CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PALINGEN.zodi-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PALINGEN.zodi-04.xml.

Documentum PALINGEN.zodi-04.xml in db pdill0


Cancer Sol, qui perpetua mundum vertigine lustras, Alme parens rerum, coeli decus et stellarum Princeps, aeterni fons luminis, undique cernens Omnia, puniceo dum Persida linquis ab ortu, Et pergens, tandem extremo tua lumina condis Hesperiae fluctu, Calpenque nouissimus uris, Atque eadem rursus repetis vestigia semper; Per te cuncta patent, noctis quibus umbra colorem Abstulerat, tenebris tua non patientibus ora; Mundi oculus, qui transuerso dum limite curris Per duodena means animantum idola, quaternis Dispensas annum spatiis et tempora mutas, Et cum temporibus quicquid generatur in orbe; O sanctum iubar, o Diuum pulcherrime, salue: Te colimus, tibi sincero de pectore laudes Fundimus: ac tu hodie laeto nos respice vultu Et laetum concede diem redeasque benignus; Nubila diffugiant, aer sit ubique serenus, Aduentuque tuo ponti vada salsa quiescant, Et sit iter tutum cupidis per caerula nautis; Non segeti, non arboribus, non vitibus imber, Insanusue obsit turbo, lapidosaue grando, Sed blandas Pyrois afflet mortalibus auras; Accipiantque tuo reditu, Deus, omnia pacem. Salue praesidium et sacris tutela poetis. Tu vatum mentes diuino numine reples, Ipsorumque moues ad dulcia carmina linguas; Tu dignos lauroque facis famaque perenni. Salue igitur dexterque mihi sis quaeso canenti Et faueas coeptis et nostros dirige cursus, Donec ad optatum veniat mea cymbula portum. Haec ego Castalias flexo dum poplite ad undas Orarem supplex, nympharum adstante corona, Audiit excelsa Delphorum Phoebus ab arce; Audiit et visum est templi nutare cacumen Eque adytis ingens effulsit splendor et ingens Vox audita, meas quae sic peruenit ad aures: Infelix iuuenis, quem adeo fata impia vexant, Qui tam crudeles viuendo transigis annos; Esto animo forti et dura: patientia vincit Omnia; in aduersis rebus sunt prospera semper Magnanimo speranda viro. Tunc celsior exit, Quum premitur virtus. Viden' ut fortuna frequenter Quos pessum dederat mutata extollat eosdem Alternetque vices? nihil est durabile semper Sub coelo; redeunt post tristia nubila soles Iucundi: postquam ventis maria alta fuerunt Exagitata diu, tandem pacata residunt; Et remeat brumae post frigora floriferum ver. Ergo animum firma et duris ne defice rebus, Teque ipsum serua fatis melioribus: olim Adueniet tempus, cursum variantibus astris, (Si non ante diem Parcae tua fila secabunt) Quando tuum, quod nunc mersum iacet atque sepultum, Mille per ora virum fiat memorabile nomen. Ipse adero, semperque nouem, mea turba, sorores Adstabunt comites quocumque accesseris; et te De plebe eripient clarumque in secula reddent. Ista mihi responsa dedit cortina precanti. Ast ego vix possum Diis credere talia de me; Vsque adeo sum peruerso sub sidere natus, Vsque adeo assiduis coelum me casibus urget. Inde tamen decedo hilaris perque auia solus Errabam. Et pariter voluebam talia mecum: O si forte aliquis mihi nunc hominumue Deumue Occurrat, quem diua Arete, ut promiserat, ad me Doctorem mittat, quo discere caetera possim! O si ipsa aethereo potius descendat ab axe, Meque suis iterum doceat pulcherrima verbis! Vallis erat montes inter porrecta propinquos Atque iter angustus limes praebebat eunti; Progredior videoque duos in gramine laeto Pastores, pariter quadam sub rupe sedentes; Qui positis peris iuxta et quos ferre solebant Nodosa e corno baculis, certare canendo Inter se accensi laudis mercede volebant. Sed iudex deerat, cuius sententia litem Solueret, et palmam victori ferret honestam. Vt me viderunt, extemplo accersit uterque Et rogat ut vellem secum residere sub illis Cautibus et tanti certaminis arbiter essem. Tunc unus postquam sumpta praelusit auena, Talia sublatis in coelum coepit ocellis: "O flos Dardaniae, puer, o dilecte Tonanti, Pocula qui superis spumantia nectare misces, Cede polo, iam cede polo: formosior alter In terris nunc est qui pocula sacra ministret; Iupiter hunc rapiens, te spreto, ad sidera tollet; Inuidia rumpere miser, moriere dolore. Sed potius ne cede polo, tu vina propines Coelicolis, maneat mecum mea cura Philetus, Quo sine nec mibi dulce aliquid nec viuere gratum est. Hunc quoties pernicis equi per deuia tergo Inuectum, capreas arcu ceruosue petentem Naiades aspiciunt, caeco stimulantur amore, Multaque cum multis cupiunt dare basia donis, Certatimque ferunt vario de flore corollas, Et calathos pomis plenos et dulcibus vuis. O si non adeo puer implacabilis esset, O si se facilem misero praeberet amanti, Me foret in toto nullus felicior orbe; Sed spernit nostrasque preces nostrumque dolorem Et fugit, ut neruo