CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PALINGEN.zodi-05.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-05.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-05.xml in db pdill0


Leo Non ego diuitias Arabum rubriue lapillos Aequoris insignes cupio, nec quicquid Iberus Amne Tagus rutilante vehit populosue superbos Sceptrigera domitare manu: non fata dedere Talia, nec doleo nobis non fata dedisse. Nam bonus atque malus nullo discrimine diues Esse potest auroque potens. Plerumque videmus Expertes animi indignos diademate crines Cingere Sarranoque ample vestirier ostro. Illa mihi vellem mundi concederet auctor Quae nec habere valent praui neque mentis egentes, Quae verum efficiunt hominem Diuisque propinquum. Iupiter omnipotens, abs te sapientia quare Aut nulli aut adeo paucis donatur? ubique Formosos reperire licet; robustus ubique Nascitur, et diues: contra rarissima tellus Qui sapiat quenquam tam vasto gignit in orbe. Num melius fortasse putas et dignius, esse Stultorum regem ac dominum? nempe illa potestas Nobilior, sub qua positi sunt nobiliores. Dignius est certe castris aut urbibus amplis, Quam stabulis aut armentis gregibusue praeesse. Forsitan hoc facis, ut tibi sint mortalia ludo Facta, et habes hominem pro scurra. Nempe videtur Vita hominum nihil esse aliud quam fabula quaedam. Vtque mouet nobis imitatrix simia risum, Sic nos coelicolis, quoties ceruice superba Ventosi gradimur, quoties titubante cerebro Diuitias nimium, nimium affectamus honores, Spiramusque acres piperosis naribus auras, Grandia iactantes et grandia multa minantes. Qui mimus, quae scena datur, quum sceptra tenentem Atque coronatum bubonem asinumque verendum Aspiciunt alto in solio sublime sedentem, Spernentemque alios omnes (sit caetera tanquam Turba hominum sine mente pecus) Dominumque volentem Dici et adorari et pedibus sibi basia figi? Nec videt insanus quid sit, quam friuolus et quam Turgenti bullae similis pappoque volanti. Non ego sum talis nec prorsus talia curo. At vos, aetherei ciues, quibus esse beatis Contingit solis, quibus est aeterna voluptas, Humanas si forte preces attenditis, et si Non penitus miseros homines auertitis, oro Egregiam puramque mihi concedite mentem, A falso verum discernere quae sciat apte, Quae bona cognoscat vera et contraria veris; Ne stultus fugienda sequar fugiamue sequenda. Nam si mortali cuiquam licet esse beato, Arbitror hoc pacto fieri me posse beatum. Sed fallor, mecumque omnes qui talia credunt. Nemo etenim felix est aut fuit aut erit unquam, Non si possideat totum ditissimus orbem, Non si plus sapiat quam quiuis natus in orbe. Sed dubitat fortasse aliquis, nisi pagina praesens Id firma ratione probet: quare aspice libri Huius materiam, quicumque hoc discere quaeris, Qua melius poterunt te carmina nostra docebunt. Pandite, Pierides, vestro sacra ostia vati, Et satiate auidum scatebris Parnassidos undae, Secretos reserate aditus, ostendite verum; Vos etenim nostis quicquid fuit aut erit aut est. Principio expediam, quis felix atque beatus Debeat a nobis haud falso nomine dici; Post hoc progrediar, quo me deducet Apollo. Dico igitur, solus felix est iure vocandus Is quicumque bonum summum iam possidet. At non Omnes hoc norunt vere, cum quilibet illud Quod sibi plus placeat melius putet. Hordea mulus Aut asinus pluris quam lauti obsonia rhombi, Quam leporis clunes, quam turdos aestimat assos. Sic et auarus opes, sic ambitiosus honores, Sic Venerem mollis super omnia laudat et optat. Heu mihi quam pauci possunt dignoscere verum! Quam densa errorum caligine nostra premuntur Iudicia! id propter, quod paucis integra mens est. Quisque, ut habet mores, ita iudicat atque ita fatur. Sed bona sunt quaedam per se, quae tempore nullo Esse mala, et nullo quae tempore laedere possunt. Sunt etiam quaedam non per se, quae modo prosunt, Nonnunquam officiunt; haec sunt bona corporis, atque Externa. Vsus enim causa est ut sint bona vel non. Vt si quis patriam natiuo robore seruet, Esse bonum robur dicetur; sed noceat si Indigenis, ciuesque suos hoc robore perdat, Esse malum rursus robur censebitur ipsum. Sic de diuitiis et honoribus imperiisque Et cunctis aliis dico. Quin talia propter Saepe perit, quamquam utatur possessor honeste. Sic obsunt sua mella apibus, sic inguina fibro. Haec eadem fugiunt rapidi ceu fluminis unda, Nec stant certa diu dubioque errore vagantur, Summa bona idcirco non sunt; nec quisquis abundat Talibus esse potest vere diciue beatus. Imo etiam si quis plene vult vera fateri, Non bona sunt, quaecumque valent prodesse et obesse. Nam sic esse bonum poteris censere venenum, Cum saepe ex ipso fiat medicina salubris; Et nil esse malum toto inuenietur in orbe, Cum res nulla adeo sit praua et noxia, quae non Possit prodesse interdum atque afferre salutem. Illa autem bona quae sunt per se et semper habentem Felicem efficiunt; sed quae sint talia, non est Omnibus explicitum; quare hic quaerenda sagaci Sedulitate mihi sunt, aspirante Minerua. Atqui aliquis dicet, non res haec ardua scitu est; Nam cum fortunae non sint et corporis, ergo Sunt animi bona, quae nos reddunt sola beatos. Dictum hoc est aliquid, sed nondum missa sagitta Perfecte potuit signum tetigisse petitum; Vnde prius