CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus NALDI.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/NALDI.carm-01.xml.

Documentum NALDI.carm-01.xml in db pdill0


1. DISTICHON IN ALBIERAM ALBITIAM Quid, pater, arreptam graviter gemis, optime, natam? In mortam pietas me iuvat ista nihil. 2. ALIUD IN EANDEM Non ego sum tumulo, pater, hoc Alberia parvo Condita, sed supera viso pudica domos. 3. PETRO MEDICI Servatori patriae ac Cosmi Patris Patriae filio | Naldus de Naldis salutem dicit Aurea Saturno quondam sub rege fuerunt Saecula, dum Latio mansit in orbe deus, Sponte sua fruges tunc cum dabat optima tellus, Nectare cum mixtas Tibris habebat aquas. Post, ubi Saturnus superas migravit in oras, Sub Iove sunt fraudis semina iacta novi, Ut bona quae fuerant prisco celebrata parente Tempora sub nato deteriora forent. At modo fit contra: nam si pius aurea Cosmus Saecula divina condidit arte peter, Plura tamen veteris restarunt semina fraudis Insita pectoribus quae latuere malis. At Petrus ut vidit tam diri seminis herbas Surgere, dum nimium crescit iniqua seges, Protinus exstirpat lolium quodcunque videbat Frugibus infelix posse nocere bonis. Sic tibi dent faciles longissima tempora Parcae, Sic tribuant vitae fila secunda tuae. Sic, Petre, sic videas divina sorte nepotes In longum populi frena tenere sui, Ut modo quo fuerant vepres nascetur amomum, Et violae quo nunc carduus asper erat, Ut modo quae Tuscos late spatietur in agros De petra Medicum nectaris unda fluet, Ut modo sponte sua nullo monitore per aevum Te duce mortales iusque piumque colent. 4. CARMEN ad illustrissimum atque excellentissimum | Ducem Federicum Urbinatem Ius fecisse satis, Dux, hoc errore videmur, Deprensus paulo qui fuit ante mihi: Cernitur hinc nostri signum quid maius amoris, In te conspicitur maior, amice, fides, Cum neque sim veritus quicquam dum forte putarim, Quae tibi non quadrent, haec fore digna Lini. Forsitan hac etiam fuerim modo parte secutus Iudicium sapiens, vir memorande, tuum, Fit mihi quod tanti quanti vel Apollinis antrum, Vatibus unde solet fundere verba deus: Sic fecisse minus fuerat mihi iure fatendum Non nihil errantem, Dux, nisi, magne, prius. 5. ELEGIA ad Ludovicum Cardinalem ac Patriarcham Haec tibi de multis pavido conscripsimus ore, Pauca, sed ingenti digna futura fide: Nam modo censuram tanti mea Musa veretur Iudicis ut Clario missa videnda deo; At mihi si pavidos pelles de corde timores Et dederis dubiae vela secunda rati, Tunc et plura gravi non aspernanda cothurno Audebo numeris inseruisse novis. 6. CARMEN DE VIRTUTE ad Cosmum Medicen Cum, Tusci patres et Florentina iuventus, Temporibus videam multa notanda meis, Sic Nemesis vitii paene exsuperantis honesta Me movet hoc ipsum ne tolerare queam. Nam, cum summus amor summae hunc virtutis haberet Qui sua tam nobis scripta severa dedit, Cogor ut ardores satyri (quibus acer in omnes Invectus iuste torquet agitque malos) Nunc imiter, vires quantum mihi ferre valebunt Et dabit ingenii vis quoque parva mei. Hinc ego principio quae sunt dicenda sub ipso More mihi insolito versibus ista dabo; Siquid ut ardoris cepit Iuvenalis ab ipsis Carminibus quibus est usus in omne genus Et quibus est alacer factus magis, ut bonus inde Acrius exagitat quae vitiosa putat, Sic, dum flagitio quae sunt commissa nefando Insequar atque bonos dum super astra feram, Non nihil accendar numeris, quibus utar ut acri Mente magis valeam verba referre mea. Consuevere quidem verbis gravioribus illud Exagitare malum quo mens animusque laborant Et procul a nobis removere salubriter, ut nos Purgati tandem vitio careamus iniquo. Sic, ubi pulsa satis contraria prorsus honesto, Inde replent animos nostros virtute magistra; Namque nefas, quicquid purum est, temerarier ullo Impurum quod erit, sicuti veneranda Platonis Divini praecepta monent; ita rursus id ipsum Quod reor esse malum prius exstirpare putabo, Dum referam vitio quae dira creantur ab ipso; Post mihi siqua satis dabitur bene posse facultas, Dicere temptabo sacros virtutis amores, Nos quibus accensi fugiamus iniqua libenter Et bona quae fuerint duce sic virtute sequamur, Simus ut exemplo his non tantum vita tenet quos, Sed qui post venient nostri memorentur honores. Nam magis optandum quid sit quam pectus, ab omni Sepositum vitio, morsu liventis edaci Invidiae caruisse, quod est ea causa malorum Summorum meditans aliquid grave semper in omnes? Illa vel integros populos deducit in arma; Saepius inter se luctantur fortiter idem Caedibus adversis: nam sanguine pascitur atro; Destruit haec urbes socias regesque propinquos Vulneribus crudis, ac, lubrica pectore serpens, Inficit, heu, diro sic turgida corda