Assyrio transmissa sagitta. Ne fuge me neu sperne, precor, formose Philete. Non ego sum Laestrygonio de sanguine, amari Sed dignus fortasse tibi, si me bene noris. Nam quamuis hirtae in nostro sint corpore setae, Et barba a mento impexis cadat horrida villis, Non sum deformis tamen, et sua gratia barbae est Et setis, suntque ista viris pugnacibus apta, Robustosque decent: sint leuia membra cinaedis. Quid quod diuitiis pastorum haud vincor ab ullo? Quandoquidem mihi non desunt armenta gregesque Mille meae viridi pascuntur gramine vaccae, Mille mei per densa sues querceta vagantur. Enixas habeo pecudes foetasque capellas; Lactis acetosi nunquam mihi copia desit; Est vetus estque recens plena mihi caseus arca. Sume tibi quodcumque velis, namque omnia nostra Sunt tua, sumque tuus, quamquam hoc, ingrate, recusas. Si me diligeres mecumque aliquando venires, Colligerem tibi poma altis haerentia ramis, Quae referunt cerasque nouas maturaque fraga, Impleremque tibi corylis nucibusque canistrum. Ah quoties quoties mediis te amplecterer ulnis, Imprimerem roseis mille ac mille oscula labris! Ne dubita, mellite puer, mecumque venito; Stabimus ad nitidum fontem, gratumque soporem Amplexu iuncti pariter capiemus in umbra, Allecti strepitu ramorum et murmure riui, Dum feruente die crepitant per rura cicadae. Heu mihi, me spernis, spernis quoque munera nostra, Nec moestis lacrymis, nec blanda voce moueris, Saeuior Hyrcana sublato tigride foetu, Surdior ex Pario quae fiunt marmore signis, Durior Alpina caute Arabioque adamante. Quo tibi forma tua est, si sis crudelis et omnes Despicis atque mori miseros compellis amantes? Sic pulchros inter flores latet horridus anguis: Sic et in Hybleo miscetur melle venenum. Pone tuos fastus: inimica superbia Diuis. Nec te decipiat fugitiuae gratia formae; Forma breuis flos est, primo spectabilis ortu, Mox languens fugiente die, dum florida durat Aetas, dumque cutis tenero fulgescit in ore. Ne, puer, incassum felicia tempora perde: Vtere concessis tibi, dum potes, utere donis; Omnis quippe suo res commendatur ab usu. Tempus erit, quum tetra genis horrescere barba Incipiet, faciem crispantibus undique rugis, Caniciesque premet laudatos foeda capillos. Tunc frustra amissum lugebis, stulte, decorem Saepius, et tecum dices: quo pristina cessit Gratia? quo roseus niueaque albedine mistus Migrauit color? ah nostrae spes irrita formae! Mutatosque gemes vultus deformiaque ora, Ipsum te quoties speculo referente videbis. Sed quid ego in ventos vanas effundo querelas? Quid studeo sterili committere semen arenae? Me miserum, frustra (sic vultis fata) laboro; Sic vultis fata o nimium contraria nobis; Praecipue quum dirus amor mea pectora vexat; Fatum in amore valet plus quam gaza omnis et omnis Nobilitas; etiam fato est obnoxia virtus. Fato despicitur princeps et seruus amatur, Sis tamen ipse licet presso truculentior hydro, Meque minus fronde aut ulua liceare palustri, Te semper, mea vita, sequar, te semper amabo; Corde Philetus erit nostro, nostro ore Philetus." His tacuit dictis. Mox talia subdidit alter: "Polline candidior Mellina et virgine calce Et pelagi irati spumis et lacte recocto, Maturis cerasis eadem rubicundior atque Moris, quae nondum nigro sunt tincta colore; Pulchrior arboribus, verno quum tempore florent; Dulcior arenti ficu mustoque recenti, Non habuit, credo, tales Cytherea papillas, Non tales oculos nec tam speciosa labella. Quid laudem femur aut femori confinia membra? Has tractare iuuat potius quam dicere partes. Non modo mortales inter laudata, sed ipsis Diis etiam Mellina placet. Vidi ipse sequentem Hanc Satyrum et tandem captam sub subere pressit. Clamabat; volui demens accurrere opemque Ferre, sed hirsuti metuebam cornua Diui, Riualemque ausus non sum tentare ferocem. Ah quoties nutu blandi me inuitat ocelli Accersitque ultro et niueis mea colla lacertis Haud aliter nectit, soleat quam nectere ramos Admotos hedera aut vitis! lasciuaque mordet Ceruicem leuiterque manu mea percutit ora Ludendo! iuratque mihi, me praeter, amare Se nullum! sed non adeo sum stultus ut illa Vera putem: quoniam nil est mendacius ipsa Foemina et insuetis quo te magis improba palpat Blanditiis, hoc esse magis tibi scito cauendum. " Dixerat ista canens atque addere plura volebat; Ecce autem veniunt per saxa crepidinis, inter Pendentes frutices, angusto calle, latenter Septem forte lupi, stimulante cupidine pastus, Inuaduntque greges, nunc has, nunc morsibus illas Dilaniant pecudes mersantque in sanguine rictus. Contra, conatur magnis latratibus hostes Pellere turba canum, ferro circumdata collum. Ingens fit strepitus; valles resonare boatu; Consurgunt trepidi, posito certamine cantus, Pastores, baculis nodoso e robore sumptis Et