quaedam communia dicere oportet, Quae monstrent iter, obscura ut funalia nocte. Omne quod est, opus est aut est operatio quaedam Aut operans; sed opus quendam finem esse fatemur. Principium est operans, medium est operatio. Quod sit Horum nobilius meliusue requirere refert. Omne mouens moto, quantum sunt talia, semper Dignius est; patet hoc. Mouet autem finis agentem; Nam quis agit, nisi finem animo conceperit ante? Ergo est nobilior; nec non operatio fine Vilior, hac eadem poterit ratione probari; Proinde bonum summum finem quendam esse putandum est. Optimus est autem non omnis finis; at ille Dumtaxat, quisquis cunctorum est ultimus, ad quem Omnes procedunt alii recto ordine fines, Omnia ceu currunt in vastum flumina pontum. Quippe ad perfectum imperfectum tendere par est, Et fieri propter melius quod deterius sit; Non aliter bonus ac rectus seruabitur ordo. Ergo id quod rerum cunctarum est ultima finis, Eximium esse bonum et summum primumque necesse est. Praeterea rerum quas ingens continet orbis Absque anima quaedam sunt, et viuentia quaedam. Ast ea quae viuunt, aliis sunt nobiliora. Viuere proinde opus est, quicquid laus prima bonorum est. Illorum quoque quae viuunt quaedam ratione Prorsus egent, iisdemque uti sermone negatum est. Ast aliis sermone uti ac ratione tributum est. Nobiliora ideo sunt haec, sunt et meliora. Ergo bonum summum perfecto more loquetur, Perfectae rationis erit. Compluribus autem Ex his quae possunt uti ratione loquique, Plena voluptatis vita est; sed plena laboris Est aliis etiam compluribus, at meliora Sunt quaecumque hilari vita dulcique fruuntur. Ergo boni summi laetissima vita putanda est. Illorum vero quae viuunt dulciter annos Post paucos pereunt quaedam; sed longa quibusdam Fila trahunt Parcae; quibus est diuturnior aetas Pluris erunt; quare longissima saecula viuit Illud, quodcumque est cunctorum summa bonorum. Hoc autem vocitare Deum, vocitare Tonantem Atque Iouem, mortale genus solet. Ille tremendo Cum strepitu vibrat fractis de nubibus ignem; Ille ciet nigros imbres et fortia mittit Flamina, quae vastis cum fluctibus Amphitriten Funditus euersam clamosa ad littora pellant Ac terram quatiant imis inclusa cauernis, Vnde arces quandoque ruunt atque oppida tota. Sed fortasse aliquis dubitat, si Iupiter iste (Quem summum esse bonum iam dixi) est finis, eundem Quoddam opus esse patet, veluti diuisimus ante; Nec non principium mediumque habuisse fatendum est. Id vero nemo sapiens existimat; imo Semper erit semperque fuit; nec terminus illi Esse potest: hic cuncta facit nec factus ab ullo est. Nil fuit ante ipsum, post ipsum prorsus erit nil. At nos huic dubio sic respondemus: agentem Primum cunctarum rerum, totius et orbis Dicimus esse Deum; finemque putamus eundem Cunctarum pariter rerum, totius et orbis; Non tamen idcirco esse opus ipsum credere fas est. Quandoquidem non est opus omnis finis, agensque Non hoc praecipue quaerit; sed cogitat ultra Quiddam aliud melius. Veluti qui fabricat arcam, Non hanc praecipue ut faciat fabricando laborat; Ast ut eam vendat vel quicquam seruet in ipsa. Quanto est posterior, tanto est praestantior omnis Finis et ad melius quae sunt peiora feruntur. Sic Deus est finis postremus et ultimus, in quem Omnia contendunt, propter quem mundus et omnis Res mundi est; siquidem propter se ipse omnia fecit. Non propter nos, ut soliti sunt dicere quidam Clamando in templis doctores stultitiarum, Et deceptores vulgi errorumque magistri, Insanos homines ex stultis efficientes. Nam quae nobilitas aut quae sapientia nostra est, Quae nostra est probitas, propter quam condere mundum Debuerit tantus Princeps? nos undique pleni Criminibus stultique sumus; vix unus in orbe est, Quem vel auaritiae pestis vel foeda libido Non premat aut quem non ventosa superbia vexet, Quem non praecipitem trahat ira aut caeca voluptas. Ergo quibus meritis nostris motum esse putamus Tam magnum artificem, ut pro nobis cuncta crearit, Frugiferas terras, fluidum mare, stelliferumque Aethera, sed forsan dices, nos ipse benignus Diligit immeritos; stultum est hoc credere. Nam quis Diligit immeritos, nisi demens? praeterea, quae Sunt tam dissimilis naturae quomodo possunt Sese diligere? est etenim Deus omnia vincens Saecula, cui nullus finis, nulla extat origo; Cunctarum tamen est rerum finisque et origo, Optimus, omnipotens, immensus, quo melius nil, Et quo nil maius, nil excellentius usquam Esse potest, qui re nulla indiget et tamen ipso Omnia egent, qui cuncta videt, nec cernitur ulli, Omne bonum in sese retinens expersque malorum. Contra nos miseri foedo de semine nati Ad planctum et lacrymas, ad mille pericula, semper Aut his aut illis morbis affligimur, aeuum Degentes breue et incertum, plenumque laboris. Heu quibus errorum tenebris versamur! et omnes Quam sumus exiguae mentis, quam saepe malignis Casibus impliciti! nunc haec nunc illa dolemus, Innumeris tantum vitiis et fraude potentes, Qui postquam passi fuimus mala plurima, tandem Angustam et miseram et sceleratam linquere vitam Cogimur, et putri deponere membra sepulchro, Mox carne absumpta fieri sine nomine puluis. Ergo inter nos atque Deum distantia maior Quam si collatus fuerit pulex elephanto. Quis tam distantes nodus coniunget