CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus NALDI.vola-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NALDI.vola-01.xml.

Documentum NALDI.vola-01.xml in db pdill0


ad illustrissimum Ducem Federicum Urbinatem Quam bonus et bello fuerit Federicus et armis Urbinas clarus, quamvis describere quisquam Non queat insigni divinus carmine vates, Haud tamen obmittam - faveat modo Phoebus Apollo - Quae Volaterranam nuper bene gessit ad urbem Dicere: nam quis eris, valeat qui cuncta referre Facta viri, aut tantum possit qui ferre laborem? Quo magis, o Divae, precor, aspirate canenti E multis aliquam partem quae gesserit heros! Omnia namque meis complecti versibus acta Nec volo nec possum: sed, si mihi dicere carmen Vos piget, at, Musae, cultori dicite vestro: Dignatus summo nam vos Federicus honore Usque suas vobis sedes iubet esse patentes. Est urbs, Etruscis quae pulchrior exstat in oris, Sullanus primae cui miles originis auctor Quamque tenent orti Romano a sanguine Patres. Ex re nomen habet: nam cum modo floreat illa, Felix prole virum atque opibus ditata supremis, Omnibus est proprio Florentia nomine dicta, Arnus quam medius vitreis interluit undis, Ex illa pariter qui manat origine qua tu Tybri, fluis, mansit cui iam vetus Albula nomen. Talibus hanc igitur prisci posuisse feruntur Romulidae fatis, ut, cum volventibus annis Progenies Medicum moderandi frena Leonis Sumeret Etrusci, seu cum caput urbis honestum Illa quidem fieret patrio cupiente Senatu, Tunc fore ne quis eam valeat laesisse tyrannus, Audeat aut Tuscos armis violare Penates, Ast, ubi venissent haec tempora, cum novus acri Consilio patriam regeret sapientior urbem Usque Petri Medicis natus, Florentia late Proferat imperium et populis dominetur abactis, Protinus et multos quos possidet illa per annos Proroget ulterius fines, si Iuppiter altus Id sinat aut stabili firment si numina Parcae! Nec dubiis ea signa dedit Laurentius heros Adventasse dies quibus aurea saecula condat: Nam queat ut melius patrios bonus ille Penates Reddere felices, primum virtutibus ut sit Curat in urbe locus, vitiis procul inde fugatis. Sic, patria veluti templis in sede dicatis, Praecipue Virtus colitur fulgentibus armis Et Pax et socios Victoria parta per agros. Talia dum Medici fatorum e sorte geruntur, Invidia infelix, certamine victa supremo De te, Laurenti, Sullana cessit ab urbe, Inde quidem duplici graviter confecta dolore, Et quod victori parere coacta fuisset Et quod laetantem populum liquisset Etruscum. Est locus inferni qui fert Acherontis ad undas, Arboribus vacuus, tum sulfure plenus adusto, Qui vomit ardentes infestus ad aethera flammas, Nec procul urbe manens illa quam montibus altis Conditor Etruscis Lydus posuisset in oris. Huc iter arripiens, fuscis se contulit alis; Invisit nigrosque lacus Stygiamque paludem, Expetat horribiles Plutonis ut inde puellas, E quibus hanc, reliquis quae saevior una duabus, Talibus exacuit stimulans Dea livida dictis: "Hanc Mihi da veniam, Cocytia virgo, roganti Mortalis quisquam ne temnere numina nostra Audeat atque tuos pariter ridere furores. Effice ne cives concordi pace fruantur Usque Fluentini, sed tristibus undique pugnis Inter se certent: odiis fera corda tumescant, Ut pater, ut populus rabidas consurgat in iras. Nam genus hoc Medicum (tanta est fiducia facti) Saepius inde tuas iactat pepulisse sorores Teque simul, cuperes cum tu nova condere bella Inter Sullanas agitanda furoribus urbes. Quin et Mercurii telis et Gorgone saeva Palladis armatus nuper velut agmine facto Me Tusca Medices Laurentius expulit urbe! Quod te per Furiasque rogo nomenque Sororum Tartareosque lacus, Stygiae per stagna paludis, Lurida perque Canem Plutonis regna tenentem, Si quando gessi morem tibi, Diva