funda, accurruntque simul solusque remansi. Tunc alia discedo via speransque timensque Atque animi dubius, mecum diuersa volutans, Progredior, quantum spatii ter plumbea massa Impete tormenti exiliens metitur aheni; Illimem fontem, scatebris gliscentibus inter Frondosas platanos, reperi, quem mollia circum Gramina cingebant, sacroque sedilia topho, Vt puto, nympharum sedes, quum torrida feruet Aestas et mundum rabiosus Sirius urit. Haud procul hinc aberant plenos onerantia ramos Sorba; ego confestim, quoniam matura videbam, Accessi et nonnulla manu decerpta comedi. Inde sitim cupiens haustis extinguere lymphis, Ad fontem propero et fonti prona ora reclino; Dumque bibo, in nitidis splendebat calculus undis. Interea iuuenem quendam demittit Olympo Diua Arete, nostri non immemor. Ille volatu Praecipiti secat aethereas velociter auras. Dum volat, accipitres cursu praeuertitur ipsos, Prendere quum praedam pennis stridentibus ardent. Actutumque ad me venit, qui forte iacebam Graminea in ripa fessus, dicitque salutem. Ilicet assurgo et iuuenem reuerenter adoro. Ille autem superans humanam corpore formam: "Diuae Aretes, inquit, sum filius; ipse Timalphes Nominor; huc genitrix misit me, ut singula demum Quae restant dicenda, suo nunc ordine pandam. " Sedimus ergo ambo. Dehinc fari talia coepit: "Audisti quae sit mulier de parte sinistra, Quis puer ipsius; namque hoc tibi mater aperte Ostendit; quare nunc restat dicere quae sit Altera quae dextram puero comitata tenebat. Hanc Venerem appellant homines dicuntque creatam De pelagi spumis, tunc quum Saturnus in aequor Creditur ingratus testes iecisse paternos. Sic perhibent Graeci, gens multum accommoda nugis, Garrulitate potens fingendique apta magistra. Vranius tamen hanc genuit de Lopade nympha, Vranius rerum genitor, quo vastior Atlas Non fuit Enceladusue ferox tumidusue Typhoens, Nec quotquot tellus produxit foeta Gigantes. Huic natura nouem capita addidit, inde supremum Absque oculis versum est Tartessi ad littora semper; Caetera ad auroram spectant; plus mille secundo Lumina sunt, reliquis unum; iactatur ad arces Dextera Riphaeas, Boreaeque cubilia tractat. Sed qua parte Notus mittit sua flabra, sinistram Extendit, mundumque manu metitur utraque, Contingens pedibus manes et vertice coelum, Omnigeni pecoris pastor ditissimus idem, Quod late in terras omnes diffundit alendum. Non esset pecori numerus, nisi filius eius Panphagus, horrificum rabie atque trigutture monstrum Assidue cum vxore sua (quae nomine fertur Atropos) armenta atque greges sine fine vorarent. Hanc Venerem idcirco Vranius tulit atque Deorum Cuidam Paedogeni aeterno sociauit amore, Consortemque tori fecit; quo foedere iussi Instaurare aliam prolem et supplere creando. Haec est illa Venus, sine qua cultore careret Maximus et densis horreret sentibus orbis. Hanc Deus instituit, naturae ut damna rependat. Quod vero Deus instituit damnabile non est. Quid de illis igitur dicam, qui coelibe vita Contenti, dulces non curant gignere natos, Sed steriles obeunt radicitus et moriendo Post cineres non ulla sui monumenta relinqunnt? Hi peccant certe; et, si verum dicere fas est, Nascitur indigne per quem non nascitur alter; Indigne viuit, per quem non viuit et alter. Qui tamen aut morbo aut alia ratione tenentur Quo minus hoc possint uti, pressiue maligna Paupertate timent mendicam educere prolem, Aut qui caelestem sapienter ducere vitam In terris malunt, quorum rarissima turba est, Abstineant: nam tunc fas est veniamque merentur. Sed multi nolunt vxorem ducere, multas Vt passim incestent diuersaque pabula carpant; Quoque magis fallant vulgus, se addicere sacris Haud dubitant et templa colunt Diuumque ministri Censentur, varias leges habitusque capessunt Insuetos, raso sperantes vertice coelum; Insani fugiunt mundum, immundumque sequuntur: Et cum se ventri dedant mollique quieti (Quae duo nequitiae sunt nutrimenta) pudici ut Credantur, caecis condunt sua furta latebris, Et satagunt nigram vitiis obtendere noctem. Nemo quidem caste consueuit viuere, saluis Inguinibus, nisi quem iam debilitata senectus Aut languor grauis aut animi dolor impedit ingens Aut regit aetherei sapientia plena pudoris. Omne superuacuum natura e corpore pellit. Hinc est quod Venerem nocturna insomnia soluunt, Gaudiaque informant veros imitantia lusus. Multi autem, quia sunt cauti, casti esse putantur. Esto tamen, quod Vestales ipsasque Sibyllas Virginitate sua vincant; cedo, dignior utra, Vtra est nobilior, sterilisne an fertilis arbos? An quae est terra ferax an quae nil gignit arena? O vanas hominum curas, o futile votum! Discite naturae sanctas non temnere leges, Quae vult, ut genitus generet; quae gaudia fecit Tam bona concubitus, non ut te absterreat; imo Vt magis alliciat: naturae obsistere cur vis? Nempe Venus nulli culpae est obnoxia, si sit Legitima atque modum seruet, si debita fiat. Ast nimia eneruat vires, effoeminat artus, Ingenium obtundit, breuiat quoque tempora vitae. Iam nunc de Veneris puero nos dicere oportet. Hic est ille hominum domitor domitorque Deorum, Qui face, qui pharetra totum perterritat orbem, Cui quamuis puero et caeco tamen omnia parent, Quae terras pelagusque colunt quaeque aethera summum. Heu quantos ignes et quanta incendia passim Excitat iste puer! quantum, o pharetrate Cupido, Arbitrii tibi concessum est? tibi nulla resistunt Robora; tu pecudes, tu homines, tu numina vincis. Saepe tuis fixum telis gemuisse Tonantem Nouimus et varias compulsum assumere formas, Fulmine deposito et coeli regione relicta, Non dedignatum miseras insistere terras; Nunc aquilam fieri, nunc torua fronte iuuencum, Nunc se pastorem, nunc se simulare colubrum, Interdumque ignis speciem Satyrique figuram Aut auri induere aut candentis corpus oloris. Ennosigaeus item liquido mutatus Enipeo, Dum tua tela miser sentit, Salmonida pressit. Saepe etiam voluit delphin ariesue videri Aut equus at toto flammas extinguere ponto Quas tu condideras in pectora caeca nequiuit. Fabula longa nimis cunctos ex ordine Diuos Et factum accipitrem Phoebum factumque leonem Dicere vel stygii furias memorare tyranni. Talia non opus est referendo absumere tempus. Quippe ego si cunctos heroas et heroinas, Quotquot dirus amor letali vulnere fixit, Enumerare velim, crescet mihi longior ordo Historiae atque prius condens sua lumina Titan Abluet Hesperio fumantes gurgite currus. Ergo operae pretium puto omittere talia, cum sint A multis iam dicta aliis. Nunc vera sequamur. Non puero huic Bacchus pater est, ut Graecia fingit, (Non etenim, si sic, abstemius ullus amaret) Sed fatum, quoniam fato iunguntur amores. Nimirum fatis mortalia cuncta reguntur; Fatum dat mores, fortunam et terminat annos; Plus fatum quam forma valet; sit maxima flammae Causa cupidineae licet haec, et corda tenaci Praecipue iuuenum soleat vincire catena, Plus quoque quam nummi; quamuis corruperit auro Inclusam Danaen turri Saturnius alta. Consuetudo etiam et facilis concessa manendi Saepe simul nulloque simul spectante loquendi Libertas, quae prona via est et lubrica, per quam Ipse amor ingreditur, per quam Venus ipsa paratur, Haud multum certe fato renuente iuuabunt. Fato iunguntur, fato soluuntur amores. Hinc vilis, deformis, inops quandoque fruetur, Quod neque formosus poterit, nec diues habere, Hinc pulchra et generosa viro contemnitur uxor; Interdum et pluris pellex triuialis habetur; Hinc uxor pulchrum et generosum saepe maritum Odit et immundi penem calonis adorat; Aut aliquem externum, quem vix bene nouerit, ardet. Denique, ni tribuatur amor pro lege Deorum Cuique suus, nisi sit diuisus limite certo, Non dubium est quin possit ab omnibus unus amari; Non dubium est, possit quin omnes unus amare, Et passim quamcumque velit sibi quisque potiri. Sed veluti pisces piscator non capit omnes, Non omnes volucres auceps, non omnia lustra Venator spoliat; sed quod sua cuique dedit sors Hoc habet, hoc potitur; sic dispensantur amores Arbitrio superum. Dominae sic saepe placebit Ipse suae seruus; sic pulchram saepe puellam Enterocelosus, grandaeuus, lippus habebit. Ac veluti infausto qui sidere mercibus implet Mercator nauim, nocituraque caerula tentat Naufragio aut diris praedonibus expoliatur; Sic, quisquis coelo aduerso fatoque sinistro, Vritur, incassum tempus terit atque laborem; Imo ignominiam et crudelia vulnera saepe Accipit; interdum leto mercatur amorem. At cui fata fauent et cui fortuna secunda est, Pace frui poterit quod vult et tutus amare. Verum haec quam paucis concessa est gratia; pauci Tam faciles habuere Deos tantumque benignos; Excepto, si quis caute sua gaudia celet, Vsque adeo ut nulli fidat nullique recludat. Quippe homini nunc nulla fides, nunc omnia plena Insidiis: socio nunc quisque imponere tentat. Quod si arcana suo quisquam commisit amico, Hunc metuat, ne quando fides frangatur, oportet, Ne quando infensus mutata mente reuelet, Quod prius in cordis penetralibus occultabat. Ergo si liber vis esse et viuere tutus, Non ulli credas quod tu clam feceris; et sic Semper amicum habeas, dum durat foedus, ut ipsum Posse putes hostem fieri, quod saepe videtur. Nam qui semper ament nostro sunt tempore rari. Inuidia est etiam multum metuenda, secundis Quae semper rebus dirum miscere venenum Nititur: inuidiam, moneo, timeatis, amantes. Propterea quid ames, nemo sciat: occule amorem, Qui sapis, atque tuus fac ne ignis luceat extra. Inuidia horrendum monstrum, saeuissima pestis, Exitiale malum, quo non violentius ullum, Virtutem insequitur, lacerat