amoris? Numquid amore potest elephas cum pulice iungi? Nempe inter similes amor et concordia, contra Inter dissimiles odium et discordia regnant, Vel saltem nec magna fides nec gratia magna est. Hinc aliqui, quos esse iubet lex nostra profanos, Haereticosque vocant collegia tecta cucullis, Nos esse insanos aiunt crassique cerebri, Speramus quoniam coelum et consortia Diuum, Aeternumque aeuum felici ducere cursu, Innumerasque alias nugas, quas stultus hebesque Promittit nobis animus et garrula lingua; Quae facit ut cedant animalia caetera nobis. Nam si sermo homini non esset munere Diuum Concessus, geminaeque manus, quibus omnia fiunt, Nullum animal foret in terris miserum magis atque Infelix homine. His nostra est natura duobus Nobilior meliorque; hinc tota superbia nostra est: Hinc artes veniunt. Nam praesens voce monetur, Quid faciat caueatue; absenti scripta loquuntur. Pandere si possent animalia caetera fando, Vt nos, arcano clausos in pectore motus, Mutuaque inter se dictare et reddere verba, Ac varios aptis digitis conscribere libros, Interdum nobis sapientior esset asellus, Plusque aliae interdum pecudes rationis haberent, Progeniemque suam auderent praeponere cunctis; Diceret et nobis asinus se nobiliorem. Lingua manusque igitur faciunt succumbere nobis Omnia, non ratio. Haec aiunt illi. Insuper addunt, Si truncis manibus, mutisque parentibus orti In siluis homines degant, agrisque remotis, Sintque ipsi pariter manibus linguaque carentes, Vt pecudes aliae: humanum quid quaeso valebit Ingenium, quaenam ratio apparebit in illis? Nonne aliae ut pecudes inculto corpore viuent? Quid sapient melius quam caetera turba ferarum? Spiritus in cunctis animalibus unus et idem est; Dissimilis tamen ac varius proinde esse videtur, Corpora quod non sunt cunctis animalibus aequa, Et variis membris varia est concessa facultas. Sic plures fabri licet inueniantur eadem Prorsus in arte pares atque aequo examine docti, Si ferramentis careat pars altera, multum Dissimiles, multum inter se differre videntur. Nil etenim poterunt agere hi quibus omnia desunt Quae faciunt ad opus; nec secum saxa ferasque Oeagrius vates ducet, si barbitos absit; Nec Paris armatus Pelidae cedet inermi. Talibus ergo illi nos turpiter argumentis Sollicitant; verum haec alias fortasse requiram, Quum de anima humana fuerit quandoque loquendum. Quippe hanc diuinam immortalemque docebo, Quae duo de brutis non est concedere tutum. Nunc ad iter primum redeo. Deus ipse supremum est Eximiumque bonum proprie vereque vocandus; Quem qui habet, is debet felix dici atque beatus. Sed quis habere potest ipsum? nam quicquid habetur Vilius est illo quod habet, possessaque res est Possessore suo semper minor; ocius omnem Oceanum parua poteris concludere concha, (O mortale lutum, ventisque obiecta lucerna!) Quam tantum Dominum pacto complectier ullo. Omnia solus habet Deus ipse, et solus habet se; Ipse igitur solus felix solusque beatus. Quoddam aliud tamen est summum bonum et illud habere Omne potest animal; sed non est omnibus unum: Nam diuersa ipsis multum natura tributa est. Conuenit hoc illis, aliis aliud magis, ergo Esse potest felix genus unumquodque animantum, Si non simpliciter perfecteque, ut Deus ipse, Ast aliquo saltem pacto, paucisque diebus, Dum possit quod conueniat sibi maxime habere Semper, et aduersi nihil unquam perpetiatur. Sed missis aliis, de homine est nunc dicere tempus; Qui tunc est felix, quum possidet omnia quae sunt Naturae ipsius bona conuenientia, quumque Nil damni tota in vita, nil sentit acerbi. Hoc etenim esse bonum summum, concedere fas est, Quod bona cuncta in se complectitur, et mala pellit Omnia, cui nil triste datur, nil dulce negatur. Nam virtus sola aut felicem sola voluptas Non facit, ut quidam scribunt de gente Pelasga, Quandoquidem bona multa simul meliora putantur, Quam pauca, ut grano frumenti magnus aceruus Non unum, licet eximium primumque, beatos Reddit: at omne bonum simul omni ex parte rotundum Sic etiam solus princeps non efficit urbem Sic etiam non est ex solo pollice dextra. Cum nobis igitur duo sint corpusque animusque Qui vere est felix, parte est perfectus utraque, Est agilis, pulcher, robustus, sanus et idem Est sapiens, fortis, prudens doctusque bonusque Perfectosque tenet sensus, perfecta mentis Munera, pauperiem nescit casusque malignos; Et si non implet longaeuae tempora vitae, Non est dicendus felix, licet omnia sint huic Commoda. Namque bonum, paruo quod tempore durat Est prope nil, veluti quidam dixere priores; Ver non una dies, non una reducit hirundo. At postquam vitae iam meta nouissima venit, Mors huic contingit facilis, minimoque dolore Soluitur, et stigias laetus descendit ad undas, Nec viuendo illi aut moriendo gloria defit. Sed numquid cuncta haec habet ex mortalibus ullus, Credo equidem nullum talem reperirier usquam, Aut perquam rarum, cui nil optabile defit, Cui nil triste unquam toto contingat in aeuo, Qui felix viuat, felici morte recedat: Hic Phoenix ille est quem fingere Graeculus audet, Graeculus insani capitis, qui posse putauit Ex uno speciem fieri, putremque fauillam Gignere auem, cuiquam non ullo tempore visam; Sed modo mira canat, nil curat dicere verum Gens haec et tota est monstris ac dedita