CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus NALDI.eleg-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NALDI.eleg-02.xml.

Documentum NALDI.eleg-02.xml in db pdill0


1. Nomina te quamvis defendere posse videntur, Quae veniunt numeris commemoranda tuis, A te principibus quae sunt inscripta canendis Edita per titulos, parve libelle, suos, Non tamen illa diu te, nunc mihi crede monenti, Mortis ab extrema pallere sorte queant. Nam, cum nec Musae nec te tueatur Apollo Nec tua sint cedro carmina digna legi, Illa cadent turpi tandem vitiata senecta, Vestiet aut illis pharmacopola piper. Tu, nisi confugias Medicum bene cautus in arces, Est ubi certa salus praesidiumque bonis, Huc igitur securus abi, securus ut hinc tu Audaces spernas in tua terga manus, Nam, si, qui Lydas illinc, Laurentius, urbes Temperat et Tusci frena leonis habet, Te, liber, ingenti Medicum dignatus honore Hospitio dignum censeat ille suo, Per tibi Tyrrhenas urbes volitare licebit. Quo libet, et nullas extimuisse minas. At, tua si Medices doctus leviora putabit Carmina nec numeris emodulata bonis, Intrabis solitas latitans, heu, sprete, latebras, Illudat misero ne tibi vulgus iners. 2. ad Laurentium Medicen Forsitan inquiras, cur haec tibi carmina mittam, Quae fuerint aliis edita nominibus. Cum tibi debuerim potius tua mittere facta, Laurenti, numeris emodulata suis, Hac ego praecipue moveor ratione, quod illa Non mihi sunt titulis visa aliena tuis, Ad te non tantum quoniam spectare videntur, Quae tua sunt gravibus facta canenda modis, Sed quoque, si qua prius nobis memorentur, ut haec sit Aptior in numeros nostra Camena tuos. Hinc igitur, Medices, cum iam tua dicere facta Aggrederer levibus non referenda sonis, Sum tamen haud numeris prius haec attingere nostris Ausus et in nostros illa referre modos. Quam tibi praeludens regum memorarit honores Musa per illustres currere docta viros. Ergo, ne tales dubita legisse libellos, Hi quia sunt titulis praevia turba tuis, In quibus aspicies, quanti tua maxima facta Et quibus illa viris anteferenda putem, Cum tibi non vulgus, - quid enim tibi convenit ille? - Cum tibi non humili condicione viri, Sed tibi pontifices summi regesque ducesque Praeludant numeris carmina prima suis. 3. ad Aeneam Pium pontificem maximum Si Pius Aeneas Phoebi deductus in antrum Laurigeras merito finxerat inde comas, Te rogo, dum canimus, nemoris regina beati, Tam gravibus coeptis, Calliopea, fave. Sed, me si tanto nondum dignaris honore, Necdum Pieridum tangere sacra velis, Attamen id vestro placeat dare, Musa, poetae: Quis negat Aeneae carmina vestra Pio? Quem simul ac genuit felix Victoria mater, Ut daret in lucem pignora tanta novam, Tollere vos, Musae, subito statuistis, ut esset, Qui queat Aonios concinuisse modos, Qui queat, id quotiens vati iubeatis, in omnes Carmen Apollinea grande referre lyra. Nam, foret ingenio ne quis praestantior alter, Illius implestis pectora lacte sacro, Illius in nitida Cirrhaei gurgitis unda Lavistis manibus membra tenella sacris, Nomen et infanti primis posuistis ab annis, Quod dedit et Phrygio Graecia prisca duci. Felix, o nimium felix, cui candida Musae Libarunt teneris oscula mille genis. Ast, ubi crescenti venit quoque firmior aetas, Posset ut ingenio plurima nosse gravi, Orphi Calliope dederat quod mater alumno, Hoc dedit et vati pulcher Apollo Pio. Nanque, ubi te Phoebus iuvenem deduxit in antrum, Unde solent vates incaluisse novi, Hausisti tantum Phoebea ex rupe furoris, Divinus quantum sumpserat ante Maro. Sic priscos docuit vates quaecunque vetustas, Omnia sunt celeri cognita mente tibi. Hinc quoque vaticinans, quae mox ventura trahantur, Quam bona te maneant fata tuosque, canis. Sum pius Aeneas, dixisti saepe, futurus, Sunt Iovis et manibus sceptra gerenda meis. At tibi tot numeros divino ex ore canenti Ingeminat plausus quaeque Camena suos. Hinc tibi, qua rigidas possis bene flectere quercus, Donavit doctam Calliopea lyram, Qua nova tam suavi modularis carmina plectro Atque ita divinos concinis ore modos, Orpheos ut matrem dilecti oblivia captent, Soletur tantu cum sua vota tuo. Haec quoque sic monitis ad te precibusque pudicis Ornandum reliquas impulit una deas, Ut te non aliter, quam si deus alter adesses, Praeficerent sacris, dive poeta, suis. Nec socium Phoebus te dedignatus honestum est, Sed sibi te firma iunxit amicitia. Ex hac cum dederit pariter te ferre coronam, Qua premit auricomum fronde virente caput, Sumere cum citharam te sit quoque passus eandem, Qua solitus laudes concinuisse patri est, Sic, dum Castalias doctus spatiaris ad undas Dumque frequens lymphis proluis ora sacris, Iuppiter ipse diem ratus est venisse, nitentis Quo Pius acciperes sceptra tenenda poli. E natis igitur vocat hunc, quem candida Maia Dicitur aethereo progenuisse Iovi, Cui pater ut melius daret haec mandata ferenti Omnipotens, verbis talibus alloquitur: I celer, i, doctas nostro pete nomine divas, I memor, i, Musis haec mea dicta refer. Aeneam dic, nate, dedit cui Phoebus Apollo, Ut lavet Aonio, cum velit, amne caput, Me cupere, ut nostris terrarum temperet orbem Legibus et nostras ut gerat arte vices. Paruit ille Iovi subito nihil inde moratus, Quo minus inceptum prosequeretur iter. Ergo citis velox pedibus talaria nectit, Quae celerem faciant aere per liquidum; Tum capit et virgam in ventos capitique galerum, Solis ut ardores sentiat inde minus. Iam iuga Parnasique tenet cernitque puellas Per nemus umbriferum ludere Pieridas, Inter quas viridi nectens de fronde coronas Dat bene pro meritis Calliopea viris. Nam tum forte suos umbrosa in valle sedebat Undique collustrans diva benigna choros, Cum deus adveniens, quae sint mandata tonantis, Grandibus explicuit grandia verba sonis: Me pater omnipotens ad vos me mittit euntem, Pierides, summi maxima cura patris. At vos altisoni ne temnite iussa tonantis, Laedant nec mentes sensa paterna pias. Sic visum est superis, ut, qui iuga vestra frequantet, Qui colit umbriferum fronde virente nemus, Si Iovis assumat capiti redimicula mitrae, Si Iovis accipiat sceptra tenenda manu, Cui velut Aeneas nomen fuit ante, quod unus Laudibus innumeros vicerit ille viros, Sic Pius in cunctis posthac vocitabitur oris, Culta quod huic pietas praecipue fuerit. Quin dabit et pater, ut lauri diadema virentis Frondibus annexum tempora docta tegat. Nanque suis ita vult sacris adhibere supremis Iuppiter Aeneam saecla futura Pium, Servet ut Aonios, quibus hunc donastis, honores, Vos colat altrices semper, ut ante, bonas. Sic ait. At verbis Aeneam affata benignis Talibus eloquitur Calliopea modis, Audisti, Aeneas, quae sint nova iussa tonantis, Audisti, quo te fata benigna vocent. I citus, i, summas igitur cape iussus habenas, I citus, i, supero nunc placiture Iovi. Sed memor i nostri, nam, ni mea cura fuisset, Ni tibi ni summus noster adesset amor, Non daret, ut regeres totum tibi, Iuppiter, orbem, Non daret auspiciis cuncta movenda tuis. Vix ea finierat, subito cum candida nubes Praeripiens vates occulit una duos Et magnis, quacunque venit, fulgoribus ardens Attrahit accensas per loca cuncta faces. Post, ubi Romuleas subierunt nubila sedes, Debebant vati quas pia fata Pio, Iuppiter intonuit laevum, quo maxima tellus, Quo media, pisces, contremuistis aqua. Ast, simul ac tonitrus cecidit fragor ille supremi, Omnibus ac rediit, qui, vigor, ante fuit, Quae, bona, Saturno quondam regnante fuissent, Senserunt Latii saecla redisse patres, Te quali augurio, Romanae conditor urbis, Fulvae nutrierant ubera plena lupae. Nam, velut expositum nutrix ex Thybridis alvo Sumpserat, innocuum ne gravet unda caput, Sic lupa nunc eadem nutricis nomine laetum Protulit Aeneam Martia lacte suo; Ut Remus in Latio Romanam condidit urbem, Imperium cuius Thrax subiturus erat, Sic Pius Aeneas Tiberina in sede locatus, Ne modo victa ruas, Martia Roma, *** Extremas quoniam Teucros detrudet in oras, Itala ne subeat tam grave terra iugum. Mantua sic testis, quo flumine moverit omnes Ad pia pro Christo bella gerenda duces. Candida cui ternae sic ducant fila sorores Sicque velint terras hunc habitare diu, Ut modo, cum summos Teucra de gente triumphos In Capitolinam duxerit ille domum, Orbis et in placida terrarum pace quiescet Et fiet bellis hinc scelerique modus. 