CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus NALDI.eglo-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NALDI.eglo-02.xml.

Documentum NALDI.eglo-02.xml in db pdill0


Nicomachus ecloga II in Laurentium Medicen Nicomachus Cur modo, cum tardos superes ruditate subulcos, Et tua non ullum resonet tibi fistula carmen, Te tanti facias, ut noles cedere cuiquam? An quia dilectus morem tibi gessit Amyntas? Pimeneus Non ego me multi facio: sed, Tityrus ipse Quod docet ut valeam silvas mulcere canendo, Posse mihi videor multis praestare; nec usquam, Tu velut obiectas, morem mihi gessit Amyntas. Nicomachus Et me silvestres idem celebrare Camenas Tityrus edocuit, solus cantare peritus, Montibus in Fesulis. quin haec mihi fistula duros, Qua me donavit, longum solatur amores; Haec quoque non humiles solum cantare myricas, Sed magnas etiam iam pridem dicere pinus Me docet, huc pastum duco dum forte iuvencos, Ut sim iudicibus cunctis nunc alter ab illo. Pimeneus Sentiat hic alius quicquid velit, ipse canendis Versibus huc venias numquam me iudice doctus, Neve tuum tenero spectatur carmen Amyntae. Nicomachus At si nostra tibi minime laudanda videntur Iudiciumque tuum rudis est puer inde secutus, Non graviter patior, cum me doctissimus ipse Tityrus et dulces laudent mea carmina Musae, Cum mihi non placidam tantum placare puellam Sed rigidas possim cantu vel flectere quercus. Pimeneus Si tam dulce canis, capias ut carmine Musas Et durae quercus iam nunc tua verba sequantur, Experiare velim sis hoc quam doctus in antro, Hirtae dum cytisi pascentur fronde capellae. Efficiam posthac sileas ut victus in aevum! Nicomachus Non equidem infitior: tecum certare paratus Sive placet lato penitus cecinisse sub antro, Seu placet aeriis in montibus, haec mea nusquam Pertimeat varias disperdere fistula voces; Sed tecum posito nusquam nisi pignore certem. Pimeneus En, ego vel geminos depulsos matribus haedos, Quique gregem possint soli instaurare cadentem, Depono; quibus est aliquid quod forte rependas? Nicomachus Hic tu seu vaccam libeat, seu sumere taurum, Sive ambos potius, non me res ulla moratur Quominus ad pugnam veniam; sed pignore quantum Te supero tantum nostro superabere cantu! Sed te certando ne victum forte negares, Intersit Crisis nobis cantantibus opto. Pimeneus Accipere hunc dubitem, quo non est iustior alter Inter pastores? sed tu, dum sorte canemus Alterna, Crisis, quoquam discedere noli: Nam neque pignoribus tantum contendimus istis, Pro pulchro quantum nobis certatur honore. Crisis Quod petis, o puer, a me, Pimenee, libenter Exsequerer: tantae sed te committere pugnae Non aequum est. quis enim possit se aequare canenti Nicomacho, plures tulerit qui victor honores Quique diu meditans tantum cantaverit olim, Illius referant ut mutae carmina silvae? Siquando tenerum, calamo iam docte, labellum Triveris, et multos poteris meditatus in annos Quod valet hic dulci carmen cantare sub umbra, Protinus in tantas venies me iudice pugnas. Hic monitis paret: saturos agit ille iuvencos.