benefacta, bonosque Odit et alterius iusto indignatur honore. Quanquam nemo satis proprium celabit amorem, Si fata impediant inimicaque sidera nolint. Quippe humana parum prodest prudentia, quando Decernunt aliter superi; frustraque laborat, Qui rem cumque parat Diis aduersantibus ullam. Non tamen idcirco non omni est arte cauendum; Non omni utendum studio pro viribus atque Consilio. Nam qui fecit quod debuit et spe Fraudatus tamen est, merito laudatur et omnem Inuidiam in superos transfert, quos saepe fauere Stultitiae atque bonos pessundare saepe videmus. Felix, cui fauor a coelesti traditur arce, Quem Deus ipse fouet, qui dextro est sidere natus! Huic etenim iucundus amor continget et absque Felle frui longa poterit dulcedine laetus. Nempe amor est dulcis, nempe est res blanda iocoque Plena et deliciis, ni fato fiat amarus; Cuius qui nunquam est expertus tela, vocari Iure potest sensus expers. Nam bellua quae non Igne cupidineo flagrat? certe omnia, quamuis Vilia et exigua, has norunt animalia curas, Sic statuente Deo. Quare qui quaerit amorem, Rem quaeri diuinam; etenim nisi cuncta perenni Ipse Deum atque hominum rex prosequeretur amore, Deficeret mundus pariterque dementa perirent. Quilibet id seruat quod amat, gaudetque tueri. At quod non amat, id nemo seruare laborat. Idcirco rerum series aeterna manebit; Quippe Dei est aeternus amor, qui cuncta tuetur. Et licet orta cadant, species nulla atterit aetas; Diligit has etenim per se Deus optimus. At non Sic ea quae rapidae debentur corpora morti. Namque perire sinit nemo quod diligit, illud Si seruare potest; sed quis neget omnipotentem Esse Deum? seruare potest, sed non amat ipse Corpora; corrumpi idcirco sinit, at species non. Quid figulus curat, si frangitur ista vel illa Olla? rotam pedibus voluens, cretaque resumpta Ipse nouas iterum fingit spernitque priores; Praeterea coelum, tellus, aerque, fretumque Atque ignis, demum totius machina mundi Hoc stat et hoc durat tot iam per saecula nexu. Nam nisi tantus amor firma compage teneret Omnia, pugnarent vinclis elementa solutis; Non coelum terris lucem radiosque calentes, Nec generandarum praeberet semina rerum; Aera finitimum consumeret improbus ignis; Nec tempestiuas pluuias demitteret aer; Nuda foret tellus, aequorque extingueret ignem, Aut igni potius piscosum aresceret aequor; Vt quondam, quum flammiuomos Clymeneia proles Non bene rexit equos, metuens coelestia monstra, Infelixque sui renuens praecepta parentis, Corruit in voto sensitque incendia mundus, Donec fulmineo praeceps deiectus ab ictu Eridani mediis flammas extinsit in undis. Gignit amor pacem; pax est dignissima rerum; Omnia pace vigent et pacis tempore florent; Paci summus honos, paci est quoque summa voluptas. Tunc tuti viuunt homines, tutusque viator Carpit iter nec fit saeuorum praeda latronum. Tunc apium cura et pecoris, tunc arua coluntur Assidue et largas pariunt pro tempore fruges. Copia tunc Cereris, tunc lac, tunc Bacchus abundat Palladiusque liquor; tunc passim luditur et tunc Inflata ad thyasos inuitat tibia. Soli Oderunt pacem stulti et certamina quaerunt. Talia fluxerunt Saturno tempora rege. O felix aetas ipso preciosior auro! At nunc (proh dolor) insano discordia motu Omnia conturbat, terret, repletque tumultu. Nunc iuuat esse trucem et leges discindere ferro. Iustitia est potuisse magis. Nunc mille colubros Mille faces quatiunt, toto et bacchantur in orbe Eumenides, populosque agitant regesque superbos. Quid iuuat, o miseri, pugnando lacescere mortem? Nunquam sera venit. Sed dira superbia tanti Causa mali et vesana fames atque ardor habendi. Heu cur usque adeo, vilissima terra, superbis Cuius foeda breui corrodent viscera vermes? Quid tantum quaeris? te semper forsitan esse Victurum credis? miser, ah miser, aspice quam sit Incertus, velox, angustus terminus aeui. Sufficiet breuis urna tibi, paruumque sepulchrum. Quod si amor humanos animos astringeret, ista Non fierent; sed quisque suo inseruiret amico; Quisque sibi charum qua posset parte iuuaret. Certe nec melius quicquam nec dulcius est quam Sincere a multis, dum vita haec durat, amari. Rebus in aduersis magnum munimen amici; Solantur, firmant animum, prodesse laborant, Quaque valent, miseras curas et damna leuare Conantur, tecumque dolent tecumque queruntur. Haud facile ille perit quicumque est diues amicis. At quum te vultu spectat fortuna sereno, Et versat meliore rota, tua commoda tecum Percipiunt, gaudent tecum, conuiuia tecum Plena iocis celebrant, augent tua facta fauendo. Quare qui tutam et laetam vult ducere vitam, Quam multos studeat semper sibi iungere amicos. Pluribus hoc autem fiet rationibus; ipsas Qua potero expediam. Sed primum scire necesse est, Esse voluntatis motum hunc, quem vulgus amorem