4. ad Ludovicum patriarcham Nunc mihi, Phoebe, novo iam carmine surgere tempus Iamque gravi faveas, pulcher Apollo, lyra. Nunc vos, Pierides, vatum tutela piorum, Quas sacra Permessi fluminis unda lavat, Nolitis, quaeso, tantis me linquere coeptis, Amplius aut ulla detinuisse mora, Nam mihi non teneri nunc decantantur amores Nec venit in carmen fabula ficta meum, Maxima cum tentem gracili modo ludere versu Facta quidem levibus non referenda modis, In caelum gradibus, quibus hic ascendit, honestis A primo primus qui loca prima tenet Utque suam tenera studiis aetate iuventam Maluerit sapiens enituisse bonis. Nam neque consilium levibus consumere tempus Rebus et in ludis consenuisse fuit, Sed bona Aristotelis docti praecepta secutus Moribus imbuerat pectora sancta probis Et, quae Socratici possunt afferre libelli, Ingenio didicit dogmata prisca gravi. Insuper ambiguis aenigmata solvere doctus Vel summos acri vicerat arte viros. Quid referam, post haec tali suffultus ut arte Noscendas rerum duxit adire vias? Cum norit, quanta caelum ratione movetur, Cur venit in nitidis Lucifer almus equis, Cur sol deficiat, lunae quae causa laborum, Cur variet lumen Cynthia pulchra suum, Unde Notus nigras inducat flamine nubes, Iris et in pluvias aera vertat aquas, Vere novo potius vireat cur gramen in arvis Curve novas arbos proferat alta comas, Quid rigidis aestu flavescat campus aristis, Sirius et radiis torreat arva malis, Unde trahit rubrum turgescens uva colorem, Munere quae nobis est data, Bacche, tuo, Frondibus excussis autumni frigore primo Cur suus arboribus eripiatur honos, Frigidus hibernos cur mittat Iuppiter imbres, Quo venit in fluvios fonte perennis aqua, Humanas adeo terrent quae, fulmina, mentes, Cur Iovis e summo vertice torta ruant, Quid rigeat medio concretus in aere nimbus, Unde nives volitant diraque grando ruit Et quaecunque potens mundo natura creavit, Quorum principium causaque operta latet. Haec tibi iam dudum, princeps doctissime, summo Ingenio memori mente reposta manent. Nec te poenituit tantum sumpsisse laborem, Talibus aut studiis invigilasse diu. Nam tu pontificis felicia tempora nactus, Qualem rara virum saecula ferre solent, Eugenio summo te praemia digna tulisti; Ingenti merces aequa labore fuit. Nanque, ubi te vidit divina praeditus arte Viribus ingenii cuncta movere novis, Dat Florentinae pastorem protinus urbi; Sic capis auspiciis omnia prima bonis. Mox tamen agnoscens summae virtutis honori Non ea, quae caperes, dona fuisse satis E sacro tandem te cardinis ordine primum Eligit - ah, meritis praemia quanta tuis - Et simul imperii ducendas tradit habenas, Ut celeres flectas, quo libet, acer equos. Hinc tu pace bonus, quid curia celsa beati Principis et quantum mens pia tractat opus, Solus agis, solum te caetera turba tuetur, Pendet ab obsequio curia cuncta tuo. Sic te felicem populi regesque vocabant, Qui posses tanto grata referre viro. Et merito; quis enim Latiis fuit alter in oris, Plura domi gereret qui bene, plura foris? Quae licet, ut fama est, latum vulgata per orbem Gesserit Eugenius maxima facta pater, Nil sine te tamen est ausus tentare magistro, Nil sine te rapidis credere vela Notis. Sic, quia te norat pariter vel pace vel armis Egregium, bellis te iubet esse ducem. Tu modo, Calliope, teneri rege vatis habenas, Res venit auxilio nunc mihi digna tuo. Piccininus enim cum Lydum forte leonem Speraret tacitis fallere posse dolis Atque huc innumeras ductasset fraude cohortes, Quo Florentinos noverat isse duces, Hic prius, ut decuit, precibus, dux magne, pudicis Christiferam vocitas in tua vota deam. Inde, ruens Geticis solet ut Gradivus in arvis, Aggrederis signis agmina densa sacris. Coeperat adventu cuius male territus hostis Turpiter indignae vertere terga fugae, Hostili donec caesorum Anglaria vallis Respersam multo sanguine vidit humum. Haec sed quanta tui fuerant monumenta decori? Sunt maiora, quibus tendere in astra iuvat. Nam, summus dubio quae quondam tempore pastor Perdiderat fatis pascua multa malis, Te duce sunt penitus cultori reddita primo Et data Piceno pristina iura solo. Omnia sed postquam per te pacata fuerunt Grataque Christicolis pax venit orta viris, Non dubitas acres Teucrorum visere turmas Undisoni subiens saeva pericla maris. Cycladas indomito transisti Marte per aequor Notaque fatidico litora sacra deo Extremasque tuum nomen penetrarat in oras, Omnibus et magni causa timoris erat. Caesareo pridem perculsa ut nomine tellus Barbara Romuleas horruit illa rates, Sic ducis adventu nimirum territa sacri Vectos extimuit per freta longa viros. Barbarus haud solitas ausus conscendere naves, Ne fieret summo praeda petita duci, Nam, quicunque tuas offendens forte carinas Audaci voluit bella ciere manu, Aut captus magni fuerat pars iusta triumphi Aut fuerat Christo victima facta deo. Ast, ubi barbaricas iam cuncta per aequora classes Fudisti et longi dempta pericla sali, Incolumis Romam divino numine victor Vexisti laeta parta tropaea rate. Sic superes longos antiqui Nestoris annos, Sic dentur vitae candida fila tuae Sicque caput triplici cingat tibi mitra corona, Sic subeas divi limina sacra Petri, Ut nunc Roma virum prisca virtute fideque Consimilem ducibus te videt esse suis. 5. ad Ludovicum eundem Huius, Musa, velim, qui cardinis ordine fulget Primus et a primo qui loca prima tenet, Tu modo ne dubites summos intrare penates, Gressibus at properis tecta superba pete. Denique tu tanti veniens in principis aulam, Ad magnos fueris cum revoluta pedes, Dic, si, quo carum dilexerat ante parentem, Dignetur natum nunc in amore parem, Me fore non alium, melius qui iussa facessat, Qui magis aut illi grata referre velit. 6. ad Nicolaum Scarampam Est locus, haud procul Etrusca qui distat ab urbe, Relligione sacer, quem pia turba colit. Hic viret horrenti lucus densissimus umbra, Plurima quem circum laurea silva tegit. In medio tumuli vivo de caespite surgit Christiferae pendens ara dicata cruci. Huc ego me meditans, ut fit, cum forte tulissem, Poneret ut curas mens ibi fessa graves, Admonitus specie nemoris specieque sacelli, Quod mihi Cirrhaei numinis instar erat, O mentem, dixi, nobis inspiret Apollo, Qua modo Scarampae carmina pauca canam, Sed sibi par simili possint quae munere donum Reddere fatidico vaticinata sono. Vix ea finieram, vix sum pia verba locutus, Vix pia sunt cupido vota peracta mihi, Cum sacer hic tremuit tumulus flectensque cacumen Contigit herbosam vertice laurus humum Adventante deo, Phoebus nam forte nitentes Haec mihi dicturus sistere iussit equos: Sit licet hoc magnum, quod poscis, Nalde, nec ullum Mortalem deceat seriem novisse futuri, Abnegat id quoniam, latum qui sustinet orbem, Vixque sinit natum rerum me noscere causas Neve potest quisquam praeter me nosse deorum, Unde fit, ut solus valeam praedicere sortes Instantis fati casusque referre futuros. Attamen a nobis Scarampae carmina magno, Quod petis, ut sacro possis rescribere vati, Nunc optata feres, nunc evolvisse licebit, Quod latet, et nostri diceris numinis augur. At tu vera refer, ne quis te dicere falsum Possit et in tanto mentitum pondere rerum. Noras iam pridem, sacri quem cardinis ordo Ornavit primum, cuius vulgata per orbem Fama nitet, plures potuit qui solus in annos Sustinuisse satis magnarum pondera rerum, Maximus Eugenius Petri dum tractat habenas. Hunc fore vaticinor, terna cui mitra corona Debeat insignem meritis iam cingere frontem. Ullo nec tantum sese iactabit alumno Urbs Patavi, magnum mea lux dum circuet orbem, Egregios fuerit quamvis complexa nepotes. Hic rem Romanam nec longo tempore primus Componet Teucrosque ruet nova bella gerentes, Ultima vel referens inimico ex hoste tropaea. Ah, quantos planctus edet gens barbara, quantos Victa dabit gemitus, undantes sanguine fossas Cum cernet summumque immensae stragis acervum? Tunc gemini fratres venient, duo fulmina belli, Quos Scarampa domus genuit, quibus ille duobus Committet belli primas; sic fidus uterque Ductabit longas acies magnosque triumphos Inde domum referet, sed tu, cui nomen in aevum Traditur e Graio deductum nomine victor, Primus eris, clarum cui dat victoria nomen, Primus tu palmas referes, Nicolae, perennes Pontifici summo, qui te, cum viderit unum, Credere cui possit dubio res Marte gerendas, Ductorem primum faciet primusque tuorum Contundes populos insano Marte furentes. Proxima post capiet frater loca, proximus illi Continuo nitidis alacer fulgebit in armis. Sic memores ambo priscae virtutis avorum Insigni cupient vitam pro laude pacisci. At tu, Nalde, novis venient cum tempora fatis, Haec cum Parcarum iussu concessa gerantur, Me duce concipies magnas in pectore curas, Pontificis primas describes carmine laudes, Ut latum Christi sub leges miserit orbem Barbaricasque sacro delerit robore turmas. Hinc Scarampa domus veniet tibi cura secunda Et partos referes gemina virtute triumphos. 