CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus ODO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ODO.carm-01.xml.

Documentum ODO.carm-01.xml in db pdill0


1. Lucretiae et Alfonsi regis laudes Faemina Campanis lucet Lucretia terris Aethernum famae virgo lucrata decus. Hactenus invictum potuit quae vincere regem, Regem quem late maxima regna tremunt. Ille metu populos, regem illa afflavit amore, Artibus ille feris, artibus illa piis. Vinceret ut populos rex arma et bella paravit, Vinceret ut regem blanda puella fuit. Blanda fuit pariter, pariter fuit illa severa Moribus et forma fortior usa sua; Qualis non Iole, qualis non Lydia fertur Omphale Alciden perdomuisse trucem. Ille quidem explebat dominarum corda iubentum, Sed dominae explebant quicquid avebat amans; Fortior haec Iole est, Omphale fortior haec est, Alcide Alfonsus fortior ipse fuit. Turpiter haec cupido non sese indulget amanti, Exigit a domina turpiter ipse nihil. Tuque tenes sanctum, Lucretia diva, pudorem, Tuque tenes furias, rex generose, tuas; Vicerit ipsa licet regem, se vincit; at ille Alcides sese vincere non potuit. Iudice me, Alfonso cedet Tirynthius heros, Antheum quamvis straverit ille Libim, Quamvis monstra potens clava tot fuderit una, Geryonemque trucem nubigenasque feros; Iudice me, Alfonsi maior constantia regis Quam tua in Hispanis, Scipio magne, plagis. Tu sinis intactam, qua non caluisse puellam Diceris; hic ardens abstinuisse potest. Desine Alexandrum mirari, Grecia, natas Quod Darii ante oculos noluit ire suos; Maior Alexandro rex est Alfonsus, habet qui Ante oculos flagrat, abstinet, odit, amat. Regibus antiquis hic prestat, et illa puellis, Conferri visis si bene lecta queunt. Vivite foelices quos tempora nulla silebunt. Cuncta quibus nullos secla dedere pares. 2. Hyeronima, Ausonias inter pulcherrima nymphas, Digna puella viro, digna puella patre, Alter Phebea clarus tibi contigit arte, Alter Romane nobilitatis honos. Foelix nympha nimis tanti generosa parentis, Incolumis docto nympha futura viro, In tua vota precor, cui det natura colores, Ut tibi cum forma flammea tela dedit. 3. clarissimo viro Carolo Arretino | cum commendatione salutem Laudatos probitas facit Et doctrina viros lumine prospero; Aeternos probitas facit Et doctrina viros omnia saecula. Virtus qua tua dos nitet Et dos ingenii splendidior tui, Quae te diis superis parem Perfectis studiis efficere incalet, His, inquam, meritis tuis Multo partus ager fenore nobilis. Olli sunt segetes novae Spicis fertilibus falce secabiles, Olli sancta Ceres favet Semper flava suis muneribus recens, Et non vult totiens boves Redduci nitidis vomeribus sibi, Ut nunc, ceu alii solent, Discindas solidum cespitibus solum, Nunc culto melius agro Committas agili semina dextera; Hic liber tibi vepribus Et rubis semel et vomere sautius Quicquid vis tritici tuis Addit pollicitus laetior horreis. Est fundo nemus undique Multa conspicuum gentibus arbore; Hic laurus pululat virens, Hic quercus solidis roboribus caput Attollit magis in dies, Hic succinta comas pinus, hic esculus, Hic buxus facilis sono, Hic ilex suibus grata, Ceres, tuis. Non desunt etiam sacrae Luco fructiferae Palladis arbores, Hirtae castaneae minus Nec fagus superans vertice caeteras; Hic quoque violas polo Ridentes aliis floribus invenis. Nam leni strepitu tuae Silvae perpetuis aura subest aquis, Cui numquam manus invida Vastantem poterit subdere circio Late flammifero rogum Et certe minus instare securibus, Aut ferro poterit malo Praeduris quoniam roboribus viget. Illi non oberit suis Aestas caumatibus soleque fervido, Non semper gelidis hyems Ventis et nivibus turgida et imbribus Aut multi fuga temporis. Aut mundo variae scaeptra tyrannidis Quam nunquam feriet minax Iratus valido fulmine Iuppiter. Hanc nam polliciti dei Et doctrina tibi cum probitatibus Semper germine nobili Stare, at cum foliis usque virentibus Ingens quod tibi, Carole, Laus est, nec deerit gloria clarior. Nam vates caneris novus Undam Pierio Castaliam in iugo Plenis sumere faucibus Semper virgineo saeptus ab agmine, Idcirco Latii precor Arretine, pater, laus, honor et decus Aeterne ingenio tuo Et nostri merito gloria saeculi, Qui te ceu decuit colunt, Inter discipulos me numeres tuos; Quod si sic erit, ut peto, Reddaturque tuis id mihi litteris, Susceptus videar deo Antris Maeoniis gratus Apollini Haurire et sitiens aquas Optatas videar fonte Heliconio. Unum te precor ac precor, Postremumque velim, ast immo prius velim Ut Cosmo, celebri viro, Commendes animam terdecies meam. 4. ad Ioannem Tortellium Corrige quos misi versus et fuste domato; Corrigat et stultos cornea virga pedes. Marmorea Augusti linquebam tecta palatii, Auribus in nostris vox tua pulsat adhuc; Consilia et monitus volvebam pectore caros, Quales dat natis lingua paterna suis. Dixi: in amicitia melior vel verior alter Esse Arretino nemo Ioanne potest. Admonet ille meam curem studiosius artem Ut gravibus rebus utilibusque vacem; Admonet ut versus aliquando sinamus egenos. Dives certe unquam nemo poeta fuit; Horridus umbrosae iacuit sub vallibus Ascrae Hesiodus, sparsas et male pavit oves; Iliaden quamvis, quamvis bene cantat Ulixem, Ipse tamen semper pauper Homerus erat; Plautinis salibus fuerat laetum omne theatrum, Ipse tamen duram versat in orbe molam; Accius arma tonat. fert raeda poemata Thespis: Accius et Thespis pauper uterque fuit. Quam bene cantabat Nasonis musa feracis! Ipsa tamen vatem barbara pressit humus. Scribere quid prodest Getica de Caesare lingua? Surdescit Latiis barbaricisque sonis. Fraternas acies Dirceaque proelia condit Statius, at tristi disperit ipse fame; Codrus in obscura latrat sacra carmina cella, At tineae rodunt carmen herumque simul. Quid numerem miseros, qui sunt sine fine poetas? Turba silenda mihi, praetereunda venit, Sat scio quod spreti semper vixere poetae; Ode, tamen demens esse poeta cupis. Heu stulti vates, fama tumuistis inani! Fama velut nubes, quas agit Eurus, abit. Quid, si vel semper te laudet turba probetque? Non comedit laudes mamma sororque tuas; Finibus a longis quid si scribere poeta? Exuriens stomachus esse poeta negat! Quid, te si titulo ornaret gens omnis Homeri? Non caleant titulo frigida membra levi! Praeterea, quamvis sub sacro hoc principe nil sit Immune et meriti nil sine sorte sui, Ipse tamen dignum poteris nil scribere laude, Nil fama et meriti conditione boni; Quippe tibi faveant cum forsan multa, carebis Tempore, tractari quo sine nulla queunt. Poma super duris maturant tempora saxis, Uvaque fit dulcis, quae modo acerba fuit. Vult Flaccus nonum sint pressa poemata in annum Ut sint a Musis omnia tersa novem, Scabraque mordaci vult reddi carmina torno Nulla crepido vacet deficiatque nihil; Tu vero in tanta quid vis componere turba, Quam limam rebus vis adhibere tuis? Hora tibi optati non ulla superfuit oci, Cum tandem longum senseris isse diem, Mane, soporifera cum vix bene nocte refectus, Surgis; adis solitum voce tremente locum Et tacita in scholam pedetentim turba refertur. Cultae grammatices lectio prima tibi est; Inde boves pungis stivaque videris in ipsa; Inseris obliqua ligna recisa manu, Aut submittis equos et signas pascua capris, Aut apibus docto quae canit ore Maro; Post hunc ecce parat ter quinque volumina Naso, Ex homine arbustum qui facit atque feram. Rursus grammatici se subdunt: inde labores, Quos durum est pueros ingeminare rudes. Fit finis, tabulaeque crepant et prandia clamant. Descendo; hic pectus contudit, ille caput. Post cellae me reddo meae, stat lectulus illic, Bibliotheca illic, pocula, mensa, focus; Hic avidus lentem exiguam vel oluscula sumo, Et quales Codrum res habuisse ferunt. Saepe manus triplices in eadem lance videres Ad cyathumque duas saepe venire manus. Clauditur en stomachus tacito mihi lecto parumper; Fit strepitus, mox me trita cathedra capit; Heroum laudes vel Flacci exponimus ignes, Princeps Lesboa quos dedit ille lyra In medium a tota recitatur epistola turba, Cui placet ornatae copia rhetorices; Inde aliam atque aliam seriem ausculto quatioque. Sol dat in Hesperium roscida plaustra fretum; Coelum autem festis signamus et astra diebus; Quae memorat somno Scipio visa suo. Quid tibi iam superest ad sacras, Ode, Camoenas? Quo recipis, dicas, tempore in antra deas? Non recipis, sed si qua facis, garrisve, rudisve, Et venit ad limen nulla Camoena tuum; Pectoris atque loci vult tutos Musa recessus, Virgilio quales Appula rura dabant, Quales Cyrrheo veteres habuere sub antro Vates, iam quorum scripta probata volant; Vult famulos, gazam haud tenuem; tolerabile numquam Hospitium desit, quale Maronis erat, Cui si defuerit, recident a crinibus Hydri, Omnis Musa procul, spiritus omnis erit, Non canet Aeneam terra pelagoque vagantem Non adiisse Stygem, non adiisse Tybrim. Enni, si desit tibi maior Scipio, nunquam Romanum Martem et Punica bella canes, Aut si forte canes, ut Troiam pauper Homerus, Statius ut Thebas Argolicosque duces, Aerea sub lauro tibi non lucebit imago, Saeviet in stomacho sed malesuada fames. Quicquid agunt homines, curant frigusque famemque Arcere, imbelles et requiesse senes; Non speret tremulam requiescere posse senectam, Cui nil congestum firma iuventa dedit. Omne hoc quod scriptum est mecum, Arretine, putabam, Pronus in admonitus, vir venerande, tuos. Hoc me proposito tacita sub mente ferebam Praeteriensque vias praeteriensque forum. Ecce domum subeo; tali quoque mente subibam, Velle meum plectrum frangere, velle lyram. Diximus: Ite fides procul hinc et inutile carmen; Nil mihi vobiscum est amplius, ite procul! Cesserat ex animo versus, tua iussa facesso. Fessa dehinc molli membra repono toro. Cuncta silent, suadet nox intempesta soporem; Non hebetat solitus lumina nostra sopor. Nescio quid rerum trepidus dum suspicor, ecce Constrepuitque torus constrepuitque domus, Ante oculos mira rutilarunt luce puellae: Extemplo Aonias conspicor esse deas. Arduus ante illas cithara fulgebat eburna Phoebus; dat quassis talia verba comis: "Tu mea qui totiens adiisti numina supplex, Tu per me voto cui via facta tuo est, Deseris en dulces cantus et munera divum, Qualia amat magni splendida mensa Iovis? Est levitas aliquem votis sibi poscere amicum, Post habitum media deseruisse via! Est levitas teneris artem sibi ducere ab annis Et bene cum ducta est deseruisse male. Dic qui per varios tecum venere labores Et comites lateri conseruere tuo; Nempe scio: dices versus et munera nostra. Non adeo es fallax; dicere verba soles. Dic Laris amissi quae sunt solata dolores, Et puero ablatum quae gemuere patrem? Carmina sunt duros semper solata dolores, Carmina fortunam congemuere tuam. Dic, quis te notum (si terrae es cognitus ulli) Reddidit? E solo carmine notus eris. Si quos forsan habes veros, quis fecit amicos? Quoque aditu es sociis iunctus amore tuis? Quis tibi longinqua socios regione