui sese sponte necarunt, Et sponte hanc scelerum caueam stabulumque ferarum Deseruere, manu cessantia fata vocantes, Nec voluere ultra moribundum pascere corpus, Et miserae carni tanto seruire labore. Quod nisi relligio obstaret, legesque Platonis Et Deus, hortarer te ultro dimittere vitam, Et sortem insanam et sceleratas linquere terras. Non vinum ut vinum appetitur, sed tale bonumque, Sic et vita ut vita est nil, nisi sit bona; quod si Est misera, ut vinum corruptum despiciatur. Esse quidem per se nec amandum nec fugiendum est: Quippe habet hoc quamuis vilissima recula, vermis Musca, lapis, cortex: nihil est optabile, demta Conditione boni; nisi sit tale esse bonumque, Non video cur optari, cur possit amari. Quare qui mortem metuit valde insipiens est, Quum mala tot tantosque pati sine fine labores Corporis atque animi malit, quam vel cruciatum Omnem cum carne exuere et requiescere semper, Aeternaque frui ac tranquilla pace vel, ipsis Depositis membris, nulla re prorsus egentem Viuere, nec sentire aliquem iam posse dolorem, Atque una cum Diis totum percurrere mundum, Singula spectando et ventos superare volando, Ni fuerit pingui vitiorum faece grauatus, Cogaturque imas terrarum habitare latebras. Postquam sic fata est Musarum Maxima, surgit, Et me Phoebea renuentem fronde coronat;