7. ad Nicolaum eundem Haec cecinit Phoebus, quo non ut verior alter, Protinus eveniant sic sua dicta, precor. Eveniat lux illa, iterum qua Roma per orbem Proferat imperium facta beata suum Quaque tui sacrum triplici distincta corona Principis innectat candida victa caput, Maximus et positis qua Romam victor ab armis Quattuor auratis ille vehatur equis, Qua videam reges innexos colla catenis Sectari sacrum per loca cuncta ducem, Qua te conspiciam laurum, Nicolae, gerentem Principis ad sanctos oscula ferre pedes. 8. contra Saturnum Mentitur, quisquis priscorum tempora laudans Aurea Saturni regna fuisse putat. Cur ego crediderim tellurem semine nullo Sponte sua fruges progenuisse novas? Lacte quid irriguo manarint flumina primis Fontibus in longas per vada sicca vias? Nanque sitim nulli licuit sedare volenti Inventum medio nectar habere solo, Flava nec ilicibus fluxerunt mella benignis Nec liquor in duro cortice dulcis erat, Omnia sed contra, quae ferrea protulit aetas, Tempore iam ex illo dira fuisse putem. Frater in exitium fratris fera vincla paravit, Instruxit nati funera cruda pater, Femina tum didicit castissima rumpere iura Alterius lectum scandere docta viri, Tunc fures, tunc bella putem viguisse nefanda, Durius aut si quid ferreus orbis habet. Nanque malis hominum si nunc laetatur ut hostis, Candidus aethereas dum tenet ille domos, Hunc ego crediderim mortali in corpore clausum Humano generi consuluisse magis. 9. ad Sigismundum Stupham Si vis propositum tibi continuare tenorem, Rebus et optatum, Stupha, adhibere modum, Hoc facito in reliquis, sed vatibus, optima de te Dum referunt, semper credere cuncta velis. Quod nisi tu facies, videas, mi Stupha, monemus, Ne deus irasci nunc tibi iure queat. Nam bene fatidicis non credere cuncta poetis, Vatibus aut certam non adhibere fidem, Non erit hoc hominis munus, Sismunde, modesti, Quem cupis, aut solitum, Stupha, tenere modum, Sed magis in superos erit hoc peccare, sed illi, Qui replet et vates, credere nolle deo. 10. ad Bartholomaeum Scalam Si quis, Scala, velit superum spectare penates, Si quis et aethereas in Iovis ire domos, Fallitur ille quidem, nisi tu mediator amicus Protinus huic homini, Scala, futurus ades. Nam modo, cum summo iam sidera vertice tangas, Cum tuus en humilem pes quoque tangat humum, Scandere non caelum potis est, non alta tonantis Atria, ni gradibus nititur ille tuis. 11. in Raphaelem divum Ut iuveni casto, Raphael divine, fuisti Obvius, ut dubiam disceret ire viam, Hunc tibi sic populum facientem vota, precamur, Ad sanum pariter ducere, sancte, velis. 12. ad laurum eodem, quo natus est, die plantatam Si bene nunc memini, si rite audita recordor, Si, te qui posuit, me monuisse potest, Natalis fuerat nobis nascentibus idem, Laure, simul primos vidit uterque dies. Sed non est idem finis venturus eisdem, Nec nos, ut genuit, auferat una dies. Tu potes innumeros viridis durare per annos, Me breve per spatium mors aditura manet. Si tamen has liceat de te mihi carpere frondes, Si dabit hoc votis Musa benigna meis, Consimilem vitam sortitus, laure, videbor Et, quod tu vivis, vivere posse diu. 13. eulogium in Albertum Christophori Landini filium Ergo te infantem, nec vos nunc, fata, pudebit, Ante diem rapuit livida Parca nimis. Nondum luna suum rursus compleverat orbem, Viderat aut nitidos aurea fratris equos, Vix lucem aspiciens cum matris ab ubere raptus Cogeris - infandum - funera acerba dare. Profuit, heu, nusquam sanctae tibi cura parentis, Dum prece sollicitat in sua vota deos, Carmina non patris, vitreo quem fonte sororum Laverat ut natum Calliopea suum, Qui miser, ah, duram tentat dum pellere sortem Et fidibus Parcas flectere posse putat, Compulit ire feros montes et flumina cursum Sistere et in silvis obstupuisse feras. Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus Threicia fretus vincere fata lyra, Cur hic non poterat natum, dum vita manebat, Tollere ab insulto, Parca maligna, tuo? Nil ego crediderim durum potuisse tenorem Vincere te modulis, prisce poeta, tuis, Omnia sed vero finxit maiora vetustas: Heu, nimium fictis credula turba sumus. Nam neque divitiis cedit lex dura nec auro, Fatorum aut ullis flectitur imperiis, Quin etiam precibus surdas porrexerit aures, Dum peragit cursum diva proterva gravem. Carmine non blando moveas tu, carminis auctor. Aut testudinea, pulcher Apollo, lyra. Iuppiter ipse parens, nutu qui concutit orbem, Stamina non fati diripuisse potest. Quod si forte aliqua posset ratione moveri, Quod sedet, heu, nimium Mors inimica, tibi, Viveret Albertus, miserae spes una parentis, Cogitur infernae qui dare vela rati. Viveret, heu, cithara tectus, Landine, paterna, Orphea qua poteras aequiperare senem. Nec tua dum castas tendis, Lucretia, palmas Ad caelum, totiens irrita vota forent Nec tu Mercurio genitus modo tam grave ferres Huic frustra medicas exhibuisse manus. At vos, quae in tanto potuistis, fata, dolore, Improba, nunc omnem vincere duritiem, Scitote et, quantum tenui de stamine vitae Demistis nato numina saeva pio, Tantum Pieridum iustissima cura rependet Maiorique illum faenore reddet avis. Nam modo pro meritis natum, Landine, paternis Suscipient Musae, pignora cara, tuum Et puero pariter gremioque sinuque foventes Certatim studeant ubera sancta dare. Illic Pierio nutritum lacte per aevum Edoceant Stygios non aditura lacus, Illic et vivet, donec sol aureus orbem Circuet aut lucem sidera clara dabunt, Illic invenies, cum te lux ultima terris Demet Apollineis invigilare choris. 14. ad Laurentium Lippium Lippus erat priscus, lyricis cui versibus olim Romanus primas usque daret populus, Lippius agnomen tibi; nunc quoque carmen eburno En lyricum plectro Musa benigna dedit. Quam prope conveniunt igitur tua nomina Lippo, Tam prope et ingenio sitis uterque pares. 15. ad Franciscum Castilionensem Sit nemus antiquum licet hic in valle reducta, Quod facit umbrosis laurus operta comis, Assint Pierides licet et formosus Apollo Pulset inauratae consona fila lyrae, Hic licet in numerum videam saltare sorores, E quibus in faciem respicit una duas, Hic assit Venus ipsa licet Venerisque Cupido Et quicquid blandum maximus orbis habet, Non tamen ista iuvant sine te, quia solus in istis Conspectu caream, docte poeta, tuo. 16. ad Antonium Tridentonem Quam bene conveniunt, Musarum magne sacerdos, Prisca Tridentonum nomina clara tibi. Nam, velut aequoreas Neptunus temperat undas Utque tridente suo commovet acer aquas, Sic quoque tu seu vis aegros, divine Tridento, Mortales dulci detinuisse lyra Seu cupis hos rursus numeris impellere ad aestus Mentis et ad tristes acrior inde minas. Id facis egregie; sic, quod deus ille tridenti, Docte Tridento, potest, tu potes ingenio. 17. ad Ugolinum Verinum Hactenus insignem Phoebi laurique coronam Gessisti meritis munera digna tuis, At modo, cum Livor sancto quoque carpere vates Audeat et nostras sic temerare deas, Te moneo, doctam cingas ut baccare frontem, Invida ne possit lingua nocere tibi. 18. ad Philippum et Amerigum Corsinos Sunt gemini caelo fulgentia sidera fratres, Quos magna ad caelum fama tulit celebres. Hic pugili insignis palma fuit, alter equestri Nemoque tantorum viribus aequus erat. At vos, et gemini, paribus nunc artibus aequum est Pieria caeli tendere in astra via. 19. ad Petrum Cenninum Cum, Petre, quid valeam, meditor penitusque repostas Ingenii vires mente voluto mei, Sacri non ausim nomen sperare poetae, Cum nequeam gracili magna referre lyra. Sed, tu cum biberis lymphas Helicone petitas Doctaque Gorgoneo tinxeris ora lacu, Ut possis certo, quae mox ventura trahantur, Lis, qui nosse velint, protinus ore loqui, Suspicor interdum fieri quoque posse, quod augur Carmine Lesboo vaticinatus ais, Sed tamen hac illud puto condicione futurum, Si, tibi quod dederit, mi quoque Musa dabit. 