CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus NALDI.eleg-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NALDI.eleg-01.xml.

Documentum NALDI.eleg-01.xml in db pdill0


1. Si quis erit, Medices, de me qui forte requirat, Cur tibi, quo nihil hac maius in urbe viget, Cur tibi, quo Tuscis gravius nihil extat in oris, Haec pede iuncta levi carmina danda putem, Hac ego me monitum dicam ratione, quod essem Saepius expertus, mitis, ut ante, fores. Nam, cum, quae lusi, placida tibi fronte recorder Membra velut sparsim lecta fuisse prius, Haec sperare queam, nuper quae corpus, in unum Legimus, haec eadem nunc placitura tibi, Non quod et ingenium referat mea Musa supremum Aut sapiant vates carmina nostra bonos, Sed quia summa movet tua te clementia tantum, Duxeris ut, Medices, haec tibi digna legi, Quae sint parva licet tenerosve querantur amores Et referant, quicquid prima iuventa tulit, Me tamen invenies inter leve carmen et ausum, Qualia Vergilio facta canenda forent. Saepe tibi occurret quoniam pater ipse legendus, Saepe tibi patruus, saepe legendus avus, Te quoque, Laurenti, numeris spectabis in istis, Nomine ni fugiant scripta notata tuo. In quibus ingenium si forte requiris et artem Verbaque sunt factis inferiora tuis, Te tamen, o Medices, semper Medicumque penates Perspicies tanta me coluisse fide, Quanta nemo queat me nunc superare tuorum: Sic dabit una mihi summa tropaea fides. 2. ad librum Postquam, parve liber, properas vitare latebras Et cupis in lucem protinus ire novam, I modo, sed, tutos si vis habitare penates, I, liber, i, magnos expete, parve, Lares, Hic tu semper eris cunctos quia tutus in annos Tutaque debilitas hic tua semper erit. Hoc tibi praestabit Medices Laurentius, est qui Civibus una salus, qui decus omne, suis. Nanque, ubi te sumet vultu bonus ille sereno, Ut legat indoctas, parve libelle, manus, Nusquam te caries morsu corrodet acuto, Nusquam longa dies eviolare queat, Non tibi non imber, non et Iovis ira nocebit, Fulmine cuncta licet corruat ille suo. Sic tu peste, liber, vives securus ab omni, Etruscae Medices dum pater urbis erit. 3. ad Laurentium Medicen Cum teneri prima veniant tibi sorte libelli, Obvia turba sit ut non odiosa, precor, Neve putes illis vitium, si sumere primi Ante salutandi munera prima velint. Illi, quicquid agunt domini, mandata facessunt Et sunt officii causa futura boni. Nam, cum sint primi, primis quos scripsimus annis, Dum lusit numeris prima iuventa suis, Hos ita digessi, teneris ut amoribus ad te Visendum, Medices, sors data prima foret, Ut tibi, cum coeptis sis ultima meta futurus, Laurenti, nostris, haec quoque prima darem. Quae, si quando leges, quoniam tibi, multa supersunt, Quae te non vacuum pectus habere sinant, Pone supercilium, Tuscas quo maximus urbes Nunc regis et patriae das pia iura tuae. Quaque iocos spectas cura graviore solutus, Hac, te, nostra legas carmina fronte, rogo. 4. ad Marsilium Ficinum de gravi Amoris oppressione Quid mirare, meo cur sit modo pallor in ore, Cur faciem macies occupet usque meam? Nescis, heu, nescis, ut me meus urgeat error Utque Cupidineus vexet, amice, furor. Nam si parva tibi veniat scintilla caloris, Qui mihi perpetua conterit ossa face, Cur fruar, heu, potius, certe miraberis, aura Curve queam tantis sic superesse malis Curque tot ignotas possim tolerare sagittas Totque pharetrati vulnera cruda dei, Praesertim, cum nulla mihi sit causa querendi, Tam novus unde queat se minuisse dolor. Nanque solet, maesto si fundat ab ore querelas, Qui dolet a luctu corda levare gravi, Ista sed a domina nunc est mihi dempta facultas, Ne miser, heu, querulis utar, amice, sonis. Nam licet hinc capiam tot nunc, Ficine, dolores, Quod capit Enceladus, dum gravis Aetna premit, Quod capit aut Tityus, cui saepe renascitur ingens, Heu, iecur, ut gravius viscera pascat avis. Non tamen egregio, mea, nunc sinis, Alba, nitore, Es mihi, quo superas visa praeire deas. Non sinis hos forma tantos solata labores, Hinc eat in nostros ulla querela modos. Nam, dum conspicio, crines ut nodat in aurum, Alligat ut flavas candida victa comas Utque supercilium tenuem curvatur in arcum, Unde nitent dominae lumina nigra meae, Lumina, quae solem praecedens Lucifer almus Non certet radiis aequiperare suis, Nullas, crede mihi, licet effudisse querelas Nullaque legitimi causa doloris adest. Nam modo quid referam, niveos ut vincat olores, Qui color, Alba, tuus lactea colla notat. Mittat ebur nimium splendens licet Indica tellus, Non tamen ad dentes splendeat, Alba, tuos, Labraque si certent Sarrani muricis ostro, Cedat cumque suo murice victa Tyros. Sed neque iam Charitum melius canit ulla sororum, Mollius in numerum non movet ulla pedes. Haec sed parva mei pars est, Ficine, furoris, Sunt maiora, quibus me capit asper Amor: Est decus, est verax servati fama pudoris, Qua nuribus Tuscis tendit in astra prior. Illa quidem novit divinae Pallados artes, Libera vel quicquid nosse puella cupit. Illa colit Phoebum, doctas colit illa sorores Et fidibus mulcet numina tanta bonis. Adde, quod inde sales, quos et Venus aurea tractat, Quosve iocos dicunt, pulcher Iule, tuos. Hanc tu si videas tractantem seria, dicas: Haec est, quae fertur de capite orta Iovis. Haec igitur quotiens animo mecum ipse voluto Aut veniunt oculis obiicienda meis, Impellunt mentem subito rapiuntque labantem Atque ita me stupidum nocte dieque tenent, Ut licet Aetnaeos subeam miser ille labores, Durius aut si quid pectora nostra premit, Non tamen illa sinunt tristes iactare querelas Neve sinunt lachrimas fundere, amice, novas. Sunt quia causa mihi dominae praeconia formae, Ne doleam, sed me iure perisse putem, Inferior cum sim ducibus, quos Troia iacentes Viderit, atque Helenae pulchra sit Alba magis. Sic, mihi, quod reliquis datur ut medicina doloris, Ut peream, gravius nostra puella vetat. 