salutat? Quis tenet absentis foedus amicitiae? Quis tibi si sit opus, livori et dentibus atris Respondet? Clypeus quis tibi et hasta fuit? Sat scio: vis versum mihi respondere lyramque, Quae fuit in rebus duxque comesque tuis; Quare igitur facinus tam dirum mente volutas, Quae te Thesiphone, quaeve Megera tulit? Quid linquis carmen, quid carmen inutile dicis? Grata fuere sacro carmina Pontifici; Munere te affecit, donavit carmina nummis, Ingenia atque artes excolit ille sacras. Quo duce pontificum, latis quo principe terris Quid dubitas meriti praemia ferre tui? Etsi carminibus non dentur munera, munus Conficiunt meriti conscia corda sui. Magna putat stoicus virtutis praemia, scire Virtutis rectam se tenuisse viam; Praeterea num te, quas cernis, forma sororum, Num decus et splendor delitiaeque tenent?" Finierat Phoebus; divae subiere Camoenae, Corda mihi variis obstupuere sonis. Prima suam Clio celebri cum nomine laudem Promittit studiis ambitiosa meis; Altera, florentes herbis redimita capillos, Efflat blanditias pulchra Thalia suas; Tertiaque Euterpe laeto me corde futurum Admonet exornans, si sua facia sequar. Terpsichore festas agitabat quarta choreas, Pollicita haec festos se mihi ferre dies; Flava Erato molles spirabat ab ore calores, Quos circa punctum dat volitare iecur; Sexta venit multas succincta Polymnia laudes, Offert multiplici quas mihi ab ore sonans. Carmina carminibus miscebat septima dictis Melpomene, et laudem porrigit illa suam. Urania elata stellas cervice tuetur Meque monet gemini quaerere mira poli; Ultima Calliope, splendens regina sororum, Carminis egregium fundit ab ore decus: "Quamvis, dicit, opes tibi nec nunc ocia dentur, Qualia divinum tempora carmen amat, Perge, age, de facili quales modo fundis ab ore, Per medias turbas confice versiculos. Tempus erit quo forte aliquis dignabitur aulam Pandere et ingenio suppeditare tuo. Tunc ego te Aonia secretum valle recondam, Tunc per Pierium fas erit ire iugum". Plura loquebatur; veneratus numina surgo, Haurio divinum quem dabat illa sonum, Montibus auritas posset quo ducere quercus, Quo repetant fontes flumina versa suos; Allicere ad sese sic me studiosius ardet; Allicior: quercu non mage durus ero. Et sic adversus rursum, Arretine, redimus; Numina in admonitus ipsa fuere tuos. Numinibus sacris homines parere necesse est, Nolentes Stygios morte videre lacus. 5. a Pontifice Maximo Nicolao Quinto | ut ex voto liceat ire ad Mariam Loretam | petit Petrus Odus Montopolitanus Pontifex latis venerate terris, Cuius in solis humeris recumbit Quicquid est usquam fidei Latinae Sanctus et orbis, Barbiton sacram memorare famam Non venit, grandi sonitura voce Gesta, virtutem, benefacta, laudem Non morituram. Non solent blandis generosa corda Laudibus molles aperire mentes, Ipsa sed sua gaudent mage protulisse Conscia rectum. Et licet praeclara Themistoclis vox Haec erat: "nullum sibi gratiorem Esse quam qui se sua vel benignus Facta probaret", Non tamen sic me studeo esse gratum Principi, cuius grave pondus habet Gesta non nostris humeris ferendum, at Virgilianis. Deteram quicquid, bone rex, tuarum Sumpsero rerum fidibus lyraque Seu tuba horrenda et graviora cantu Amplificandum. Ergo si pergens iter institutum Scripserim nostri modo pauca voti, Carminis mater pia mi favebit Calliopea. Publicos semper vigilans in usus, Semper humano generi paratus, Semper incumbens studiosus omni Commoditati Plurimos quondam meritis probatos Meque Romano populo dedisti, Ut dies nostros tereremus illi Sedula turba: Ille civilis sinuosa iuris Verba dissolvens, aperire legum Nititur sensus moriens in altos Undique mersus; Ille naturam speculatur amplam, Instat abstrusas memorare causas, Quattuor monstrans elementa in omne Currere corpus; Hic, quibus possit melius probari Artibus verum, digitis reformat; Ducit angustas celere in figuras Maxima quaeque. Alter astrorum varians stupendos Circulis cursus, iter omne caeli Signat, ut semper moderante circum Turbine fertur; Alter horrendas Stygiae paludis Crimini poenas minitatur atque Moribus sanctis sacra pollicetur Taeda Tonantis, Et Deum monstrans triplicemque formam Nam Deum hanc illam tamen esse sancit Sic Deum, ut primo tria qui sub uno Nomine signat. Quisquis se demum proprias per artes Versat incumbens, tamen est laborum Finis, ut primum Procyon furenti Sidere regnat. Dum furit torvi mala vis Leonis, Dum siti tristes moriuntur herbae, Dum gregi pastor meditatur altam Languidus umbram, Quisquis in rauca fuerit cathedra Frigus aspectus patiens acutum, Cana dum terras operit pruina, Iam requiescit, Et Iovem gaudens hyemi dedisse Asperum metas, placidus revisit Quicquid est laetum geniali in arvo. Florea rura. Balneis nunc se reficit medendo Parvulo, qui se cruciat, dolori, Exit ut quondam posito superbus Tergore serpens. Nunc in herboso iuvat esse campo Aut per umbrosi iuga celsa montis, Torva delectat nimium ferarum Agmina obire; Nunc canes inter stipulas anhelos Nare captantes tenuem sagaci Hinc et hinc auram vocitare gratum Mergere reti est, Seque mersantes fluvio salubri Hos iuvat flavum Tiberim subire, Ludere aut glauco modice in salicto Non sine plausu. Sunt quibus gratas nimium videmus Vineas divis virides Latinis, Hicque foelices patre sub Lyaeo Ducere coenas; Ille vernantes abit in recessus Et latet occultis recubans in hortis, Aura dum lenis crepitante fronde Aethera mulcet. Multa quid pergam memorare frustra, In quibus fessos animos relaxant Et gravi cura studio remictunt, Quos memoravi. Sed putes, patrum pater ample, nolim Ulla me rerum teneat cupido Talium; solo placet esse in antro Calliopeae. Hic canens dulci fruitur labore Meque non nunquam taciturna lenit, Hic habet semper genus omne mecum Delitiarum. Ante nunc nostros oculos iacentem Sistit aut Ascram et nemorosa Tempe Ilice aut multa gregibus secantem Nigrum Erymanthum; Nuncque Meandri Phrygios per agros Mille recursus placidosque flexus, Thessalum Amphrysum, viridique laetas Gramine ripas Pingit et Nisam gravidamque Lesbon, Vitibus claram celebremque vino Cum Chyo Naxon, iuga vel Phalerni Atque Vesevo; Nuncque picturat gelidos Salusti, Sive Luculli dea Ienis hortos; Enque Pheacum querulo virecta Fonte susurrant. Tanta cum vobis igitur voluptas Esse non noto soleat sub antro, Quid mihi quaeram male sanus ultra, Quidve rogabo? Voveram ut Divae peterem Loretae Templa Piceno celebrata in agro, Templa fortunas miserata duras Supplice voto; Vovi, et aestates abiere plures, Hei mihi misero! nimium Deorum Sum memor. Crimen, Dea, parce fasso; Parce dolenti. Poenitet non te coluisse ritu, Quo decet rerum coluisse Matrem, Quo decet fontem veneremur almum Divitiarum. Debitam dudum doleo salutem Tam diu pressa tacuisse voce, Quae fuit sacram mihi flexo ad aedem Ante canenda, Ut tuum audiret, Dea vera, numen Quisquis astaret inhians acutis Auribus, quando tremebundus in haec Verba venirem. Tristis exhaustos tenuatus artus, Pallidus, foedo macilentus ore, Odus ad cymbam Stygiae paludis Iam properabam. Intimas febris populare fibras Quae modo Aetnaeos superabat ignes, Nuncque Rhiphaeos gelido sub axe Vinceret amnes, Ut Notus baccans Libycas per undas Saevit in quasso fremebundus alto Spumeus mixtas revomens harenas Litora tundit, Et fretum nigros sinuans in arquus Inflat undarum tumidas latebras Rauca sub toto geminat profundo Murmura late. Flammeus sic me cruciabat ardor, Frigus alternum quatiebat inde Dente frendentem tremulumque subter Pondera mille. Saepius tristes abiere amici, Quando viderunt mala tanta nostrum In caput, quos nec licuit videre, Nec venerari. Nunc mihi dira moriens phrenesi Aut per obscuras Erebi cavernas, Aut per intortos pavidus colubros Ire videbar; Rupe nunc caelsa fluvius cadentem Visus est unda recreare leni, Post supra missam monuisse mentem Corpore merso, Aeacum circa solio imminentem Iudicem moestas trepidasque turmas Meque mirantem novitatis quicquam Paene notavi, Paene et alterius fidibus canentem Vidimus plectro modulante Sappho Lesbias questam nimium puellas Isse nitentes; Paene et audivi graviore cantu Quantus Alcaeus fera suscitaret Bella, ut exactos memorans tyrannos Cogeret umbras. Noluit divae pietas Mariae, Naufragus quam tunc totiens vocavi Spiritus vocem quotiens peregit, Ut moreremur. Tunc sub extremam pereuntis horam, Diva, dixisti: "redeas iubemus"; Tuque me nigri revocasti ab atris Faucibus Orci, "Vive", mandasti. "valeasque nostro Munere, o posthac melior future, Sive in activam placet ire vitam Mille per astus, Sive te forsan mage dedicabis Abditae sedi nemorique sacro, Semper attentum dare liberales Tempus in artes". Iam vides, rerum pater atque custos Gentis humanae, decus adde Olympi, Qua patet clara spatium sub Arcto, Grande futurum, Iam vides divae incolumis Loretae Debeam quantis precibus salutem Dicere, ut parcat nimium morato Visere templum. Quae Deo quisquam bene pollicetur, Vota ut exolvat meminisse debet, Ne scelus sera luet inde nocte Triplice poena. Poena commissi comes est reatus Clauda, sed pernix sequitur nocentem, Ungue vivaces animas prehendens Ossa relinquit; Ergo non supplex precor ut laborem Debitum voto mihi tu remictas, Caelitus quamvis tibi missa luxit Plena facultas. Nam Deus nostram statuens salutem In polum fausta referendus aura Se deum gestis hominemque fassus: "Heus, Petre" dixit "Accipe has cura vigilante claves, Cardinem summi quibus ipse coeli Ut velis ducas varius, quibus vis Claude aperique, Quicquid in terra fieri iubebis Sanciat coelum melius necesse est. Nam Deus, rerum pater atque princeps, Omnia firmat. Quod ligas terra, ligat altus aether, Tanta tam parvis dabitur potestas Clavibus, tanto rutilant honore Leniter actae, Mille quod numquam faciant tyranni, Classe seu latas volitent in undas, Sive disponant acies atroci Marte tremendas." Tu potes solo, pater alte, verbo, Tu potes sancto, venerande, nutu, Tu potes versa in foribus serenis Clave nitenti; Non tamen supplex precor ut laborem Debitum voto mihi tu remictas, Sed sinas Divae videam benignae Limina praesens. Annuis: de me iuvenes susurrent! Annuis: nobis populus reclamet! Te, pater, fixis oculis tremiscam, Te venerabor. 