20. ad Phoebum Si, quae Cassandrae spiraras, Phoebe, canenti Iussisti certa verba carere fide, Supplicium sceleri dignum solvisse nefando Hanc reor et poenas exhibuisse graves. Cum neque Cassandram monitis privasse deorum Te rear, extiterit causa quod ipsa levis, Non tu turpis amans, ut mendax fabula dictat, Contentus Daphne, Phoebe pudice, tua, Sed tua quod nimium demens oracula tempsit, Dum male credendum, quod canis, esse putat. At me, qui semper colui tua numina ducens Omnia praeceptis inferiora tuis, Cur simili poena me damnas, Phoebe, canendis Cum data carminibus sit mihi nulla fides. Parce, precor, nam, si, qui nunc tua verba refundunt, His hominum fuerit credula turba minus, Et tua cessabunt monitis oracla futuris, Nec deus, ut quondam, verior unus eris. 21. conqueritur de infelicitate sui natalis Tristia tunc ternae ducebant pensa sorores, Editus in lucem cum miser ipse fui. Nunc coeptum servant crudelia fata tenorem; Iactatam ventis fors agit ipsa ratem. Vix mea bis senos aetas, heu, viderat annos, Cum cari extuleram funera acerba patris. Quin etiam moriens mater mihi, maxima cura, Attulit hinc oculis tristia visa meis. Nec, germane, minus, quam quondam Castora Pollux, Dilexit fratrem, linquis, amate, pium, Nam miser ante diem morbo praereptus acuto Clausisti vitae vix duo lustra puer. Praeterea res ipsa malis tutoribus acta Urget in angustum pessima saepe locum, Ut mihi, dum cupio placidas attingere Musas, Quarum praecipue me modo raptat amor, Tempora sint curis nunc impendenda molestis, Fluctibus emergat navis ut acta malis. Sed, postquam fato ducenda est vita severo Meque bonis privat fors inimica suis, Praestabo saltem, ne quis tot casibus unquam Dicere me victum succubuisse queat. 22. ad Marsilium Ficinum Panthoidem priscum post fata novissima silvas Orphea mulcentem sustinuisse ferunt; Post hunc ingressus divini corpus Homeri Cantavit numeros ore sonante novos; Pythagorae post haec manes intrasse benignos Dicitur et mores edocuisse probos, Inde, ubi digressus varios erravit in annos, Ennius accepit in sua membra pius, Qui, simul ac vates mortalia vincla reliquit Et moriens campos ivit ad Elysios, Illic usque manens alios non induit artus Neve sacrum passus deseruisse nemus, Marsilius donec divina e sorte daretur, Indueret cuius membra pudica libens; Hinc rigidas cithara quercus et carmine mulcet Atque feris iterum mollia corda facit. 23. ad Puccium Antonii filium Puccius unde tibi deductum nomen avitum, Clarior unde domus Puccia nomen habet. Flectendis fertur Lydorum doctus habenis Egregia multos arte praeisse viros. Ast, ubi fatali genuit te sorte creatum Puccius, Antoni, spemque decusque tuis, Accidit, ut, quantum vicit pater ipse priores, Ingenio tantum viceris inde patrem. At, tu si studeas imitari facta tuorum Et patris ingenium, nate, referre tui Atque huc Pierias adiungas protinus artes, Ut facis et quicquid Calliopea monet, Te, Pucci, nequeant ulli superare nepotes, Virtutes possit vincere nemo tuas. 24. ad Franciscum Tranchedinum de garrulo quodam Frigore nunc medio sentis fringire cicadam, Vel nivibus gelidis dum riget omnis ager. Horrendum monstrum, nam mox, ubi venerit aestas, Qua solet insulsos multiplicare sonos, Cuilibet insolitis tundentur vocibus aures; Nos Nili undisoni sors inimica manet. Sed modo fringitu tantos volet edere questus, Ut crepet in ventos extenuata novos. 25. ad Galeazium Sfortiam Mittimus hanc, princeps, vestem Phrygiumque galerum Et larvas votis dona petita tuis. Parva quidem, sed quae quadrent iuvenilibus annis Et tempestivis apta futura iocis, Munera tu tenuis non asperneris amici, Sed, quo sint animo tradita quaeque, vide. 26. ad Laurentium Guidectum Si, quibus auspiciis coepisti, edocte, sequeris Protinus Aonio pandere vela salo, Qualem te video iam nunc, Guidecte, poetam: Frondibus ornabit pulcher Apollo suis. Tu tamen interea crinem preme, docte, fluentem Floribus et nitidum pectine finge caput, Ut tibi, cum doctas Phoebo monstrante sorores Ponentur capiti laurea dona tuo, Ne cui digna parum sacro videatur honore, Splendeat unguentis aurea facta coma. 27. ad Peregrinum Allium Aspice, ne nimium teneros, Peregrine, libellos In lucem promas, edere dum properas; Sic puer, ante diem custos quem linquit ineptus, Contortis pedibus saepius ire solet. 28. ad Dominicum Gallettum | versus scribere incipientem I, puer, i, doctas iam nunc invise puellas, I, pete Castalium fronde virente nemus. Nec te poeniteat tenuem cecinisse Camenam Aut tenuis quod nunc spiritus ore cadat. Ille quidem vates, aequat qui nomen Homeri, Ille prius graciles edidit ore sonos Et, qui nunc magnis perfundit fontibus orbem, Smyrnaeus, tenuis rivulus ante fuit. 29. ad Amerigum Corsinum | eclogas scribere incipientem Cum Siculi incipias describere carmine vatis, Pastor ut in saltus ducat ineptus oves, Niteris id, sacri quondam quod Musa Maronis, Qui cecinit ludens aurea mala decem. Ast, ubi iam silvas egressus dixit, ut agros Laetos efficiant sub iuga panda boves, Carmine grandisono surrexit in arma virumque, Ut caneret Phrygio bella peracta duci, Sic, ubi tu graciles fueris meditatus avenas, Arva canas, post haec grandia facta virum. 30. ad Iacobum Anglariensem | de fratre a patria migrante Quo fugis hinc abiens fratrem, mitissime frater? Quo te conspectu proripis ecce meo? Heu, moveat pietas tanti te, frater, amoris, Heu, moveant lachrimae, frater amate, piae. Tristibus unus ades laetisque suprema voluptas Dimidiumque animae tu geris usque meae. Nec tantum fratrem dilexit Castora Pollux Alterna redimens morte salutis iter, Quantum ego te primis, nimirum semper ab annis Fraterna colui, frater amate, fide. Quod, si nulla movet tanti te cura doloris Et sedet, heu, caram linquere velle domum, Debet amor patriae, debet Florentia felix Antiquos intra te retinere Lares, Quae reliquis quantum praestat pulcherrima rerum, Te licet hanc tanto linquere velle minus. Ipse Laertiades, quo nec prudentior alter, Musa velut numeris cantat, Homere, tuis, Dulichiam nidum volucrum lapidosaque rura Maluit et Circes praeposuisse bonis. At video, nihil, heu, lachrimae, nil verba precantis Te flectunt tanti, nec documenta, ducis. In lachrimis igitur vivam, quodcunque sequetur, Nec veniet sine te laetior ulla dies. 31. ad Dominicum Boccum iureconsultum Iuppiter omnipotens, si vis tibi debita reddi, Iura quidem sacris illa petenda viris, Te precor, ut, qui nunc graviores pectore curas Suscipit atque aegro turbidus est animo, Ad sanum redeat, facito, sua gatta supersit, Nam timet, infernos ne natet umbra lacus Aut aliquis teneros ne nunc praedator in ipsos Improbus iniiciat vincula dura pedes. Haec, quia, si Bocco reddatur gatta petenti, Delitiae domini quae fuit una sui, Protinus ingenium primum, mens prima redibit, Iuris et interpres fiet, ut ante, bonus. 32. distichon de temporis velocitate Tempus abit celeri velocius usque sagitta, Otia nil agitans dum pretiosa teris. 33. carmen in desidiam Non amat aut molles plumas aut otia virtus. 34. distichon in Antonium antistitem Florentinum Quae pia pro caro suscepit mater alumno, Solvo tibi antistes debita vota reus. 35. ad Gentilem Urbinatem pro Renato Pactio Si Venerem Musae potuerunt vincere nostram, Si cecidit manibus Cypria victa sacris, Te duce victricum potero gaudere triumphis, Dum, quae Pieridum sint, nova gesta canes. 36. ad Alexandrum Braccium Quid mihi nunc prosunt laqueata aurataque tecta Quidve iuvant longis atria porticibus? Quid domus anterior saxo sic structa decoro, Sistat ut admirans quisque viator iter? Aut quid, Alexander, iuvat hic me coccina vestis Aut quid in Attalico ponere membra toro Aut ortus, Bracci, talis, stirps regia qualem Alcinous tenuit, docte, iuvare queat? Quid mensae variis epulis dapibusque refertae Nostra queant gemitu corda levare gravi, Cum modo te caream tanto mihi semper amico, Quantus Scipiadae Laelius ante fuit? 37. ad Marsilium Ficinum de Orpheo | in eius cithara picto Orpheus hic ego sum, movi qui carmine silvas, Qui rabidis feci mollia corda feris. Hebri quamvis unda fluat velocior Euro, Victa tamen cantu substitit illa meo. 38. contra avaros Cur sit avaritiae cuiquam tam dira cupido, Ut, quo plura tenet, plus velit ille, canam. Aeternus regeret cum latum Iuppiter orbem, Legibus instituit cuncta subisse bonis, Nullus ut in terris esset vir forte repertus, Qui socii raperet iugera culta soli. Si quis iussa tamen temnat, mandavit, ut illum Usque premat Furiis dira Megaera suis. Inde videt homines Tityano vulture semper Vexari, miseros dum premit atra sitis. Hinc oculis trucibus ciliisque in fronte iugatis Ora gerunt liquido pallidiora croco. Si tamen his nullae fuerint in corpore mendae Et nitidas dederit laeta iuventa genas, His reliquum quodcunque latet sub pectore diro, Id putidum semper, semper id est putidum. Virgineos habet ut vultus Harpyia nitenti Pectore et ut plumis se tegit illa malis, Sic puer hic licet ore bonus, sed mente rapaci Pulchrior in faciem, turpior intus erit. Tristius hoc genus est nullum nec saevior ulla Pestis ab infernis altera surgit aquis. Ut mensas Phinei quondam Phrygiique parentis Foedavit tactu dira Celaeno gravi, Sic ii seu faciunt quicquam seu forte loquuntur, Tactibus inficiunt proxima quaeque suis. Diris unca manus pueris vitiosaque lingua, Quae nimis a vero progrediatur, inest Membraque sunt illis nigro suffusa veneno, Quae possunt subita morte necare viros. Hanc igitur, superi, nobis avertite pestem, Perdite tam diram, vos rogo, progeniem. 