5. ad Albam Nunc blandi flores, quos candida protulit aestas, Frigoribus languent quilibet ecce novis. Gutture non liquido carmen modo cantat hirundo, Territa sed nostros iam fugit ipsa Lares. Nunc sata nunc rigidis aquilonibus aspera torpent, Frondibus arboreis nunc suus extat honos. Nunc horret gelidis concretus nubibus aer, Nunc riget algenti terra perusta nive. Nunc Veneris ponunt animantia cuncta furorem Nec iuvat in furias ulla venire novas Idaliasque tenet iam nunc Venus aurea sedes Et tepidum mavult nunc habitare nemus. At crudelis Amor nostro non cessat ab igne Comburens facibus tristia corda malis Nec gelidae possunt Arcturi sidere noctes Flammarum vires extenuare graves. Ipse licet Boreas glacie praecinctus et acri Frigore concretas sistere cogat aquas, Non tamen hunc adeo poterit sedare calorem, Urat ut, heu, miserum me minus asper Amor. Alba, tuum quid nunc talem male perdis amantem? Ossa quid in cinerem versa videre cupis? Non tibi sic omnes forma praestare puellas Concedunt pensis mollia fata suis, Duritia cupias ut saevas vincere tigres, Durius aut si quid gignere terra potest. Si miserum credis tot posse incendia ferre Hic, ubi vere novo cedere coepit hiems, Falleris et fidum frustra revocabis amicum, Ignis edax cum me verterit in cinerem. 6. ad Albam Nescio, quae miseros insania verset amantes, Dum calet adverso tempore flamma nimis Vere novo rigidi per lucida sidera Martis, Cum nitidos Titan aureus urget equos, Cum gravis ignoto fervescit terra calore Concipiens alvo quaeque futura suo. Tunc ovis insano Veneris compulsa furore In grege lanigero quaeritat usque marem Atque Cupidinea nimium face tacta capella Fertur ad optatum blandula coniugium, Horrida, quae sensit, pharetrati vulnus Amoris, Ex rigida mitis facta leaena venit. Tunc ardens, longas ponit philomela querelas Demulcens blandis florea rura modis. Denique: vel pontus vel, quae tenet aspera dumis, Silva vel aetheream quae coluere domum, Concipiunt aegro rabidos in corde furores, Intus et ardori dant alimenta suo. At, postquam variis spoliatur frondibus annus, Squalet et autumni frigore terra novo, Nullus Amor facibus rabidis animantia laedit, Perdit enim vires pristina flamma suas. In me, saeve puer, quid nunc tua vulnera restant? In me quid geminas concutis usque faces? Credere quis possit, quanto magis ipsa propinquat Horrenti veniens aspera bruma gelu, Aegrius hoc nostris ignis furit inde medullis, Urit et assidua tristia membra face? Hunc mihi tamque gravem poterunt quae pellere morbum, Alba, quis ardori sit modus inde meo, Si mihi, quae reliquis prodest, medicina misello Officit et morbos auget acerba graves? 7. invehitur in Cupidinem Ergo semper erunt mihi tristia tempora vitae Nec veniet misero laetior ulla dies? En crudelis Amor miseros ita torruit artus. Ut prope iam fiant membra perusta cinis, Nec contentus eo, Parthus quot torquet in hostes, Tot modo me iaculis fixit acerbus Amor. Amplius at nostro nequeas de sanguine, magnus Quem calor exhausit, pellere, dire, sitim, Amplius atque famem nequeas explere malignam, Nil quia tam restat, ni levis umbra, mei, Visceribus nam tu nimium crudelis amantum Pasceris, ut rabidae, pectora dura, ferae, E quibus es genitus, quoniam crudelia quaeris, Errat enim, qui te iam putat esse deum. At queror, heu, frustra, cum sit mihi nulla potestas, Sedibus ut valeam fata movere suis. Tendimus incassum Parcis obstare severis, Flectere quas nulla condicione datur, Cum mihi nascenti dederint ea fila sorores, Ut miser inde gravi semper Amore premar. Alba, venis nostro tristissima causa dolori, Heu, nimis in tantis facta superba malis, Et me, quem Musae dulces capere ante solebant, Compellis turpi vivere nequitia. Nec me delectat, quicquid fuit ante pudicum, Casta nec, heu, capiti ponere serta iuvat. Omnia lascivo nos indulgere furori Cogis et arbitrio cuncta movere tuo. Nam modo, quod tristes macies tenuaverit artus, Arida quodque tegat vix sua membra cutis, Haec mihi, si sapiam, iam pridem optanda misello Debilitas fuerat corpore tanta meo. Nam quo maiores vires, maiora supersunt Supplicia et gravius fortia membra premunt. Adde, quod, insano cum tandem victus amore Tam duro cogar succubuisse iugo, Spiritus has tristis melius deponere sedes Possit: erit mortis sic mihi causa levis. 8. ad Amerigum Corsinum Insultas nimium, teneros dum ludis amores, Sicque putas voto posse favere tuo, Si versu cupiens placidam exorare puellam Aonio credas scribere digna choro. Nanque levis primum blandis replet omnia verbis Et vacuas mentes leniter afflat Amor, Blandior et dulci perfundit corda veneno, Nec venit hic Musis cura molesta piis. Sed, si forte gravi pergat saevire sagitta Et nimis accensas inferat inde faces, Tunc te non solitus risus, sed dira misellum Circunstent saevi tela cruenta ducis, Qui, te cum duro transfixerit improbus arcu, Iniiciet collo vincula quanta tuo Et sua captivum iurare in verba superbus Coget et invitum castra nefanda sequi. Illic lascivos miserum puer ille furores Imbuet et nullo vindice liber eris. Nam te non Musae, non carminis auctor Apollo Tam gravibus poterunt eripuisse malis. Spiritus ille sacer, vatum qui pectora mulcet, Deseret aligeri regna pudenda dei. Nec te Pieridum numeros cecinisse iuvabit Amplius; infelix carmina nulla canes. Exemplo monet, ecce, sacra qui voce per aevum Quique novem cithara mulcet, Apollo, deas. Phoebus enim duri stimulis agitatus Amoris Dicitur aethereas deseruisse domos Neve gregem puduit divum pavisse sub antris; Pastor erat, caeli qui modo rector erat. Creditur ex illo chordas siluisse canoras Tempore nec sanctos concinuisse modos. Si sapies igitur tantis edocte periclis, Parces te duro credere velle deo. 9. ad Laurentium Medicen in Lauram Petrarcae Cum tibi nobilitas vitae sit iuncta modestae, Cum sit in excelso pectore simplicitas, Cum gravis aspectus sit, mens animusque benignus, Cum tibi condita sit gravitate lepos, Qui, deus, est reliquis late fulgentior astris, In te congessit, quicquid honoris habet, Atque ita tot dignam fecit te, diva, supremis Laudibus et tantum iunxit ab arte decus, Ut, bene si quis eas cupiat memorare poeta, Quamvis divinus, non queat ille tamen. Tu sis pulchra licet formaque insignis honesta, Te tamen ornatus non minor artis habet. Abs te quin etiam gestus, pulcherrima, talis Gignitur, ipsa tacens ut videare loqui. Nescio, luminibusque tuis quae causa sit, ut nox Clara sit et, cum vis, sit sine luce dies, Cumque voles, facies, mel ut videatur amarum, Dulce sit utque, mihi triste quod ante fuit. 10. ad Albam Este procul, lyrici versus, procul esto puellis Conveniens blandis, turba iocosa, modis, Nam mihi nunc elegi duros meditantur amores, Conveniunt lachrimis carmina maesta meis. Ter sol immensum radiis iam circuit orbem Et geminis novies luna recurrit equis, Ex quo tam tristes urunt mea pectora curae, Improbus et nullo tempore cessat Amor. Qualis Amor Phoebum tenuit, cum pectore telum Senserat, heu, iaculis plus valuisse suis, Cum Daphnem