Appellat; nam velle bonum est, quod fertur amare. Semper habere bonum desiderat ipsa voluntas, Et vitare malum solisque mouetur ab istis. Haec duo sunt igitur causae et fundamina amoris. Omnia sed bona sunt triplici discrimine secta. Quaedam incunda et quaedam dicuntur honesta; Vtiliumque aliud genus et natura bonorum est. Sicque malum triplex: damnosum, turpe, molestum; Quisque amat, haec animo fugiens aut illa requirens Est igitur diuersus amor, diuersus ut est fons Vnde oritur, laude aut probro non dignus eodem. Haec tria non solum inter se differre putandum, Per genus; ast etiam species habet unumquodque Per se multiplices, delectans, utile, honestum. Quae cum sint variae, varii redduntur amores. Vtile enim est quicquid prodest, non est tamen unum Sicut multa etiam bona corporis atque animi sunt. Quatuor ad corpus spectant bona: robur et ipsa Forma, valetudo, leuitas; quodcumque dat ista, Vel res sit vel homo, prodest atque utile fertur. Ast animi duo sunt bona: mos doctrinaque, sicut Sunt animi geminae virtutes: ipsa voluntas, Cuius sunt mores, et mens, cui noscere verum Est proprium. Mentis bona sunt complura, nouemque Doctrinae hanc ornant quas vatum carmina Musas Appellare solent, ter ternis orbibus aptae. Sicque voluntatis bona plura et quatuor horum Praecipua existunt: prudentia, iustitia atque Grandia quae aggreditur fortis discrimina virtus, Nec non quae fraenis nos temperat atque modestos Efficit. Ex istis, tanquam de fontibus omnes Emanant aliae, quas quisquis discere quaerit, Voluat Aristotelis libros vel scripta Platonis Inspiciat: duo sunt haec magni lumina mundi. Ergo quicquid erit tribuat quod talia nobis Vtile dicetur, veluti medicina medensque Corporibus, velutique animis liber atque magister. Vtiliora tamen sunt et meliora putanda Quae prosunt animo; quia corpore dignior ipse est, Vt seruo dominus, rate nauta, aurigaque curru. Sed mediate aliquid prodest aut immediate, Vt sator et nummi, cocus et cibus esurienti. Idque ipsum dico de delectantibus: haec nam Per multas species per multaque membra secantur, Quorum animos quaedam delectant, corpora quaedam: Suntque voluptates animi quam corporis omnes Sincerae magis et stabiles et nobiliores, Cum Diis communes nobis, at caetera sensus Gaudia sunt etiam brutis concessa: sequuntur Haec pecudes proprie, namque his dulcedine mentis Posse frui vetitum est, neque cunctis sensibus ipsae Laetantur, solo gustu tactuque mouentur: Quippe nec harmoniam, sed nec diapasmata curant. Numquid Apellaeas tabulas aut aera Corinthi Mirantur vel clamosi spectacula circi? Si quid odorantur tamen, aut si vocibus ullis, Vel si nonnunquam aspectu gaudere videntur, Id gustus fit vel tactus ratione, velut quum Massylus visa in campis leo forte iuuenca Exultat tollitque iubas caudamque retorquet Praedae auidus, vel quum sonipes per prata vagantem Vidit equam, Veneris stimulante cupidine fertur, Et resupinato dumeta per auia collo, Subsultim graditur coelumque hinnitibus implet. Cumque cibi et Veneris pecudum sit sola voluptas; Et propria idcirco est etiam vilissima vixque Conueniens seruis: hebetat nam mentis acumen Immoderata, solet multum quoque laedere corpus. Ergo quicumque est huic deditus, insipiens fit, Et seruire magis quam aliis dominarier aptus. Non est turpe tamen moderate talibus uti. At, bona si quae sint cognoscere quaeris honesta, Quod nuper dixi reminiscere. Namque animi sunt Doctrina et mores, veluti paulo ante relatum est. Sed quod nunc dicam solerti mente notato. Quae bona delectant, quam longo tempore durant, Tam longo existunt iucunda, et postea nil sunt. Exemplo tibi sit Veneris cantusque voluptas. Ast quicquid praebet bona corporis, utile fertur. Ipsa autem bona sunt iucunda, velut valetudo Iam data delectat, medicina sed utilis ipsa est. Id quoque, quod confert animi bona, iure vocatur Vtile; verum animi bona postquam tradita iam sunt, Fiunt iucunda et simul efficiuntur honesta. Quicquid enim virtutem affert est utile; at ipsa Tradita iam virtus iucunda et honesta putanda. Quippe honor est soli virtuti debita merces. Quicumque ergo cupit multum dum viuit amari Aut studeat delectare aut prodesse vel in se Virtutes habeat; quas compelluntur et ipsi Commendare mali, et quamuis odere, verentur. Sed prius illorum debet perpendere mores, Queis placuisse volet. Namque est non una voluntas Omnibus; hinc homines studia in diuersa feruntur. Vsque adeo tribuit difformia semina nobis Gignendo natura parens: quod displicet illi, Hic amat; hic laudat quicquid damnatur ab illo. Ergo non eadem sunt cunctis grata, nec omnes Vtile idem cupiunt, eadem nec honesta requirunt. Quare opus est nouisse prius quid cuique magis sit Acceptum placeatque magis, ne fiat inane Officium, cassusque labor, ne