CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus NALDI.eglo-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NALDI.eglo-06.xml.

Documentum NALDI.eglo-06.xml in db pdill0


Corydon ecloga VI in Cosmum Medicen Iam iubar exortum noctis dimoverat umbram Inque novos latum radios diffuderat orbem, Alpheo Corydon, Fesulo de vertice pastor, Planitiem spectans, haec est cum verba locutus, Dum procul errantes carpunt dumeta capellae: Corydon De senibus quondam nostris audire solebam Ut locus hic magnis confertus cladibus olim Exstitit, et multos hominum contrivit in armis, Ut saepe incurvus terram dum scindit arator Inveniat galeas scabra rubigine fractas. Nunc et summa quies late tenet omnia montis Pascua, laetitiaque omnis gestire videtur Accola, nec pestem pecori timet inde malignam. Haec ego conspicio; tantae sed causa quietis Unde sit, ignoro. cupio tamen, et mihi nusquam Noscendi cessat nostro de pectore cura. Dixerat hoc Corydon; vos quae responderit alter, Pierides, vos haec nobis memorate, puellae. Alpheus An ita sis factus, Corydon, stupidusque rudisque, Ut quae non simae tantum, tua cura, capellae, Sed lapides duri norunt silvaeque profundae, Tu tamen ignores, humano semine natus? Conspicis hanc oculis urbem quae proxima nostris Constitit et nitidis Arnus quam dividit undis, Quae pulchro varias ostentat vertice moles? Illic tu stupeas, fulvos ubi forte leones Videris exitiumque lupis pecorique salutem! Hic, prope Laurenti templum sedemque sacratam Quam Medicum dicunt opibus consurgere magnis, Quadrato constant excelsa palatia saxo. Quam pulchri postes hic sunt! quam pulchra nitescunt Atria, de Fesulis late suffulta columnis! Haec ego, dum caseum Lydorum pauper in urbem Venalem porto, pingues dum civibus haedos, Mirando plures consumpsi protinus horas; Sed locus ipse domus, ubi sunt penetralia patris Divini, quamquam late patet ille volenti, Cognitus haud ullo tamen est in tempore nobis. Tantus enim splendor sacro descendit ab antro, Et rudibus tantus praestringit lumina, fulgor, Ut, nisi qui magnam paulatim cernere lucem Praeparet, ipse prius doctus spectare minorem, Non acies tanto possit durare nitori, Ut nequit is, rutilum temptat qui cernere solem, Hunc nisi sit solitus vitreo quoque fonte tueri, Hic ubi lux ita se mundi minuisse videtur, Ut nobis hebetes oculos minus inde fatiget. Sed tamen e multis accepi saepe quis esset, Illius aut qualis surgat de pectore virtus. Nam medio sedet ille senex grandaevus in antro, Tam clarus cunctis hominum cunctisque verendus, Ut, manibus falcem si prisci insigne teneret Saturni, queat ille deus, deus ille videri. Hunc adit opilioque frequens adeuntque subulci, Ut gregibus capiant ex hoc praecepta tuendis, Non aliter quam cum pastores cogit in unum Tityrus Etruscos Fesulis in montibus acer, Dum vocat et iusto cunctos moderamine servat. Ille senex igitur nobis haec otia fecit, Securamque dedit nobis traducere vitam. Quin etiam propria Martem virtute tremendum Expulit, extremosque ferum detrusit in agros Huc ubi continuis nivibus loca cuncta rigescunt, Ulla nec gelidis nascuntur gramina terris. Dixerat; at Corydon stupidum caput extulit, altum Aera suspiciens: Corydon Nimirum hic ille beatus, Erigit has - inquit - prope nos qui maximus aedes, Quas habitent casta sub religione manentes; Pullati Canones et Christi nomen adorent. Vah, coepi neminisse satus quo forte vir ille est Colle sub hoc: Medices, miro qui captus amore Visendi Fesulos, dum late armenta sequuntur Pastores, nobis (o quam mitissimus!) olim Ingenti villam construxerat acre decoram, Heu, modo quem tristes etiam flevere myricae, Quem durae quercus, non digna morte perumptum Quin reor hunc etiam, si rite audita recordor, Divini summa doctum virtute parentis, Hieronymo nuper sedem posuisse sacratam. Durus, qui monitis etiam Corydonis corum Vix memini, quae plura puer cantare solebam. Alpheus Cur tam praesentem, dederit cum tot bona nobis, Cantibus hunc nostris cunctemur dicere divum? Corydon Grandior at natu cum sis, Alphee, prius me Incipe: te sequar usque, diem dum claudet Olympus. Alternis ergo coeperunt versibus ambo, Insigni quorum laetatae carmine Nymphae, Et Fesulas quaecumque tenent animantia silvas Excepere sacros numeros; quin protinus altum Motavere caput vel durae robora quercus: Alpheus Caulibus ut praestat longissima pinus in hortis Aesculus utque humiles superat cervice myricas, Sic bonus ille senex, dedit haec qui tot bona nobis, Etruscos vincit Medices virtute bubulcos. Corydon Ipse licet faveat silvestri carmine primus, Duras qui docuit cantu mitescere silvas, Non tamen hunc possim merita celebrare Camena, Illius aut laudes numeris aequare canendo. Alpheus Tu, bone, Tyrrhenos saltus silvasque tueris, Per te maturis flavescit campus aristis, Liber et ipse pater tibi se debere fatetur, Plurima quod per te turgescat vitibus uva. Corydon Hoc duce pastores audent per prata iuvencos Ducere securi pastum simasque capellas; Nec pecori insidiasque graves lupus ipse parabit Amplius, iste deus quoniam bonus otia curat. Alpheus Rusticus et silvas donec lustrabit et agros, Optabit fieri salubres dum pastor et agnos, Hunc precibus vocet ante suis, huic sacra quotannis Ponat, divinos iam nunc meditatus honores. Corydon Quid referam nostras quantum colat ille Camenas? Ut nimis heu rudibus quamvis nullove lepore Versibus exhibeat placidas mitissimus aures, Neve levem dubitet dignam se ducere Musam? Alpheus Quod sibi reddemus tali pro munere carmen, Est quia tam tenuem non aspernatus honorem? Nam licet usque suum nomen tollamus ad astra, Non tamen huic dignas grates videamur habere. Corydon Talia conantes vel si non possumus ambo, Qualia conveniunt Medici, virgulta canemus; Saepius haec eadem paulo quae diximus ante, Saepius haec saltem repetentur carmina nobis. Finierat Corydon, cum iam nox humida curru Iungit equos, pastasque domum monet ire capellas.