CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-18+02:00. Nodus NEGRI.cass-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NEGRI.cass-01.xml.

Documentum NEGRI.cass-01.xml in db pdill0


Francisci Nigri Veneti doctoris in Cassandram Pistaeam | paeonicon sapphicon Virgo, cui tinnit falerata lingua Ore facundo gravibusque dictis, Cui tonat dignum Cicerone pectus Eloquiumque, Sive sermonem sequeris pedestrem, Sive bullatum potius cothurnum Vel quod intonsi sapuere patres Quodque novelli, Nescio quo te celebrare plectro Debeam; laudes subeunt Camoenis Namque tot nostris, quibus alma fulges Virgo per orbem, Cedat ut plectrum facilis Properti, Musa Nasonis simul et Catulli Atque onus tantum fugiat Maronis Calliopea. Flebilis illi statuere versus: Cynthiae dulcis modulatus ignes Ille, dilectae lachrymans Corynnae Alter amores; Lesbiae flammas cecinit Catullus, Filium laetae Veneris poeta Omnium princeps simul et deorum Arma virumque. Quid novi tandem cecinere tales? Hic virum fortem, solitos hic ignes Dixit et quae sunt recitata quondam Carmine prisco. Tu tamen cunctos superas, puella, Quos vel ornatis fidibus Latini Sive nugaces voluere Graii Erre sub astra. Hinc nites pulchra facie, venusto Crine, paestanis labiis, serena Fronte, ridenti penitus ocello Numinis instar. Hinc velut sidus nitidum refulget Casta mens, sanctum simul et pudicum Pectus et summa probitate totum Corpus odorum. Inde facundo vigilata corde Dicta mirantur iuvenes senesque; Credimus scriptis utriusque linguae Numen adesse. Ecquis ornatus poterit pedester Prosequi tantas totidemque laudes? Ecquis in dignos poterit cothurnus Surgere cantus? Virgines multi cecinere doctas, Tulliam, Gracchi pariter sororem, Quaeve facundi meruit parentis Dicier haeres; Secla quas vano genuere mundo, Nam decus linguae licet ipse Phoebus Cesserit tantis merito puellis More vetusto, Non tamen pectus tribuit pudicum, Quod tibi Pallas dedit inter omnes, Quod tibi virtus, probitas fidesque Cana reliquit. Ergo divino decorata vultu Virgo, divinam sapiensque vocem, Quod nisi sacrum tibi numen esse Confiteamur? Sacra es et caelo veniens profecto, Ut leves Martis populum ferocem, Secla Saturni tribuasque nobis Sidere fausto, Diva, sed quo te populus fatiget Thure? Vel quovis titulo vocari? Iure pistaeam precibus pudicis Flectite vates. Hanc sibi Phoebus cupiat puellam, Haec novenarum numeros sororum Augeat; denam vocitemus omnes Hanc quoque Musam. Haec mihi cantus tribuat fidesque Haec modos, plectrum, cytharam, cothurnum, Haec mihi demum faveat deinceps Calliopea.