littus aretur, Si forte aut iniucunda aut odiosa ferantur. Hoc autem non difficile est cognoscere: sermo Haud dubie ostendit mores animumque latentem. Id quod amat crebro loquitur quisque atque libenter Audit; multa domi poterunt quoque signa videri. Nam cum vomeribus, stimulos, iuga, rastra, ligones Agricolae seruare solent; arma horrida miles Parietibus suspensa tenet; sed quisquis abundat Codicibus, poterit merito studiosus haberi. Sic de aliis dico; nimirum arcana resignat Lingua manusque animi. Quare quaecumque placebunt Efficere haec studeat, quisquis sibi quaerit amicos. Obsequio generatur amor; sed maxima lucrum Pars hominum sequitur, nummos et munera cuncti Affectant, donis multi acquiruntur amici. Verum talis amor non est durabilis, et quum Deficit utilitas, fugit illico (praecipue si Vlterior non ulla manet spes utile habendi) Seruilis, fidusque parum. Tamen inueniuntur Quidam, sed rari, acceptorum qui meritorum Assidue memores non cessant semper amare. Esto quod ingrati cessent; non proinde bonus vir, Qui rarus veluti phoenix reperitur in orbe, Multis prodesse ac pro viribus auxiliari Debet desinere; est etenim via sola merendo In coelum, perque hanc Alcides maximus olim Incessit, multique alii, quorum inclita fama Durat adhuc, nullum posthac moritura per aeuum. Nempe Deo est similis vir dapsilis atque benignus. Pars magna est etiam, quae delectabile quaerit. Hinc et amant, quicumque sibi iucunda ministrant; Praesertim pueri, iuuenes, nec non locupletes, Gaudia sectantur, sectantur ludicra semper. Sed nec talis amor verus vel firmus haberi Debet; namque fugit, quum deficit ipsa voluptas, Si modo non redeat vel non reditura putetur. Est tamen interdum valde utilis atque per ipsum Diuitias multi, multi accepere fauorem. Delectare igitur studeat qui quaerit amari, Dum neque quod iustum est neque transgrediatur honestum. At prodesse modis et delectare duobus Quisque potest, verbis ac rebus; tutius autem Et leuius multo est verbis quam rebus amorem Quaerere. Proinde opus est, quo id fiat noscere pacto. Vtile si doceas quemquam moneasue loquendo, Efficies, monstrando etiam quid prosit et obsit, Quo nocitura modo vitentur et ipsa parentur Commoda, in aduersis pro ipsorum orando salute, Vel commendando vel pro ipsis grata petendo, Quos in amore voles tibi iungere. Si cupis autem Delectare aliquem verbis, laudato decenter Ipsum resque suas; vel si quid gesserit unquam Egregie, ne te pigeat laudando probare. Nam sapiens aeque ac stoltus laudarier optat. Interdum lepidis risumque mouentibus aures Mulceto dictis, referendo siqua iocosa est Fabula, vel si qua est vetus aut noua digna relatu Historia, et demum si quid scis posse placere: Non contradicas, imo assentire loquenti, Sint non vera licet; quod si pudet illa fateri, Tu saltem taceas; nam dissimulare tacendo Maxima plerumque est prudentia. Viuere nescit, Vt bene vulgus ait, qui nescit dissimulare. Nonnunquam, mihi crede, nocet defendere verum. Temporis atque loci proinde est seruanda hominumque Conditio semper, ne quid te laedere possit. Ast aliqui absentem malunt laudare, putantque Id melius. Faciunt astute; talis enim laus Gratior atque minus ficta et suspecta videtur. Quippe solent multi praesentem extollere dictis, Semper adulantes, ut veri habeantur amici; Ast, ubi terga abiens vertit, mordaciter urgent Absentem, et rident. Non valde est fidere tutum Laudanti coram; mos est hic mancipiorum. Non deerunt autem, referant qui singula, plures Aut unus saltem, fueris quaecumque locutus, Vel bona vel mala sint: multus delator ubique est. Hic te laudauit, dicet, vel vituperauit. Sed tamen, ut paucis liceat concludere verum, Non magis est gratum cunctis et amabile quicquam, Moribus ingenuis integroque ordine vitae. Hoc plus diuitiis, plus cognitione probatur. Namque malus, quanquam doctrina et rebus abundet, Neutique diligitur. Vitiis odiosius est nil. Si bonus atque probus fueris, vel amabere vel te Non odio saltem (velut arbitror) ullus habebit. Est autem vetus auctorum sententia, mores Quod similes, simile et studium, sunt fomes amorum; Sic vanus vanum, studiosus sic studiosum Diligit, et socios adeunt animalia coetus. Hoc non inficior; nam quo iungentur amore Hi quibus est mens diuersa et diuersa voluntas, Cum sit amicorum cupere et contemnere id ipsum? Sed sceleratorum cito foedera dissoluuntur, Stultorumque breui commercia tempore durant; Nam propria utilitas quam quisque requirit iniquus Per fas et nefas, et saeua cupido nocendi Quam malus omnis habet pariterque superbia et ira, Stultorum fidae comites, accendere bilem, Bella mouere solent. Amor est durabilis ille Dumtaxat, cuicumque dedit fundamina virtus, Quem genuit probitas; amor hic pia pectora tantum, Sincerosque animos aeterno