veneno, Acriter exstincto de regno ut pugnet amore Invidus, inde sacros ausus temerare Penates, Ausus et inde manus venerando inferre parenti. Testis erit quondam Cretae qui regna tenebat Saturnusque senex, nato depulsus iniquo Hic, ubi sunt urbes centum, sunt ubera terrae Pinguia; namque patrem graviter sic saevit in ipsum Natus, ut imperium summo rapuisse parenti Non dubitaret, inops rationis iniqua vetantis, Impius atque manus in viscera ferre paterna, Isset in Italiam fugiens nisi, qua sacer albo Vertice, qua Tuscus leni fluit agmine Tibris. Invidia gravius non invenisse feruntur Tormentum, quicunque genus meditantur acerbum Poenarum, saevi Siculi quicunque fuere tyranni. Haec consanguineos audet scelerare, nec ipsis Fratribus haec parcit; graditur per templa deorum, Saeva, nec abstinuit caedes agitare nefandas, Dum pia vota deo fierent, aut sacra per aedem Dum celebrarentur sacram faceretque sacerdos Verba quibus summa revocaret ab arce Tonantem In terras actumque aris libaret honorem. At male quam peccant animo qui semper avaro Abstinuere suis rebus, fecere nec ullis Inde viris partem licet usque petentibus aequam! Dicere fert animus quisnam tam sufferat istas Tristis avaritiae sortesque manusque rapaces In genus humanum, quales nec dira Celaeno Dicitur aut Strophades quondam tenuisse sorores, Tempore quo dapibus Phrygiis nocuere volantes Sedibus ex illis quibus hae latuisse feruntur, Clausa domus prior est postquam, mensasque nefandas Deseruere (malis hominum nam gaudet acerbis Quaelibet, ac manibus miseros circumvolat uncis). Hac infecta domus nimium sordescit habendo Omnis; et ingeniis hominum nocet improba, sordes Fert quod iniqua graves illis qui parcere parto Constituere viri suaves neque tangere mensas. Haec imbuta malis animum corpusque venenis Inficit, atque viris languentia pectora reddit. Haec tenet, haec, auri studium quoque semper habendi Quod nemo sapiens umquam cupit ipse, nec ulli Persuadere parat velit exitiale subire Munus, et est omni quod tempore triste futurum Omnibus. ad quid non hominum fera corda subornas, Auri saevus amor? spoliis gaudere propinqui Instruis, atque manus maculare in sanguine diras Illius, est fidei qui credidit omne tuae sic, Nullus ut huic sortis possit nocuisse malignae Impetus, aut possint Troiae mala fata cremandae Invertisse fidem Polymestoris, unde futura Certa salus puero foret exspectanda misello. Sed quantum spes falsa quidem mortalia vexat Pectora! seu contra quam quis putat illa resultat! Perfidus ille et enim, postquam ultima fata tulere Troianos, iuvenem clam ferro obtruncat, ut auro Vi potiatur eo secum quod vexerat olim Tum Polydorus, ubi sortis putat usque malignae Vitavisse vices; sed amor sceleratus habendi Omnia perrumpit sanctissima iura: nec ulli Parcit, et est saevis crudelior usque tyrannis. Ille facit patres rebus sic parcere partis Ut nati pereantque fame pereantque maligno Victu, neve domus possit superesse, quod illis Deficiat suavem valeant quo ducere vitam. Sed privata quid haec memoro? respublica certe, Hoc evicta malo, ruit in letabile vulnus Et ruit atque boni quod habet male perdit, et omnes Rursus opes quibus haec fuerat ditata relinquit, Imperioque caret quo maxima quaeque solebat Vertere, quo diros poterat domitare tyrannos Et quicquid lati cunctis viget orbis in oris. Ut reliquos taceam, docet hoc Romana propago Motus avaritiae quantum valet acer in omnes. Nam peragenda licet multa vi bella subiret Externasque gravi superaret robore gentes, Viribus illa tamen postquam sic aucta fuisset Ut sua iam possent in viscera vertere ferrum, Romani inter se civilia bella moventes Haec ob avaritiam miseri gessere nefandam, Quilibet hinc plures ut opes cumularet habendas Et data cuique foret ditandi copia maior Et gravis argenti sitis expleretur et auri. Hinc male res est gesta domi, foris atque fuisse Dicitur; hinc Tomyris Crassum male multat, ut ille Praemia digna ferat: cupienti plurima victrix Plura quoque ingessit, liquidumque per ora metallum Fudit et ignito fera viscera torruit auro, Ut quod avarus egens noctesque diesque cupisset Intra se Crassus cupido retineret in alvo. Singula quid refero? tot sunt inventa per urbem Pectora tam diro cupiendi infecta veneno Romuleam, tenuit tot amor sceleratus habendi, Barbarus ut cum iam victusque Iurgurtha subiret Moenia Romulidum Latioque recederet orbe Versus in urbanas moles oculosque retorquens Diceret: "Urbs o quam primum peritura!", quod illic Publica cuncta forent venalia, quisque quod illic Auri captus erat saevaque cupidine civis. Sed, licet ista quidem quae diximus omnia late Publica pessum dent rectis contraria votis, Non minus ipsa tamen respublica laeditur