6. Petrus Odus Montopolitanus Petro Candido salutem Candide, cui nomen designat candida mentis Dona, salutatum te pia causa facit, Nonne ego promeritum te, Candide docte, salutem, Cum mea laudasti carmina lecta semel? Lecta semel satis est homini, quem plurima fecit Doctrina in multas nomen habere plagas. Versibus in nostris facientem versibus auram Dixisti, et rauco dicta carere sono; Utque soles mixta comis gravitate videri, Adiicis haec facili dulcia verba ioco: Esse aliquos, quorum scabra raucedine versus Non dicant quae optent, sed magis illa rudant, Hosque tibi haud versus, sed saccos forte videri Oppletos querula quos nuce marmor agat. At tua non talem cum me sententia fecit. Debeo, iudicio, Candide docte, tuo. Sed magis inceptas quod nos hortatus ad artes, Es visus remis addere vela meis. Vela meis remis addit qui carmina laudat, Laus quamquam stultos currere saepe facit. Laudibus at veteres scimus certasse poetas Inque necem pugiles laudis amore trahi; Laus iussit priscos tantum insudare Quirites Esset ut imperio subdita terra suo; Laus dulcis caecas Argon deduxit in undas, Laudibus et placidis fortior Hector eras! Denique mortales incendit gloria cunctos, Gloria non armis, non rate danda mihi, Sed studio, teneris quo sum versatus ab annis, Si labor et Musae quid meruere meae. "Artibus exhibiti contusum pectus honores Exacuunt; blanda est gloria, blandus honor". Hoc Mecenati dixisti, Candide, nostro Auxilio ingeniis esset ut ille bonis; Is quantum faveat doctis doctisque futuris Ante alios primus testificabor ego. Hoc duce pontifici data sunt mea carmina sacro, Hoc duce carminibus gratia facta meis Non tamen ille parum Noxetus Pollio nobis Favit, et amborum debitor unus ero; Et tu concedes numerum ducendus ad illum, Qui bene de nobis non meruere parum. 7. Petrus Odus Montopolitanus vates insignis | Blondo Flavio Forliviensi suo Quae fuerat multis quassata et foeda ruinis Roma nitet, scriptis integra facta tuis; Gratius esse potest et nil optatius umquam, Blonde, mihi; quare debeo multa tibi, Qui facis Italiam velut alti e culmine montis Despiciam ut, digito singula quaeque notans. Accedit nunc, foeda olim, pulcherrima Roma, Cuius habes claves ianitor usque vigil. Has mihi das, reserem ignotae quo limina portae Et videam quicquid Roma vetusta tulit. 8. ad Pium II Pontificem Maximum epigrammata 1 Dive Pie Aenea non Tros, sed Etrusce, sedesne Pontificum princeps, rex, pater, adde deus? Ecce sedes; videre hominum non invida tandem Pectora virtutes quid meruere tue. 2 Hic pius Aeneas re nulli, voce secundus Aeneaeque pio, pontificique pio; 3 Hic virtute prior, ne dicam forte secundus, Est pius Aeneas; Virgilius quis erit? 4 Tros pius Aeneas tantum sine vate pusillus; Hic pius Aeneas et sine vate deus! 5 Hic alter pius Aeneas per mille labores, Virgiliusque alter mille per arma virum; Vade, pii Aeneae vatis quod, laurea, cinxit, Aurea pontificis cinge, corona, caput. 6 Scire Pii haud facile est, an lingua, an laurea praestet An virtus, an honos, gloria, gesta, labos. 7 Tros pius Aeneas: suasit longinqua vetustas; Hic pius Aeneas: saecula nostra docent. 8 Ingenio Aeneas pius est Tros ille Maronis; Italus ingenii vi pius ipse sui. 9 Ipsa pium Troem vix terra Latina recepit; Huic plaudit toto quisquis in orbe pius. 10 Aeneam post fata deum fecere poetae; Aeneam hunc vivum vel deus ipse deum. 11 Nescio qui dubitant coelestem vectus in aulam Anne oleas Musas, ianitor alte poli; Nonne oleas coelo, quas terra es nactus in ipsa Musas, e coelis numina ducta novem? 12 Pontificem Augusto summum te mense creari Contigit, augustus quod, Pie, solus eras. 13 Virgilio astabant Musae; mirare vicissim: Tota pio Aeneae turba ministrat ovans, 14 Hic pius Aeneas: Aeneam qui canat, idem Virgilius; qui det praemia, Caesar erit. 15 Es, ducibus Musis, Pie, summus in arce sacerdos; Anne sacerdotes deseruere suos? 16 In patriam et caros pietas est prima parentes; Patria Cirrha tibi est, o Pie, Musa parens. 17 Pontificis sedem Aeneas pius implet et ornat; Ornavit multos pontificalis honos. 18 Hic pius Aeneas non numina vana Penates Ignibus eripuit, nec nova sacra tulit; Cladibus eripuit populos regesque ducesque, Musarum Latio sacra vetusta tulit. 19 Ite, pium Aeneam vatemque ducemque poetae, Dicite grandiloquis tota per ora tubis. 20 Ingenia Augustus quia dux vatesque fovebat; Ipse Pius quia dux atque poeta colet. 21 Audaces poscent; tu tantum ornare merentes Dive Pie, ut nunc vis, tempus in omne voles. 22 Te nisi rege Pio sancitur lingua Latina, Dive pie Aenea, lingua Latina perit. 23 Ille decem brumas una pro gente laborat Tros pius; hic centum gentibus una salus. 24 Ille pius profugos Latiis bello intulit oris; Virtutes profugas hic sine clade refert. 25 Aenea coluit linguam migrante Latinus Barbaraque est Latio turba locuta sono. Excolet Aeneas linguam Pius ecce Latinam; Barbaries Latio non erit ulla solo. 26 Troia suo Aenea non tam memorabitur unquam, Aenea quantum Tuscia nostra suo; 27 Ilios Aenea non sic memorabitur olim, Ut Sene Aenea tempus in omne Pio. 28 Si prior ille tuus Pius est, Aquileia, secundum Pontificem Senae, cede, dedere Pium. 29 Discordes uno celebrarunt nomine quondam Augustumque pium pontificemque Pium; Re Pius hoc Caesar celebratur tempore concors Aeneaeque pio pontificique pio. 30 Non mirere pium tam pridem Iulius aufert, Alter ab Augusto redditur ecce pius. 31 Qui, Pie, laudarunt antehac, iuvisse volebant Ut caperes, virtus quod tua sola dedit. 32 Qui, Pie, laudabunt posthac, praestare laborant Hoc te posteritas ut meruisse sciat. 33 Quod Pius est nomen, Pius es quod rite secundus, Cuncta secunda precor sint tibi, tuque mihi. 9. ad Pium II Pontificem Maximum epistola Esse mihi factus numen coeleste videris, Silvius Eneas qui modo, nuncque Pius. Es velut e coelo mihi terra adiutor in ima, In qua coelesti numine numen habes, Absentemque pater praesenti munere donas; Sic assint rebus numina cuncta tuis! Imo suis assint praesentia numina rebus. Pro quorum vigilas relligionis ope, Pro quorum cultu, pro quorum nomine semper Grande tibi sanctum pectus anhelat opus. Esse mihi rursus numen coeleste videris, O iam non oculis dive petende meis! Esse nefas perhibent mortali numina visu; Velle sequi fateor me voluisse nefas! Hoc voluisse nefas, et te cupiisse videre Confiteor, terram qui colis astra movens. Sed ne peccarim, sit duris gratia valvis, Semper custodes quas habuere truces. Saepius hoc equidem dicam, cum blandus adirem; Successum blandae non habuere preces. Ambiciosus eram nunc huc, nunc versibus illuc, Nunc hac, nunc illa nixus in aure loqui. Ah, quam non qualem spectat studiosa iuventus, Ah, quam non tetrica fronte Sabinus eram! Ast illa densa comitante per atria turba, Nil vacuum nobis se dare posse fuit; Ingressi versas trusere in pectora valvas Praerapidi, cura ceu stimulante nova. Hos ego cum turba memini dixisse beatos, Esse quibus posset copia, dive, tui, Idem ego mox ad me mussabam forte receptus: "Numen habet, nusquam numen abesse potest! Quem demens aditum posco? Num, qui mihi presens Est, erit? Huic praesens non ero, sumve deo? Illius ipse fruar virtutis imagine magna, Quae terram meritis implet et astra piis; Corporis illius parva hos delectet imago, Si parva est, qua non maior in orbe micat. Ipse fruar scriptis toto volitantibus orbe, Plurima divino quae pater ore dedit; Ipse fruar gestis dum debacchabor in altis, Cum vatem vates et deus esse sinet. Ante meos oculos illius stabit imago, Qualis in aethereas est reditura plagas, Qualis et humanos coetus stupefecerit olim In populis summum principibusque decus. Sic spectasse pias mihi sit credibile Musas Inter oves visas cui meminere deas; Sicque pium Eneam studioso pectore vidit, Non poterat praesens quem coluisse, Maro". His ego consiliis me tunc solabar, et his nunc Solor; habent si quid ponderis, ipse proba; Sin minus et fas est, duci in penetrale iubeto, Ut tangam sanctos vel semel ore pedes, Ut liceat magnas coram tibi dicere grates, Dicere pro meritis, si queo, dive, tuis. 10. Pio II Pontifici Maximo Sancte parens, artes contra 'Pie' dixero, non 'Pi', Ne sis forte pius, qui ratione pius. Ergo, Pie, e studio ne deformatus abirem, Diceris in laudes non tacuisse meas. Diceris e studio raucaeque labore cathedrae Iussisse augeri praemia, dive, mihi. Diceris augeri vel quae sunt ipsa manere Iussisse; incerto stat mihi fama sono. Quas tibi, quas tali referam pro munere grates? Quas tibi, quas laudes dicere, dive, parem? Non est gemma mihi, non est preciosa supellex Ulla, nec his sancti numina patris egent. Mens est magna quidem, vereor nec dicere et ipsa Vota tibi, sed vox, hei, mihi parva nimis. Nam pridem, ah!, quotiens de te mihi carmen hianti ... Num fatear? Semper mens tumet, ora tacent; Mens tumet et campo gliscit ceu baccha patenti Ebria virtutis nec saturata tuae. Ora tacent tantam non excipientia mentem; Ora tacent factis nostra minora tuis, Id neque quod populus iam te patremque supremum Et dominum stupido pectore laudat, amat; Nec quia vel ridens iam possis tollere duram Pauperiem et molles iam dare dives opes, Sed quia iam pridem toto tua fulget in orbe Gloria, quam virtus, quam pia Musa dedit, Gloria, quam sancta pro relligione labores, Gloria servati quam peperere duces; Confiteor, potuit ductus tibi Caesar ab Arcto, Cuius es in gestis gloria prima pater; Confiteor, potuit duci mihi carmine Caesar Aut potui audaci ducere velle lyra. Mille duces potui, potui sonuisse Calistum Improbus et forti debilis ire tuba. Tu neque cum magni quondam dux Caesaris esses, Et cuperem, potui fortiter ore sequi, Tu neque cum nuper coeli e rutilantibus esses Cardinibus, potui concinuisse volens, Sic tua me virtus, sic me tua terruit ingens Gloria, sic Musam vel tua Musa meam. Quid nunc, es magni radians cum clavis Olympi, Immo deus, magnum dans adimensque deum? An potero, an quicquam, si possum, audebo profanus Ah, sacra mortalis non peritura canam? Non equidem hoc ausim, nisi tu me crimine solvas. Solveris; ingrediar tum tua sacra sacer; Tunc ego, se praestent quamvis tibi mille poetae, In te qualis ero, tu, Pie, censor eris. Non metuam suaves interstrepere anser holores, Sive lyrae certent carmine, sive tubae; Iudice te, metuam non Cherulus ille videri, Pelleo regi quem strepuisse ferunt; Aut cui Sylla dedit turpi sua praemia lege, Carmina ne tardus plura poeta daret? Quisquis ero versu, si vincar versibus, idem Sat scio quod nulli vincar amore, pater. Id faciam semper, vel si nihil amplius unquam Contuleris, studio spesque salusque meo, Exiguum tanto qui me de culmine cernis, Publica dum lustras, magnaque facta paras. Qui me (quod facio pluris quam mille talenta) Laudibus extollis laudis in arce sedes, Quique potes tantum de me bene velle mereri, Nil merito, nihil est si, Pie, solus amor. Solus amor solis praestat, te iudice, factis, Mens quanto est melior corpore, nocte dies. 11. cum Pius II Pont. Max. pro christiana | pietate tuenda Mantuam principes convocasset Qui pia Romanum quondam exhortabar ad arma Pontificem, antiquas memorans ab origine causas, Nixa quibus stet sancta fides Maumetiaque errans Fluctuet impietas, nunc omnes hortor ad arma Idem eadem regesque simul populosque potentes, Turcharum vis saeva quibus nunc ingruit omnis, Et quibus aeternum spondet deus aequus amorem Ut nati utque suis legem nomenque secutis, Praedictum coelo totiens tot vatibus olim, Tot linguis totoque frequens tot saecula in orbe, Adde tot assertum signis rerumque hominumque. Tu mihi, dive parens, adsis, tu numina cuncta Expedias, si digna peto, pius ardor anhelat. Ecce, mihi pia causa vocat: tu