glutine firmat, Et naturali pluris faciendus amore est, Quo genitum et generans, et ab uno sanguine creti Mutuo se obseruant et amant. Nam saepe parentes Oderunt nati, oderunt sua pignora patres. Germano insidias germanus saepe parauit; At nunquam verus Pyladae insidiatur Orestes, Nec Pylades mortem curat, modo prosit Oresti. Sed dubium est fierine ullo conamine possit, Vt nos omnis amet populus, iustique malique. Nempe amor in plures diuisus debilior fit, Fortior in paucos; unita potentior est vis Quaelibet, at partes in plures secta peribit. Recte igitur dicunt, raros tibi quaere sodales; Difficile est etenim cum multis viuere posse, Et conuersari assidue, quae maxime amicos Res decet: a multisque fides negat ipsa teneri, Cum paucis habitat potius. Non ergo fideles Esse tibi multos credas; nec dilige vulgus, Nec te vulgus amet; comes est discordia vulgi. Cum paucis pax laeta manet; turba omnis abesto; Namque a turbando nomen sibi turba recepit. Paucos atque bonos tibi delige, cum quibus aeuum Ducere securus valeas et lite remota. Vt non ergo potes multos vehementer amare, Sic tu non potes a multis vehementer amari. Nam qui non amat, is nullo fit dignus amore. Est alius ciuilis amor, communis et omni Praestandus populo, quo quisque bonusque malusque Diligier debet, quum nulla ex parte nocemus Factis aut dictis cuiquam, quum taliter ipsi Viuimus, ut nemo merito nos carpere possit; Quum sumus erga omnes blandi vultuque benigno Quemque salutamus, laudamus, honorificamus. Ipsum quando potes tu contra ulciscere iuste. Sin tibi non licet hoc, inclusum corde dolorem Dissimula atque tace, ne deteriora subinde Damna feras. Stultum est hostem irritare potentem Atque malum maius tumidis sibi quaerere verbis. Expectat tempus sapiens iramque coercet: Saepe etiam utiliter cedit, placidisque furentem Demulcet dictis et dulcibus allicit hostem Blanditiis, donec deceptum in retia mittat. Callidus indomitum pullum sic vincit equiso, Sic insueta boui sensim iuga ponit arator, Sic trahitis Cybeles torui sarraca leones, Sicque ferae tigres Bacchi paretis habenis. Nimirum magna est prudentia vincere blande Atque animi ad tempus pressum celare dolorem. Hoc aliud quoque seruandum est: quocumque manebis In coetu, laxes ne turpiter ora cachinnis, Sed, quum opus est, parco moderatoque utere risu. Nempe est inualidae mentis capitisque minuti Indicium ridere nimis; contra esse seuerum Semper inhumani est animi; fuge cautus utrumque Atque tene medium: medio sedet inclyta virtus. Non volo te scurram, sed, si potes, esto facetus. Iam videor dixisse satis, iam iussa peregi Propter quae imperio matris descendimus ad te. Nunc tempus remeare monet locaque infima mundi Deserere et superas volitando reuisere sedes, Vnde ego tellurem soleo spectare frequenter, Admirans adeo paruam minimamque videri, Exiguique instar pomi pendere rotundam Aeris in medio, fultam molimine nullo, Atque suo tantum libratam pondere; cerno Inde etiam Oceanum totas circumdare terras, Perque ipsas flexo, velut anguis, serpere cursu Nerea coeruleum, modici sub imagine riui. Inde Padus, Tanas, Ganges, Histerque videntur Agrorum fossae, quoties implentur ab imbre. Quumque tua aspicio, quamuis ingentia, Nile, Ostia tam longe, septem reor esse canales. Saepe etiam video telis pugnare coruscis Agmina, purpureoque undantes sanguine campos; Et stolidos Reges, bona dum fugitiua sequuntur, Seque putant non posse mori, diuersa mouere Praelia et insontes populos opponere morti Tradereque inuitis spectacula tristia Diuis. Inde etiam mutare locum freta, flumina, fontes Aspicio: fieri valles ex montibus altis, Inque altos montes imas consurgere valles Temporis anfractu longo et nemora alta secari Vomeribus cultisque prius succrescere siluas, Oppida transferri huc illuc et cuncta nouari. Felix cui talem speculam contingit habere, Vnde Asiam mollem videat Libyenque ferocem Europamque armis et fertilitate superbam, Inque ipsis varias gentes, quos Carcinus urit Aethiopas, primoque Indos sub sole iacentes, Getulos, Nomadasque agiles, Cilicasque rapaces, Sauromatas, Parthosque arcu pugnare peritos, Thuriferos Arabas, Thracas, validosque Arimaspas, Hispanos, Italos, Gallos, frigidosque Britannos, Totque alios populos, quos supra, quum rediit sol, Aut, quum decessit, radius illuminat infra. Nonne illuc velles conscendere posse, liceret Hoc si mortali cuiquam, nisi membra grauarent Te tua? sed nobis tantum conceditur istud Coelicolis, quibus est concretum ex aethere puro, Non elementorum primorum pondere corpus: Vnde feras, donec tandem sit morte solutus Spiritus. Interea valeas, iam separor abs te. " Protinus his dictis me respondere parantem Deseruit; nec non ventis velocior ipsis, Digrediens iterum coelestia templa petiuit.