hac quae Sic mentes hominum pervertit - taetra libido Corporis -, obmissa quae sic ratione facessit Omnia, nil recti gerat ut neque nominis aequi Ista quod exitium magnum ferat omnibus illis Qui dicunt: "Nihil est melius quam blanda voluptas!" Et faciunt etiam quicquid iubet illa libenter. Haec prius, haec, animum movet alta e sede, nec ipsum, Heu, sinit egregium quicquam meditarier usquam, Sed furit assidue saevaque libidine fertur. Corpora quin etiam consumit et acriter urget Haustibus assiduis in apertas undique mortes; Nam nihil est gravius miseros quod adurat amantes Quam Venus, et caeci stimulos admittere amoris. Adde quod hic sacrae non religionis honore Tangitur, atque focos sacros contemnit et aras Qui putret in Venerem, Veneris male concitus oestro, Oblitus decorisque sui, miser, atque salutis, Oblitusque sacri quodcunque reponitur aris. Quid referam poenas quantoque dolore laborent Qui Veneri indulgent, fibris ut et ulla renatis Non datur inde quies, iecur immortale quod illis Roditur, et miseros vultur depascitur artus? Haec facit addictos Veneri rationis egentes, Neve domus tantum ruit hac privata, sed ipsae Urbes inde cadunt: subit inlaetabile vulnus. Inde Phrygum moles rapidoque cremantur ab igne Moenia Dardanidum, tantique incendia belli Femina sola dedit, veluti decantat Homerus. Namque Paris saeva turpique libidine captus, Perdat ut inde suos ac se patriamque suamque, Ledaeam rapiens Helenam satiavit amorem, Perditus, hospitiique sacros violavit honores. Aspice quanta paras patriae mala, turpis adulter, Quamque noces Phrygibus Troiaeque Penatibus! in te Graecia tota ruet! surgit grave laesus Atrides, Pluribus ac verbis agit in fera bella Pelasgos! Improbe, quid facies? iusta ratione moventur Iureque te contra pugnant. deus aequus honestae Usque favet causae, causamque relinquit iniquam. Nec mora: iam Teucri longa obsidione tenentur Ut gravius pereant. hinc fracti viribus omnes Sunt ubi, sunt et opes fractae, Troiana iuventus Fessa ruit, postquam fortis ruit Hector et ipsum Deseruit moriens Priamum Phrygiosque Penates. Denique tum patriae vidisti incendia lapsae Vidistique capi matrem carasque sorores, Cassandramque trahi templis adytisque Minervae, Crinibus, heu, sparsis in caelum lumina tendens, Expetat a superis ut opem captiva: sed illis Cunctis Iuno tibi placidas gravis obstruit aures. Ipsa dies me deficiat si cuncta referre Pessima nunc statuam dederit quae blanda voluptas Quaeve det assidue, dabit et mortalibus aegris Ni ferat auxilium praesto sapientia nobis Ad quodcunque malum tristissima fata minantur. Nam modo si vitium volumus vitare nefandum, Est opus ut nobis sapientia cuncta ministret. Sic aderit virtus subito concessa deorum Munere; stultitia dabitur caruisse potestas, Quae mala cuncta gerit: dabitur caruisse, quod omne Possidet egregium, quod habet sapientia primum. Hanc tibi divini poterit nova Musa Platonis, Hanc tibi Socraticae poterunt praestare Camenae Partibus ex cunctis, nihil ut iam desit eorum Quae tibi, quae vitam valeant fecisse beatam. Hanc ubi purgatis animis habuisse licebit A gravibus vitiis, hic nos quae surgere regna Cernemus, quale imperium, quantumve futurum! Quare agite, o iuvenes, vestras huc vertite mentes! Ne dubitate fidem verbis adhibere quibus me Edocet his patribus ducibus modo noster Apollo, Quo dicente nihil fallit, nihil intrat in aures Quod non sit verum, quod non sit et ore notandum Pierio deus hoc non verior alter habetur Utque pii vates priscique dedere poetae. Sic vitandorum virtus tot causa malorum, En, erit; hac duce nos vitio purgabimur omni, Cuius forma nitet tantum, tantumque decoris Continet ore suo, tantumque refulget in omnes, Ut, si nos oculis spectare tuentibus illam Possemus facie, seu quam formosa videtur, In nobis miros sapiendi gignat amores, Nutriat igniculos dat quos Natura Creatrix Cuique viro primum subeunti lumen ab ortu Nascentis vitae; quos si bene vertat in usum Vivendi recte, sapiens erit ille futurus, Sic, queat ut verbis homines quoque dulcibus acres Ac ritu solitos vitam duxisse ferarum. In coetus revocare novos, urbesque vel unus Condere quas habitent, quibus ille suasit honestum Esse quod et gravibus praeferre laboribus omnes Debent, assuetaeque diu fera commoda vitae Spernere, quo legesque velint et iura tueri, Quo vires domuisse suas patiantur, ut inde, Quicquid erit sanctum iustumque, libenter id ipsum Amplecti potius cupiant potiusque sequantur. Quas urbes ubi condiderit, pia iura vir idem Constituet templumque sacrum sanctumque Senatum Omnibus, ac ponet mores legesque tuendas Et moderator erit populi praecepta sequentis Optima; quem matresque virique sequentur ovantes, Dum pia