blandus totiens humilisque precari Sustinuit, caeli qui modo rector erat. Me miserum quantis iuvat obiectare periclis, Dum puto me dominam flectere posse meam, Ante tua, ah, quotiens crudelia limina demens Postibus immeritis florea serta dedi? Carmina quot surdae cecini male grata puellae? Lingua quot argutos est modulata sonos? Interea, dum te fidum deludis amantem Irridesque meos, dura puella, modos, Abs te non aestus rapidi me vellere possunt Octipedis cancri sole tenente domum. Languentes urit gravior dum Sirius agros, Assideo duras ianitor ante fores. At postquam tristi concreta est sidere tellus Brumaque nimboso torruit arva gelu, Quid referam, tunc me quotiens Aurora quadrigis Vidit in horrenti procubuisse nive? Si quis in hac fessos coepit tum somnus ocellos, Pervigil en tristi corde resurgit Amor Nec sinit heu, placidae tandem dare membra quieti, Dum furiis agitant me mea visa malis. Nam modo nec verbis gravibus ridere videris, Improba, dum dicis quis Furor urget eum. Te modo in alterius videor spectare lacertis, Ut dolor inde magis lumina nostra premat. Heu, quas tunc lachrimas aut quantos edere planctus Conspexit radiis Delia pulchra suis? Sic mihi, quem tribuunt superi mortalibus aegris, In requiem torques corpora fessa, Sopor, Ast, ubi terribili stimulis gravioribus actus Excutior somno, me mage vexat Amor. Sentio nam, quanto concretum frigore pectus Haereat et quanta stent mea membra nive, Cum mihi frigentes tantus rigor occupet artus, Ut nequeam surgens inde redire domum. Sic ego do, gravius quod fit spectacula vulgo, Et sum nequitiae causa pudenda meae. Tu tamen haec oculis nimis, ah, nimis aspera siccis Conspicis in nostris facta proterva malis. At, me si nulli possunt mutare labores, Heu, quia nulla mei sit medicina mali, Saltem, quod spernor, poterat suadere misello, Ut fugerem tristes, Alba superba, minas. Et quid agis? Caram reprehendere, Nalde, puellam Desine, nanque tibi mitior illa foret. Sed tua Saturnus subvertit vota malignus Disiungens radiis astra propinqua malis. Nam iungi poteras Marti, Cytherea, furenti, Obstet ni veteris stella maligna dei. Quin etiam Titan, Phrixei vellera signi Dum subit et Martem comprimit orbe ferum, Efficit, ut nostri ne tu, Venus aurea, possis Monstratrix Marti concubuisse tuo. Nam bona Gradivus monstrat dum vota puellae, Combustas vires perdidit ille suas. Quid mirer solem cupidos seducere amantes? Sunt haec invidiae crimina prisca suae. Liquerat informem quondam Cytherea maritum, Iret in amplexus ut dea pulchra novos. Hanc deus aspiciens, qui conspicit omnia, Phoebus Invidit sorti, Mars violente, tuae. Ergo, ubi purpureo posuisti membra cubili, Instruit insidias Lemnius arte graves; Nam tenues adeo laqueos deduxit in orbem, Ne Venus iniectos sentiat esse dolos. Post haec caelicolas spectatum, Phoebe vocasti, Fabula ne caelo notior ulla foret. Improbe, quid faceres, nisi saeva Cupidinis arma Tu quoque sensisses victus Amore gravi. Exhausta nam cum Pythonem paene pharetra Fixisses iaculis, Phoebe superbe, tuis, Tunc insultantem nimium puer ille repressit, Iussit et in castris aera merere suis. Nec te prima tui defendit regia caeli, Saturne, aut quod tu vel loca prima tenes, Tu quanquam nimiumque senex nimiumque verendus Aegro sensisti fervere corde faces Teque hominum patrem iussit divumque parentem Philaris in monstrum condere, dive, novum. Testis adest Chiron stupri monumenta nefandi Semivir aetherei semine natus equi. Sed vos, si tantum potuistis ferre laborem Ac timet aeternos mors temerare deos, Parcite mortali saevos augere furores, Frangeret haec humeros sarcina tanta meos. 11. ad Ugolinum Verinum Cum legerem tristis maestas, Verine, querelas, Quas tua te cogit fundere flamma graves, Hei mihi, quod sensi refricari pectore vulnus, Heu, quantas gelido fervere corde faces, Nanque meo similis me nunc tua cura furori Torquet et in mentem saeva puella redit. Haec simul imperium rapit improba, non sinit usquam, Praeripiat partes nostra Thalia suas. Nam me Musa meos quanquam miserata labores Demere servitio nititur ipsa gravi, Non tamen haec fastus deponit dura superbos, Sed superos temnens usque proterva venit. Non igitur possum solatia ferre petenti, Haud mihi cum morbi sit medicina mei. At modo, quod superest, postquam mihi caetera desunt, Nec licet, heu, votis posse favere tuis, Nunc precibus Venerem tundam, nunc thure Sabaeo, Ut tibi par subeat cara puella iugum, Vel te, si solito pergit saevire tenore, Tam dura miserum solvere lege velit. 12. ad irrisorem amantum Te moneo, quisquis miseros deludis amantes, Desine, vindictae nam gravis ultor adest: Ultor adest iaculisque ferox facibusque Cupido, Quem timet et magni regia summa poli. Nanque, mihi stimulus, memini, cum nullus inesset Cum foret in vacuo pectore nullus amor, Ridebam, si quis duro male captus Amore Passus erat Veneris subdere colla iugo. Saepeque dilectam cupidum vidisse puellam Detinui, dominae dum studet ille suae, Nescius, ah demens, maneat quae poena nocentem, Puniat ut Veneris mox ea facta puer. Nam me pro meritis, video, pro talibus ausis Fixit arundinea cuspide durus Amor, Durus Amor, qualem sensit, quo tempore laetos Admeti, Phoebus, pavit, Apollo, greges. Sic modo, qui liber miseros ridere solebam, Nunc agit arbitrio pulchra puella suo. Haec facit, ut macies cunctos tenuaverit artus Et mea sic teneat pallidus ora color, Ut, quos nunc videam dulci tabuisse veneno, Hos lachrimans dicam, contigit asper Amor. Ergo nullus erit posthac mihi laesus amator Bellaque cum tanto nulla gerenda deo, Ne modo, cum sit opus simili mihi saepe favore, Officiant causae verba superba meae. 13. ad Albam Alba petit nemus umbriferum sub sidere cancri, Se lavet ut vitreis aurea fontis aquis, Cuius in adventu videas gestire napaeas Et pede quae madido fluminis alta colunt. Quam timeo, dum rus sine me, mea cura, revisis, Dum petis umbriferum fronde virente nemus Concubitum Panes ne nunc Satyrive procaces, Turba, petant, nimium luxuriosa, tuum. Quod tamen eveniat ne nunc, te, diva, rogamus, Quae ducis sanctos per iuga summa choros. Intactam serves tribus hanc mihi, casta, diebus, Dum redit urbanam cara puella domum. 