venenis Inficiens mala corda meis, quae deinde furori Sunt magis apta tuo atque atris magis apta colubris, Hanc mihi des operam, ne gloria nostra feratur Fracta nimis, Medici penitus superata quod uni Hostiles cogar vel inulta relinquere sedes. Quod si fata obstant nostris conatibus, aut haec Irrita vota facit nobis Saturnia Iuno, Nec fas Sullanos ulli violare Penates, At licet horribili populos, sata nocte, propinquos Protinus exagites Furiali accincta flagello. Et Volaterranos accendere Marte feroces Iam licet et Furiis socialia rumpere iura, Tu modo, saeva, tuis erectos crinibus angues Verberibus stimules: nam tu tibi mille nocendi Sumis, acerba, modos, artes tibi mille supersunt Tu quibus in fraudem contra sua viscera patres Infestos natis rapias, modo tristia bella Quae, Dea, corde geris populis inferre superbis Ne dubites saevasque faces iactare per alta Atria perque domos et culmina sacra deorum, Donec in id veniant raptis ut protinus armis Defecisse velint violataque foedera rumpant." Talibus Invidiae dictis, consurgit Erinnys, Horribiles tollens oculos, atque ora resolvit: "Quam mihi sit gratum de me quodcunque petisti Hinc tu nosse potes: tenebris et nocte profunda Cum sata sim, superas patiar tamen ire per auras Luminis invisi - tanta est iniuria facti Tu velut enarras quae nos grave tangit utrasque! Ibimus hinc igitur Tyrrheni ad moenia Lydi, Ac Volaterranos bis iam mea vota secutos Aeternis versabo odiis, et foedera rumpam Quae sibi Sullanis constant cum civibus, omni Religione patrum multos sancita per annos. Sic nos perpetuam pacem turbabimus urbe Quae viget in Tusca; prohibent nam cetera Parcae Quae petis ut faciam: nam, dum moderanda Leonis Frena quidem Tusci Medicum domus una tenebit, Desperanda gravi tibi sit discordia motu. Ast erit hoc aliquid nobis turbasse quietem Hostibus invisis longam, dum bella repente Inde Fluentinus populus geret acer in illos Qui temnent pia iura viros, ne nostra feratur Fama levis, praeter solitum si cesserit uni Sic impune viro tam magna potentia nostra." Haec ubi dicta dedit, squamosi pelle draconis Currum dira tegit pro pulchris illa tapetis Frondeque pro festa volucrum dea saeva rotarum Involvit radios nigris funesta colubris, Ut caput innumerum quendam velut ordine facto Omnibus exstaret - spectacula grata furenti Dumtaxat Divae, reliquis horrenda, vel ipsi Tartareas poenis animas qui torquet acerbis. Hunc Dea conscendens, surgentibus undique monstris Per caput infestum nigroque infecta veneno Pectora, cum rabidos gerat haec pro crinibus angues, Protinus Invidiam dira comitante caterva Ad se corripuit tristique in sede locavit. Omnibus inde quidem Fraus innectenda volentem Prosequitur dominam, Scelus, et Discordia demens Et Bellona furens, et Crimina noxia currum Et Dolor infelix atque aspera Bella sequuntur. Nec mora: digreditur diris comitata ministris, Ora modis cui tot surgunt horrentia miris Ut, cum per manes iter efficit illa profundos, Avertat vultum facies tremefacta Sororum Atque Charon tristi demittat lumina vultu. Ast, ubi perveniunt illuc, Dea livida sedes Unde prius Ditis sese demisit ad imas, Tollunt se celeres per apertos semper hiatus Noctes atque dies. tum visae lucis Erinnys Ingemit aspectum graviter visamque perodit. Nec tamen abstinuit (tanta est sibi cura nocendi) Quominus invisas tristissima Diva per auras Sese proripiat Tyrrheni ad moenia Lydi, Quominus et populum nigris suffecta venenis Cogat in horrendos actum gravis ira furores. Et iam summa tenet vestigia tristis Erinnys Urbis et eductas attingit montibus arces Cum, sibi conveniens tempus bene nacta nocendi, Ingreditur Lydos hac tempestate Penates Qua Volaterrana disceptaretur in urbe Cuinam praecipue prospectis legibus ipsa Effodienda forent aluminis