CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus NICOLUCE.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NICOLUCE.carm-01.xml.

Documentum NICOLUCE.carm-01.xml in db pdill0


ad Benedictum Varchium Facundissime mi, nepos Atlantis, Varchi candide, candidus peritum Quem chorus colit et virum potentum Magnitudo satis superque pendit, Ex quo tempore vidimus legendo Scripta tot tibi digna sempiterno A doctis celebrari honore, laude, et Tum semper cupidus tui videndi Et nunc sum meritam manum osculandi, Manum quam merito colunt diserti, Magni vel faciunt viri potentes. O manus Latio suum nitorem, Quae reddis veterem atque dignitatem Pulsa barbarie tuum decorem! Quis nam pro meritis queat probare? O quam carmine quam vales soluta Dicendi ratione, sive Tusca Scribas, sive Latina, utraque sive Praesens, sic tibi saeculum obligatur. Debent praeteritum ut suo Maroni Aphro, Tullio, Horatio et Catullo, Debent omnia saecula ut Petrarchae Praedocto, lepido, optimo poetae. Ergo pro pietate singulari, Pro tua eximia benignitate, Pro bonis studiis scientiarum, Oro me ut numero velis patrone Servum ascribere candido tuorum. Quod si conficies, ero beatus, Ethruscae decus o perenne linguae! ad Laurentium Nicolocesium responsio Quis me stultior, obsecro, quis esset Immodestior impudentiorque? Quis risu mage dignus et cachinno? Si quae tu nimia benignitate Mihi, seu potius volens iocari, Das ipse, accipiam, velimque magnas Serio tibi gratias referre! Quare habe tibi quicquid est, quod in me Liberaliter, hercule, et diserto Sed falso tamen ore contulisti, Et me desine, quaeso, singularis Amice ac mihi carior medullis, Non amare quidem, sed immerentem Tot laudum cumulo gravare mendax.