14. ad Ugolinum Verinum Quid iuvat, heu, verbis querulis augere dolorem, Artius aut vinclo stringere colla gravi? Quid iuvat insanum contra pugnare furorem, Bracchia torrenti tendere quidve iuvat? Niteris incassum, luctando accenditur ignis Et mage, dum quatitur, crescere flamma solet. Quin, mare cum tumeat, velum si pandat in Austros Navita praecipites, corruat ipsa ratis. Cedendum est, possis ubi non subsistere contra; Multo fit levius, quod bene fertur onus. Vidi ego iam stimulis tumida cervice iuvencos, Dum iuga detractant, succubuisse magis. Artius et duris contunditur ora lupatis, Mitia si validus frena recuset equus. Sic, quicunque gravi miserove premuntur Amore, Si renuant, tristes durius urget Amor. Nanque reluctantes dura premit ille catena, Supplicibus miseris vincla molesta levat. Desine, si sapias, igitur, Verine, querelas Fundere et in flammas addere ligna tuas. 15. in carmen Petrarcae ad Renatum Pactium Si potero vitae duros tolerare labores Et tandem gravibus tot superesse malis, Ut, quae nunc ita resplendent, tua lumina cernam Languere atque annis cedere mobilibus Auricomumque caput flaccis albescere canis, Ponere, quas vestes, laeta iuventa tulit, Purpureos flores et serta relinquere, quae nunc Dependent capiti, munera digna, tuo, Et faciem roseam croceo pallere colore, Quae mihi, ne doleam, cuncta timenda facit, Audebo saltem veteri compulsus Amore Dicere, quae tulerim vulnera cruda miser, Quique dies, referam, et menses et tempora duri Quae dudum fuerint tristia servitii. Tempus erit placidis at si non lusibus aptum, Cum veniet tardo curva senecta pede, Nil tamen huic tanto solatia ferre dolori Non poterit quanquam sera, sed apta tamen. 16. ad se ipsum Qui miseros semper vexari dixit amantes, Extitit augurio verior ille Iovis. Nec Lyciae sortes, Clarii nec Apollinis antrum Verius in vates fundere verba queunt. Si quis enim fratris suscepit morte dolorem Seu nati doluit funere cruda pater, Longa dies longos potuit depellere luctus Aut potuit sapiens imposuisse modum. At grave qui vulnus pharetrati sensit Amoris Et posuit duro colla premenda iugo, Nil iuvet hunc, vel si longaevi Nestoris annos Vel si Cumaeae saecula vatis agat. Hoc miser experior, cum me nec longior aetas Nec valet e morbo Musa levare gravi. Quartus ab undecimo iam tum me ceperat annus, Degebam lustris tempora mensa tribus, Cum nimis, ah, tenerum nec adhuc nil tale timentem Improbus abduxit in sua regna deus. Hinc me durus Amor nodis premit acer aenis, Nil pudet atque annos sic rapuisse novem. Hinc mihi perpetuis urit mea pectora curis, Vexat et ardenti membra perusta face. Nunc scio, quid sit Amor; scio, quid sua triste minentur Spicula, quae miseros poena nefanda premat, Ut miseros crudelis Amor depascitur artus, Ut bibit e misero sanguine dira sitis. Nunc scio, cur subito discedat corpore sanguis, Ut rubor et subito spargitur inde genis. Nunc scio, quae dominam nova sit mihi causa sequendi, Hanc tamen, heu, timeo dum reperire gravem, Ut cupiens animus dilectae membra puellae Intrat et ut sedes deserit ante suas. Et novi, ut flores inter latet anguis, et inter, Heu, lateat blandas spina molesta rosas. Nec fugit, heu, miserum, quae mentem, insania vertat, Ut ratio furiis tollitur inde malis. Haec scio, sed nimium tot me didicisse coegit Improbus, heu, qui me tam male vexat, Amor. Quam vellem potius divinae Pallados arti Aut Phoebi studiis invigilasse piis! Haec mihi tam saevas potuissent demere curas, Forsitan et tantis eripuisse malis. Fallimur at miseri, divis dum fidimus ullis Vanaque credulitas pectora nostra tenet. Nulla Cupidineum possunt vitare furorem Numina, nam superis imperat ille deis. Ille Iovem in plumas ardentem vertere cygni Impulit et Ledae concubuisse suae. Nec sua Mercurium iuvit facundia tantum, Posset ut e sacro pellere corde faces; Hunc rapit Almeonis gnatae nova forma furentem, Hinc extant gemini, pignora cara, Lares. Nam modo quid referam Phoebi mala vulnera? quantus Vexarit pueri pectora sancta furor? Te primum Daphne miserum Peneia fecit, Compulit et currus deseruisse sacros; Thessala te cupidum tellus placuisse puellae Vidit in herbosa pascere valle pecus. Quin Venus et nati crudelia vulnera sensit, Cum stupuit vultus, pulcher Adoni, tuos. Ergo, si divos domitat puer ille supremos, Iniicit et superis vincula saevus Amor, Niteris, heu, frustra, cum sis mortalis, ab aegro, Nalde, Cupidineas pellere corde faces. 17. ad Michaelem Cacciam Cur tibi dilectam vis me laudare puellam, Caccia, quid iussis cogis, amate, tuis? Desine me gravibus totiens urgere querelis, Non datur haec humeris sarcina digna meis. Haec ita nam superas aequat candore figuras, Qua caperis, vates poscat ut illa bonos. Nanque pharetratae si sumeret arma Dianae, Nympharum veniat ducere digna choros. Idalios habitet si candida Vaggia lucos, Visa Cupidinibus altera mater erit; Accipiat manibus divinae Palladis hastam, Credetur sacro nata Iovis capite; Matris et incessus imitetur pulchra deorum, Decipiet gressu lumina cuncta suo. Nam quid Castalias memorem superare puellas? Iudice vel Phoebo doctius illa canit. Nec vos Pieridum, Musae, gaudere triumphis Convenit. En palma dignior illa venit. Et mirer, si me scribentem talia sensus Deficit et medio lingua retenta sono est? Hanc si Maeonius cuperet cecinisse puellam, Incassum vires funderet ille suas. Et si Tyndaridi fertur potuisse Lacaena Carmine grandisono scribere digna satis, Non tamen istius laudes implesset Homerus, Aequet cum superas ore micante deas. 18. ad Petrum Nigrum Dulce mihi satis est, acri quod mente voluto, Id licet assiduo corda dolore premat. Dulcis et ille dies, quo pocula mixta veneno Mixtaque tam tristi dulcia felle bibi. Dulceque sunt oculi, qui splendida lumina praebent, Lumina tam nostris insidiosa bonis. Dulce tui resonant pulcherrima verba loquentis, Unde fit, ut stupeat sensus et ora mihi. Dulce quidem gestus, qui maxima causa fuerunt, Dulcibus ut doleant pectora nostra malis. Dulcis et hic error, vitam qui reddit amaram, Qui mihi pro dulci tristia melle parat, Ut neque tam dubiam possim depellere sortem Tamque graves fati sustinuisse vices. Sic igitur dulci pereant mea membra veneno, Convenit, haec dulci sint quia danda neci. Nam, si causa venit suavis morientibus ulla, Est opus, ut certe sit mihi dulce mori. 19. ad Petrum Campagnum Lisia si cupido tibi nunc ita pulchra videtur, Ut tibi sit visum pulchrius esse nihil, Te curare decet, cuncti mirentur et ut te Urbe tua videant doctius esse nihil. Quod modo si facies, veluti cupis, inde futurum Polliceor, verbis tu, Petre, crede meis, Ut, quantum Gallo convenit pulchra Lycoris, Conveniat curae Lisia pulchra tuae. 20. in carmen