inde metalla. Sic totam cum rem curamque Benuccius auctor Sumpsisset primus iussu populique favore, Cum quoque legitime quosdam de gente Senensi Deque Fluentina socios ascisset honestos, E Volaterranae nimirum civibus urbis Eligit inde duos, quorum si nomina quaeras, Ingheramus erat Paulus nec defuit alter Qui Riccobalda genitus de stirpe fuisset. Haec ubi facta videt primum Furialis Erichtho, Infernis habitum nuper quem gessit ab oris Exuit horribilem nimium; fit limina templi Libertatis anus quae servat: corpore vestes Accipit eiusdem, vultus imitata seniles, Et sua sacratis circumdat tempora vittis. Quin etiam comitem iuxta quae forte sedebat Admonet ut faciem sumat vultumque virilem Scribaque de multis unus quoque fiat, ut omnes Hunc, bene dum memorat quae sint facienda, sequantur. Paruit illa Deae, faciem mentita virilem, Et sese scribas miscet ruitura per omnes: "Quae vos, o fratres," inquit, "dementia cepit? An sinitis Paulum, qui vestri nominis hostis Perpetuus vobis pulchros invidit honores, Suscepisse locum fodiendi aluminis ullum? Anne suas ut opes, quarum sibi copia summa est, Augeat et vobis insultet victor abactis?" Haec ait, atque suum spiravit in ossa venenum Invidia, et tristi replevit pectora tabo, Ut Paulo cuperent, odio dum quisque tenetur, Intendisse dolos; auxit Contugius acer Iure magistratus, nuper quem forte gerebat, Crimen, et infensus Paulo quia protinus esset Et quia seditio semper sibi grata fuisset. Parte alia, subito consurgens vertice cano, Quae Libertatis vittas sumpsisset Erinnys Irruit, atque viros populus quos addidit acer Bissenos illis ducta qui sorte priores Urbis iura tenent, quibus est data summa potestas Quae tractanda forent agerent, male versat, et omnes Acribus impellit verbis ut rite tueri Libera iura velint, ut qui parere negarint Illorum monitis hostes habeantur acerbi Et procul a patria longas pellantur in oras. Nam "Modo quae fiunt," ait, "huc spectare videntur Ut, Volaterranae fuerat quae protinus urbi Libertas curae, penitus sua iura remittat, Dum lucri specie Paulus favet hostibus, aut is Quem Riccobaldo fertis de sanguine cretum, Heu, magnis spolient cum vectigalibus urbem Effossis patriam non aequa sorte metallis. Quin etiam, ut quo sint animo, qua mente futuri In vos nimirum per me iam nosse queatis: Ex omni numero qui conduxisse feruntur Purgandum alumen (prius idem haesere volentes Sullanis patribus quibus est ita magna libido Regnandi) exoptant ut copia nulla supersit Qua longa vobis e servitute redemptis Ad libertatem liceat remeare vetustam; Sed sine divitiis ullis ullisque per artem Collectis opibus vestris e finibus, acri Pressos pauperie neu vos amor ullus avitae Virtutis teneat neu libertatis honores, Ut prisci quondam vos nunc sperare queatis. Quare agite, et vestris iam iam decernite verbis, Sedibus expulsis ut conductoribus, ad vos Haec loca nunc redeant quibus est aluminis ingens Copia, qua vestri valeant ditescere cives Quave queant acres animos attollere in hostes." Dixerat, atque gravi saevissima corda furore Complevit se dissimulans Cocytia virgo; Nam, confessa Deam si se manifesta fuisset Horribilem, fugerent horrentia colla tumentem Sic, quibus a populo fuerat concessa potestas Ut facerent placidam spectent quaecumque quietem, Civis quisque, nefas ausus committere tantum, Decernit subito per vim quotcunque fuissent Qui curam caperent fodiendi alumnis ullam Pellantur, durisque furens agrestibus arma Porrigit atque viros quibus haec loca iure fuissent Iam conducta prius rabide propulsat, et omnes Durius inde domos quas hic conductor in oris Struxerat ut possent operam impendere labori Et quibus illud opus certe data cura fuisset Commodius facerent sub tectis, summus ab alto Cum miscet rabido tristes