nugis; Qua duce nostri etiam delirauere Latini. Est igitur felix, ut Phoenix, rarus. At omnes Heu! sumus haud dubie miseri; tamen hic magis illo, Quandoquidem non est cunctis status unus et aequa Conditio. Quicumque tenet bona plura, minusque Aduersi patitur, felix censetur; at ille Plurima quem versant incommoda, cui bona pauca Contingunt, miseri nomen sibi vindicat apte. Quare cum nemo sit felix, dicere oportet, Quomodo possimus saltem miseri minus esse In terris, quae sit viuendi forma modusque Nobilior meliorque et vitae blandior usus; Si non felices, saltem minus infelices Quo fieri pacto liceat nobis. Igitur, quod Ferme omnes credunt, verum non arbitror esse, Pontifices summos et mundi sceptra tenentes Viuere quam reliqui mortales dulcius aeuum. Namque in diuitiis, veluti in cunctis quoque rebus, Extremum quodcumque malum est, mediumque salubre. Omne nocet nimium; propter quod quisquis habet plus Quam satis est, non est melior quam quisquis eget plus Quam satis est; paribusque malis vexatur uterque; Vt pinguis crassusque nimis, qui sesquipedali Ventre tumet, non est leuior, citiusue mouetur, Quam cui sicca cutis miseris tantum ossibus haeret. Huic desunt macie atque exhausto corpore vires, Ille autem nimio fit carnis pondere tardus. Vtque ingens pelagus surgit maioribus undis, Excelsosque aequat montes, dum tartara Ditis Ima aperit fluctus inter, tamen atra silenti Gurgite saeuit hiems, taciteque profundius aequor Sed magis a dira ventorum peste mouetur; Contra cum strepitu magno multoque fragore Paruus arenoso versatur littore Nereus; Sic qui summa tenent rerum fastigia Reges Sollicitudinibus maioribus atque tumultu Iactantur grauiore quidem; sed vulnera vulgo Tanta latent, tacitique gemunt, celantque dolorem. Adde aliud quoque, quod cruciat comes improbus ipsos Assidue metus atque timor; suspectaque eisdem Omnia sunt; hinc insidias, hinc dira venena Concipiunt, soli nec possunt ire nec audent, Nec sine fas illis praegustatore comesse. O bona libertas, pretioso pretiosior omni! O summum primumque decus, qua prorsus adempta Nil gratum, nil dulce viris et viuere mors est! Ast pauper nocte atque die securus ubique, Et quo fert animus, graditur; siue ire per urbem Et varios lustrare locos et cernere ludos Aut monumenta cupit, siue extra moenia mauult Per cultos hortos, per florida prata vagari Aut desiderio ruris torquetur amoeni, Nil prohibet, solus vadit, non indiget ullo Seruorum strepitu, et comitantum nube clientum, Et, quoties stimulis agitur famis et sitis, ore Haud dubio tutusque dapes ac pocula sumit. Vilibus exiguisque cibis vescuntur in altis Liberae aues melius siluis; et dulcius escam Quaesitam in campis, multoque labore paratam Accipiunt, quam si cauea teneantur eburnea, Aut in gemmato atque aurato carcere clausae Pinguescant epulis regalibus uberibusque. Saepe igitur miser atque infelix est etiam Rex. Nec quenquam, mihi crede, facit diadema beatum. Sed stulti exterius dulce admirantur; at illud Quod latet interius non contemplantur amari. Illum autem vitam meliori ducere cursu Arbitror, est cuicumque magis fortuna modesta, Cui non est census nimius nec sordidus et cui Non conducta domus, sed honesta habitatur; agerque est, Quantus sufficiat domino, bene cultus abunde, Qui det hero segetes et vinum sufficienter, Fertilis atque alias fruges producat inemtas. Foenerat o quantum tellus bene culta! colonus Sedulus ac prudens non multis rebus egebit. Plurima seu scrobibus longo ordine figitur arbos Diuersi generis, minimo quae maxima sumptu Emolumenta ferat; varium seu forte legumen Mandatum sulcis cumulo maiore refertur: Seu magis hortorum delectat cura laborque, Ex quorum reditu conuiuia lauta parantur, Nec Regum mensis cedentia luxuriosis; Ni seruire gulae quis mauult quam rationi. Ergo est optandus potius census mediocris, Quem vel sors tribuat vel testamenta vel uxor, Aut artis labor assiduae aut industria mentis Sollicitae, mercando aliquid quod tempore possit Vendi alio aut alibi pluris vel multiplicando Per sobolem pecus et gregibus stabula atque armentis Implendo aut Paphiis sublimia tecta columbis, Melliferisue apibus praesepia multa parando Aut statuendo oleis nigris brumale trapetum, Aut etiam Cereri saxa opportuna terendae. His aliisque modis multis solertia lucrum Illis ostendit, qui non torpere veterno Sunt soliti, quos dulce malum blandumque venenum Desidia atque animi languor non reddit inertes. Praecipue tamen hoc fortunae munus opusque est. Haec etenim quos vult facile euehit ac locupletat; Haec domina est rerum et donatrix diuitiarum. Insuper optandum, nulli seruire. Decet nil Libertate magis generosum pectus. At ille Natura est seruus, natura ignobilis, imo Infelix prorsus, prorsus miser, alterius qui Esse potest, ultroque aliena facessere iussa, Et quicumque aliqua lucri spe ductus, iniquum Fert placida ceruice iugum. Non iugera tanti Plurima sunt, non omne aurum, non quicquid arenis Indus Erythraeis cupidus legit, ut patienter Vel stomacho alterius comedas, capiasue quietem Ad somnum alterius, dominoque iubente feraris Nunc huc, nunc illuc, veluti pila missus ab illo; Interdumque hominis te longe deterioris, Indocti, insani, vinosi, luxuriosi Imperio parere velis. Turpissima res