Petrarcae ad Iohannem Cavalcantem Permixtum gemmis aurum nitidisque lapillis Canaque Puniceis lilia mixta rosis, Qualia deberet squalentia reddere bruma Arenti siccans florea rura gelu, Sunt mihi, sunt duri toto nunc corpore sentes, Qui pectus figunt, ilia quique graves, In lachrimis igitur vivam, brevioris et aevi, Maximus interimit nam breve quisque dolor. Sed tamen incuso speculum crudele misello, Cuius imaginibus facta superba venis. Hoc iussit dominum verbis imponere finem, Dum supplex pro me funderet ille preces, Qui tacuit, postquam te nil aliunde petentem Contentam propriis conspicit esse bonis. Hoc imis positus Lethaei fecerat oris, Merserat et tardis navita tristis aquis, Ex quo principium longi fluit usque doloris, Nascitur et mortis causa nefanda meae. 21. ad Laurentium Strozam | de Mariettae sororis laudibus Huc, precor, huc venias nitidis, intonse, capillis, Huc, age, virgineas pectine finge comas, Pallantis canitur Strozae dum candida proles, Huc ades aurata, pulcher Apollo, lyra! Non minor hic labor est, quam si tua facta referrem, Niterer aut laudes enumerare tuas. Nanque ita formosos fulget Laurentius inter Editus in Stroza nobilitate puer, Ut tibi persimilis facie videatur et ore, Dignus ut aethereos, ductitet unus equos. Nam, tibi si flavi pendent a fronte capilli, Si premit auratas laurus amata comas, Hic pariter niveos enutrit vertice crines, Mox premet auricomum fronde virente caput. Si mulcet cithara Phoebus quaecunque canora Producens numeris quaeque creanda suis, Te quoque fama volat, Laurenti edocte, canendis Versibus Aonios tot didicisse modos, Ut possis, veniet cum mox tibi saevior aetas, Flectere vel numeris corda superba tuis. Macte, puer, virtute tua, sic ibis ad astra, Sic puer illustres exuperabis avos. Nam si divino non es de semine natus Neve potes patrem sorte referre Iovem, At possis geminos etiam memorare parentes, Aequent ut magnos nobilitate viros. Inde nepos cum sis equitis Pallantis avitae, Nil est, quo sorti praeposuisse velis. Fac tamen, haec desint; felix virtute sororis Et felix forma tu potes esse tuae. Ah, quotiens vidi, peteret cum templa deorum Inter matronas casta puella pias, Viseret ut cupide populum concurrere Tuscum, Undique per stratas dum ruit ille vias. Et vidi egregia te tantum, Strozia, forma Divina patrias sorte praeire nurus, Idalias quantum praestat Venus aurea matres Aut nymphas quantum Cynthia pulchra suas. Te quoque praecedens sese tulit ante Cupido Telaque nunc torquens nunc quatiensque faces. Inde quot in miseros, heu, spicula iecit amantes, Dum loca cuncta iubet, diva, patere tibi, Dum facit, ut plebs ipsa frequens tibi cedat eunti, Dum populi cuneos dividit ille graves? Illinc longa mora est, iuvenes quot fecit amare, Dicere, quot senibus vulnera cruda dedit. Hunc rapit auratus pendens a fronte capillus Et quas innodat candida victa comas. Hic stupet ardentes nimis admiratus ocellos, Qui possint geminos vincere Luciferos. Candidulas videt ille genas rapiturque videndo Datque Cupidineo colla premenda iugo. Inde vir est si quis, dentes qui spectet eburnos, Miratur, lapides ut superent Parios, Sic Florentini pariter iuvenesque senesque Laudibus invigilant, Strozia pulchra, tuis Neve tuam tantum mirantur, candida, formam, Illa satis quamvis causa furoris erat, Quam mores castos laudant vitamque pudicam, Qua nuribus Tuscis tendis in astra prior. Iure quidem, nam tu superam, Marietta, Dianam Moribus et forma sola referre potes, Nunc velut ipse potest imitatus numina Phoebi Frater Apollineum fronte referre decus. Ite igitur tantis insignes laudibus ambo, Pergite, divinas sumat uterque vices, Ut, Titan veluti splendens, velut aurea Phoebe Stelliferi superant caetera signa poli, Vos ita mortales reliquos superetis honore, Sitis et ut Strozae lumina bina domus. 22. ad se ipsum Non sic errore exacto gavisus Ulixes, Vidit ut optatae moenia Dulichiae, Nec sic Aeneas portus intrasse quietos Per mare, qua Tusci Thybridis unda fluit, Nec sic est Theseus monstro laetatus abacto, Icarea caecos vicit ut arte dolos, Nec sic Bellerophon diram domuisse Chimaeram Talia victrici gaudia mente tulit, Qualia nunc capio, tristi quod amore solutum Me modo libertas in sua iura tenet. Quam grave servitium dominae fuit, improbus ex quo Me miserum saeva cuspide fecit Amor. Ex illo placida caruit mea vita quiete Tempore, dum Furiis errat abacta malis. Nunc me sive deus voluit finire labores Atque iugum longo demere servitio Seu modo fata suum vertunt mutata tenorem, Impediunt collum vincula nulla meum. Non erit imperium dominae mihi triste verendum, Non erit illa mihi saepe verenda minax, Amplius illa mihi leges nec ponet amaras, Amplius in nostrum nec ruet illa caput. Ergo duplex afflat me nunc sequiturque voluptas Binaque sunt animo gaudia parta meo, Tum quia sim factus divino numine liber, Qui modo servili condicione fui, Tum quia Castalias liceat mihi visere nymphas, Securo Musis invigilare piis, Quarum praesidio tectus, dum vita manebit, Non linquam sacras sedulus usque fores, Ne mihi si vager ulterius, vim rursus inermi Inserat, heu, nimium saevus et asper Amor. 23. ad Musas Pergite, Pierides, vestris stipatus ab armis En Amor en victas porriget ipse manus Nec poterit castas mollis tolerare phalanges, Tam tenerum vincent signa pudica ducem. Nam modo, Castalias fugerem cum liber in oras, Demissem collo cum fera vincla meo Atque huc se ferret subito deus aliger, ut me Cogeret invitum castra nefanda sequi, Cuspidibus geminis quamvis armatus inermes Non tulit Aonias ille videre deas. Nanque, ubi conspexit nivea cum veste Camenas Ducere laurigeros per iuga summa choros, Compressit primo gressum, tremefactus at inde Non puduit turpi vertere terga fugae. Hostem vos igitur saevum modo tollite, Musae, Dum licet atque metu turpiter arma cadunt. Dumque alae cecidere deo dumque improbus arcum Deserit et nullas dum tenet ille faces. En agedum, facilem palmam nunc fortibus armis Ferte piis manibus, parta tropaea, domum. Ah, quos ille rapax Nysae de vertice, cum iam Inciperent docta iungere verba chely, Et quos nascentes posses iam nosse poetas, Improbus abduxit in sua regna puer! At, meritas, video, poenas dabis, improbe, nec te Defendent tenera spicula iacta manu. Quid tibi nunc prodest mortalia corda, quid altos Caelicolas facibus corripuisse tuis? Ecce venis gravibus tractus per colla catenis Et sequeris magni signa superba ducis. Te modo, qui