nomine, tu re Es Pius; et summi vatis, tum gloria summi Pontificis gemino divum te lustrat honore, Suntque hominum tua regna tibi viresque secundae. Ergo hominem tu, dive, reges, tu pectora primum Afflabis meliore deo seriemque tenebis. Audeo magna quidem, nec se quibus, inferat ullus Te melius, quem Treiicium velut Orphea silvae Et fluvii montesque feri stupuere sonantem: Illum inter Cicones, Bacchas atque orgia, circum Nunc Emum aut Pindum, Rhodopen nunc propter et Histron; At te inter gentesque acres regesque superbos, Mox placidis humiles animis quot dixero, quidni Pene omnes quicumque inter glaciale Britannis Marmor et Herculeas Gades Siculumque profundum Hadriacosque tenent fluctus ad flumina et arces, Usque Dacae Turcaeque trucis captiva Pelasgum Oppida, quos omnes nunc, te duce, carmine adibo, Magna quidem spatia ingrediens, sed straveris ipse Quae mihi tu quondam, sudore emensus et actis Egregiis, sancta pro relligione labores Dum nullos et nulla fugis discrimina rerum, Usque viam coelo affectans pietate magistra, Vique animi indomita quae nec requiescere tanto Permittit senio Romanae sedis adeptum, Emeritumque prius coelo data regna, Deique Imperium horrendum solos damnansque probansque Quae velit ad nutus, nec desunt nutibus astra. Quo poteras tu iure licet dare iura, vocatis Regibus in Latium et sanctae tua moenia Romae, Ut prius iliorum, compostis litibus, utque, Extinctis hinc inde odiis, pater aequus utrimque In commune bonum Pius ipse ad bella vocatos Instrueres pia magnanimos concordibus actis. Ipse tamen te sponte illis te protinus offers Impiger, heu cladem instantem miseratus et ipsam, Quae cinis igne iacens infoelix Graecia sanguis Ense fluit, latis vix agnoscenda ruinis. Ergo tibi primum post sancti insignia regni Delata, haud aliis, quam quis prius, artibus ardens Sanctum opus aggrederis, Romanam constituis rem, Transque tuos Tuscos Appenninumque nivalem, Transque Padum celeras ex nostro ut regibus orbe Accitisque ad tanta viris, te commoda rebus Mantua visa sacris pandentem pectoris alti Consilia expaveat coeloque afflata sonantem, Omnia seu belli causas aperire gerendi Urgentes iustasque velis, seu quanta facultas, Quae vires, quaeve arma piis sint gentibus, et quae Auxilia optatis numquam frustranda triumphis Promere, seu libeat victricis maxima palmae Praemia, quaeque manent terris, quaeque optima coelo. Sed quis ea expediat memorans, vulgantur ut acta Omnia, sive deum tu divus inarseris ipsum, Sive homines miserans sancto acclamaveris orbi, Igneus et, nubes vibrans ceu fulgur hiulcas, Luce oculos, sonituque aures et pectora vincens. Quantum Palladia perhibent non urbe Periclen Fulmineum illum olim Graias tonuisse per auras; Nec qui, Pelleum pro libertate Philippum Non veritus, dictis regem laceravit amaris; Aut quem Romulidas montanum misit ad ipsos Arpinum, aetherea potius nisi lapsus ab arce, Ille pater patriae trepidae succurrerit urbi Ipsi, inter sese populo nunc arma ferenti Eripiens, nunc instantes hortatus in hostes. Hoc quoque tam magno mihi si te numine praestas, Dive parens, spirasque novas in carmine vires, Quid potius tuus ipse velim? potiusque laborem, Quam tua coepta sequi, quam curis addere curas Divinis licet humanas, magnisque pusillas; Ut te quando, pater, non sum comitatus euntem, Conatum me Roma aliquid tibi maxima rerum Testetur, regesque tuus quos alloquor Odus, Te moderante, sonos adigens mox quemque seorsum Nunc animans cunctos velut una ad saepta coactos. Vos, o magnanimi reges populique potentes, Vos, genus aethereum coeli quibus annuit aulas Sidereas et sidereis quod pulchrius aulis Est, etiam pater ille iubet sperare profunda Sese mente tuens, peperit qui cuncta tuendo; O vos, certa fides quibus est se corpore quondam Humano vestisse deum mundoque vivendum Exhibuisse suo et coram docuisse volentes. Solicitas adhibete aures, et corda animosque Paulisper praestate mihi, per quicquid amoris Debemus nati genitori et quiequid alumni Altori pietatis habent, tum per sua cuique Quantum cara salus, per natos perque parentes, Quemque suos, audite, precor, non vana ferentem. 12. divi Pii II Pont. Max. secretario meritissimo | domino Iacobo Lucensi Episcopo Papiensi dignissimo Cui secreta potest credere pontifex Et tuto aetheream pandere ianuam Admisso nitidis spirituum choris, Salve, o pontificis gloria maximi, Salve, o iam sociis coelestibus fruens Atque illinc homines respiciens tamen, Mortalesque sonos tam procul audiens. Dicam pauca; precor, tu bonus audias: Insanire Pii sub reditum patris Non in Pieriis montibus arduus, Non in Castaliis vallibus abditus Coepi, sed Latio fortis inclyto; Non sic nec Salii per sacra Martia, Non sic nec Satyri per sacra Bacchica Dicuntur furiis isse iuvantibus, Dicunturque choris isse rotantibus. Tunc oblitus eam visere regiam, Quae regem reditu coeperat inclito, Totque illi comites coeperat aulicos Visendos studiis protinus omnibus. Nunc sedes nequiens scandere in arduas, Iam languente gradu cursibus aviis, Dum patri patriae differor optimo Debacchans valido carmen anhelitu, Ut dignere precor per pia numina, Quae iunxere tibi me meritum parum, Quae iunxere patri te melius Pio; Ui dignere, precor, quum potes et licet, Quum molles aditus horaque commoda, Haec fervent stupidis limina civibus Consultantve patres in penetralibus, Dignere aut oculis subdere principis Ceu calcata meis atria gressibus, Aut aures liquidis ducere cantibus, Si non sunt numeris carmina turbidis Quae mittunt trepidis pectora gaudiis, Exhalant rapidis ora citatibus. 13. Pio II Pont. Max. Opt. vere sanctissimo Gratia prima Deo, celeri sit proxima famae: Is facit incolumem te, pater, illa refert. Hoc memini quondam misi tibi carmen eunti; Quod sequitur reduci nunc tibi mitto, pater. Tertia rite tibi pietatis munere functo, Sospite pro reditu gratia quarta Deo. Gratia prima nequit cum sola stare secunda; Optata est semper tertia, quarta mihi. Quae quia venerunt et quondam multa parenti Pauca dedi, simili nunc quoque pauca dedi. 14. Piadem suam alloquitur Ite Pii laudes libri pars prima secundi, Ad Capitolinos ocius ite patres. Si toto vobis in carmine Roma vocatur, Romanas aures carmina vestra petant. A Vaticano gressum compescite colle, A patriae sancto pontificumque patre; Horror inest colli, quo se divina locavit Maiestas vestra non adeunda pede. Egregium quicquid totus parit orbis in illum Convenit; est toto primus in orbe locus; Adde quod accessit non re, sed rite secundus Pontificum nuper gloria prima Pius; Omnigena hunc virtus praelustribus ignea pennis Stipat et ex omni fulgida parte micat. Lumina luminibus vereor ne vestra sub illis Deficiant: hominis vos, opus illa Dei! Et vos virtutes temere aspirastis ad illas, Sparsurae nebulis sidera clara nigris. Forte ratae lucem vos illustrare per illam, Scilicet et vestrum hac quaerere ab arte decus, Sed facies quanto vobis formosior esset! Estis +Corion+ turba decora nimis. Virtutum laudes quum sint simulacra, quid illis Expedit, et coram turpiter esse velint? Turpiter et frustra, tamquam praesente verendo Principe si iubeat quis simulacra coli, Et tamquam coeli numen praestare videndum Si queat et demens +aut e decore+ velit. Ergo Pii laudes libri pars prima secundi Ad Capitolinos, quo decet, ite patres, Inde urbem atque orbem (liceat modo) vadite in omnem, Atque ubi virtutum non nitet ille chorus. Ah, quid ago? Totum lucet chorus ille per orbem, Qui terras meritis implet et astra piis! Non superest igitur liceat quo vadere, sed nec Qua liceat vobis sede manere vacat. Ibitis arsurae saevum fortassis in ignem; In nihilum vertit, quod ferus ille capit. Ibitis ac genitor doleo; non ibitis ergo. Praecipiat vates ni sacer atque pater. Ille decus vatum, patrum decus ille sacrorum Sic censor vatum debet ut esse patrum. Ille polum versis aufert qui clavibus et dat, Auferat ah, vitam, vel det et inde viam, Sic Vaticanas vos ire licebit in arces. Ite vel ad summum, turba modesta, patrem. Sed timeo gemino nimium discrimine vobis, Seu pulchras, contra seu magis esse putet; Non aperit pictas obstrusas laudibus aures, Est praecium virtus cui sua spesque poli, Qui laudanda gerit, laudari gesta canique Multum composito non probat ore pater, Solvere sed per vos licet hunc a corde timorem. Solvo, sed evictum qui magis angat adest; Ne vos deformes nimium putet esse suasque Virtutes istis laudibus ire nigras. Sic utinam non sit, sic ne sit magna precamur Numina per similem se quibus ille facit; Ipse facit similem se diis, vos ore refertis Ceu fonte aut speculo, quo licet ore patrem, In quo se nimium modo non agnoscat ineptum, Ah speculum, et similes ne sibi rumpat aquas, Ut neque vel turpi est factum Demosthene ab ipso, Inspiceret mendas quum rudis ille suas, Ut neque vel tumidam perhibent fecisse Minervam Tibicen nitidas quum tueretur aquas Et Narcissus aquam, qua se male vidit, amavit, Formosus placuit quum nimis ille sibi. Per vos ille, hominum qui formosissimus unus, Non poterit nimium nunc placuisse sibi. Id lucri est: numquam per vos erraverit ille, Per se quem numquam quod velit error habet; Ergo deo similem sese fecisse merendo, Qui potuit, similis num volet esse deo? Ille homines simulacra sui non poterit ira Et non pulchra pater semina pulcher amat; Vos amet ille licet velut os in imagine prava Et pravo in speculo se quoque pulcher amat. Hoc illum vobis laudes precor, at precor illi Vos sitis nullo turba molesta modo; Ante pedes sacros genibus procumbite flexis, Subque Pio totos rege iacete dies, Dum vacet a rebus cura graviore gerendis, Gesta legat placido dum placet, ore pater Vosque suo Piadem si dici a nomine forsan Quod precor admittet, nomine habente Pias. 15. in reditu divi Pii Secundi Pontificis Maximi Pontificem iam cerne Pium; iam, Roma, benignum Cerne patrem patriae; iam tandem explere tuendo Anxia quem totiens votis precibusque vocasti, Quem columen scis esse tuum, scis esse salutem, Scis decus auxiliumque unum, spemque omnibus unam. Desine continuis iam coelum onerare querelis, Indignata tibi, quo non praesentius ullum, Numen abesse patris; rata sic, sic acta dolore, Acta dolore gravi nimioque agitata furore Atque insana tibi discrimina mille subisti, Principis adventu vacuas iam sparsa per auras. Desine iam tandem, iam desine Roma, vereri Ne tibi praeripiat cupida aut Germania carum Pontificem, aut illis pulchrae in regionibus urbes, Quas totiens legatus adit totiensque replevit Laudibus inque suos totiens accendit amores. Scilicet attonitas virtutum lumine tanto Certantum inter se, dum publica commoda dumque Numina nostra ardens, ut coelo missus ab alto, Semper obit semperque vigil pietate magistra Rebus in angustis fidei discrimine summo Conciliat ducibusque duces, atque urbibus urbes, Et populos populis, et gentes gentibus addit, Regibus annectens reges, vim viribus augens, Restinguitque ignes odiorum, accendit amores