est Nimirum, possis cum liber viuere paruo, Quaerere seruitio maioris praemia census, Ac libertatem, sine qua laudabile nil est, Vendere et imperium domini tolerare superbi. Degeneres animi, procerum quid quaeritis aulas, Dedecus ut vobis, illis tribuatis honorem? Vae vobis, qui ceu pecudes pastoris egetis, Tam viles, ut non valeatis viuere per vos. Qui seruus quocumque modo est, nulla esse beatus Parte potest. Asini est, clitellam ferre libenter. Ingenuis igitur quicumque parentibus ortus, Nobilibusue magis, quantum sibi sufficit apte Possidet, iniuste queritur de numine Diuum. Sed forsan multi dubitant an coelibe vita Coniugium melius; namque vxor saepe superba est, Litigiosa, ferox, demens, et adultera saepe; Adde quod et grauis est natorum sollicitudo; Nunc morbo ancipiti languent, nunc lumina vitae Intempestiuo sublati funere linquunt: Filia iam grandis poscit cum dote maritum, Vel moecha est maculatque domum; vel filius est fur, Scortator, vacui capitis, rixosus et effrons. Ille etiam penitus liber non esse videtur Cuicumque est vxor; mores mutare necesse est, Et iuuenilem animum compescere, linquere lites, Stare domi, non ire procul, longinqua videre Oppida, nec tota per vicos nocte vagari, Has illas pulsando fores et scorta petendo. Ast opus est grauius tunc viuere, solliciteque Rem curare, minor ne fiat, sed mage crescat, Ne premat extremam paupertas dura senectam. Haec quamuis ita sint, melius tamen arbitror esse Quaerere legitimas taedas sanctosque hymenaeos, Naturamque sequi, quae nobis prouida monstrat Exemplo volucrum, pecudum, pariterque ferarum, Quod mas ad prolem iungi cum femina habendam Atque manere simul debet, sobolemque creatam Enutrire simul iusto placidoque labore, Ne genus intereat, sed cuncta in secula duret. Quandoquidem ad Venerem compellimur exercendam Non modo nos, verum omne animal terraeque marisque, Naturae imperio, facias peiora necesse est, Si non feminei sorberis ab ore baratri. Praeterea tandem sterilis morieris, et heres Parta labore tuo et sudore alienus habebit; Cumque senex fueris aut morbo oppressus iniquo, Quis tibi succurret? vel quis tua damna leuabit, Numquid cognatus vel frater? numquid amicus? Hi te sandapila mallent efferre repostum, Resque tuas auidi expectant sibi morte referri; Te captant viuum, ut possint spoliare sepultum: Nummos quisque tuos, non te, reueretur amatque. O scelus, o rabies, et habendi infanda cupido! O miseranda lues totum diffusa per orbem! Vtile nunc omnes spreta virtute sequuntur. Quis iustum curat? quis non contemnit honestum, Sit modo spes lucri? dominatur legibus aurum. Auri maiores vires quam sanguinis; auro Venalis pudor atque fides, cultusque Deorum est. Ast vxor patrem ac matrem propriosque penates Deserit, ut maneat tecum noctesque diesque, Et pariat fecunda tuo de semine prolem, Constituatque nouam tecum gentemque domumque, Sitque tibi auxilio et simul obsequiosa laboret; Ambobus commune bonum est, commune periclum; Alterutri quicquid damno est, utrique nocebit; Alterutri quicquid lucro est, utrique placebit. Si te debilitat morbus vel grandior aetas, Fatur et hortatur, solatur et auxiliatur, Subuenit, assistit, vigilat, vigilando ministrat; Hoc etiam faciunt nati, charumque parentem Qua possunt ratione fouent. Communis enim sunt Amborum commixta caro, communis imago. Quumque dies venit, post quam tibi nulla dies est, Non totus moreris, viuusque videris in illis. Sed malunt quidam incertos de pellice natos Sumere, proptereaque vxorem ducere nolunt; Hos ego non laudo, nec sanae iudico mentis. Namque vxor te dote iuuat, nil dat tibi pellex; Vxoris sunt affines, sunt pellicis hostes; Illam tutus habes, et honeste, hanc turpiter atque Sollicite: fida est illa, haec infida timensque Dissidium, rapit occulte, sibi congregat, unde, Si fuerit dimissa, queat post viuere. Demum Si tibi sit pellex, tibi erit non tuta supellex. Quid quod legitimos certosque ex coniuge natos, Infames dubiosque nothos de pellice gignis? Ergo vxor ducenda. Prius tamen aspice quae sit. Praecipue matris mores aduerte patrisque; Nam similes fiunt nati plerumque parentum; Qualis quaeque arbos, tales solet edere fructus. Consule vicinas clam, vel, tibi si qua fidelis Est mulier, mitte ut videat, sed dissimulanter, An sit formosa an vitiato corpore et aegro, An sit iners nec nere sciat nec texere telam, Nec suere. Haec etenim mulier quaecumque pudica Exercet, ne ignaua domi, neu languida cesset. Otium enim fomes vitiorum est; otia mentem Ad mala multa trahunt; oti comes ipsa libido est; Otia felices euertunt funditus urbes. Quod nisi lanarum studio Lucretia quondam Dedita, si telae non Penelopea fuisset, Sed pigrae mediis sedissent aedibus ambae, Huic de mille procis placuisset forsitan unus, Illi non tantum laudis mors casta dedisset. At melius, si forte potes, tute ista videbis. Namque aliis non certa fides; ferme omnibus est mos Fallere; mentiri, potius quam dicere verum, Cuique placet; raros poteris reperire fideles. Si non vis falli, si vis tibi crescere cuncta In melius, studeas res ipse agnoscere praesens Et curare tuas, tuaque impiger omnia cerne. Ergo iterum atque iterum videas (si forte licebit) Quae sit quam tibi vis vinclo sociare iugali, Ne frustra doleas, ne