sacro modularis carmina plectro, Vulneris illati nunc meminisse decet, Ut, cum de victo sententia tristis habetur, Damnet eum verbis quaeque Camena suis. 24. ad Albam Liber eram et tristes meditabar ponere curas, Hactenus intulerat quas mihi saevus Amor Invitum rapiens sic me, velut ante Cupido, In sua cum iussit castra redire gravis. Quid me, dire, tuas totiens sentire sagittas, Quid cupis ignitas fervere in ossa faces? Nonne satis fuerat, dum me mea pertulit aetas, Saeve Cupido, tuas saepe tulisse minas? Dum puer extiteram, nusquam tua signa reliqui Saucius inde miser vulnere saepe gravi. Si quis nosse velit, videat, non una cicatrix Cuspidibus signat pectora nostra tuis. In me quid rursus ruis, improbe? Quae tibi, dum me Sic rapis immeritum, gloria tanta venit? Intactos potes hoc melius tentare veneno; Hinc tibi magnificus, dive, triumphus erit. De me nullus honos veniet, si vincere tentas, Qui tibi iam totiens praeda petita fui. Hei mihi, quid prosunt Musae? quid noster Apollo? Quid iuvat aut sanctos concinuisse modos, Si gravibus rapior sic nunc ego vinctus aenis De sacro Phoebi Pieridumque sinu? Quid tantum de me licuit tibi, saeve Cupido? Musarum vates, non tua praeda sumus. Sic fons Castalius, sic me Parnasia rupes Non tegit. Heu, superas nil facit ille deas. At, si Pierides non me defendere possunt Nec modo me Cirrhae protegit altus apex, Aeternum cogar durae servire puellae, Cogar et in tristi vivere maestitia. Ergo, si servus tibi sum miser usque futurus, Vita nec, heu, melior condiciove manet, Mitior aut saltem fias, te, diva, precamur, Fiat et ut levius tam grave servitium. Te rogo, ne saevi tantum neu temne dolentem Neve preces ride, cara puella, meas, Sed, quaecunque tibi dicemus carmina voce, Accipias placidis auribus illa, velim. Munera nec spernas, licet haec sint parva, rogamus, Tradita, sed, qua sunt, hac, tibi, mente cape. Aspera sis reliquis, tantum mihi blandior uni. Alba, nec alterius, nostra sed esse velis. Nam, si saeva fores nimium, si rursus, ut ante, In nostrum rueres facta proterva caput, Non tanto possem fessus durare labori, Sed miser ante diem mortuus, heu, caderem. At tibi nostra tamen mors haec non esset honori, Ut puto, perpetuae sed foret invidiae, Cum te clamarent pueri iuvenesque senesque Omnibus in terris durius esse nihil, Quod, me tam fidum totiens dum spernis amantem, Funeris extiteris causa nefanda mei. 25. ad Albam Mitior interdum tandem mea facta puella Duritiem didicit ponere victa suam. Nec frustra innumeras iactavi saepe querelas: Flectitur en precibus, Alba benigna, meis. Iamque Cupidineas coepit sentire sagittas; Iam sibi noster Amor mollia corda facit. Hinc est, quod tremulas Veneris petit illa choreas Atque cupit teneras implicuisse manus. Hinc nec inornatos patitur pendere capillos, Hinc pullam gestit candida ferre togam. Saepius hinc nobis, cum se ferat illa videndam, Sunt data luminibus visa iocosa meis. Sed nondum mihi sidereos advertit ocellos. Aspice, si sapiat nostra puella satis. Nam, cum durus Amor iam torreat ossa, veretur, Ne nimis ardentes suggerat ipsa faces. At, quanto magis illa mihi contraxit habenas, Durius hoc nobis imperat asper Amor. Nam, dum, quae rutilos superant Hyperionis ortus, Lumina fixa solo, casta puella, geres, Dum sic purpureum suffuderis ore pudorem, Grandior hinc nostri causa furoris eris. 26. ad Braccium Martellum Quid, Bracci, totiens graviter me impellere tentas, Ut scribam laeto carmina laeta pede? Desine me tantum monitis urgere severis, Desine me verbis cogere, amate, tuis. Laetos laeta decent, me carae fata puellae Aeterna cogunt vivere maestitia. Nunc elegi, heu, nimium nostris sunt fletibus apti, Nunc dolor inde gravis flebile carmen amat. An ego non miseris obtundam cuncta querelis, An mihi non lachrimae fluminis instar eant, Cum quae sola mihi tantum dilecta fuisset, Unica nec quantum pignora mater amat? Me miserum ante diem fato praerepta nefando Liquerit in tantis Alba pudica malis. Sic, ubi mors nitidos extinxit tristis ocellos, Luce magis solis qui nituere mihi, Perpetuis lachrimans versabor, amice, tenebris Et miser in luctu tempora longa teram, Ut, Phaethontiadum fuerit quae fata sororum, Dum fratrem lugent nocte dieque pium, Nunc eadem timeam nimium crudelia nobis, Umbris dum dominae mittimus inferias, Ast, hunc si quando possim sedare dolorem Aut aliquem lachrimis imposuisse modum, Tunc ego non dubitem, quod vis, Martelle, quod urges, Ludere iam totiens vota petita tibi. Nanque canam, placidum sic sis habiturus amorem, Annuat optatis sic Cytherea tuis, Ut Florentinas praestet candore puellas, Quae sola ingenium est digna subire tuum, Nec tantum tulerit quas nostri temporis aetas, Sed facie priscas vincat ut illa nurus. Ausim quin etiam formis praeferre dearum, Vidit in Idaea quas male valle Paris, Nam, si visa foret superis haec mixta figuris, Cum grave iudicium de tribus ille tulit, Diceret hanc divas forma vicisse supremas, Diceret et Veneri: Vinceris, alma Venus. Aequo sic animo praeferri passa fuisset Iudicio cedens hanc dea quaeque sibi. Ex quo non ira in spretas cecidisset acerba, Iudice nec Phrygio numina laesa forent Nec patriae turpis gravius nocuisset adulter, Per mare dum munus exitiale petit, Non Helene Paridi nimium placuisset iniquo, Dum ius hospitii frangeret ille sacri, Nec Iuno in Teucros movisset bella Pelasgum, Sed staret Priami regia celsa senis, Hecuba nec miserae praeberet tristia vitae Exempla in rabido facta dolore canis. Sic odio dignus quanto fuit ante malorum Tam gravium Teucris causa nefanda Paris, Egregiae tantum laudis Marietta tulisset Non belli, at pacis causa futura bonae. 