sacra focisque feret, celebrabit et idem Quicquid erit casta pro religione gerendum, Non aliter quam cum sunt Orphea rite secuti Egressique lupi silvis leporesque fugaces, Mulcentem pariter fidibus lapidesque ferasque. Inde bonas itidem sapiens invenerit artes: Nutriet inventas; idem dabit optima cunctis Et mandata viris, quibus inde iubebit eisdem In virtute bonum meditentur ut esse vel omne Ponendum, tauro ignito licet ille cremetur Quem tenet aut virtus aut cum virtute facessit Quaelibet. illa potest hominem praestare beatum, Sola potest et opes regum superare vel omnes Persarum, quamvis auri metalla caventur Illic plura, lapis quamvis pretiosior auro Illic adinventus iam sit quoque multus, et aurum Flumina multa quidem referant tribuantque relatum. Hac duce rex Macedum Persas domitavit et Indos; Hac duce sunt rerum satis imperioque potiti Orbis Romulidae: nam dum virtutis honores Amplectuntur erant domini toto orbe timendi. Hinc sibi parentes populos fecere, vel omnes Externas duris gentes domuere sub armis, Nullus ut exstiterit tam saevus in orbe tyrannus Qui vires non, Roma, tuas trepidaret et acri Imperio parens tua iussa facesseret ac te Esset uti dominam summo veneratus honore. Salve, magna parens pariter rerumque bonarum, Expultrix eadem vitiorum maxima, salve! Salve, virtutis sapientia mater alumnae! Ut prisci quondam, tibi templa dicamus, et aras, Ponimus atque sacras epulas: te namque magistra Exuerint silvestrem animum quicunque feroces Ante fuere viri, mitisque acceptus eisdem Est habitus, valeant quo sacra resumere iura Urbibus in mediis, valeant meditarier artes Usque bonas, quibus aeque nos patriamque domumque Temporibus, diris bene composuisse queamus. Gaudia quanta manent illos, quantamque subibunt Laetitiam, qui sponte sua peiora relinquent, Deteriora sequi nolent, at semper ad illa Convertent animum quibus, utiliora secutus, Sic mentem vitamque suam componet honesto Quilibet, ut quae sunt mala dira repellere possit, Possit et ut vitium sic exstirpasse malignum, Ut mens ipsa quidem sit candida facta nec ullas Admittat maculas! quam laetus et ille futurus Rursus erit, natosque suos suavesque nepotes Qui bene componet, famulos, propriosque Penates, Qui vero patriamque suam patriosque Laresque Sic reget imperiisque bonis ac legibus aequis Ut vires tandem latum diffundat in orbem! Non memorare queam quam praemia certa dabuntur Cuique bono civi patriam qui temperat aequo Iure, nec in se<se> male publica quaeque retorsit Munera, verum adeo patriae studuisse videtur, Pro illa ut statuat suavem deponere vitam, Si sit opus; nam non tantum sibi magna parantur Praemia dum vivit, sed mox, ubi vita recessit, Hinc locus in caelo datus est super astra supremus, Sedibus hic ubi perpetuis aevoque fruatur. Ergo iussa pius quae tradit Apollo sequamur, Et praecepta dei capiamus honesta monentis, Praesertim cum sit dux optimus, optima cuique Tempus in omne ferens, patrias qui temperat urbes Sic virtute nova sapiens, sic cuncta gubernat Publica tam gravibus monitis, tam legibus aequis, Ut queat hinc omnes tandem fecisse beatos. Te duce nam, Medices, ubi tu vestigia fraudis Susteleris priscae, nobis quae pauca supersunt, Sponte sua fruges nobis dabit optima tellus Cunctaque divini tum flumina nectaris ibunt. Non abitura iterum terras Astraea reviset; Haec apud et sedes te condet amica supremas; Stabit in erecto viridi de marmore templo Quod tu condideris: sic aurea saecla redibunt, Qualia Saturno quondam regnante fuere, Quaeve sub Augusto fuerant, ubi quaeque maligna Expulit, et pacem iussit regnare per omnes. Hinc quoque Pierides, pulso de fronte timore, Quam male tristitiam bellis cepere remittent, Cantabuntque tibi tot carmina sancta merenti Quot duce sub prisco prisci cecinere poetae. Sic tua sunt veluti celeberrima facta per orbem, Facta Sophocleo bene commemoranda cothurno, Nomen erit summumque tuum. tua fama perennis Inque dies surgens erit haec tua gloria maior: Inde novis, Medices, veterum superabis honores Astraque sublimi splendentia vertice tanges. 