39. ad Nicodemum Tranchedinum de suis et Francisci | Sfortiae et Cosmi Medicis patris patriae laudibus Huc ades, huc ad nos, Tritonia, respice, Pallas, Huc ades, e summi vertice nata Iovis. Huc, precor, huc duplici venias ornata decore, Huc habitum duplicem, diva benigna, geras, Quem fers, cum bellis inter libet esse gerendis, Quem fers, cum doctos instruis arte viros. Illius en pedibus quoniam modo dicere claudis Aggredior gravibus facta canenda modis, Qui, tu seu galeamque geras hastamque trementem Ingenuisque iuvat seu dare te studiis, Semper te coluit, semper tibi deditus uni Artibus incubuit, casta Minerva, tuis, Sed tamen, ut decuit, prius es, Nicodeme, secutus Otia nimirum pacis amica bonae. Nam, dum nec gravibus bellis erat utilis aetas, Dum puer invalidus membra tenella geris, Te capiunt Musae, quarum correptus amore Et noctes illis invigilasque dies. Sic puer es nimium, donec non aptus et armis Discendi cupidus otia pacis amas. Ast, ubi crescenti venit tibi firmior aetas, Qua nova militiae pondera ferre queas, Vel monitu matris primis es missus ab annis Tu puer ipse licet, missus in arma tamen. At quibus auguriis, veluti nam mater honores Vidisset, quales hinc aditurus eras, Admonet antiquas subito te linquere sedes, Admonet eventus vaticinata novos. Non secus, ac natum divino carmine mater Compulit Euandrum regna Latina sequi, Dum fore dicebat, patrios si linqueret agros Filius, Arcadicos desereretque Lares, Ut bona prosperitas Latiis superesset in oris Utque ibi praesentes posset habere deos. Hinc igitur tremulum pontem patriosque penates Deseris inceptis matre favente tuis, Qua penitus monstrante viam data fata secutum Te capit anguigeri regia celsa ducis. Ast, ubi praestanti Gallus te mente Philippus Ad summos norat posse venire gradus, Segnem non patitur puerum te ducere vitam Nec torpere gravi membra tenella situ, Ad doctos nam te subito iubet ire magistrum, Fiat ut ingenium cultius inde tibi. Iam sol bis senis lustrarat mensibus orbem Sextaque iam nitidis luna redibat equis, Cum te Pieria doctum perspexit ab arte Dux tuus et vires sensit adesse novas, Nam, tempus venisse ratus cum forte putaret, Fortia quo peteres Palladis arma trucis, Te vocat haec dicens: Cupio, maiora sequaris, Summa tuus, cupio, sidera tangat apex. Est mihi nanque gener, cui nec parere recuses; Quae tanto fuerint, accipe, gesta viro. Tempore nam ex illo, quo Martia castra secutus Auspiciisque suis bella gerenda subit, Rettulit invictus semper Franciscus honores Sfortia et adversi contudit arma ducis. Huic ego te parere velim, dum membra relinquet Spiritus et vacuas, umbra, ferere domos. Sic ait. At monitis placidas tu porrigis aures, Sfortiadae magno nec comes ire negas, Cui tu non aliter servisti tempus in omne Principis asservans iussa verenda tui, Olim servierit Phrygio quam fidus Achates Aeneae, sedes dum peteret Latias. Sed, quanquam, soceri parent cui regna Philippi, Plurima signa tuae sedulitatis habet, Non tamen est ullum maius, si cuncta revolvas, Aut magis ingenium quod probet inde tuum, Quam tempus, quo forte graves succensus in iras Intulit in generum bella nefanda socer. Nam, cum Picenti, quem iam domuisset in armis, Sfortiades magnus iura petita daret, Hic socer indoluit, genero cum forte timeret, Ne nimis ingentes accumulentur opes. Quo non, Livor edax, penetras? Tu, dire, veneno Inficis et fratrum corda replesque gravi. Quin stimulis socer ipse tuis agitatus amaris Invidit genero regna tenenda suo. Nam, cum Sfortiadae spectaret castra Philippus Undique Bebriacis esse referta viris, Omnibus edixit, quos sub dicione teneret, Posset et imperii cogere iure sui, Audeat ut nullus patria discedere ab urbe, Audeat aut generi castra subire sui Atque, acie quicunque prius mansisset in illa, Se properet celeri proripere inde fuga, At, si quis dicto nolit parere iubentis, Exilio poenas sentiat ille graves. Quae vox ut timidas illorum venit ad aures, Sfortiadae magnas qui sequerentur opes, Dum sibi quisque timet, monitus nisi servet ad unguem, Tam fortem bello deseruere ducem Te praeter, Nicodeme, loco qui immotus eodem Sfortiaden solita pergis amare fide, Nam neque te diri potuerunt saeva Philippi Proposito firmum vellere iussa tuo; Non, licet exilium fuerit mortemque minatus, Passus es egregium deseruisse ducem. Quin etiam princeps, cum te minus ille periclo Edoctum saevus cerneret esse tuo, Dixerat agnatosque tuos caramve parentem, Ni redeas, atrae se dare velle neci. Tu tamen irati saevissima dicta Philippi Tempsisti nullis territus inde minis, Cum tu saevitiem malles sperare tyranni, Quam tibi cana fides eviolanda foret. Quam simul ac vidit princeps Attendolus in te Virtutem clara luce nitere magis, Detegit, arcano quodcunque in pectore claudit, Et comitem mentis te iubet esse suae. Sic, cum te lapides dicendi nosceret arte Mollitos verbis posse movere tuis, Quod tibi nascenti dederat Cyllenius, artes Has, quibus in superos utitur ipse deos, Imperat Ausonias a te lustrarier urbes, Concilies populos ut, Nicodeme, sibi. Ast, ubi fecisti, tibi quae mandata dedisset Et quaecunque iubens dixerat ille tibi, Etrusca voluit tandem te ponere sedes, Qua viget imperiis Lydus, in urbe, leo. Sfortiades alibi nullos quia noverat acer Esse viros, cuperent qui meliora tibi sibi, Praecipue Cosmum, qui, quantum Phoebus Apollo Exuperat radiis signa minora suis, Etruscos tantum vicit pietate Quirites, Unde novus patriae dicitur esse pater Et merito, quoniam, veluti pater omnibus esset, Gestabat patriae pondera cuncta suae. Nam, cum non aliter, quam quondam Iuppiter Ammon Vaticinans populis vota petita daret, Hunc petis assidue, veluti qui principis esses Noscendi cupidus fata benigna tui, Donec ea Cosmus Medices in sede locatus, Qua solitus populis reddere iura suis, Pro domino, Nicodeme, tibi responsa petenti Reddidit ex adytis talia dicta pater: Eveniet, videor iam nunc mihi cernere tempus, Eveniet vobis protinus illa dies, Qua, nunc innumeras qui ductitat aere cohortes, Egregia fortes qui regit arte viros, Sfortiades summa pariet virtute triumphum Iis similem, Latii quos peperere duces. Nam, quae Bebriaco parent modo regna Philippo, Victori venient emoderanda novo. Atque ibi, quam sapiat, demum spectare licebit, Sfortia quamque bonae tempora pacis amet, Cum quibus est teneris semper versatus ab annis, In Martis pugnas desinet ire graves. Perspicient omnes illum, non dira libenter Bella nec ut per se suscipienda forent. Sed, quia, quod propter tristissima bella geruntur, Cum sibi, tum reliquis otia longa daret, Hoc duce sic Iani templum claudetur et intus Mars fremet atque iterum vincla molesta geret. Tunc et prisca Fides ad nos pariterque redibit, Quae lances iusta temperat arte pares, Hinc Pax purpurea frontem redimita corona Grata per Ausonias ibit amica domos. Turba nec in Latiis ulli tunc fiet in agris, Opilio tutas quisque tenebit oves. Securi terram poterunt versare coloni, Fructus et a culta suscipietur humo. Urbibus Etruscis peragent tunc otia cives, Hostibus a saevis nec metus ullus erit; Otia, quae nostri nolint turbare nepotes, Otia, quae maneant, dum feret astra polus. Haec ubi divino Medices dedit ore locutus, Sfortiadae properas cuncta referre tuo. Qui, simul accepit, quam se bona fata sequantur Eventus Cosmo vaticinante bonos, Acrior hinc rebus sese parat ille futuris, Acrior ad summos nititur ille gradus, Donec ad imperium rerum venit ille novarum Marte tenens soceri regna subacta suo. At princeps, retinere, tuus, cum vellet eodem Consilio regnum, quo duce nactus erat, Te iubet assidue scitari oracula Cosmi, Te iubet et tanti pectora nosse viri, Ut, quod ad imperium monet hic opus esse tenendum, Absenti domino rite referre queas. Ex quo non secus heroas novus inter utrosque Iungendae mentis tu mediator eras, Quam sit Mercurius caelo demissus ab alto, Cum superis properat iussa referre Iovis. Hac te vel causa potes appellare beatum, Hac te felicem dicere sorte potes, Fecerit ingenii cum te fortuna duorum Participem Cosmi Sfortiadaeque patrum, Quorum nulla quidem reticebunt saecula laudes, Deleat aut quorum nomina nulla dies. Quos modo cum miseris tulerit mors improba nobis Ausaque sit tantum Parca maligna nefas, Inter et illorum natos mediator amicus Sis, decet ut vitae tempora cuncta tuae. Nam, virtute nova cum par modo natus uterque Parque sit ingenio natus uterque patri, Sfortiadum semperque colas Medicumque penates Et medius venias inter utrumque genus, Ut tua prosperitas coeptum, Nicodeme, tenorem Servet ad extremos continuata rogos. 