Omnibus, ut saevis bellis pia bella ciendo, Orbem orbi, sanctum infando, regesque tyrannis, Opponat gregibus cuneos hominesque ferarum Agminibus, clamans his coelum, illis Flegetonta, Coeli regna piis aetherna, aetherna prophanis Sed Stygia Eumenidumque domos sontumque tenebras. Quae totiens illum Rhenus miratus agentem Miratusque Ister summa inde ad culmina vectum Cernere quamquam optant, seque illo a patre revisi Atque coli (colere immo ipsi quem rite precantur!). Non tamen bis tantos Tyberino pretulit amnes Cum patre Benaco, cui cessit Mincius, alte Suspirans, lacrimisque humectans grandibus arva, Digressumque sequi visus voluisse gemendo, Mantua quem cupido dederat sibi nata videndum Concilio in regum medio divina sonantem Omnia seu terras dictis, seu astra moveret. Quem fluviorum etiam moestissimus ipse Padus rex, Singultans renuisse suis considera patrem Moenibus, attraxit refluas et reddidit undas. Cum sonitu arboreis ripae gemuere sub antris, Heliadum ut quondam luctu sub funere mersi Fratris, ubi Electron lacrymantia robora moestum Auxerunt amnem, iam cycni voce sonantem Alitis inque novae magna pietate gementem. Nec socio Heridanum credas caruisse dolore, Discessum meditante Pio regionibus illis: Squalidus in pulchra Ticinus languitur unda Hinc pater, hinc natus Verbano, conditus alto Lambrus in Eupilio, Sebinnoque Ollius ora: Quisque suo tenuere lacu tristissima tristes; Cerulus at nigra se protulit Addua veste (Quam genitor dederat turbatus Larius omni Agmine cum volucrum non concedente Padusae Nubibus aligeris, per stagna loquacia raucis), Raucus et ipse, Pio iam discedente, gruentes Ingeminasse potest aut continuisse fragores. Sive dolor gemitum, seu moesta silentia cogit: Ut rapidum cursus Athesim sedare coegit Murmura Iapidum clamosa per ora Timavum, Longius amoto dum tristes patre dolerent, Quem neque vel Tuscae potuere avertere Senae; Quin ubi se patriae paulum monstravit, amato Se refovens gremio, resque illi composuit, res Qua licuit, toto pietatis munere functus Quam primum sua Roma, illi sub pectore semper Prima sedens, gressu fuerit repetita benigno. Ergo dies moestos et tempora desine longae Dinumerare viae, totiensque attollier ipsum Prospectura patrem, rumori credula vano, Quem regis pariebat amor, terrorque ferebat Praecinctus scelerum trepidas horroribus alas. Sed scelerum Latio fugerunt agmina toto, Principis adventu trepidatque coercitus ille, Finitimos ferus Aequicolas montanaque praedis Marsorum involvens succincta pavoribus atris Castella in tumulis modo qui tremefecerat altis. Ah dira impietas, totas quo tempore vires Relligio atque animos res publica postulat unos! Tempore quo summus cudit pia tela sacerdos, Impia tela manus contra sua viscera tractant! Sed miserans oculis Deus hac respexerit aequis Imponetque modum, patri pater altior addens Auxilia, ah sanctam non passus cedere mentem Virtutumque choros sceleri succumbere tantos, Certatim quantos patriae stipare parentem Cernere, Roma, alias potuisti saepius, ipso Clarius ingressu, quo lucem rettulit atras Excutiens tenebras, populoque affulsit hianti Luce sua, quum luna suae se reddidit urbi. Martis luce urbem Martis lustravit ut omni Libera Marte Pii staret virtute secundi In patriam reducis; cunctis mirantibus, illi Quis patrum famulatus erat! Quis praevius ordo Murice fulgentum procerum, iuxtaque senatus! Cardinei quam sanctus honos! Quam clara niterent Ipsius ora patris! Quantum foret instar in ipso Numinis aetherei! Quanto rutilaret in auro, Sede micans caelsa! Vomeret quas purpura flammas Certatim alternas nunc pontificalis amictus, Pensile nunc tegmen capiti sublime superstans, Et circum lunis aquilisque volantibus aulae In speciem, astrigeris simulata umbracula tectis; Sub quibus aggesto scintillans mitra lapillo Gemmea cernere erat, qua patrem lamberet aura Cuncta serenantem gravitate et cuncta salubri Aspectu recreantem, ut quondam Epidaurius ille Dicitur afflatu languentem mortibus urbem Cristatus lustrasse deus morbosque fugasse. Pallebant pueri attoniti cum matribus alte Omnibus a tectis, omnique a culmine circum Pendentes, turbasque virum strepitumque paventes Oscula libantum pedibus studioque ruentum Visendi aut densa fulcrum cervice ferendi. Digna quidem sunt haec, quae quis miretur, at illa Digna magis, quorum nequeo meminisse in omni Pectore inardescens venerandi regis amore. Omnis et algescens stupido pallore vicissim. Quae tamen haud videat cui noxia crimina cordi, Aut cui mortales hebetarunt lumina sensus, Aut bene res gestas, scelus ah, male vertere sueti? At tu, Roma, altrix virtutum antiqua parensque, Vivida ni senio caligant lumina tanto, Virtutum lustrasse potes quis coetus obiret Pontificem, quantis illum stiparet alumnis Celsa caput regique Pio dux sancta comesque Praevia, non oculis Argo Prudentia cedens Tot simul accensis partesque tuentibus omnes, Non aquilae; radiis Phoebumque stringit acutis Haec quod praeteritum, quod presens, quodque futurum Aspectu complexa uno sub fronte verendi Pontificis, fugienda minans adeundaque suadens. A dextra fortis natae, qua fertur in actus, Auxiliante latus munitur robore; et illa Centum alias matri ductat iurata sorores: Magnanimam hanc, illam intrepidam constantibus ausis; Ast aliam, sese quae continet atque compescit Ne ruat in praeceps neu non vestigia firmet; Inde aliam et vultu et gressu manibusque modestis Omnia formoso peragentem lauta decore. Quas sequitur lancesque tenens ensemque coruscum, Iustitia in galea fulgens et debita signans, Omnibus horribilis populis optataque vindex, Utile postponens virgo praelustris honesto, Praemia pro meritis statuens sua cuique, sorore Munifica laxante sinus et pone sequente, Quae parcat gremiis urgenti cauta futuro, Ut parcit levibus mitis Clementia culpis. Contra instat gravibus vultu diversa severo, Tetrica non hominum, sed noti criminis ultrix, Horrenti turbans et sistens omnia nutu, Regum sancta comes maiestatisque verendae. Omnibus his (quid enim reliquas nunc dicere pergam?), Mater agit quibus ipsa manum Prudentia fortem, Et quibus ut dextro fert sese in proelia cornu, - Inter mortales titulis decoranda supremis - Omnibus his hominum facies atque omnibus ardor, Qualis Amazonibus seu quum Marpesia bellis Regina in mediis seu cingitur Orithia, Gravis ubi hanc, illam quum barbarus hostis anhelat, Stant circum intrepidae comites Martemque lacessunt, Eminus haec feriens, haec cominus acriter omnes, Lunatam hac peltam quatiente ensemque rotante Fulmineum, aut magnam torve vibrante bipennem, Cautius hac altum vulnus meditante lacertis Altius adductis hinc missa fortiter hasta, Cornibus hinc flexis nervo resonante sagitta; Pectoraque aut agiles tundunt aut terga sequuntur Et nunc compescunt, nunc passibus ante ferunt se: Quicquid agunt monitis iussit regina verendis. Talibus alta Pii dextram Prudentia regis Munierat natis; multo meliore sinistram Agmine praetendens, natis caelestibus actam: Nam sistit sese Fidei hinc umbone corusco Intrepidam et sanctae pietatis munere tutam, Nube caput densa, nitida pro casside, tectam Aereo in scopulo sese velut arce tenentem, Flatibus oppositam centum cunctisque minantem; Hinc, Spe per salebras et mille pericla ruente, Fertur ovans alis pernicique ignea planta Et iaculo et missis coelum meditata sagittis; At Charite hinc amplexa illas secumque movente, Ignescit violenta parens, nataeque parari Astra videns unaque duas ad sidera tolli Germanas, foelix tantis exultat alumnis, Se quibus in coeli venturam prospicit arces; Qualibus haud credat quondam miseranda vetustas Plus potuisse Iovem gaudere aut Pallade laetum Phlegraei post Martis opes magnosque triumphos, Aut Phoebe, aut ipsa germana et coniuge saeptum Iamque nihil coelo metuentem ad proelia, fusis Terrarum monstris, et regno et pace fruentem. Iam superest memorare chorum, Prudentia quo se Summa patris regisque Pii circumque supraque Cervicem atque humeros inde ore et vertice lustrat, Proceram, ingentem, lucemque sub astra vomentem. Unam illi galeae in cono cristaque comanti Stantem in sublimi, cui densis obstrepit alis Turba volans circum prelustribus ignea pennis; Unam, Roma parens, tota num mente videbas? Num gemina hanc acie, qua fas erat, omnis obibas? Namque deam haec hominemque simul sese unica praefert, Matris ab admonitu magnas complexa sorores Maxima ter centum, "sapiens facundia" nomen, Quae facunda etiam dici sapientia gliscit; Cui laevum natura, amplos spatiosa per artus Cum terris amplexa polos viresque situsque Omniaque in longo gestans velamine saecla, Historia et leges sinuosae hominumque deumque Implicuere latus; dextram explicuere sonantem Pulsibus innumeris agiles ad merita formae Pondera ferre manum, vultusque aptare decoros Et dextris laevas cultu formare sorores, Tollere depressas, non fortibus addere vires, In lucem e tenebris germanas ferre latentes. Pro quibus offitiis sese debere fatentur, Materia ut debet cognatae subdita formae Et manibus dextris remur debere sinistras. Dextrae autem arguto percurrens omnia vultu Et ratio et succincta comas oratio linguis, Pone micans geminis motu vibrata trisulco. Ah decus egregium formae, nunc usa minore Nuncque micans maiore manu, nunc plurima miscens, Cum populo nunc Edonio bacchata recessa, Pieridum sacros ducens a vatibus haustus: Illa prior qualis Chrisippi falsa parati Arguere atque uni consueti insistere vero, Dum vigil ille velut refugas, fruticantibus arvis Arte vias rimans laqueosque per abdita nectens, Tendebat captare feras et stringere captas, Tum mente et linguis homines formare, deorum Colloquiis dignos, socia ratione revinctos; Altera qualis agens magnum per summa Platonem Ceu nube in densa, quem vix videre sonantem Discipuli attoniti, seu mores format et urbes Instituit, mentem seu mens pia concipit amplam, Despicit et terras, et pennis sidera vibrat Aliger et supra iam sidera plurimus errat; Et qualis Cicerone tonans per rostra, per aedes Fulmineo (meminisse potes!) vibrabat in aures, Roma, tuas (vix certa fides, nunc iudice rapto, Nunc populo patribusque uni quocumque liberet) Quando animos tantos nunc hunc, nune verteret illuc, Imperitans tamquam ductis insessor habenis, Magnus ab aethereo tamquam Deus axe sonaret, Seu praesens sociis prosternat crimine civem Intrepidus Siculosque tuens Verremque reverrens; Sive suis vigilans ut semper civibus ignes Nunc, Catilina, tuos extinguat, proterat enses, Obvius Antonii nunc clamet in arma tyranni Igneus, ah, vitam pro libertate paciscens; Seu laude ornatis invicti Caesaris armis Virtutem super astra ferat coeloque reponat; Nec minus ardescat dum se ad praeconia magni Maxima Pompei moresque manusque relegit, Et bellum bellique ducem persuasit in hostes, Pro dolor, ex illis rumpentes finibus, unde Pontica Turcarum modo rupit turba, vocavit Quo Pius arma pater, pietatis maximus ultor, Atque utinam, ut quondam, Romano