facti poeniteat te. Si tamen (ut fieri contingit) coniuge praua Moeres, deceptus fato et Iunone sinistra; Hanc blande prius admoneat placidisque frequenter Castiges verbis, interdum munere placa Iratam, illecebrisque doma; nunc brachia collo Inice: nunc etiam inuitae blanda oscula fige; Quoque potes conare modo sedare furorem Dulciter. Hoc si non prodest, tunc utere amaro. Succense, inclama, et vultu conuicia toruo Adde, minisque simul terre: quod si minus ista Sufficiunt nec verba timet, tu verbera misce, Tergaque tunc duro resonent pulsata bacillo. Si tibi suspecta est vxor, dubiique pudoris, Non habeas pulchros famulos pulchrosue sodales Cum quibus illa domi versetur. Decipieris nam, Si quemquam fidum credes. Est nemo fidelis In Venere: illa dolis incautos fallere gaudet. Fraude paratur amor, Veneri gratissima fraus est. Sed tua praecipue non intret limina quisquam Frater, vel monachus, vel quauis lege sacerdos. Hos fuge: pestis enim nulla hac immanior; hi sunt Fex hominum, fons stultitiae, sentina malorum, Agnorum sub pelle lupi, mercede colentes Non pietate Deum, falsa sub imagine recti Decipiunt stolidos ac relligionis in umbra Mille actus vetitos et mille piacula condunt: Raptores, moechi, puerorum corruptores, Luxuriae atque gulae famuli, coelestia vendunt. Heu quas non nugas, quae non miracula fingunt, Vt vulgus fallant, optataque praemia carpant? Inde superstitio et ludibria plurima manant; Quae Dii, si sapiunt, rident renuuntque videre. Non pretio, sed amore, Deum vir iustus adorat. Deme autem lucrum, superos et sacra negabunt. Ergo sibi, non coelicolis, haec turba ministrat; Vtilitas facit esse Deos; qua nempe remota, Templa ruent, nec erunt arae nec Iuppiter ullus. Hos impostores igitur, vulpesque dolosas Pelle procul: quantumque licet tua ianua vitet. Pelle procul, ne te probitas simulata maritum Caprarum efficiat. Nec si tibi compater ullus Contingit, nimium confidas: namque sub isto Nomine peccandi procliuior est via multis. Hoc etiam serua, ne saepius egrediatur Sola domum, neu tecta adeat vicina: frequenter Vicini latitare domo consueuit adulter. Illi da comites castas vitaeque probatae. Infames vetulas et lenas cautus auaras Secum stare veta longeque arcebis ab illa. Nec tu aliam Venerem atque aliena cubilia quaeras, Nec te concubitus delectet pellicis; est nil Quo doleat magis ac vehementius excrucietur, Quod magis ulcisci cupiat, quam foedera lecti Instabili temerata fide; tunc ardet et odit. Fallere tunc vellet simili ratione maritum; Sique potest, fallit; bilis tunc maxima feruet; Tunc furit, ut Thias nimio stimulata Lyaeo. Crede mihi, rara est quae non sit adultera, quando Legitimo fraudata toro sua gaudia perdit; Saltem animo, si non concessum est corpore, peccat. Labitur in vitium vitio irritata voluntas. Si deprensa tamen fuerit, tunc legibus uti Ne pudeat, legum tibi sit reverentia semper; Praecipua est etenim nostrae lex regula vitae; Ne temere iratus maiorem crimine poenam Infligas laedasque Deum, vulgique sequaris Ingenium et mores, quod non ratione mouetur, Sed veluti pecudes furiis atque impete fertur. Nec ducta vxore idcirco non liber haberis, Quod tibi non licet esse malo, neque nocte vagari Nec multis aliis rationibus insanire; Non haec libertas, sed praua licentia dici Debet; qui sic est liber, seruire videtur. Talis libertas non est cupienda, frequenter In mala praecipitem quam plurima mittit habentem. Est melius non posse malum committere quam si Vndique peccandi pateat via. Quot perierunt Ob talem libertatem? quot saepe fuerunt Incolumes, quoniam frenos habuere tenaces? Si vero nati morbo vexantur ab ullo, Quid facias? cur te crucies? succurre medelis. Quae si nil prosunt, et mors tibi surripit illos, Aequo animo sufferre velis. Non solus in isto Gurgite iactaris; comitum tibi maxima turba est. Quae mala cum multis patimur leuiora videntur. Nascimur hac omnes lege ut moriamur; ab ortu Exitus ipse fluit; cunctis mensura dierum Certa datur, stigias citius vel serius undas Quisque petet, quanquam mors ultima meta malorum est, Nec forti metuenda viro. Quid munere vitae Defunctos tantis opus est deflere querelis? Estne adeo miserum moriendo relinquere mundi Stultitiam, et sese innumeris auferre periclis, Proque tot aerumnis tranquillam acquirere pacem? Aut mors est aeterna quies aut ianua vitae. Esto tamen, doleas quantumuis; tempore tandem Cessabunt lacrimae et gemitus. Quemcumque dolorem Finit longa dies; dissoluunt tempora curas. Si tibi lasciui aut alia ratione pudendi Contingunt nati, tu tu culpandus, et huius Causa mali es, demens pater et quatiende flagellis, Qui pueros neglexisti, nec moribus (aetas Dum mollis poterat flecti facilique labore Institui, nondum vitiorum adstricta catenis) Curasti imbuere et virtutibus exornare. Neglectis animis, aluisti corpora tantum, Vt pecudes faciunt. Hinc est urtica filixque Et caprificus iners, quibus urbs nunc omnis abundat. Quisque illos mores, quos primis hausit ab annis, Cum senuit retinere solet; peccabit adultus, Si puer hoc fecit; tenera est dum virga recensque, Flectitur huc illuc, ut vis; quae post ubi creuit Iam robusta arbor flectenti cedere nescit, Et quem parua locum tenuit non deserit ultra. Sic puer ad vitae partem est