40. ad Iohannem Calabriae regis filium Si, Calaber, Tuscos, princeps, dum forte penates Ingrederis Latiis gloria magna viris, Si tibi, si regi non haec mea Musa beato Occurrit celeri quantulacunque pede, Da veniam, timuit docti quia principis aures Illa velut Clario missa legenda deo. Praeterea regesque tuos nomenque tuorum Tam levibus verita est illa referre modis. Nam, si sum Medicas ausus pertingere moles, Rebus et in tantis me implicuisse iuvat, Nil prius ingenio, nil sum meditatus et arte, Quam sinerent tantae pignora magna domus, Quam sineret Cosmusque pater Petrusque parenti Persimilis, patriae lumen uterque suae. Tu quoque si dederis veniam, dux maxime rerum, Implens felici carbasa lenta Noto, Si mihi, dum cupio per laudes ire tuorum, Vatibus annueris, spesque salusque, bonis, Ingrediar titulosque tuos nomenque tuorum, Sint licet haec gravibus facta canenda sonis. Dicam urbes Calabrum victas patriosque triumphos Et Lusitanis regna subacta viris, Alphonsique, canam, quam sit grave nomen avitum, Regibus utque viget fama decusque suis. Haec ego dum referam, non me superaverit Orpheus, Carmine cuncta licet moverit ille suo, Praesertim, tua si tribuat fiducia vires, Si dederis dubiae vela secunda rati. 41. ad Marsilium Ficinum de vita Platonis Huc ades, huc cithara, vates, et carmine nobis, Huc, precor, huc tantus, pulcher Apollo, veni, Quantus Aristoni fueras qualisque videndus Dum cupit uxori concubuisse suae. Nanque, Cupidineum cum iam certamen iniret Votaque iam cupide vellet adire sua, Ipse iubens, utero matris dum prodeat infans, Usque pudicitiam servet ut illa, mones. Ne, quod et intus habet mater, temeretur ab ullo Concubitu sacrum, neve quod intus alit, Scilicet uxoris, Plato quia maximus intra Viscera divinae conditor artis erat. Ast, ubi iam venit pariendi tempus et hora, Mater ut in lucem pignora tanta daret, Ah, quibus auspiciis humanae limina vitae Nascenti primum visa fuere sibi, Dulce locuturus quoniam magis omnibus esset Ore vel infantis - mellificastis, apes - Cresceret ingenium. Sed mox, ubi creverat aetas Et teneros annos egrederetur, ait: Non ego, dum vivam, venandi ductus amore Vilibus officiis otia pulchra teram, Sed contemplandis impendam tempora rebus, Sed, mores, discam, quis docet esse probos. Socratis hinc monitusque graves atque aurea solers Dicta petam studiis nocte dieque meis. Hic teneram monitis poterit mihi fingere mentem, Hic dabit atque animo pabula certa meo. Sic ait. At quibus auguriis puer optimus ille Sustulit ingenii signa probanda sui? Signa quot, ut fieret longum memorandus in aevum, Urbibus in patriis apparuisse ferunt? Mira canam, sed visa tamen, velut ipsa vetustas Affirmans prisca tradit in historia. Nocte quidem, lucem quae iam praecesserat illam, Qua se Socraticam contulit ille domum, Candidus est visus procero gutture cygnus Lactea Socratico ponere colla sinu, Qui nitidas late pennis crescentibus alas Pandat olorinos voce canente modos. Socratis haec fuerant in somnis visa, sed illa Exitus inde bonus vera fuisse probat. Plura domi, quoniam, cum iam didicisset ab illo, Qui Phoebo sapiens iudice dictus erat, Nosse quidem cupidus, quicquid docuere priores, Quicquid et in fastis scripta vetusta notant, Nimirum Graias primum lustraverat urbes, Disceret ut, quicquid Graecia docta monet. Nec veritus post haec Italos attingere fines, Nosceret ut Samii dicta probanda senis. Ast, ubi Pythagorae monitis accepit, ut omnes Ingredimur varia corpora multa vice, Nec mora, felices cupide penetravit ad oras, Quas pater ipse suis Nilus inundat aquis. Namque fuit tanto discendi abreptus amore, Ingenii summas dum cumularet opes, Ut grave nec tulerit duro servire tyranno Nec grave pauperiem duxerit esse malum. His igitur gradibus quicquid natura deorum De sese priscis rettulit ante viris, Id quanquam, Plato, corpus deducis in unum, Sunt tamen huic scriptis addita plura tuis. Tu lux mortales tenebris ratione fugatis Non sinis in caecos amplius ire dolos. Vera mones, vero nimirum nomine falsos Tu potis humano pellere corde metus. Moribus et sanctis quis te praestantior alter, Testibus est summis si qua adhibenda fides? Adde pudicitiam, primis qua semper ab annis Duxisti vitae tempora longa tuae. Unum nanque tibi post octogesima venit Solstitium, fatis meta futura tuis, Cum tu concelebrans epulas Agathonis amicas Liquisti nigris frigida membra rogis. Terminus iste tibi vitae fuit ultimus actae, Ultima nox studiis extitit illa tuis. Hinc tibi divini merito referuntur honores, Hinc tibi sunt sanctis sacra peracta focis. Inde sacerdotes Persae venere frequentes Manibus ut castis munera casta darent. Te vel Aristoteles superum dignatus honore Dicitur et votis saepe vocasse suis. Hinc tibi rex Ponti, Mithridates, maximus aram Erigit, ut summo, templa dicatque, Iovi. Hinc quoque Ficinus, Plato, tibi sacra quotannis Instituet numeris concelebranda novis. 42. ad Borsium Estensem Si quis opem vates a te sibi iure petivit, Si quis, ut auxilium, Calliopea, dares, Iure quidem petimus, coeptis, dea, grandibus assis. Res est, Musa, satis digna favore tuo. Non ego ficta canam in superos fera bella Gigantum Utque gravem summus Pelion Ossa tulit, Sed referam veros verae virtutis honores Utque sit in vera nobilitate decus, Teque canam, Borsi. Nulli virtute secundus Sis, velut Estensis gloria summa domus, Claret ut in Latio nec te prudentior alter Nec mage qui populos temperet arte suos. Hoc civesque tui, qui non timuere tyrannum, Sed, velut es, patrem te coluere, probant, Hoc simul et fratres, quorum tibi maxima cura, In te quos pietas rursus amorque tenet. At, licet in cunctis, a te quae gesta feruntur, Summa quidem virtus luxerit ante tua, Tu tamen egregios nuper documenta dedisti, Vincis ut ingenio, vincis ut arte viros. Nanque fores Romam cum perventurus ad urbem, Ut concepta tibi solvere vota queas, Ipse timens hominum casus variosque reflexus Fortunae et varias tempus in omne vices, Accersis caros fratres, quibus intima regni Legibus assignes, dux memorande, tuis. Munera quid referam, multis quam multa dedisti, De te, quot populus quantaque dona tulit? Nam neque tu tantum, deceat quid quemque, requiris Aut, sit quod meritum cuique, benigne, vides, Quam tibi conveniat quid tandem, respicis, uni, Cui satis imperii fors cumulata dedit. Hinc non parva quidem multis tum munera donas, Sed summum deceant quae dare summa ducem. Praedia quin etiam meritis bis sena dedisti, Iugera quot versu non memorare queam. Diceris intextas auri sub tegmine vestes Inde quidem multas exhibuisse tuis. Haec ubi sunt paucis a te confecta diebus, Haec ubi consiliis sunt agitata bonis, Protinus accersis fratres proceresque supremos, Possit ut admonitus quisque venire tuos. Sic, ubi te veluti carum petiere parentem, Talibus eloqueris talia verba modis: Quantus amor meus est in vos, quam maxima cura, Non ego, si cupiam, commemorare queam. Me desiderium vestri quam grande sequatur, Prae lachrimis nequeat lingua referre piis. Ibo tamen, quia causa gravis nos urget euntes, Nos monet atque urbem, Romule, adire tuam. At vos, dum redeo, tutantes protinus urbem Hanc nihil horrendum pertimuisse decet. Sic pietas, sic vestra fides spectata requirit, Ut satis haec per vos moenia tuta putem. Haec ego militibus non defendenda relinquam Nec mihi custodes, qui tueantur, erunt. In manibus regnum vestris urbemque repono, Quicquid et imperium possidet inde meum. Vos pro militibus, fratres civesque, relinquo Proque satellitibus, pignora vestra, meis; Pro fidis vestram summae custodibus arcis, Quae spectata diu est, linquimus ecce fidem. Sic ais. At, mundum quoniam ratione moveri Atque deum precibus flectier inde putas, Funderet in superos, mandasti, ut quisque sacerdos, Dum redeas, castas nocte dieque preces. O decus egregium, quis