fausta trementi, Fausta piis populis, et legi fausta Latinae, Virtutumque choris et Musis fausta paratis Omnisono regis laudes celebrare boatu, Se quibus ille suae comitantibus intulit urbi. Agmina virtutum, quae post pia terga sequutae, Afflatum rediere meae mentemque sonumque Pieridi, se si qua meo pia Pieris addit Custodem lateri, patulam quae musset in aurem, Quaeque pio Piadem iubeat celerare parenti; Ut nunc certe aures praesto clamavit in ambas Atque ait: "his exci, mens o, clamoribus urbem. Surge, age, Roma, Pium totis affectibus almum Excipe, tum cunctis veneratum amplexibus ambi, Plusquam septeno iam gliscere monte licebit, Plusquam septenis ferientes sidera plausus Vallibus ingruere et Tyberinum a fontibus alte Appenninigeno deducere murmur hiatu, Cui quadragenus responsans assonet amnis Laetanti tot se tecum exultare fluentis. Ergo age, verticibus sanctis licet omnibus illi Tete inflecte patri, quem tot subiisse labores, Tot sumptus fecisse auri, dispendia tanta, Tot curas coepisse nihil piguitve doletve, Dum tibi, dum cuncto Romani nominis orbi Prospiciat Pius, ipse pio miseroque misertus. Tuque o prima volens sedes Tarpeia, tonanti Olim sacra Iovi, Iunoni sacra Monetae Belligeraeque deae, nunc Matris Virginis aedes, Et legum vindex animosa, domusque Quiritum, Caelsa magistratus servantes unica servans Pontifici gratare Pio, gratare secundo, Quo nec in adversos tonuit magis arduus Afros Iuppiter Hannibali dum vibrat fulmina diro, Nec melius vigilans Gallos in limine adesse Iuno monet totam quatiens clamoribus arcem, Nec bello, nec pace unquam sapientius urbi Consuluit belloque valens et pace Minerva, Quam tonuit pater ipse monens regesque ducesque; (Mantua testis adest, trepido dum consulit orbi, Dum belli causasque docet viresque gerendi, Certaque post victos ostendit praemia Turcos, Ora Deo maiore pater spirante resolvens). Maxima quanta biceps quondam non ipse reclusit Ianus aqua Oebalios hostes fervente repellens, Et feriens, retroque ferens et ab arce coercens, In quam Marte satus, devicto Acrone, Quirinus Non meliora deo referens suspendit opima, Quam Pius ipse ferat, feriens immania Turcae Pectora, Pontifici licuit quo more ferire; Qui satis hostiles furias stravisse videri Et spoliasse potest laesos utrumque monendo Fortiter, ut forti monuit Pius igneus ore. Ut, ceu rupe tua stetit audax Terminus olim Ille Iovi numquam cessurus, sidera cernens, Ipso rege malis iam nostris Terminus esset; Laureaque ut quondam ducibus gestata superbis Post pompam et totos Romana per ora triumphos, In gremio deposta tui Iovis alta sedebat, Virginis in matris gremium sic laurea nostri Pontificis regisque Pii perlata sederet Et nostro donata Iovi nos rite iuvaret; Utque ista efficti pendebant rupe gigantes Terrigenae immanes ausi rescindere coelum Et sedes tentare deum, monitura rebelles Ora nimis populos, perduri scrupea montis Deiecta et scopulo tamquam lacerata rigenti, Regibus exemplum contra Romana superbis Imperia ausurisque datas contemnere leges; (Hos Romana manus sternebat, Iuppiter illos) Sic pater ipse iuvans, qui nostri Iuppiter aevi, Rex Pius excubuit, nostra a pietate rebelles Vinceret ut Turcos et sub iuga mitteret alti Sacra Dei, quibus ipse hominem se subdidit olim, Hisque reniderent Capitolia sacra trophaeis. Quid non molitur, quum pervigil omnia tentat Consilio exercens noctes, solesque labore? Nunc matutinum vocat impiger ecce senatus Concilium coetusque patrum, nunc pectora solvens Consilia alta refert, coelique afflatus amore Suadet iter; non obstat hyems, non ipsa senectus Ah, nimium quae cruda, patri non obstat eunti. Anxia pro regno novitas secat ecce viarum Nunc glacie horrentes tractus, Aquilonis hiatu Difficiles flabrisve Noti, nunc imbre soluto Implicitos coelique minis scatebrisque profundis Terrarum, fluxique soli vestigia bis ter Lubrica vix fundo tandem patientis iniquo. Iam fluvios tranat, iam montes transilit altos, Hos saxis nivibusque feros, illosque minaci Agmine torrentum tota regione furentes. Applicat; acciti primates undique ad ipsum Conveniunt patrem venerati; heu monstra sonabant, Heu! rerum monstra; ut linguis discordibus omnes, Sic animis; clausi ceu miscent proelia venti, Carcere in Aeolio (si vera est fama) tonantes, Contenditque Austro Boreas, et Circius Euro. Illi inter sese validi luctantur ct augent Irarum furias tremefacta Ceraunia longe, Ausoniumque latus Sicanaque mugiit Aetna; Has inter pugnas, inter certamina tanta, Hos inter strepitus pater ipse interque fragores Stat gravis et nullo motum se turbine differt. Immo, velut celsa fertur rex Aeolus arce, Imperat, hos mulcens dictis, hos numine terrens, Attonitosque animos formans, impellit et instat Heu! paene eversis iam tandem surgere rebus Atque fidem atque orbem sanctum defendere ab armis, Hos contra Aeoo quae movit Turcus ab orbe Plurima et Arctoa iunxit de parte procellam; Non secus atque olim, Boream si torserit Eurus In Zephirum vinctoque unum duo turbine tendant Obruere occiduas, tum se iactare per oras, Iam montes silvaeque gemunt, sata languida ruptis Procumbunt culmis aut aethere vulsa feruntur, Iamque anni spes nulla super mortalibus esset Ah, miseris, si non aliquis miseratus ab alto Afforet axe deus Zephiro se iungere Cauros Qui iubeat, tum flabra addens animosa Favoni In Persas Eurum Boreamque e nube canorus Trans mare, trans montes gelidamque releget in Arcton, Messis ab Illyricae campis et pinguibus almae Frugibus Ausoniae ferat in deserta Getarum; Quale Pius, dum tentat opus dumque acer anhelat Nunc hac, nunc illac partes rimatus in omnes, Christadas unanimos concordi foedere nixus Iungere et in scaevos ad bellum mittere Turcos, Movit opus; quo non ullum praestantius egit Proxima Tarpeiae Concordia sancta Monetae, Romulidae unanimi quum sese hoc numine in hostes Conciliante olim densi intrepidique ferebant; Quale Pius dum tentat opus, dumque acer anhelat, Quam duro credas illum subiisse labori! Quamque nihil suavi, quam multum semper amaro! Tantus amor coeli! Si quicquam ducit amarum, Non Capitolino tales certamine quondam Victori contusa dabant absinthia succos, Quum palmae duros signarent rite labores! Hic tuus ille pius, qui nulli cedat avorum, Arx Tarpeia, sacras dum vult defendere sedes; Quo tibi nec custos fuit advigilantior olim Mallius obsessa qui Gallos reppulit arce, Nec magis ille ardens, ipsos qui fudit et aurum Abstulit, ut perhibent, Romanaque signa Camillus; Ergo Pio reliquos hortemur plaudere colles! Sed quid Aventinum? Fuit haec diis hospita sedes Alcidae ultoris libertatisque superbae Ad regem ultorem libertatisque parentem. Te quid, Aventine, exhorter moneamve colendum? Iam pridem quem sponte colis, cui tecta dedisti, Cui laudum titulos ascito ad magna senatus Munera cardinei, divo patrumque futuro Spectata virtute patri rerumque magistro, Quod, velut Alcides quum terras fortis obisset, Ultor venisset, fidei Latiique futurus, Non Caco eliso, sed strato in vulnera Turco, Non fure occulto, sed aperto in bella tyranno, Non latebras repente fuga, sed regna petente, Non solo in pugnas, sed milibus undique septo; Quod libertatem non ille unius et urbis Et populi ambiret, sed sancti sanctior orbis, Quod libertatis non vindex ille superbae, Sed placidae atque humili coelum virtute petentis. Pro quibus ac tantis meritis antiqua rependes Munera, si qua super; non illi ignota, dabat quae Plurima silva olim denso tua consita lauro, Quando duces belli, post inclyta facta reversi, Alta triumphali quaterent Capitolia curru. Sed foelix nimium collis praesage futuri Praeteritique tenax quamvis post longa reposti Saecula, qui templum quondam qua sede locaras Dianae, cunctis templum commune Latinis, Et qua sede piae dederas post templa Sabinae, Aeneae das tecta Pio, qui cuncta Latinae Spes linguae et populis columen commune Latinis. En fidei commune piae se pandit asylum; Et quo luna iugo fuerat te culta vidente, Nunc insigne patris lucet te, luna, tenente Quina sub excelsi pinnis et margine templi, Cum domino indigete a terris et pinguibus arvis Aethereas subitura plagas (mirabile visu!). Quod sero pia fata velint! nec sentiet imbres, Nec rapidos ventos, sic testatura perennes Astris mixta patris laudes et nomina regis; Omnis quam stupeat coelo mirata sereno Posteritas mundi quemvis ventura sub axem. Nec vero in sese curvati luminis orbes Lunares superis gratos minus ipse futuros Augurer hos quam vel gelido vicina Bootae Illa novem radians stellis Bacchea Corona, Vel fuerit Delphin totidem lunatus in ignes, Oceani coelique decus per utrumque sacratus. Armigerae piscis volucri sit iunctus, ut ipse Pontifici Arctous iunxit se Caesar amico, Vel fuerit, rutilare sibi vestigia propter Quod diadema videt, Musarum Heliconius hospes Arcitenens silvis vatesque nactus Olympum Coetibus humanis, ut nostra aetate meretur Silvius Aeneas titulos pietatis adeptus, Ad coelum qui sternit iter subiturus et ipse Atria magna poli stipantibus undique lunis, Unde tuas arces tum, Roma, tuebitur altum Numen, et amplexu sedes maiore fovebit Maior Aventinasque prius, quod in urbe priores Is dederit titulos collis magnosque pararit Ad maiora gradus, quibus ille propinquior aulis Sidereis, possetque ima quatere omnia terra Nutibus, atque altum reserare et claudere coelum; Unde in Aventinum non se meliore reflectit Lumine luna olim tot seclis culta, tot aris, Quam regis sit quina Pii factura benignis Luna, velut ridens oculis arsuraque campo Coelesti tandem vero spaciisque serenis; Quina hominis testata Dei pia vulnera nostri, In faciem composta Crucis, cui prima tuendae Signa dedit populosque ciens ad iusta potentes Proelia magnanimosque duces, vibrata per auras Flatibus aetheriis, terrarum fixa per arces Peltarumque velut se densans agmine et ipsis Acribus horribilis radiis rutilansque minansque, Ceu gladios, ceu tela vomens, umbonibus unam Tot simul infestans lunam, Maumetia signa Iam trepida et multum nigrantia morte, futuro Iamque orbe exiguo et multum fluitante +minora+. Ergo suum collem, superas unde ibit in auras, Compos facta poli numquam minus aequa fovebit, Quam Dictaea suam Naxonve Chionve, Corona Quamque suum Delphin, Maurus lunatus Atlantem, Sertaque Parnassum pedibus subiecta ferinis, Et quam maternam coelestis Delia Delon, Et quam natalem, si mavis, Cynthia Cynthum, E quibus illa altum petierunt aethera terris, Sicut Aventino coelum petet illa relicto, Et Vaticanas iam se sublimis in arces Extulit ad superos, iter unde invitat Olympus. Iam quibus aggrediar deserta Palatia dictis, Et quibus, heu, possim tantas excire ruinas Vocibus, optato gratentur ut omnia regi? 16. A magistro Petro Montepolitano die XXI | februarii 1460 Romae Hebrei patriis lachrimas auxere Latinis Et Graeci, dum te, Iannocte, queruntur ademptum. 