Aquilone procellas Iuppiter, heu, credens disiectis omnibus ille In ius inde suum quae iam sibi dempta fuisset Inque potestatem populi loca cuncta redirent. - Demens, qui gravibus Furiis agitatus et ira Non tum vidisset tantorum causa malorum Haec ut prima fuit, patriae velut urbis et illinc Fluxerit exitium, cum qui mandante Senatu Rite Fluentino Lydas venisset in oras Apparitorem subito pepulisset ut hostem Impetus ille ferox, cuius Contugius auctor Exstitit, usque adeo furialia verba locutus Ut neque per scelus Etrusco custode repulso Parceret aut duris verbis aut vocibus ullis In graviter laesos populi Florentis honores. Haec Volaterrana dum tractarentur in urbe Atque odiis varie concertaretur iniquis Civibus inter se, cum iam fera pectora Livor, Tristibus acta malis, intra sua iura teneret, Cum gravis imperium raperet Discordia, Lydos Incipiens cives agitare furentibus armis, Visa quidem multis iam tum nova signa fuerunt Urbs quibus illa foret tristem subitura ruinam: Namque ferunt nocuo ductos de sidere, tristis Quod Saturnus habet, diros arsisse cometas, Ducentes longos crines cum luce maligna; Quin, vox inde virum crudelia fata monentum Exaudita fuit, caneret quae triste futurum Exitium cuiquam Lydis ex urbibus, aut quae Instantis fati tristes praediceret iras. Nec qui caelestes cursus et sidera norunt Defuerant homines, qui tristia verba referrent: Aethera nimirum signis gravioribus altum Portendisse nefas Tyrrhenis civibus ingens Et caelum miseras civili sanguine caedes. Quid referam vatum iam tum responsa piorum Edita de templis? horrentia Marte feroci Dum fore bella canunt, dumque ultima damna minantur Exiit atque suum volvendis fluctibus alvum Lydius, Etruscis oritur qui montibus, amnis Per loca cuncta ruens Arnus camposque per omnes Dum trahit avulsas ruptis radicibus alnos; Quin, tremefacta gravi concussa est pondere tellus Et simulacra deum templis sudasse feruntur. Nec mirum: turbae tot sunt caedesque secutae Hinc Volaterranos, tot sunt civilia bella Hinc inter Lydas agitata Furoribus urbes: Namque Fluentinis cum iam remeasset ab oris Paulus et huic patriam socius repetisset eandem Qui Riccobalda fuerat de gente creatus Est habitus magis atque magis suspectus uterque In populum, hostili quoniam de gente veniret, Praesertim cum iam tutandi corporis alter Armatos plures circum securus haberet, Insultus credens his se vitare malignos. Sed nihil adversis fas quemquam credere fatis: Nam, quae visa fuit certae fore causa salutis, Perdidit haec hominem, cum iam crevisset in illum Invidiae stimulus: nam cum, comitantibus armis Quorundam, Lydam iam tum remeasset ad urbem, Creditus in patrios est arma parare Penates! Hinc Furibunda cohors duros instigat agrestes, Iamque faces atrae rapiuntur et impia saxa Et quaecunque gravis raptim furor arma ministrat. Postibus avulsis, emoto cardine, cunctus Longa Fluentini praetoris in atria late Irrumpit populus, civesque quot invenit acer Obtruncat telis miseros; nec claustra, nec ipsa Maiestas Tusci potuit veneranda Leonis Defendisse satis, licet ii, velut esset asylum Hic locus, huc, atra ceu tempestate columbae, Fugissent populos insano Marte furentes. Primus ibi ante omnes, graviter confossus ab uno, Credita cui fuerat bene multa pecunia quondam, Romaeus periit, ne quod dare forte tenetur Debitor id solvat Furiis agitatus iniquis. Nec satis hoc sceleris fuerit nisi rursus eundem Perfidus hunc specula penitus turbaret ab alta! Quin etiam, latebras Paulus cum forte petisset, Conatus telis saevam depellere mortem Saepius, heu, frustra, iaculis confixus acutis Concidit, ac dulcem, fumo quoque pressus ab acri, Ore vomens animam tenues migravit in auras. Pro, scelus indignum! sunt qui saevire cadaver Illius in miserum, necnon volvisse