relligione deorum Alter in Hesperio te viget orbe prior? Plura quis in superos erexit templa? quis aedes Extulit in superos relligione sacras? Quis fuit in precibus fundendis castior alter? Quis melior sanctis ponere sacra focis? Nanque dies aderat fatis datus, optime rerum, Quo procul urbe tua Roma petenda foret. Is simul illuxit, simul ac lustravit et orbem Exoriens radiis pulcher Apollo suis, Templa petis magna procerum comitante caterva, Dentur ut in superum thura pudica Iovem. Inde cani hos mandas hymnos, ea sacra piari, Quae superum celebrat spiritus ille sacer, Ut, qui nascendis dederat primordia rebus, Is tibi discessus causa suprema foret. Ast, ubi iam finis sacris datus inde solutis Et data divinis ultima meta focis, Egrederis templum populo comitatus ad urbis Portas, ut coeptum prosequereris iter. Hic tu quas lachrimas pietatis fundere cives Aut quibus audisti condoluisse modis, Cum graviter ferrent patria te cedere ab urbe, Ad mensem quamvis huc rediturus eras? Et merito, quis enim te sit clementior alter Aut mage qui populos diligat inde suos? Iure igitur cives quam maxima signa dedere, In te quae pietas, qui suus esset amor. Nam, comes ad portas cum sic tibi quisque veniret, Ut reliquus fieret nullus in urbe tua, Quantum acie poterant oculi servare sequentum, Spectat quisque suum tristis abire ducem. Hic mea, quot comites statuisti ducere tecum, Non, ego si cupiam, lingua referre queat, Hos tamen, elegit tua quos sapientia primos, Quos voluit reliquis praeposuisse, canam. Illos obmittam, quos est mora longa referre Nec quos ingenii nobilitavit opus. Sex medicos igitur referam, quibus auctor Apollo, Sit tutela quibus corporis usque tui. Sex totidem, solvant qui sacra aenigmata iuris, Cum venient dubiis discutienda reis. Cognita praeterea quibus est natura deorum, Est quibus in superas mens agitata domos, Sex divinarum rerum documenta daturi Sectari summum te voluere ducem. Adde huc, e media quos nobilitate vocasti, Ingenioque patres consilioque bonos Terque decem proceres, quos consulis, optime, quando Eveniunt rebus tempora dura tuis. Praeterea, ne quid decoris tibi rursus abesset, Ne quid, quod mentes suscitet arte bonas, Duxisti vates tecum doctosque poetas, Carminibus celebrent qui tua facta novis. His tu vel sociis Romana ad moenia tendens, Ah, quibus auspiciis, dux memorande, venis? Hic mihi si faveat penitus, qui carmine sacro Quique novem cithara mulcet, Apollo, deas, Non tamen ipse queam pompas memorare supremas, Te quibus est summum Roma secuta ducem. O quot laetitiae gestus dedit illa benignos, Inde quot in tacita gaudia mente tulit. Te ducibus similem priscis quia visa videre est, Dum sua vectarent parta tropaea domum, Hinc te non alio nimirum affecit honore Muros intrantem Romuleosque Lares, Quam cum Romanam Caesar veniebat in urbem, Ut Capitolinum viseret ille Iovem. Nam, si longinquos Latio procul orbe Britannos Armis non subigis militibusque tuis, Si Rhenum Gallosque tibi populosque feroces Viribus haud addis tu, velut ille sibi, Caesaris es similis tamen una in parte benigni, Mitis es ingenio, Caesar ut ante fuit. Nam neque tu parcis tantum, mitissime princeps, Qui grave laeserunt teque tuamque domum, Sed veteris si quis veniat delator amici Aut odio motus, motus et invidia, Illi continuo placidas non arrigis aures, Sit quia non verbis huius habenda fides. Esse canat quamvis odium crudele, quod in te Is gerat assidue, quem facit ille reum, Tu tamen hunc monitis urgens gravioribus ipsum, Ne ferat in quemquam crimina falsa, doces. Nec potes adduci, quos tu nec laeseris usquam, Hos tibi fallaces tendere velle dolos. Atque ita praeveniens animos cuiusque malignos Effugis insidias tempus in omne graves, Cum neque sit quisquam, penitus cum viderit omni Suspicione gravem te caruisse virum, Qui scelus intra se velit admisisse nefandum, Tendere quive dolos audeat inde tibi. Postulat hoc probitas, petit hoc sapientia certe, Ut quoque, qui malus est, te coluisse velit, Quin illi potius venias in honore futurus, Laedere quam verbis te velit ille suis. Cum sis praesertim dandis ita promptus in omnes Muneribus, cum sit tam tibi larga manus, Ut modo non proceres, quos nostri temporis aetas Protulit aut Latium quos tenet orbe suo, Sed priscos aeques divino numine reges, Sed Graios aeques hac quoque parte duces, Ut possis unum, cui non suffecerat orbis Quique urbes Asiae ceperat arte nova, Ducere Pelliacum bonus in certamen honoris, Muneribus dandis ne videare minor. Nam, si dona dedit populis ingentia victor, Si dedit imperio munera digna suo, Militibus tamen ille suis dedit illa benignis Aut sibi quos magnus conciliarat amor, At tu non tantum, quibus es tutela, dedisti Inque tuos populos non modo largus ades, Sed bonus externis, bonus es tu rursus et illis, Quos amor et nullus iunxerat ante tibi. Testes sunt gentesque tuae proceresque beati, Quos regis imperio, dux venerande, tuo, Tu quibus et nuper tot munera summa dedisti, Quot nequeam verbis enumerare meis, Ut modo, si cupiam numeris ea dicere nostris, Tempus deficiat deficiatque dies. Reges praeterea testes magnique tyranni, Gallia quosve colit, quos colit Hesperia. Sunt tibi sunt testes, paret quibus ultima Thule, Quos tenet extremis subdita terra plagis. Quis tam longinquis terrarum in partibus ullis, Quis rex a nostro tam procul orbe manet, Cui non ob rerum late monumenta tuarum Ingenii bonitas nota sit ista tui? Ex quo tot laudes, Borsi, videaris adeptus, Quot Macedum princeps maximus ante tulit, Quas, rogo te, velut ipse facis, dux optime, summis Inque dies meritis accumulare velis, Ut, te divinis cum tollent laudibus omnes Teque bonum referent munificumque ducem, Sentiat et te posteritas, ubi liqueris orbem, Cum veniet fatis ultima meta tuis, Clarius in terris nihil ante fuisse nec ullum, Qui magis egregios exuperarit avos. 43. ad Herculem Estensem Musa, ubi tu dederis solitas in carmina vires Et mihi Pieriam mentem spiraris, ut ante, Borsius Estensis cum se bonus obtulit ultro Carminibus nostris divino ex ore canendus, Musa, velim, Tuscas dubites haud linquere sedes, Herculis auratos subeas ut, diva, penates. Post, ubi regalem venies in principis aulam, Haec illi nostro referes mea nomine dicta Urbibus idcirco pia fata dedisse Liburnis, Rebus ut Herculeus princeps potiretur avitis, Ut desiderii ferat hic solatia magni Omnibus ecce suis, moriens quod triste reliquit Borsius Estensis lachrimabile tempus in omnes, Ni foret Herculeum robur, nisi maxima virtus, Quae facit, ut penitus lachrimae ponantur acerbae, Omnibus et laetae veniant in gaudia mentes. Haec ubi dicta viro dederis, qui nomina prisci Herculis usque refert latum, mea Musa, per orbem, I, pete magnanimosque duces populosque potentes Et quoscunque sua qui sub dicione tenebunt, Urbes et populos latos gentesque virosque, Quos, ubi convenies, moneas, neu temnere iura Ipsa quidem statuant cupientes vivere rapto. Si quos offendes non aequo iure tyrannos, Qui vexent populos iniusto Marte propinquos, Protinus abstineant, graviter monuisse licebit. Ni faciant, quodcunque voles, quodcunque iubebis, Et nisi desierint agitare tyrannide saeva Innocuos, illis vel adhuc superesse referto Herculeas vires, quondam quibus ille solebat Iniustos latum reges domitare per orbem. Nam superest alter, paribus qui temperat urbes Legibus Estenses et acuta protegit hasta, Robur et Herculeum propriis virtutibus aequat. Hic igitur, cum sorte nova fatisque benignis Ceperit imperium magnum populosque regendos, Viribus Herculeis statuit crudelia monstra Tollere et iniustos condigna morte tyrannos. Hinc iterum Diomedis equos domitabit agrestes Is novus humanis vescentes carnibus heros, Temporibus nostris fuerit si forte repertus, Qui sua tam tristi perfundat corda veneno, Ut velit aut homines diris opponere monstris Impius aut saevis velit obiectare periclis. Si modo Maenalias aper invasisset in oras Cunctaque fulminibus vastaret rursus, ut ante, Hunc tamen ille suo superet modo robore princeps, Herculis Estenses ritu qui temperat urbes. Inde fuga aeripedem cervam superabit et idem, Veloces olim cursu quae vicerat Euros. Ut fueras quondam validis, Acheloe, lacertis Herculis utque manu tandem superatus et arte Privavit cornu cum te fortissimus heros, Sic modo convictus clava, convictus et armis Herculis Estensi venies nova gloria palmae. Quin etiam superanda palus Lernaea labori Se dabit Herculeo, tenuit quam corpore vasto Septem dira novis immanis hiatibus