17. ab eodem Illustri virtute tuum, Florentia, civem Non flebis? Quem tot populi flevere Latini, Quem Grai Solimique, quibus flos ille decusque Et post fata manet; tibi tot monumenta reliquit 18. Petrus Odus Montopolitanus Sulmonem videns | Ovidiadem cecinit Natalis salve tellus Nasonis Ovidi, Patria divini, Sulmo beate, viri! Salvete o, tantos quae spiravistis in ortus, Sidera, tam sanctum quae peperistis opus! Salvete o, primis quas hausit hiatibus, aurae; Salvete o, vates quas sacer hausit, aquae, Planitiesque iacens surgentesque undique montes, Salvete o vati cuncta benigna pio! Testantur Musae vobis debere Latinae Ingenium quo non acrius Ascra tulit. Namque genus divum praeceptaque ruris arandi Qui decet ipsa suum protulit Ascra senem; Aemulus atque illi sic fertur Naso poetae, Ut Maro Smyrneo dicitur esse seni. Mirer Pieriis vicinam montibus Ascram Ex Helicone omnes elicuisse deos; Haec etiam iuveni Musas, haec sistere Phoebum Palladaque Atteis arcibus una potest. Erga ego nec Smyrnam Graio tam mirer Homero Ingenii et tantas quod dedit artis opes, Ingenium atque artes nostri quam mirer Ovidi, Sulmo potest aspris quem genuisse plagis. Illum Asiae tellus et coelo mitis et arvo Smyrna dedit terris, cognita Smyrna mari; Et dedit, Eoo rebus florente virisque, Vena quibus vati concaluisse potest; At quid Sulmo suo potuit praestare poetae? Iugera nec pinguis quid nisi pauca soli, Quosque ferunt lapidum demissos aethere nimbos, Unde magis duri pars sterilescat agri? At quid Sulmo suo potuit praestare poetae? Quid potuit nisi quas haurit Apernus aquas, Amnis apro similis, montana per aspera rumpens, Unde nova Aprutii nomina ducta putem! Unde est valva olim regio Peligna, viator Qua vix cum trucibus ostia transit aquis. Esto, animos dederit tum magnae gloria Romae: Ingenii certe munera Sulmo dedit. Sulmo Appenninos urbs est intersita montes, Quam non contemnat Mantua molle solum, Mantua, tam magnum potuit quae ferre Maronem, Quo nullum maius Graecia numen habet. Quid mirer, tantum peperit si Mantua vatem, A vate Oggigia quae sibi nomen habet; Mantua tam liquida vatem si voce sonantem Extulit? Est cycni ipsa propinqua Padi. Extulit et tantum si terris Mantua lumen, Coelo delapsum ceperat ipsa prius; Illa suos Phoebo, quos cepit, reddidit axes; Ex illis primum finibus ortus holor, In quibus attoniti cantu videre volucrem Agricolae, cunctas quae superaret aves. Sulmoni at solemus quid Phryx dedit exul ab Ida, Qui fertur nomen, Sulmo, dedisse tibi. Intulit Idaeos cultus, qua dira sinebant Excidia inque Italis aspera bella plagis. Troianos armis celebrat cultuque vetustas Urbano, at linguae munere fama silet. Et tamen hinc nitidis in coelum se tulit alis, Carminibus mulcens astra secundus holor. Hic est exiguas rivorum natus ad undas, Ille apud aequorei magna fluenta Padi; Ille, ferax qua se Benaco Mintius effert, A dite assiduas qui patre ducit opes; Hic, qua non magno Sulmonem murmure mulcent Montibus expressae vix bene semper aquae. Ergo quis hinc missum non ammiretur holorem, Quem stupuit Latio quisquis in orbe fuit, Et quem laudavit, coluit quem docta vetustas, Posteritas coluit, posteritasque colet? Nam, quos ille dedit per nubila vectus et auras, In ventos liquidi non abiere soni. Venit et humanas ea vox desedit in aures, Certarunt oculis ingeminare manus. Desinet ante viri congressus foemina velle, Iactabit nullas ante Cupido faces, Quam pia Penelopes non extet epistola, lentos Questa viri redditus, carmine questa moras, Quam reliquae in Latio non sint Heroides omni Versibus in iuvenes pectora nota suos! Et tres tunc libri, titulus quos signat Amorum, Occiderint, nullo cum Venus igne cadet; Tunc quoque tres libri, quibus Ars sinuatur amandi, Nullus erunt quando nullus amator erit; Cumque opus occiderit, factas quod dedocet artes, Nequitiis poterit nemo dolere suis; Et tunc mutatae ter quinque volumina formae, Non stabit priscae nobilitatis opus, Aut cum non stabit collapsi machina mundi, Aut stabit formas non meditata novas. Annus et incipiet prius in se nolle reverti, Nec sex et totidem mensibus ibit iter, Quam sex Fastorum divina volumina libri Aut pereant, aut non sex periisse gravet. Quam gravat, heu, Musas talis iactura Latinas, Quamque gravant menses talia damna suos! Scilicet his, Phoebe medium ceu luminis aufert, Dimidiumque orbem lumine Phoebus obit, Altera pars clara est, pars altera temporis atra, Et natura suas attulit ipsa vices, Sic lucem vatis medio sors abstulit anno Dimidioque nitet, dimidioque nigret. Festa est in vivi pars altera carmine vatis, Luget et in vatis altera morte silet; Nec silet, at magnis pars utraque questibus auras Implet, et immites arguit esse deos: "Heu ubi" clamat, "ubi est tragicis Medea cothurnis, Illa Draconinis ausa volare iubis? Quae genus humanum superasse immanibus ausis Fertur, et in tragicis pectora docta sonis". Nec modo rumpit in hos anni pars utraque questus, Vatis at ipsa malis se novat usque novis, Sive Thomitanas quod mictitur exul in oras, Sive quod ille pius dicitur esse nocens. Integer et simplex, ut causam cognitor, ille Vidit et iniussu constitit ipse suo, Unde, id scire nefas, ignescunt Caesaris irae, Fulminis ut subito cognitor igne ruit. Dive parens legum, fuerant si numina legum Laesa, iuvat causam quid posuisse novam? Scilicet is docuit iuvenes docuitque puellas Ludere amore pari, ludere in arte pari; Inque Dionaea fuerat rudis urbe iuventus, Nec fuerat curis ingeniosa suis, Et genus Aeneae fratrem non norat amorem, Nec norat patruum turba Latina suum! Scilicet et, cuius laudaras carminis artes, Exilii titulum, Caesar, habere velis. Sed forte id magni voluerunt numina coeli Missus ad Euxinas esset ut ille nives. Cuius ut Euxina pectus nive purius esset, Purius ingenium candidiorque manus, Tota ut posteritas fortunae exemplar haberet, Sciret ut inde gravis pondera ferre iugis, Sciret et ut mites in eadem forte querelas Exemplo multis hoc variare modis, Totque modis sciret, quot Tristibus ille libellis Quinque, quot a Ponto qui sibi nomen habent; Qui prius intereant, quam fortuna esse maligna Et non aequa bonis desinat ire viris; Et prius Euxinus pontum super illuet omnem, Iunctus et Hyrcanis esse feretur aquis. Nec satis hi fuerant fortunae et principis ictus Ni livor dentes adderet ipse nigros. Addidit ille quidem miserumque lacessere vatem Et potuit sacro velle nocere viro. Sed non id facinus tulit ille impune malignum, Et sensit vatis quae foret ira pii, Quod foret ingenium, laesi quae lingua poetae, Quo velut ense foret, quo velut igne foret, Bathiademque sequens ipsum hoc testatur in Ibim, Quem vocat exigui corporis ille liber; Viribus ille gigas liber est, qui corpore Tideus; Tideus est animo, sed magis ille manu, Quem prius ipse ingens non ammirabitur orbis Barbarus et Graius sive Latinus erit. Herculis huic similis qui non mirabitur acta, Qui toto saevas stravit in orbe feras? Cuius hic historias ex omnibus advocat oris, Omnibus a saeclis tristia fata vocat, Inque suum mictit geminatis viribus Ibim, Obruit et vultus, Livor inique, tuos; Obruit et Stygias latrantem mictit ad undas, Utque pius nomen non dedit ille tuum, Vivere nec tali meruere in luce poetae Tartareis tenebris nomina digna mori. Singula quid memorem nostri monumenta poetae, Gratuler ut vel ei vel tibi, Sulmo parens? Sulmo parens tanto tantumque illustris alumno Est quantum Musis patria nulla suis. Non tantum Clario patria est sua clara poeta, Versibus in Lyden qui calet usque suam, Nec suo tam Coo patria est celebrata Philete, Cui canitur totis Bathis amata libris; Nec tantum est Umbri sua patria clara Properti, Carmine cui Musas Cynthia sola dedit, Ipsa suo nec tam floret Verona Catullo Nativi quamvis nomina Veris habet, Nec sua tam Gallo est, nec tam sua clara Tybullo Delia seu carmen sive Lychoris erat, Quam florens clarusque tuo tu, Sulmo, poeta es Cui patria Aonidas exiliumque dedit. Illustranda fuit, sive illi obscura vetustas, Sive Corynna fuit, sive Thomita fuit, Nec possunt aliis alii ut gaudere poetis, Sic tu vate tuo, Sulmo beate, potes. Smyrna sibi magnum sed non sine lite poetam Vendicat: est Colophon, est Chios, estque Rhodos; Mantua Virgilium non ut sibi vendicat, Andes Quem dedit exiguo cognita villa solo; Ennius Herculeo non ut cessisse Tarento Dicitur, at Rudiae quae genuere petunt; Non ut turba suum fecit Venusina poetam Cui natale solum Stella propinqua fuit; Quin nec ut Arpinum Ciceronis vendicat ortus Insula, Fibreno quae strepit amne, negat. Sulmo, tuus Naso est, nec res certamine nutat! Quae sibi adoptarat, Roma noverca fuit. Ipse, ut erat, se, Sulmo, tuum vult semper alumnum; Roma benigna vocat, Roma maligna fugat; Illa suo arbitrio grato gavisa poeta est, Iudice gavisa est arbitrio illa suo. Reppulit ah, postquam stomacho regina superbo, Sulmo, tuum saltem redderet ille tibi! Noluit, at gelidam moriturum misit ad Arcton Inter Sarmathicas Cimrneriasque nives, Ut quotiens Italas se verteret exul ad oras, Forsitan, heu, patriae ductus amore suae, Asperet ora Ister, glacies Meotica tergum, Euxino tremat hoc, hoc Aquilone latus, Semper et a laeva pontus vel mugiat aure, Frigore concretis vel latus urat aquis; A dextra aut Boreas, aut Chorus murmuret aure: Semper Rhipheas mictat uterque nives, Semper et obsessas nunc miles Sarmata portas, Nuncque Getes rapido moenia pulset equo, Parva relegatum quae vix defendere vatem A Scitica possent moenia barbarie. Quem super assidue vel nix, vel grando, vel imber, Imber et ex telis missus ab hoste ruat. Quid facis, ah, stomacho nimium, regina, superbo, Posse mori vatem credis, inepta, sacrum? Optima pars sacri non est sublata poetae, Spiritus et Musae gloria magna piae; Exulat, ah, corpus patriaque est urbe remotum Scilicet, at maior suscipis ossa parens, Ossa parens tellus gremio complectitur uno Omnia, non alio tu potes esse loco. Tu, Roma, astrigerum quae quondam vertice Olympum Tangere visa tibi es, dic, ubi fessa iaces? Nempe parens te magna tegit, nec vel vetus extet Gloria, ni faveant nil quibus ipsa faves, Et nisi quem Cydnus fovet et quem misit Orontes, Hospitibus Tybris et quibus altus erit, Et quibus hospitibus tu debes, Roma, quod extas. Ii duo te verum perdocuere deum Et docuere pios in coelum mictere alumnos, Quos tu morte reos exiliove facis! Morte tuos damnans das coelo ingrata magistros, Et merita es, nihil te promeruisse sciens. Gratia Nasonem tibi sit quod morte poetam Non damnas cultro sanguinolenta truci; Caesa nec Antoni, Tulli nec ora diserti Es passa in rostris fixa videre tuis, Philtra nec insani passa es virosa Lucreti Qualia vel Galli tristia fata dari; Sed vatem exilio melior, non sanguine peior. Dura tamen damnas quem sine fine vocas; Saepe vocas, et adest ingratae prodigus urbi, Auget et urbanas et iuvat exul opes. Scilicet hi prima tibi sunt ab origine mores, Talia pro meritis reddere dona soles: Hosque necas, aliosque fugas, aliosque relegas, Sponte sua hos vultu cogis abire tuo Romulus in medio fertur