7. ELEGIA ad Laurentium Medicen virum clarissimum Ipse dies medium cursu traiecerat orbem Tempore quo torret Sirius arva canis, Cum sitiunt herbae, patula pecus atque sub ulmo Vitat Apollineas per loca blanda faces, Cum mihi, quaerenti serpentem fallere somnum, Surripit atque oculos occupat ille meos. Hic, cum per mediam vidissem clara quietem Sidera Lucifero quae nituere magis, Aspexi cupide, sed erant ita iuncta nitenti Corpore, quae fuerant astra benigna duo, Ut, cum bina foret rutilanti stella decore, Protinus haec eadem visa sit una mihi, Non aliter quam cum summo Venus ipsa Tonanti Iungitur et radios miscet utrimque suos. Cum tamen inspicerem quis tam novus unde veniret Fulgor et huic duplex causa vel una foret, Cognovi geminam gemina sub imagine formam; Ut reor, exstiterat natus hic, ille pater: Nam Petrus hoc sidus Medices habitabat, at illud Cosmus erat Patriae visus habere Pater. Ut vidi (quoniam nota mihi maior imago Exstitit, et maius fulsit ab ore decus) Corrueram, tremulis valui nec sistere plantis: Sic mihi divinus concutit ossa tremor; Sed me, quae fuerat Medici clementia, Cosmus Hac monet, atque humili sublevat inde solo: "Stulte, quid addubitas? aut nos, meliora secutos Fata, quid horrescis? sit procul iste timor!" Dixit; et ex oculis nubem rapit inde tuentis Lumina quae fuerat visa tenere mea. Hinc ait: "En, ego sum quem candida iura ferentem Saepius assueras visere, Nalde, domi. Filius hic Petrus est, cui cum mandata dedissem, In superos Tusca raptus ab urbe Lares, Ut patriam coleret, patriam tueretur ab hoste, Dum Iove cum summo tempero utrumque polum, Advolat huc citius fatali sorte: parentem Visendi meme tantus adegit amor. Sed quid, Nalde, nepos Laurentius? excitat ardor Hunc meus ut condat nomen in astra suum?" - "Scis bene," respondi," cum candidus aetheris heros Et sis et noscas quicquid in orbe manet. At, si forte cupis de me quoque nosse quod ille Efficit in terris, id breve, Cosme, feram. Pace tua dicam vobis quodcunque daturus Sum modo, Cosme, tamen, sum, Petre, pace tua; Ille regit Tuscosque patres Lydosque Penates Tam bene, tam facili doctus utrosque via, Ut, quod vos aliquo quondam faceretis in imo Orbe labore duo, nunc agat unus idem, Unus idem faciat iam nunc sine viribus ullis Corporis, ingenio nixus id omne suo, Tam bona prosperitas unde est modo civibus ipsis, Tuscos unde manet tam bona prosperitas, Ut leo Tyrrhenus spatietur ubique solutus Carceribus quibus hic ante retentus erat, Innocuusque viros penitus versetur in omnes Nec quemquam, posita nunc feritate, petat. Quin ovis atque lupis ultro venit obvia saevis, Quemque prius timuit, non timet agna lupum." Haec ego; tum pater arridens, "Quae gaudia verbis Protinus accipio quantaque, Nalde, tuis! Sed tu quid geris in terris? quae cura tenet te? Quid facis? an aliquid, publica res quod habet?" Hic ego: "Nil equidem facio, nisi vota frequenter Semper ut id maneat quod gerit ipse nepos, Utque ratum fiat tempus vel in omne futurum Civibus ille bonum quod dabit usque suis. Cetera, Cosme pater, non ulla negotia curo, Securus Musis sacra referre piis; Saepius unde gravis totiensque invasit egestas Dum me Parnassi per iuga raptat amor, Ut, nisi uterque nepos opibus iuvasset amicis, Mi nisi vestra domus saepe tulisset opem, Iam nunc hac tristi fatorum sorte perissem, Cogerer ac patrios deseruisse Lares. Nam quod constituit de me Laurentius olim (Saepe quod ante quidem rettulit ille mihi) Iam nunc in tempus Medicen sapientibus ipsum Consiliis aliud, Cosme, referre puto, Ille dies donec quem cogitat esse futurum Venerit et factis certa sit ansa novis." Vix ea finieram, cum me gravioribus ille Prospectans oculis talia voce dedit: "Si nihil est aliud caro quod, amice, nepoti Obstat ne faciat quae facienda putat, Exspectare diem nisi, dent quem fata benignum Quique sit optatis ultima meta tuis, Dicito ne dubitet; nam Iuppiter ipse, iubenti Omnia cui parent, cui mare, terra, polus, Protinus instituit iam tempus ab ordine fati Rebus ut hoc aptum sit modo, Nalde, novis, Utque illos animo quos iam Laurentius acer Concipit accipiat curia Tusca viros. Hoc duce nam veluti Pisana in moenia Musis Publica iam sedes res dedit ista piis, Ut, quotiens illuc accedere maluit heros, Obvia facta suo sit sua turba patri, Sumptibus utque iterum patriae iubet ille vocari Ad vos quos vobis Attica terra tulit, Scilicet ut fidibus quoque sit qui doctus in urbe Etrusca Graecis illius acta canat, Sic decet ut patrios vates modo publica cura Adiuvet et sedes comparet his aliquas Hic, ubi, Laurenti, duce te bene cuncta geruntur Publica, consiliis usque gerenda tuis: Nam, cum multa meo iam constituenda nepoti Sint ibi divinis facta canenda modis, Convenit ut, quae iam peraget bene publicus auctor Plurima Tyrrhenis gesta probanda viris, Sint ibi vel plures qui publica quaeque canentes, Nati, Petre, tui nomen in astra ferant. Ergo age, dic ne se venturas lentus in horas Differat (e<n>, rebus stant sua fata bonis!) Plura nec exspectet iam tempora: nam fugit aetas Ocior ac celeri pervolat illa Noto; Nec se respiciat positum iuvenilibus annis, Nec fatum vestro par putet ille suum: Namque nepos, ternae veluti cecinere sorores, Ut placitum Parcis hoc fuit ante tribus, Quattuor hinc poterit Saturni evincere cursus Ac vitae longas exsuperare vices; At reliquis brevior