ferantur Frigida cum pedibus calcarint membra perempti; Addideruntque suis tristes odia aspera verbis: "Sic eat hostiles animos quicunque sequatur, Quique Fluentinum praefert in honore Senatum!" At postquam furor est visus cessasse parumper, Nonnihil ac plebi rabidae fera corda quierunt, Demissum lapsus per funem dicitur unus, Unus qui Pauli fuerat de stirpe creatus, Dum se praecipitem turri demittit ab alta, Vitavisse vices duras populique furorem, Te duce, Diva parens, laureto cuius in amplo Picentis terrae celeberrima templa coluntur. Ad quae cum sese voti reus ille tulisset, Redderet ut Divae quae solvere dona pararat, Non tamen exsilium valuit pietate malignum Evitare, decem cum sic mandante viratu A patria Tuscas fuerit detrusus in oras, Atque alii plures, quos est mora longa referre; Nam quicunque sua iusto tum voce favebat Ac Florentium caste servavit honorem, Exsulat a patria, varias depulsus in urbes. Haec Volaterrano in populo dum forte geruntur, Dum parat iniustus socialia rumpere iura, Inferri fraudem Sullanis civibus ullam Passa minus, variis Irim Saturnia pennis Laeta Fluentinam caelo demisit ad urbem. Illa Petri Medicis pulchram petit aurea virgo Progeniem, Tuscum quae temperat arte Leonem. Ast, ubi inauratos ingressa est Diva Penates, Protulit haec roseo Thaumantias ore locuta: "Quae te nunc, Medices, quae vestram diligit urbem, De vobis summas quae gestat pectore curas, Ad te praecipue me mittit regia Iuno, Ut referam Furiis velut exagitatus amaris Nunc Volaterranus tristes sub pectore versat, Ecce, dolos, fraudes varias meditatus et artes: Nam, quo decipiat vos nunc argutius omnes, Mittere legatos finget, quibus ille superbus Hos repetat cives vestra qui forte morantur Urbe suos, quamvis hos nec repetisse licebit; Sed tamen efficiet: nam si responsa malignus Aspera suscipiat (quae vos tamen esse daturos Non dubitet, quoniam quae sint non iusta petantur), Hinc ferat id graviter rabidas succensus in iras, Hinc iustas odii causas sumpsisse nefandi Censeat in vestros non aequa sorte Quirites. Hinc sibi vel faciles ansas malus ille putabit Oblatas, quibus a vobis (ita mitibus asper!) Defecisse velit, socium aspernatus honorem. Concitet hinc durum violato iure tumultum, Hinc ruat in pugnas non aequo Marte feroces, Hinc urbis claudat disrupto foedere portas. Necnon Invidia, Furiis agitatus et atris, Eviolare Lares vestros temptabit iniquus; Sed frustra, Medices: nam te nunc maxima Iuno Protegit, et Tuscos te consultore Quirites Victores tandem faciet patriumque Senatum, Praesertim populo si persuadebis Etrusco, Clarior ut quo nunc nemo est nec maior in armis Ipse ducem bello concordi voce Senatus Et plebs constituat, rerumque impendat habenas Unus ut Urbinas equites Federicus et acres Ducat in arma viros: subito quibus hostis iniquus, Cum ducis ingenio tum summis viribus actus, Pendebit sceleris poenas superatus acerbas. Nam, Florentinas illo ductante cohortes, Est nihil in terris quod desperare queatis, Sit licet id summum! quin maxima quaeque sub armis Sunt vobis speranda Ducis virtute supremi!" Dixerat, et variis depicta coloribus alas Se tulit e medio tenuesque recessit in auras. At Medices, quamquam memor est Iunonis amicae Dictorum, licet haec acri sub corde volutat Quae statuenda forent contra qui iura fidemque Fregerit et patrios violarit fraude Penates, Attamen, ingenio cum sit mitissimus ille, Aequius esse ratus placidis prius omnia verbis Pertemptanda sibi, quam perturbare quietem Sullanam bello, nostra quicunque fuissent Hactenus urbe gravi detenti crimine, laesam Ob maiestatem populi laesumque Senatum, Hos Volaterranos aedem moniturus ad unum Convocat in sacram divae Florentis; et omnes Huc ubi conveniunt, multorum stante corona Talibus est placido Laurentius