cecidisse senatu, Et lacerum capreae stagna paludis habent, Romulus ille suae primus pater urbis et auctor Urbis ab ingratae viribus ipse iacet. Alter et ille parens post tot benefacta Camillus Est exul patria iussus abire sua. At cui victa suum concesserat Africa nomen Sponta sua cur nec redderet ossa tibi? O utinam numquam tibi sese redderet alter Cui dederat titulos Africa victa novos! Spiritus, heu, Lybico qui non est raptus ab hoste, Raptus Romana foret ille manu. Rectius ingrata qui mutat Pergamon ultro Nasica, et Siculas Lentulus urbe moras; Sponte sua ingratas fugiunt pia pectora sedes, Sponte sua ingratos inclita corda Lares. At non sponte tua cessisti ex urbe, tyrannum Qui melius ferro conficis, Ala, pio. Quid qui non ferro quicquam fecere poetae? Et meruere tamen, sunt procul urbe tamen. Nevius is totiens cui plenis Roma theatris Plausit et ad Pharias Iunius actus aquas. Ast haec +quod+ meritis stet gratia Martis in urbe, Aque lupa auspicium vulturibusque docet, Hae pecus innocuum meritosque ad aratra iuvencos Et bello meritos dentibus angit equos; Ii postquam longo sensere cadavera tractu, Unguibus et rostris incubuere feris. Gratulor ergo tuo tam dura in sorte poetae, Sulmo parens, famae gratulor inde tuae Quod nec flevisti confectum caede poetam Quodque odia exilii tu, pie, nulla subis. Non ut Hibera suos deflevit Corduba vates Quos rapuit tristi Roma cruenta manu, Nec tu, Sulmo, tuo ceu Lesbos pressa tyrannis Patria vate cares, ut caret illa suo; Utque Solon patrias quondam vitavit Athenas, Sulmo, fugit sedes non ita Naso tuas; Non ingrata suo ceu fertur Spartha Lycurgo, Sic es Nasoni tu quoque, Sulmo, tuo, Sed potius meriti certas in honore poetae Pythagorae gratum vincere amore Samon. Pythagorae ex patriis sacram facit aedibus aedem Grata, Samos, vati ceu facis ipsa tuo; Hoc tua sors melior quod te non sponte poeta Fugit ut ille suam tempora longa Samon; Hoc tua sors melior quod adhuc monumenta supersunt, Quae media in divae Virginis aede colis; Hoc tua sors melior vel quod tot scripta supersunt Et tecum Latius quae colat orbis habet, Vel tuus Arctoum quod cum semotus ad Istrum Tam procul ille olim candidus esset holor, Non secus ad tepidam quam qui sua facta Caystrum Dum mulcet, totas vocibus implet aquas. Nec solum huc cycni pervenit fama sonori, Mulceret Geticas dum pius ille plagas, Densa sed argutis volitarunt carmina pennis; Mulcebat patrias tam procul exul aquas, Mulcebat Latium, sed frustra, heu, carmine Tybrim: Obdiderat duras auribus ille manus. Strymona non fertur lenisse Oeagrius Orpheus Mollius aut undas, moeste, vel, Hebre, tuas; Non Pangaea sono, Rhodopen non dulcius umquam Mulsit barbaricas quam tuus ille plagas! Ille peregrina meditatus carmina lingua, Vibravit Getico Caesaris acta sono, Et prius infensos semper semperque malignos Ingenio mites fecit et arte Getas. Qui circum attoniti vatem stupuere sonantem, Faverunt cycno, Sulmo beate, tuo; Favit et Euxinus, Tanais, Meotis et Ister, Nix quoque Rhipheis favit ab usque iugis. Saeva procellosum non numquam murmura Pontum, Non numquam Boream composuisse ferunt, Quodque solum Absyrtus, quae saxa cruore Prometheus Sparserat ad cantus ingemuere pios; Motaque Bistonii praesepia cruda tyranni, Hospitibus diros qui saturaret equos, Et nimis hospitibus crudelia regna Thoantis Araque vicinae sanguinolenta deae. Nil Capitolini mota est Iovis ara, nec ipsi Ah, Iovis in terris qui tenuere vices; Iuppiter inque suo potuit durescere colle Scilicet et nomen non meminisse suum, Inque Palatino Phoebus durescere colle Scilicet et vatis non memor esse sui, Sed Iovis et Phoebi, sed numinis omnis imago, Unus et in terris omnia Caesar erat; Isque sacro vati duras obstruxerat aures, Facta est cum molli ferrea Roma Tybri, Quae potuit Scythicis magis obdurescere saxis Et feritate feram vincere barbariem; At te, Sulmo, pii fama est ad carmina vatis In gemitum montes composuisse tuos, Vicino inprimis illum, qui vertice nubes Sustinet et canas terga per alba nives, Maiellam dixit quem Maia Athlantias a se, Ni, maior reliquis sit quia, nomen habet. Iste suo tantum prius exultarat alumno, Tanta in vate suo gloria montis erat, Laeta suo quantum Cyllene fertur alumno, Qui dederat primae fila canora lyrae, Parnasusque suo quam fertur Apolline laetus, Nasone, heu, fuerat tam prius iste suo. Quo simul et Phoebo calcatus ab hospite quondam Munera magna tulit, munera magna tenet: Fonte lacus vivo nitet alti <in> vertice montis; Castalyas limphas, Pegaseasve putes; Ipse pecus nutrit, vel cum sine gramine mons est, Foelicem lingua si mihi verrat humum; Hic sale non opus est pecori, pecorisve magistro Ut solito fluvidas tempore purget oves; Haec deus herbarum grato pia munera monti Cum Nasone hospes pluraque Apollo dedit. Resque fidem superat; non floris gramen odori Dicimus aut thymbras et thyma, Phoebe, tuas; Dicimus at magicas, unde et mons creditur, herbas Posse pati nomen esse Magella sibi; Thessalus ut perhibent centauro Pelion olim Chironi quales Aeacidaeque dabat, Vulnera quis spatio coeant quam maxima parvo, Et bene sit fortis qui male nuper erat Et quibus exiliat tactum de vulnere ferrum; Tanta suo monti munera Apollo dedit. Cui neque crediderim Xanthi mage grata fuisse Flumina quam fluvios, Sulmo beate, tuos; Illic auratos fertur lavisse capillos Et movisse suae saxa canore lyrae; Pactus ab ingrato sed non sua munera rege Cepit, et hostis abit qui pius hospes erat. Illas sponte sua Phrygias inviserat undas, Has Phrygias vatis visit amore sui. Et Cassandra illic, Naso hic afflatus ab illo est, Arvaque purpureis omnia picta crocis Diximus, at Phrygias Peligni nominis undas (Sulmonem, ut fama est, nam posuere Phryges) Has non Ionium vincens Arethusa profundum Vicerit ex Graio Trinacris una solo; Has Amphioniae non sperant gloria Dirces Eurothae aut Mopso ripa sonora suo; Non ipse Aonia labens Permessus ab arce, Quamvis Pierios vendicet ille choros; Strymona se gelido possint aequare poeta: Cedat Pelignis Thraicius Hebrus aquis. Ille suum potuit discerptum cernere vatem Cumque lyra raptum substinuisse caput; Torqueri fatis Peligni tristibus amnes, Cernere Nasonem non potuere suum, Ast in purpureis sublatum cernere signis Carminis abscissum substinuere caput, Inque notis fulvo longe rutilantibus auro, "Sulmo mihi patria est", quod dedit ille, vident; Sulmo, tui semper sic est tibi grata poetae Gloria, tam grata quem pietate colis; Sic tua posteritas proavo se iactat in illo, Quicquid agit, vatem fertque refertque suum. Exigitur chartis signatas addere ceras: Publica Nasonem munera semper habent, Osque sacrum, pectusque sacrum se Palladis effert Aegide, et haec praefert: "patria Sulmo mihi est". Institerit bellum, seu belli palma triumphus, Quod spectent vatis lumina, carmen habent; Et modo per campos circumfert turba parentes, Et modo in aeriis turribus esse iubet. Sic lyra, Sulmo, tua est coelo inferiore locata; Graia micet stellis, ut micat ista, notis; Illa micet quia sic mentita est Graecia quondam, Ne foret Orpheae prorsus iniqua lyrae. Haec micat ut merito sit Sulmo gratus alumno Et vate patriae sit decus iste suae. Gratulor ergo tibi cui dixi ex pectore: "salve! Patria Nasonis, cui cano, Sulmo, vale! Sulmo, vale, atque tui per si qua est cura poetae, Perque tuas laudes et pia facta precor, Per tibi si claros servent pia numina cives; Et numquam si sis hospita terra feris; Adde piis aliquod factis, hoc adde sonoras Marmoreus vates stet tibi propter aquas; Utque tuus Naso Musis rigat arva Latinis, Omnia Pelignis irriget arva suis; Utque Corynthiacis nautis spectatur Arion, In cithara agricolis sit pius iste suis; Utque suum niveo positum de marmore vatem Mantua, sic vatem tu venerare tuum, Atque duos, atque hos si saxi in margine versus Forte incidendos esse putabis, habe: Sulmo mali patria est; gelidis dat Roma Thomitis. Mundus, amor, tempus, sors mala, livor opus". Petrus Ovidiadem Sulmoni donat amico, Ne contemnatur res celerata rogat; Qualia Mammurius Salios faber ille poposcit, Qui dederat clipeos, talia dona petit. Haec sunt, Sulmonem quondam dum viseret urbem, Montopolitano carmina facta Petro. 19. de membro inscripto in foribus magistri Guidi Ante fores laurus monstrat Peneia triumphos, Silva Iovis quercus civica facta refert; In foribus pictus nivea tentigine penes Iura refert intus quanta Priapus habet. 20. de infula Carafelli Quae, Carafelle, tibi sublimi in vertice surgit Infula, dans magnas turribus aequa minas, In coelum non tanta effert mons saxa Caphareus, Sub quibus Argivae tot periere rates. Infula tanta tibi cerebroso in vertice nutat, Pelion est quantum, vertice quantus Heryx; Te quicumque videt, credit vidisse Chimeram, Et vidisse novam te, Carafelle, feram. Ne feras his igitur vel ne, Carefelle, puteris! Oro feram tantam ne, Carafelle, feras, Neve feras nostram testor, Curafelle, lucernam Ni forsan gemina luce carere velis. 21a. Tancredus de Scalis ad Petrum Odum Montopolitanum Assis, Musa, mihi, tuque, o doctissime vates, Aspira ingenio tu, precor, usque meo. 21b. ad Tancredum de Scalis responsio Musarum, Tancrede, vias ingresse petisti Ut, duce me, possent antra patere tibi, Antra quibus cithara se semper Phoebus eburna Exercet dulce semper hiante modos, Ad quos Pierides vocum discrimina fingunt Et variant facili carmina nexa sono. O utinam, duce me, possent tua vota secunda Esse tibi, et possem sic placuisse mihi! Confitear quod, ni non sunt mihi numina, non sunt Heu, tantum votis illa parata meis! Aut liceat Cupido penetralia semper adire Illa nisi egregiis non adeunda viris! Te poscente, tamen munus tentare iuvabit Difficile, atque animos exibuisse meos Hos poteris saltem faciles saltemque benignas; Cernere; conatum numina cuncta negant; Et licet antra neget, neget et sua carmina Phoebus, Pectora nostra tibi non neget ipse tamen; His licet utaris, licet his comes ipse fruare Me tibi vis postquam tu comes esse ducem. 22. de barba tonsa Pauli Paule, quid accipies a Petro munus amico, Paule polite nimis, Paule polite nimis? Paule, quid exuvias iuvit spoliare seniles? Forte iuventa iuvat, forte senecta gravat? Barba senem decuit; fuerant senis omnia Paulo; Verba senis fuerant, ut senis ora tibi, Et fuerant mores magna gravitate seniles; Duras eras rigida cum gravitate senex. Nuncque videbaris Curii barbata propago, Nunc Cato Romanus, nunc Plato gravis eras! Esse, quid hoc dicam? Mihi nunc et Apollo videris, Bacchus, et Ypolitus ore nitente puer. Forsitan et magno vis inservire Tonanti Et Ganimedeum tu superare decus? Paule, senem mihi te semper praestabis amico; Praestabis puerum qui volet esse puer. 23a. pontifex ad praeceptorem Petrum Montopolitanum Desine quod numeris numeros sperare, poeta, Musarum et animus carmina non emere. 23b. Petrus ad pontificem responsio Si tibi quod numeris numeros fortuna dedisset, Non esset capiti tanta corona tuo.