sors est, mihi crede, futura: Vos breve per spatium mors cita quosque manet; Ut, multos si nunc velit exspectare per annos Ut magis hanc facilem praebeat ansa viam, Deficiant illi penitus quos doctus honestos Esse cupit, doctis quis favet ille viris. Neve ullus moveat carum, dic, Nalde, nepotem, Illius aut verbis ducat inesse fidem Qui putet in reliquum posthac rationibus ullis Tempus ad haec melius constituenda dari; Sed, monitis hominem, graviter solatus amicis Haec agat ipse tamen dicta probanda mea. Crescit enim virtus caelesti sorte nepotis; Nunc ea quae genuit stella benigna viget, Cum modo, quae iam tunc, duo sidera summa niterent, Tempore quo lucem coepit inire novam: Nuper enim Titan spargebat lumine terras, Orbis et in medio Iuppiter altus erat; Herculei subeat ferventia terga Leonis Cynthius, ut vires augeat inde suas, Piscis in aetherei Saturnius aede vagatur, Hic ubi, Nalde, Iovi maximus exstet honos. Siquis at exstiterit qui nunc faciunda negavit Haec sibi quae citius rite gerenda puto, Haec sibi quae citius rite gerenda puto, Primus erit, post rem qui talia facta libenter Laudibus inde quidem tollat in astra novis: Tantus honos verbis, tanta est reverentia rebus, Quae gerit egregia doctus ab arte nepos. Nec secus eveniet quam vos male sumere contra Cum Volaterranos compulit arma furor: Rumor enim vestras vixdum pervenit ad aures Nuper ut in sociis bella moventur agris, Cogitur Etruscus praeconis voce Senatus Cum citus, ut patriae consulat ille suae; Iamque rogabantur quae sit sententia patres, Qua scelus hoc tantum quisque repellat ope; Bellaque iam multi multa ratione, sed illa Mensibus exactis suscipienda putant. Quos tamen inde nepos verbis ita grandibus acer Confutat atque suum cogit inire modum, Decretum ut fieret Medices quodcunque putasset, Quicquid et ingenio censuit ille suo. Nec mora: militibus cinguntur perfida Tuscis Moenia vel trucibus vix adeunda feris. Non tamen hinc hostis longa obsidione tenetur, Seque diu longis credidit ille iugis; Nam bonus innocuos deus adiuvit: omnibus idem Iniustis poenas intulit usque graves. Sic breve per spatium paucis superata diebus, In Volaterranis oppida celsa cadunt, Atque luunt poenas, sceleris dum quisque nefandi Fit reus atque malos comparat arte dolos. Gaudia quanta tuli, magnum cum ferre nepotem Hinc ego prospexi longa trophaea domum, Cum vidi longos illum ductare triumphos Ex bello cuius maximus auctor erat, Ille quod auspiciis Medicum bene gessit et arte Ut patriam patriae servet ab hoste pater! Ergo, velut primi fuerant qui facta frequentes Laudarunt, fieri quae vetuere prius, Quilibet eventum postquam videre supremis Rebus ut hoc melius nil reperire queas, Sic modo continget: qui facta licentius ante Carpserit, haec eadem quae probo, Nalde, diu, Post, ubi quis fructus, quis honos erit inde videbit, Commoda quot res hinc publica summa feret, Extollet tandem summa tum laude nepotem. Qui tanti fuerit conditor ante boni, Quique piis sedes dederit quoque vatibus intra Moenia, ne Musis longius erret honos, Dic agat haec igitur: putet hinc sibi, Nalde, futurum Me titulis ut avum, vincat ut ille patrem. Nec tamen invidia premimur: nam livor ab omni Mente quidem superum longius omnis abest; Gaudia sed capient tot me, cum forte videbo Pro Musis Medica quae geret arte nepos, Ut nihil exstiterit Petri quo maxima proles Me magis in reliquum, Nalde, iuvare queat." Dixerat; et somnus qui me nimis altus habebat Deserit, atque breves culpo fuisse moras. 8. ELEGIA IN CLARICEM URSINAM | VITA FUNCTAM ad clarissimum Laurentium Medicen eius virum | atque ad Petrum eius filium Nobilitas alti si nominis esset in omnes Tuta, nec, heu, fatis subicienda malis, Sique pudicitiae tutum decus esset, et atrae Si morti virtus intemerata foret, Viveret, heu, fato Clarices rapta severo Tristitiae causam nec daret illa gravis; Florentes natos, florentia pignora mater Cerneret egregio gaudia ferre patri. At modo quod moreris, quot luctus gignis acerbos Quantaque sunt lacrimis ora rigata novis! Namque ubi te norunt morbo graviore parentem Devictam fato succubuisse gravi, Exortus subito ferit aurea sidera clamor Natorum, matri dum pia vota ferunt, Dumque dolent quod adhuc iuvenis decessit ab aura Vitae, dumque suum rapta quod ante diem. Heu, quid nobilitas, clarum quid nomen avorum, Quid iuvat Ursino quod patre nata fores, Sintque duces plures Ursina e stirpe creati, Gesta quibus graviter maxima bella prius, Gesta quibus ducibus vel maxima bella fuere Ductaque victorum more trophaea domum? Quidve pudicitiam prodest coluisse? quid omnes Vel numeros illi contribuisse iuvat? Quid te virtuti, Clarices, plurima summae Ante dedisse iuvat, dum tibi culta