27. eulogium in Albam morientem Vos igitur mortis causas praebetis acerbae, Estis et exitio, rura molesta, gravi. Non sic vos curvo coluit Saturnus aratro Primus et in sterilem semina iecit humum, Ut miseros homines fato raperetis iniquo, Viveret at vestris ut bene quisque bonis. Vos modo tam saeva rapitis mihi morte puellam, Dimidium vitae quae fuit una meae. Nam, dum rura colit, prima est abrepta iuventa, Dum ruit in tenerum trabs inimica caput. Quis labor, heu, fuerat, fugeret dum cara puella, Labentem murum sustinuisse, Lares? Quae vobis teneris hanc sic rapuisse sub annis, Proh superi, ante diem gloria tanta venit? Alba, quid optatam vocitas, heu, saepe parentem, Niteris aut verbis flectere fata piis? Desine, non meritis Parcae precibusque moventur, Sed legem servant numina saeva gravem. Nam, dum forte cupis nimia pietate puellum Pellere ab extremis, Alba benigna, malis Occidis infelix fato moritura severo, Dum cadit in tenerum dira ruina caput. Heu, quis tunc matri cernenti talia sensus, Qualis in exangui corpore vita fuit. Candida cum natae morientia viderat ora, Ferre nec extremo tempore posset opem. Et, nisi quod subito stupuit devicta dolore In medio linquens languida membra solo, Non potuit tanto cernens superesse dolori, Sed fuit in natae morte casura parens. Olim vos fateor, saevissima numina, Parcae, Formosas odio corripuisse gravi, Sed, quae maiori tandem vos crimine damnet, Mortua iam pridem nulla puella fuit. Extitit haec nymphis quanto formosior una, Etruscus nitidis quas lavat Arnus aquis, Invidia tanto graviori vestra ferentur In dominae exitium vulnera facta meae. Si neque vos pietas movit neque casta puellae, Vita nec in turpi crimine facta rea, Debuit at formae saltem movisse nitentis Gratia, cessisset cui Cytherea libens. Lumina, credo equidem, potuissent splendida silvis Vel mediis rabidas perdomuisse feras; Purpureus poterat lapides pervincere duros Candori nulla mixtus ab arte color. Heu, quid non talis movissent ora puellae Collaque brumali candidiora nive? Vos lapides duro superatis pectore, Parcae, Durius aut si quid gignere terra potest, Hanc quia vos saeva rapuistis morte puellam, Qua nusquam vita dignior ulla fuit, In qua consumpsit tantum natura laborem, Ut mira summum fingeret arte decus, Ut, nisi quis casus nimis hanc rapuisset acerbam, Frangeret aut plenas Parca maligna colos, Vixisset, donec polus aurea sidera pascet, Ardentes donec sol agitabit equos. Testis erit corpus vita exhalante relictum Inficiens nulla candida membra nota. Nona dies aderat crudeli funere rapta, Cum iacuit gelido cara puella toro, Cum venit absentis miseras ad coniugis aures Uxorem fato succubuisse gravi. Ut rediit tandem rumore accitus amaro, Sensit et in tristi condita busta solo, Arserat impatiens uxoris membra pudicae Visendi subito, qualiacunque forent. Instabant cuncti graviter, ne vellet, amici, Flaccida iam longa membra videre mora; Attamen e nigro promatur ut illa sepulchro, Vicerunt miseri vota dolenda viri. Ergo, ubi dimotus, qui cygnea colla tegebat, Atque palam gelidus fecerat illa lapis, Qualia viventis patuerunt ora puellae Candida nec turpi commaculata situ, Ut, quisquis roseae longa post morte puellae Viderit a nullo corpora laesa rogo, Dixerit, heu, miserans: Durabunt talia semper Membra nec a longa conficienda die. Quo magis hanc doleo crudeli funere raptam Sic, Venus, ante diem te potuisse pati; Nam, velut illa tuae fuerat par forma figurae, Illa quidem meritis maxima forma tuis, Sic decuit longum servari semper in aevum, Ne fieret saevae praeda cruenta neci. An quoque te livor carpit, Venus aurea, divam Et premit invidia pectora sancta gravi? Sic est, heu, carae nocuit pia forma puellae, Invidia superas nec caruisse deas. 28. ad Annalenam feminam castissimam | carmen in elegiam subsequentem Surge, liber, nigram tristis nunc indue vestem, Nanque color lachrimis convenit ille tuis. Vade, dolor si te iam nunc sinat ire nefandus, Quem capis, atque Annae casta sacella pete. Tu tamen hic dubius ne sis aut inscius erres, Huc iter ista tibi signa notanda dabunt. Invenies pontem, qui tertius imminet undis, Quas Arnus placidis in mare volvit aquis. Quae surgunt Fesulis post haec suffulta columnis, Candida templa petes spirituamque domum. Hunc a fronte locum, quo mitteris, inde videbis, Est modo qui gradibus meta futura tuis. Veneris huc postquam, primum prece numen adora, Quod sibi praecipuum casta sacella colunt. Hinc ubi conversus pulsaveris ostia solers, Quae tibi prima domus interioris erunt, Ostia pulsanti custos reserabit amicus, Nanque patet castis protinus ille locus. Atria iam subiens cernes loca digna videri Plurima, te quorum non remoretur amor, Quo minus Annalenam, liber, hanc, maestissime, visas, Quae gravis accessus est tibi causa tui. Vestales quanquam spectabis in ordine castas Fundentes sacras in sua vota preces, Invenias licet ipse locum, qua parte fuisset Haec tibi, quae lachrimas suggeret usque graves, Sed puto, non facies, nam sunt graviora, fatemur, Haec praecepta, damus quae tibi, parve liber. Te nihil, heu, poterit, video, retinere ruentem, Quo minus hunc adeas inspiciasve locum, Quo minus haec miseris implens loca questibus amens Effundas querulis verba dolenda modis, Parcius ista tamen linguis quia forte favendum Est, ibi, tu facies parcius ista tamen. Cum dederis lachrimas nullis clamoribus actas, Implerit tacitus cum tibi corda dolor, Annalenam properans adeas dominamque salutes, Si dare, qua careas, maeste, salute, queas. Hanc ubi convenies sacrata in sede locatam, Quae tibi divini numinis instar erit, Dic, quo consilio, quibus aut rationibus actus Viseris hanc vel sit quae tibi causa viae. Dic, age, sed vultu, qualem decet illius esse, Qui miser in lachrimis tempora longa terat. Dic, liber, Albieram sic te doluisse cadentem, Dum ruit, heu, fatis rapta puella malis, Ut nihil acciderit quondam tibi tristius usquam Nec sit, quod gravius pertimuisse queas, Ut, Phaethontiadum fuerint quae dura sororum, Haec eadem possis fata timere, liber. Cum tamen haec ita sint, non est minor ille, supremum Sit quamvis, sapiens quem capit Anna, dolor. Dicitur haec etiam lachrimas fudisse pudicas Albitiae fato virginis acta gravi. Nec mirum, sic Anna piam dilexit alumnam, Pignora sola velut Ansia mater amat. Hanc ubi sis igitur sacro veneratus honore, Insuper haec illi pauca, sed apta refer: Non ego te, mater, iubeo deponere curas, Quas tam legitimo victa dolore geris, Haec tantum facienda putes nunc, Anna, rogabo, Quae facienda tamen sunt quoque visa mihi, Ut tantum spatii tribuamus uterque dolori Et tantus nostris sit modus ut lachrimis, Illius ut memores solitum servemus amorem, Hanc ut uterque prius, nunc et uterque colat. Tu precibus sacrum castis augebis honorem, Est quem pro meritis nuper adepta suis, Ast ego, quae totum fuerint celebranda per orbem, Illius in nomen carmina sancta canam. Sic ea te superis melior duce fiet in oris, Vivet et hic numeris aurea facta meis. 29. eulogium in Albieram Albitiam morientem | ad Sigismundum Stupham eius sponsum Huc, quaecunque tenes Arni vada fluminis aut quae Incolis Etruscas, nympha pudica, domos Et quaecunque piae mores imitata Dianae Prosequeris castos per iuga