quamcumque paratus Dum tener est animus, qui, postquam duruit aeuo, Quam prius ire viam assueuit mutare recusat. Nimirum quicquid primis inoleuit ab annis, Non facile aufertur. Naturam parturit usus, Ipsaque non multo est natura potentior usu. Optandum tamen ut tribuant bona semina Diui Inclusis utero; nam qualis quilibet illic Concipitur, talis viuendo est; qui malus inde Exierit, raro poterit iustusque bonusque Esse, licet doceat sanctos Academia mores, Et licet hinc atque hinc habeantur mille magistri. Naturam frenare potes, sed vincere nunquam; Cultura est etenim natura potentior omni. Nonnihil ipsa tamen longo mollitur ab usu. Sic cultu assiduo steriles compescimus agros; Sicque feri discunt homini parere leones. Omnis ab assiduo nimirum ars nascitur usu. Ergo dum mollis, dumque est tractabilis aetas, Instrue filiolos virtutibus et doce honestas Maturare vias, nec eos permitte vagari Huc illuc, quocumque volunt. Res perniciosa est Libertas pueris. Tu si sapis, admoue frenos Et cohibe; namque in vitium mortalia quaeque Naturae instinctu, nisi sint adiuta labore, Sponte ruunt. Nil perfectum natura sine arte Ferre solet; quoniam non vult Deus ipse veterno Nos torpere graui, sed curis atque labore Excitat, et segnes tanquam calcaribus urget. Est locus aetherei praerupto in vertice montis, Deliciis plenus, quo non felicior alter Creditur esse usquam, cui cedunt Thessala Tempe, Elysiique lares et fortunata vireta; Hic habitat vicina polo, conterminaque astris, Innumerisque bonis fruitur sanctissima Virtus. Sed salebrosa via est, angusta atque ardua, densis Sentibus hinc atque hinc horrens, quo tendere viles Ignauique animi et terrena fece grauati Haud possunt; sursumque vehit mens ignea paucos, Quos Deus ad coeli sedes elegit habendas. Difficiles aditus virtus habet. At vitiorum Prona via est; illic ultro descendimus omnes. Quocirca, quicumque bonam nullaque pigendam Parte cupit prolem, multum instituendo laboret. Non etenim fieri egregium ac memorabile quicquam Absque labore potest. Vis est immensa laboris Assidui, longusque labor dura omnia vincit. Curandum in primis, vobis dico patribus, ne Filioli vestri cum prauis conuersentur. Consuetudo potest quoscumque inducere mores; Corrumpunt etiam sanctos commercia praua; Vitent praecipue iuuenes. Nam prona iuuentus In quodcumque malum est; semperque obscoena loquuntur Inter se iuuenes et semper turpia versant. Luxuriae tota est haec aetas dedita; quare, Ne iuuenum celebrent coetus, omnino caueto Tu, cuicumque bonam mens est educere prolem; Corripe nunc verbis duris, nunc utere virga, Si sit opus; monstraque viam qua incedere oportet. Nec faueas illis, patriumque iratus amorem Dissimula semper; nil perniciosius est quam Blandiri pueris; animos ad crimina sumunt; Tunc nil non audent quum tu quaecumque loquuntur Vera putas, asinusque bipes oracula credis, Ac nimis indulges, vesano captus amore. Damnosus favor est pueris; soloque timore, Non ratione scelus fugiunt; peccantque libenter Ac prompte, si non duris cohibentur habenis. Vt saepe in vitium nullo impellente labascunt, Sic raro a vitiis nullo reuocante recedunt. Quales quisque sibi natos eduxit habebit. Vltra haec nitendum, ut viuamus corpore sano; Quippe valetudo est censu praestantior omni. Robustus fossor rege est felicior aegro. Scire igitur causas debes prius, unde fluant tot Agmina morborum, humanum vexantia corpus. Perceptis etenim causis, vitare malignos Effectus poteris melius; causisque remotis Effectus pereunt, quicumque sequuntur ab illis. Ergo morborum quorumdam causa et origo Natura est, quoties sub iniquo sidere quisquam Nascitur, atque in se coeli tormenta recepit; Vel quum corrupto de semine gignitur. Ipsi Sunt causa aegrorum natorum saepe parentes, Quum male dispositi coeunt, nec sanguine puro. Sunt aliae plures causae requiesque laborque Et calor et frigus, somnus, cibus ac Venus: horum Singula debilitant vires atque artubus obsunt, Vtimur his quoties nimium nimiumue caremus. Vtrumque extremum damno est: usus mediocris Non nocet, imo etiam prodest vitamque tuetur. Immodici affectus animi quoque gignere morbos Consuerunt nimiusque timor moerorque dolorque, Laetitia interdum nimia officit interimitque, Si sit habenda fides scripturis historicorum. Noxius est aer; est noxius humor aquai Corporibus, quando vitium contraxit uterque. Hinc pestes subeunt, hinc viscera discruciantur, Communisque lues dat plurima corpora morti. Affert nonnullos etiam contagio morbos Et rixae et casus et mille pericula vitae. Hos igitur fontes, haec fundamenta malorum, Si sanus vis esse, omni ratione caueto. Si tamen aegrotas, quoniam aegrotare necesse est Nonnunquam, quid ages? non tu medicamina differ, Sed cito curam adhibe, tenuis dum morbus adhuc non Assumpsit vires, nec inest penetralibus hostis. Ignis ab exigua nascens extinguitur unda: Sed postquam creuit, volitantque ad sidera flammae, Vix putei, fontes, fluuii succurrere possunt. Ergo festina morbi cognoscere causam; Vtque illi facile occurras, contraria sume. Opposita oppositis curantur; frigora si te Laeserunt, calida opponas; si cura laborque Siue cibus nimius nocuit, contraria semper Exerce, haec sese expellunt perimuntque vicissim. Consule item, si opus est, medicum, vel