fuit? Quid tibi quod coniunx esset Laurentius, ob quem Unum perpetuo vivere digna fores? Profuit haud natos te tot genuisse quot uni Summus honos patriae, gloria, nomen erunt. Nobilitatis enim meritis non fata moventur; Purpura non regum fata movere potest. Imperii fasces, non consulis arma supremi Mortis ab insultu nos rapuisse queunt. Sis pia facta licet, tamen emoriare necesse est, Nex tamen a templis in cava busta trahit. Nil putat atra dies sanctum, nihil esse pudicum; Nullius a meritis tangitur illa bonis. Si genus Ursinum, si te neque flexit honestas, Qua nec in heroum sanguine maior erat, Flectere te potuit Medices Laurentius ille, Lucida cui cedunt sidera, terra, fretum, Cuique tuae pariter penitus cessere sorores, Cedere te cui, Mors, instituisse ferunt! Coniugis optatae nam vir cum fata timeret, Cerneret ac nullam huic iam superesse moram, Flectere si posset sortes temptavit iniquas, Si posset Parcas exsuperare graves. Ergo dies aderat qua Mors statuisset acerba Coniugis e medio tollere membra piae, Cum citharam sumpsit Medices Laurentius illam Qua trahit et superos in sua vota deos, Quaque virum non tam durissima pectora flectit, Quam ciet infernos, tristia regna, lacus, Qua movet hunc ipsum cui sunt tria verticis ora Quique malus triplici latrat ab ore canis. Tamque pium Medices, quoniam tam dulce canebat. Tamque dabat sanctis carmina sancta modis, Staret ut intentus numeris resonantibus aer, Cantibus ac Medicis staret uterque polus, Nemoque commotas spectaret in arbore frondes, Nullaque plumosas aura moveret aves; Curva suos etiam requierunt flumina cursus Ut magis ad cantus quaelibet apta forent; Inde quidem manes etiam requiesse profundos Ac cessasse suo quosque labore putant. Nam meliora dedit dederat quam priscus Iopas, Silenus quondam quam dedit atque senex, Esset hic edoctus quamvis ab Apolline dextro Eurotas quicquid sensit ab arte cani. Cesserunt dirae ultrices, ac tristis Erinnys, Quae, super ut sontes, saeva flagella gerit; Intemerata prius magni violentia fati Cessit, et a cursu destitit illa suo: Omnibus horrendos vitae quae inferre timores Assolet hinc celeri coepit abire fuga; Tunc primum vultus posuit tremebunda minaces Non secus ac summo cederet illa Iovi, Dumque abit, a precibus nimirum emota pudicis, Supplicibus verbis talia dicta dedit: "Ergo velim iubeas, Laurenti maxime, quod vis: Haec, quaecunque cupis, nam tibi facta dabo." Sic ait; at Medices, vultu quo temperat urbes Etruscas, vultu quo bene cuncta gerit, Postulat uxori ne vim ferat illa, sed artus Confectos morbo liberet illa gravi. Quod iubet exsequitur dea saeva, potentibus herbis Permittens redeat qui fuit ante vigor. Quae cum facta videt Laurentius, acer ab urbe Concedens curis libera corda gerit: Laetior efficitur penitus quod victor abisset Quodque sua fatum succubuisset ope. Quod fieri postquam persensit ab aethere summo Iuppiter ac superis plus potuisse viros, Indignans factum, magnos vocat undique divos Ut bene quisque Iovi consuluisse queat: "Quis, rogo, vir, nobis qui plus potuisse videtur, Iactitat et supero plus dare posse Iove? Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus Threicia recinens carmina blanda lyra, Concessum semel hoc fuerat, fidibusque canoris Concessum nato, Calliopea, tuo. At si dem Medici semel hoc, quod Thracius Orpheus Obtinuit, coniunx a Styge ut alta petat, Non semel hoc Medices cupiat Laurentius ipsum, At sibi concedi talia saepe volet: Nam quanto meritis superat gravioribus acrem, Orphea, qui Medicum nomen in astra tulit, Saepius hoc Medices volet atque frequentius illud Quod semel a fatis Orpheus ante tulit, Saepius atque alios imo revocabit ab orbe, Uxorem praeter, a Styge qui redeant. Ergo, ne pereat fati gravis ordo, videndum Est mihi ne plus vir quam deus inde queat." Haec ait; at Medices, quo nec sapientior alter, Noluit ista dari quae vetat ipse deus, Deque suo statuit pius ille remittere iure, Et quod promissum sit fore velle negat: Et vetat, et Morti, superos ne peccet in ipsos, Mandat ut officio functa sit illa suo. Quae licet et magni Medicis mandata teneret, Sciret et hunc ipsum velle quod illa cupit, Haec tamen Ursinam matrem titubanter adivit, Ter prius offenso sustulit atque pede: Tanta quidem gravitas, tanta est reverentia sacri Numinis in Medicis quod sedet ore viri. Ergo, ubi quae reliquis florentia membra fuere Omnibus et vita digna fuere magis, Cernuntur maculis infecta nigrantibus atrae Mortis et horribili membra referta situ, Omnia quam primum luctu miscentur amaro, Complentur querulis atria longa sonis; Maestaque tum stabat sparsis a fronte capillis Filia quo matri debita iusta ferat. Quilibet e natis lacrimas fundebat