summa choros, Huc, precor, ut venias pectus percussa decorum Et manibus maestas dilaniata comas. Nanque Fluentinis formosior una puellis Occidit, Albitiae fama decusque domus. Occidit Albierae fato pia forma nefando, Cura patri misero, cura dolenda viro. Nec fuit indignum, saevissima numina, Parcae, Illius, heu, plenas sic lacerasse colos. Vix haec infelix vitae tria lustra peregit, Cum cecidit saevae facta rapina neci. Profuit Albitiae nil optima forma puellae, Qua poterat superas urere pulchra deas. Ah, quotiens dolitura nefas Venus aurea dixit: Illa Cupidinibus altera mater erat. Quid iuvat ingenium, variis quid lingua figuris? Pallada quid prodest mille referre modis? Quidve pudicitiam penitus servasse? Quid aureis Moribus Etruscas exuperasse nurus? Optima quaeque rapit tollens tria Cerberus ora, Deterius numeris praevalet omne suis. Flos erat, ipsa cadit moriturque Polyxena virgo Iam sene tam miserum matre vidente nefas, Interpres superum cecidit Cassandra deorum, Hecuba delirans inde superstes erat. Quid referam matris pro te, quid vota mariti, Plura licet fuerint, nil valuisse tamen. Atra dies aderat vitae tibi terminus actae Fortibus illa quidem saepe tremenda viris, Iam stabat vacuaque colo dea de tribus una, Ut secet auratas livida Parca comas, Cum solata virum, cum tu solata parentem In trepidis loqueris talia verba modis: Sancte, quid, heu, coniunx, lachrimas ita fundis acerbas, Quid pater, ingeminans verba dolenda refers? Tristia quae vitae disrumpit stamina, Clotho Non audit miseras invidiosa preces. Illa proterva magis, semper magis improba saevit, Quo magis est meritis exagitata piis, Neve, quod illa manus mihi nunc inferre moratur, Id facit a verbis Parca retenta bonis. Sed, quia Saturni superis expectat ab oris Improba de nobis tristia signa dari, Quae simul accipiet, non me remorabitur hora, Lurida sed nigras inferet illa manus. Non genus Albitium, talis neque gratia formae, Spectatis qualem, proderit ulla mihi. Non decus, heu, famae, non vita, pudica nec aetas Me queat e nigris eripuisse rogis. Nil, Sismunde, tibi fuerim, quod sponsa iuvabit; Me tua defendet mutua cura nihil. Nil prodesse queat cari mihi cura parentis, Is licet assiduo corda dolore premat. Proderit haud populus faciens mihi vota benignus, Vota procellosis illa ferenda Notis. Et calcanda semel cunctis via mortis acerbae, Omnibus atra semel Styx adeunda palus. Discite, qui statis iuvenes teneraeque puellae, Terrenis solidum rebus adesse nihil. Plura locuturae gelidum mors improba pectus Occupat et saevas iniicit usque manus. Illa graves tollens oculos vix pectore ab imo: O pater, o coniunx, - inquit, - amate, vale! Dixerat et fatis tandem confecta malignis Deserit in gelido candida membra toro. Hic quos clamores dederit pia turba dolentum, Musa licet faveat, nemo referre queat. Nam patris ut sileam gemitus sileamve mariti Utque pius lachrimas fudit uterque pias. Astabant matres lecto tristesque puellae, Copia carminibus non referenda meis. Quaelibet ac miseris tundentes pectora palmis Figebant gelidis oscula maesta genis. Tractabant aliae niveum de vertice crinem, Posset Apollineas qui superare comas. Atque aliqua ex illis dixit: Fera Parca, supremas Iam potes e medio tollere acerba deas. Iam potes in superos tua iura tenere beatos, Si cecidit manibus sic dea tanta tuis. Nam, velut haec fuerat formosior una deabus, Credideram, penitus ne moritura foret. Haec cum nympha tibi non exaudita referret, In nemus Elysium candida vertis iter. Huc te mortales nullae comitantur euntem, Sed quibus in superas sunt loca certa domos. Relligio, Pietas te sunt Charitesque secutae, Te Decus ingenuum purpureusque Pudor. Quid memorem sanctamque Fidem caramve sororem, Icarea lances quae tenet arte pares? Teque Pudicitiae decor aureus, aurea summae Forma Venustatis rite secuta fuit. His comes irriguos fontes et amoena vireta Deveniens nuribus prata tenenda piis, Per Tiberim Romae matrem quae sola deorum Traxerat, occurret Claudia prisca tibi. Illa manu capiens te per nemus ire docebit Erudiens cultus casta puella pios. Hic expectabis fidum dea facta maritum, Mortales donec deserat ille vices, Est ubi tam tristi fatorum sorte negatum, Dum superes, tecum vivat ut ille simul, Sitis ut hic iunctis animis et mente futuri, Dum sol occiduas ingredietur aquas. 30. alloquitur suam Musam atque hortatur, | ut, quemadmodum prima doluit, | sic ultima dolorem prosequatur Prima velut lachrimas statuisti fundere primas Albitiae fato virginis acta gravi, Sic precor, ut posthac longum, mea Musa, dolorem, Quem modo coepisti, continuare velis. Carmen ut ad maestum quosdam movisse videris, Sic reliquos tristi fronte movere queas. 31. epitaphium Albierae Albitiae Quid iuvat Albieram ingenium, quid forma, quid aetas, Quid te nobilitas Albitiumque decus, Quid te, quod iuveni primati sponsa fuisses, Quidve Pudicitiae cuncta dedisse piae? Ecce iaces, subito truncant dum fila sorores, Delitiae patris delitiaeque viri. 32. aliud in eandem Care, quid, heu, coniunx, lachrimas ita volvis inanes? Nil iuvat, heu, fuerim sponsa quod ante tibi, Nil genus Albitium, nil, heu, mihi vita pudica, Nil valet in mortem forma suprema mihi. Quod tamen Albierae rapitur mihi fraude maligna, Viventi pensent hoc tibi fata. Vale. 33. distichon in Albieram eandem Coniuge quid rapta lachrimas, Sismunde, pudicas Fundis? Sum vulgo mortua, vivo tibi. 34. aliud Albierae fato iacet hic pia forma severo, Ante diem misero rapta puella viro. 35. aliud Mortua sis reliquis quamvis, sanctissima coniunx, Aeternum vives tu tamen una mihi. 36. aliud Albierae nil triste tulit mihi mortis imago, Vir, me sola tui cura molesta premit. 37. aliud Conditur Albierae decus hic et forma puellae, Maxima cura viri, maxima cura patris. 38. aliud Ne, pater, ulla mei quoquam tibi cura recedat. Mortua quis putet hoc? Nunc tibi vivo magis. 39. tetrastichon in eandem Pone modum lachrimis, Stygias nam busta tenebras Cum semel intrarunt, non revocare datur. Nam tua, mi genitor, satis haec mihi cura fuisset, Tam cito ne rapiar, si modo fata sinant. 40. aliud Proh dolor, Albieram sic te fata impia tangunt? Ausa nefas tantum sic rapit atra dies. Credideram, veluti formosior una deabus Protinus extiteras, ne moritura fores. 41. aliud Si formosa decens, si sum tibi visa pudica, Si tibi, dum vixi, maxima cura fui, Albierae subeat cum nunc pars optima caelum, Me mage, quo melior sum, vir, amare velis.