hydra, Cui licet et capiti tot nunc, velut ante, redirent Ora, quot a monstro penitus convulsa fuissent, Non tamen is molem dubitet superare nefandam, Unus praesertim de tot cervicibus anguis Si velit Herculeas se contra attollere vires. Crudeles licet extiterint Busiridis arae, Ille peregrinos quibus infestabat ut hostes, Impia dum patriis imponitur hostia sacris, Non tamen hunc tegerent crudelia facta tyrannum, Quo minus Herculeis ita nunc, velut ante fuisset. Viribus Estensi fieret nova praeda triumpho. Certamen summum priscorum viderat aetas Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, Ipse viam donec vasto sibi fecit ab ore Spiritus atque leves in ventos vita recessit. Si quis, ut Antaeus fuerat, venit ergo superbus, Qui vocet heroas ferus in certamina fortes, Hic expectet idem, quod tandem contigit ipsi, Qui dulcem presso vomuit de pectore vitam. Quin leo Nemaeus si se ferat obvius alter Herculis ecce novi summis modo viribus aut si Irruat Estensem contra Theumesia moles, Attamen hic victor iugulos aperiret et acer Amborum gemina frueretur pelle leonum. Quid tandem Geryona feram tria corpora habentem, Quid Cacum memorem dirum celebremque latronem, In quos libravit clavam deus ille trinodem Saepius effractoque illisit in ossa cerebro? Quid tristem Nessi dicam, mea Musa, ruinam, Herculis uxorem magno quia victus amore Ceperit et poenas dederit male sanus acerbas, Estensem credam pariter cum rursus iniquos Centauros domitare manu quoque posse feroci, Hos ut adulterium pigeat patrasse nefandum? Es quoque tu magni subiturus Tartara Ditis, Qui regis Estenses, rursusque in vincla daturus Custodem magnum, quamvis tria Cerberus ora Porrigat ad nigram venienti ianitor aulam. Inde petes superas divino numine sedes, Ut, quae gessisti terris agitatus in imis, Caelicolis eadem facias quoque nota supremis. Nam roget hic aliquis si, quae mihi causa videtur, Cur fuit Herculeo capiti subeundus et axis, Hanc ego crediderim, quia, quae Tirynthius heros Gesserat in terris, ea maxima facta per orbem Mortales superique simul condigna putarint, Auctor ut illorum fama penetraret Olympum. Ergo, si potuit saevissima vincere monstra Atque feros superare duces Tirynthius heros, An dubitet quisquam, sit adhuc cum fortibus armis In terris alter, referat qui nomina prisci Herculis, ut possit pariter nova vincere monstra Atque novos virtute nova dominare tyrannos? Quare, agite, o reges, monitus neu temnite sacros, Nanque novem, quarum vos nunc petit una, puellis Numen inest, igitur ne non praedicta putetis, Haec animis penitus vestris sua figite dicta. 44. ad Titum Strozam poetam insignem Tite, Fluentinae magnum decus urbis, avitum Qui trahis a Stroza nobilitate genus, Quem, nova quod placidae dederint tibi carmina Musae, Frondibus ornavit pulcher Apollo suis. Quod fuit Augustum, vates, apud, optime, regem Pollio, Maecenas vatibus ante bonis, Id, precor, Estensis mihi sit prope principis aurem, Sic, quaecunque cupis, fors det amica tibi. 45. ad Laurentium Strozam Musa, tui Strozae solitas Pallantis in aedes I, precor, antiquas ingrediare domos. I memor hospitii veteris modo, diva, fidenter, Es quia tu notos nunc aditura Lares. Illuc accipet placido Laurentius ore Te veteri tecum iunctus amicitia, Cui dabis amplexus ubi tu, dea, nomine nostro Oscula cum sumes, oscula cumque dabis, Quae Phoebo pater edixit, tibi Phoebus Apollo Rettulit, haec sanctis vaticinare modis. Dic, si te statuatque sequi doctasque sorores Si velit aut totum se dare, Musa, tibi, Protinus in fatis volventibus affore tempus, Quo mala nunc versa fors vice mitis erit, Quo, velut ex undis reducem fortuna malignis, In placidos Strozam ducet amica sinus. 46. epitaphium in Carolum Martiopinum | vatem nobilissimum Ingemuit graviter quondam Parnasia laurus, Maeonium rapuit cum fera Parca senem. Rursus morte tua, vates sanctissime, tantum Luxit, ut ex illo cura secunda fores. Et merito, quoniam Latio tibi ludere plectro, Karole, quod potuit, Calliopea dedit. 47. epitaphium in Philippum Antellam | antistitem Florentinum Hic tuus antistes fuerat, Florentia, quondam Romanae mirus relligionis honos. Sed, dum iura pius sanctissima dicit in omnes Et vetat in populo crimen inesse suo, Antellae non clara domus, non sancta Philippum Vita potest nigris eripuisse rogis. 48. epitaphium in Antonium Lucensem | medicum insignem Auctor opis medicae medicam cui Cynthius artem Cui dedit, ut geminos nosceret arte polos, Antoni, ratio terrae cui nota fuisset, Qui nosses numeros, hoc situs es tumulo. 49. epitaphium in Antonium Baroncium Cirrhaeis olim semper versatus in oris Diceris Aonias excoluisse deas. At, dum prima novis modularis carmina nervis, Antoni, iuvenem te rapit atra dies. 50. epitaphium Poggii viri eruditissimi Quem spectas Pario caelatum marmore, vivet Poggius, aequoreas dum bibet amnis aquas, Addidit antiquis scribens quia multa Latinis, Transtulit et Latiis scripta Pelasga viris. 51. epitaphium Iannoctii Pandolfini | equitis splendidissimi Pandolfinus eques iacet hic Iannoctius olim, Cui fuerat patriae maxima cura suae. Nam, sive extremas urbes legatus adiret Seu cuperet prudens ille manere domi, Semper et ingenio patriam bene iuvit et arte, Civibus unde viget fama decusque suis. 52. eulogium in Antonium Andreae filium | ad Alexandrum Braccium eius amicissimum Si graviter doluit iuvenis Phoceus Orestem Extinctum sancta iunctus amicitia, Dira Philoctetes si funera luxit amici Herculis, heu, casus dum subit inde graves, Laelius, extiterat quo nec sapientior alter, Scipio, si mortem flevit, amate, tuam, Si fortis raptum doluit Patroclon Achilles, Carius, heu, fuerat quo nihil ante sibi, En, Bracci, maesto tristes nunc ore querelas Fundito, nunc lachrimas, dulcis amice, novas. Occidit abreptus teneris Antonius annis, Qui tibi qui Pylades protinus alter erat. Quid tamen haec pietas in te sua profuit illi Aut quid amicitiae cuncta dedisse piae? In te quid mentem castam servasse? quid olim Tam firma semper te coluisse fide? Hic terras omnis tecum, maria omnia tecum Lustrasset cupide, tu modo praeciperes. Tu quoque si manes cuperes hunc ducere ad imos, Visat ut infernos regna tremenda lacus, Omnibus ille quidem venisset in omnia tecum Posthabitis, vel si mortis adisset iter. Est tamen invidia raptus puer optimus, ullum Exemplum veteris ne sit amicitiae. Intentus fueras non tu crudelibus armis, Non cupidus fueras bella nefanda sequi, Otia sed placidae nimirum pacis amabas Detestans Martem saevitiamque suam. Nec tamen, haec cum sint, fulvo male carperis auro Nec tibi divitias congeris innumeras, Sed bene contentus patrio tenuique salino, Quem decet, in rebus quaeris habere modum. Nam neque venando statuisti ducere vitam Vilibus officiis otia pulchra terens, At bene Pieridum studiis addictus et arti Noctibus addebas, dulcis amice, dies. Heu, nihil est tutum morti; virtute supremos Tollere de medio gaudet acerba viros. Haec te corripuit, numeris qui, docte, canendis Aonias poteras iam retinere deas. Ah, quotiens Musae, quotiens tibi Phoebus Apollo Tollebat plausus in tua verba novos? Sed breve per spatium durarunt gaudia, dum sic Cursibus in primis irrita vota cadunt. Ergo dies aderat fatis datus ille supremus, Quo puerum raperet Parca maligna pium. Signaque iam mortis suberant manifesta futurae Omnibus illa quidem signa tremenda viris, Filius affari moriens cum forte parentes Confectos cura coepit utrosque gravi: Quid me mortalem graviter lugetis, ut hinc vos, Vos premat ut miseros cura dolenda magis? Tristia non lachrimis hominum, non, fata, pudicis Flectuntur precibus, cum ruit atra dies. Nec vos nunc morbo macies contracta maligno Terreat aut quod sim corpore nullus ego. Est animus fortis, veluti decet, ipse nec ulli Succumbens curae, sit licet ipsa gravis. Flaccida non curae mihi sunt moribundaque membra, Corporis est quicquid, displicet omne mihi. Id satis est nobis, si mens animusque pudicus Sidereos valeat nunc repetisse Lares, Unde genus duxit, peteret cum forte caducos Mortales, superas desereretque domos. Haec visura Iovem summum pars maxima nostri Evolet, at terram corpus inane petat. Vos igitur, cari, mea maxima cura, parentes, Tu tamen imprimis, dulcis amice, vale Atque vale atque memor tumulo pia carmina nostro Haec dato, quae nomen sint habitura meum: Quo nec amicitiam, coluit puer alter in urbe Sanctius Etrusca, dum sibi vita fuit, Hic iacet abreptus teneris Antonius annis, Dum Lachesis plenas frangit acerba colos.