ore locutus: "Huc, Volaterrani, mentes attollite vestras, Et monitus audite meos! nunc pectore firmo Sit vobis praesens animus, timor omnis abesto! Hortor ut haec vestris graviter suadere velitis Civibus ut nullas nimium properanter agant res, Neve novi quicquam vestra patiantur in urbe Moliri, quicquam neu nunc inquirere temptent Amplius, haec populi quia sit clementia nostri, Hunc apud ut veniam facilem sperare queatis, Praesertim si curetis ne iura fidesque, Quam servare decet sancte, violetur ab ullo, Neve sit inconstans quisquam, qui fraude maligna Legibus, ut fas est, iustis parere recuset. Quae si feceritis vel praemia certa daturos Haec Florentinos scitote, ut vestra sit olim Sese Sullanis urbs defensura sub armis Semper, et infesto securaque vivat ab hoste. Nam dabit id populus vobis tum ductus amore Usque Fluentinus, tum quod non esse videtur Aptior ex his finitimis modo gentibus ulla Ad vestram validis tutandam viribus urbem, Quam quae Sullanos habitat gens Tusca Penates. Namque potentatus alios procul esse videtis, In vos surgenti cuiquam ne bella tyranno Pro vobis subito valeant inferre tuendis, Auxilium vobis properanter opemque laturi. Fac tamen ut possint afferre petentibus illi Rursus opem vobis, non his tamen inde maneret In vos idem amor, aut eadem foret inde voluntas In vos quae nobis sociali iure fuisset, Ante quidem multos iam continuata per annos; At velut utilitas suscepti causa laboris Esset et auxilii vobis quodcunque tulissent, Illis utilitas finis sic ultimus esset, Scilicet ut rebus vestris potirentur et acri Vos servitutis sub conditione tenerent!" Dixerat; ast illi verbis gravioribus acti Concivem in patriam subito misere volentem, Qui cives reliquos, patria simul urbe manentes Atque domi, prudens hortetur voce benigna: Huc aliquem celeres reliquorum nomine mittant Ex his qui summosque gradus ibi forte tenerent Quique magistratus curamque decemque viratus Personam gererent, hanc ut legatus in urbem, Romanus fuerat cui miles originis auctor, Accedat mandata ferens, quibus ille potentes Sullanos roget ut statuant praestare salutem Ac Volaterrano veniam dare velle petenti. Nec mora; missus adest ex eis Acontius unus, Quos gravis Allecto nigris agitasse colubris Dicitur imprimis. hic, cum responsa tulisset Optima, Sullana nimirum ex urbe profectus, Non tamen haec, patrias rediens ubi venit ad oras, Integra pertulerat, falsis sed mixta per artem Edidit (infelix!) Furiali percitus oestro. Namque, ubi cognovit certam dare velle salutem Iam Florentinos, modo quae sint iussa facessat Ac Volaterranus veniam petat, improbus ille Omnia permiscet, veritus ne pacis amatae Sic cives patrios omnes amor unus haberet, Hanc omni cuperent ut conditione tueri. Ergo, ubi quae populus Sullanus pacta dedisset Exposuit, veris commiscens falsa per artem, "Talia confictis mentitus vocibus," inquit, "Dat Florentinus pacem veniamque petenti Nunc Volaterrano populo, si iussa facessat!" Hoc ubi quod verum fuerat bene protulit ille, Addidit et falsum, cum iam quae pacta tulisset Diceret haec eadem fieri non posse priusquam E Volaterranis duo, quos gravis eligat auctor Sullanus populus quales videantur, eidem Ad grave supplicium rapiantur caede nefanda! Haec ubi dicta dedit verbis conficta malignis, Quisque sibi timuit graviter (calor ossa reliquit) Id sibi ne veniat quod dixerat ille futurum: Tantus enim furor inde viros invaserat omnis Ut minus audirent populi mandata ferenti Optima Sullani: sic illi, tristibus acres Acciti Furiis et numine tristis Erichthus, Rem Volaterranam in peius rapuere labantem, Quae fuerit collapsa prius cum nulla probarent Pacta, Fluentinus quaecunque putasset habenda, Urbe sed a domina iam defecisse pararent: Ut quos infelix miseros agitarat Erinnys!