clinicus ille Vel sit chirurgus; chirurgi certior est ars; Nam quid agat certum est et aperta luce videtur. Clinicus ipse autem, qui nunc physicus quoque fertur, Dum lotium infelix spectans, inde omina captat, Dum tentat pulsum venae, dum stercora versat, Fallitur et fallit. Sed non discriminis aequa Conditio; ille miser moritur causamque canendi Linigeris rasis praebet caluisque cucullis; Hic alius contra sceleris mercede recepta, Causatur superos ac satis imputat ipsis Si quis obit, laetusque implet multo aere crumenam. Heu mihi, pene omnes casu, non arte medentur; Quippe aliquam quicumque artem bene nouit, agendo Aut nunquam aut saltem raro peccabit; at isti, De quibus est sermo, de centum vix erit unus Quem sanare queant, quem non fortasse trucident. Vnde istud? nisi quod pars horum maxima nescit Quid faciat, quid sit prorsus medicina; sed ipsi Dum tantum incumbunt sophiae et dialectica discunt Vincla, quibus valeant indoctum nectere vulgus, Vix elementa artis medicae et primordia libant. Sic labyrintheis ambagibus ad sua tecta Instructi redeunt atque enthymemata vibrant; Hinc tumidi incedunt, hinc publica praemia poscunt; Id satis esse putant (nec decipiuntur) ad hoc, ut Carnifices hominum sub honesto nomine fiant. O miserae leges, quae talia crimina fertis! O caeci reges, qui rem non cernitis istam! Vos, quibus imperium est, qui mundi frena tenetis, Ne tantum tolerate nefas; hanc tollite pestem; Consulite humano generi. Quot nocte dieque Horum carnificum culpa mittuntur ad orcum? Vel perfecte artem discant, vel non medeantur. Nam si aliae peccant artes, tolerabile certe est; Haec vero, nisi sit perfecta, est plena pericli, Et saeuit, tanquam occulta atque domestica pestis. Non multum est igitur tutum his committere sese Quorum doctrina est, pretiosa in veste videri, Gemmatoque auro digitos ornare cinaedos. Ast hoc quod dicam, ut valeas, seruare memento; Sit victus tibi cura tui; ne noxia sumas, Neue nimis comedas; solet hoc mortalibus esse Maxima pernicies; hinc plurimus ingemit aeger. Praesertim hoc caueas, tanquam letale venenum, Ne nouus in stomachum cibus intret, si bene nondum Consumptus fuerit prior et digestus ad unguem. Nec non quaque die iusto exerceto labore Corpus vel pedibus gradiendo vel quid agendo, Quo moti caleant artus; nam causa caloris Est motus stomachumque iuuat roburque reducit, Humoresque superuacuos putresque resoluit. Noli etiam iusta vitam fraudare quiete; Corporis instaurat somnus vires animique. At vigilando nimis corpus corrumpitur et mens. Praeterea procul est maeror pellendus et omnem Tristitiam de corde fuga; nam macerat artus Deformatque ipsum corpus canosque capillos Ante diem reddit. Contra praecordia laeta Aetatem efficiunt viridem robustaque membra. Caetera tu videas quae paulo diximus ante. Postremo est aliud quiddam pretiosius atque Nobilius, per quod felices efficiuntur Mortales similesque Deum coeloque fruuntur In terris positi, quamuis ea gratia paucis Tradita sit, pauci tanto dignentur honore. Si quaeris quid sit, dicam. Sapientia nempe est. Nempe bonum quodcumque aliud sapientia vincit. Hoc homini nequeunt Diui dare munere maius. Huic cedit quicquid rubra reperitur arena; Huic cedit quicquid Tagus et Pactolus et Hermus Aurifero gignunt (si verum dicitur) alueo. Huic par esse potest nullius gloria regni. Haec est semideum genitrix et maxima virtus. Felix, o vere felix vereque beatus, Humano quantum generi conceditur is quem Maximus ille pater donauit munere tanto! Sed fortasse aliquis quaeret sapientia quid sit. Nil aliud certe est, nisi prima scientia, per quam Mens pura et nullo mortali pondere pressa, Libera terrenis affectibus, atria coeli Scandit et aethera cum Diis versatur in aula, Omnia despiciens prorsus mortalia, tanquam Friuola et assidue tendens velut ignis in altum, Inferiora parum curans, sublimia semper Cogitat et vere quae sint bona, quae mala nouit. Ac verum a falso recte distinguit, et illa (Quae caeci et miseri mortales maxima rentur Regna, voluptates et opes, tumidosque triumphos, Pro quibus usque adeo noctesque diesque laborant) Pro nihilo pendens, curas miseratur inanes, Ostendens recte viuendi iter ac moriendi. Praefulget sapiens aliis, ceu sideribus sol, Fortunae imperium tutus contemnit et omnes Calcat sub pedibus constanti pectore casus. Quinetiam nullo mortis terrore mouetur Nec timet infernas poenas sibi conscius; imo Laetus obit, ridens pauidi phantasmata vulgi, Non dubitans miserum hoc plenumque laboribus aeuum Linquere et aeternam moriendo acquirere pacem. Demum uno minor est sapiens Ioue. Quattuor autem Ipsi conueniunt; quoniam bene consulit atque Iudicat, errore amoto, recteque gubernat, Et contemplari diuina humanaque ad ipsum Pertinet. Extremum hoc quod dixi maxima res est, Vltra quam nihil est melius quod possit haberi. Nemo tamen sapiens fiet prius, expulerit quam A sese omne nefas, purgatus crimine ab omni. Quippe habitare negat foedum sapientia pectus, Impurasque odit, cum sit purissima, mentes. Nemo etiam fiet sapiens, nisi sit prius idem Prudens, multarumque peritus doctrinarum. Hos scito esse gradus, per quos sapientia habetur; De qua plura quidem loquerer; sed claudere oportet Iam librum. Sat cauda meo prolixa Leoni est.