acerbas Saepe ferens, "Quid nos, pignora cara, fugis? Heu, quid et ante diem tam nos, tua viscera, parvos Deseris? heu, nobis unde iuvamen erit? Quae nos complexu, quae nos refovebit et ore? Quae sit delicias exhibitura tuas? Dicemus patri quid nos, ubi forte redibit, Quantaque tunc dabimus verba dolenda nimis? Fundemus maesto quas, mater, ab ore querelas, Tristitiaeque pater qualia signa dabit, Inveniet nusquam cum te, quae sola laborem Curarumque fores portus et aura sibi?" Rettulit hos natus puerili e pectore questus, Ipsa quidem parvo cui pia mater eras: At Petrus, egregio cui grandius ore sonandum Musa dedit carmen, pulcher Apollo chelyn, Cui dedit et Graios vati recludere fontes, Cui dedit et Latios posse referre modos, Materno miscens laudantia verba dolore Non tacito patitur te siluisse pede, Sed matri cecinit tot carmina sancta merenti Clarici laudes tot dedit atque novas, Quot neque Calliopae matri dedit Orpheus ante, Quotque patri doctus non dedit ante Linus, Ut, tua dum Petri celebrantur carmine nati Funera, dumque nigris te rapit ille rogis, Laudibus ac dum te Claricem a morte redemit Versibus ac nomen duxit in astra tuum, Viva quidem Petri videaris munere nati, Vivaque divini munere facta viri. 9. ELEGIA IN MICHAELEM VERINUM | iuvenem clarissimum, multo ante diem vita functum Quae, rogo, Pierides, vos inclementia cepit, In vestros vester quove recessit amor? Sicne parum tegitis quem vos aluistis ut atrae Tam cito sit factus praeda petita neci? Michael, ecce, iacet, Musis ita factus amicus Vitavisse nigros posset ut inde rogos. Vitavisse vices fati gravioris acerbas Deberet meritis tempus in omne suis; Evenit at contra: nam qui fore semper in aevum Debuit incolumis funere raptus abit, Raptus ob invidiam, ne saecula nostra viderent Qualem prisca virum vix habuere prius. Quod si saeva suum servabant fata tenorem Semper ut e medio vel meliora ferant, Debuit optatam saltem spectare senectam, Tam tener iste suum ne cadat ante diem: Namque tribus lustris binos vix addidit annos, Vix paucos menses livida Parca dabat, Cum puer, ah, nimium primo miser excidit aevo, Limine de vitae dum rapit atra dies. Saepe quid aetatem numeras meritumque recenses? Irrita quae loqueris Mors inimica facit. Nil iuvat in sacro quod sis Helicone creatus De patre cui citharam pulcher Apollo dedit Qua vel adhuc iuvenis teneros bene lusit amores, Qua cecinit Galli maxima gesta ducis. Nil iuvat e Graiis quod plurima fontibus hausta Sumpseris et linguas noveris inde duas. Scire velim tibi quid prosint modo carmina, cunctis Digna legi, tenero quae canis ore puer! Quod si Musa nequit te defendisse cadentem, Cedere quod fato cogitur illa gravi, Debuerant sancti penitus defendere mores, Debuit imprimis casta pudicitia, Quam, Verine, novo sic es veneratus honore, Hac ut censueris nunc sine velle mori: Namque, puer, suavem mavis deponere vitam Quam solvas ea quae iura pudoris erant: Nam, medici cuperent cum consuluisse petenti Pharmaca quo febri membra levata forent, "Dulcia," dixerunt, "Veneris si vincula norit Iste, gravis morbi peste solutus erit." Haec ubi dicta tuas nimis accipis aeger in aures, Abnuis et votis stas velut ante piis. Inde cadis moriens: quis non crudelia damnet Astra, vel in superos dicat acerba deos? Quo melior, Verinus, eras, quo doctior inter Etruscos, quanto castior unus eras, Hoc mage debuerant te sustinuisse cadentem Caelestes ne sis facta rapina neci, Ne quod ab invidia crimen pia turba deorum Contrahat, immeritum dum sinit, ecce, rapi, Dum patitur quod erat sanctum magis omnibus unum Tristibus a fatis in cava busta trahi. Quid miser implorem? quid opem prodesse putemus Humanam, superi si dare posse negant? Quid nisi perpetuo luctu miser ora resolvam, Nullus ut, heu, lacrimis posset adesse modus, Si doctrina tibi, virtus, probitasque, nec ulla Prosit ut a fatis tuta sit illa malis? Et iam tempus erat, iam lamentabilis hora, Michael infelix, qua periturus abis: Astiterant Arnus nutrix quascunque sub undis, Chaianus quas mons, Ambraque casta tenet; Pieris imprimis venit huc simul omnis, et una Purpureum roseo qui vehit axe diem; Atque ibi consilium capiunt, an saeva moveri Fata queant cursu quem tenuere suo, Ex quo principium deus et natura dederunt Rebus, et incepta est iam nova terra coli; Ast ubi tam precibus durissima numina castis Perspiciunt nullis flectere posse modis, Protinus in lacrimas se profudere dolentes Protinus in luctus hinc cecidere novos; Sed gravius, Cyrrhae vos quae iuga summa tenetis, Omnibus hinc aliis indoluisse ferunt. E quarum numero, pueri cui cura tuendi Est data iam, tristes protulit ore sonos: "Michael, heu quis te casus mihi saevus ademit? In te quid tantum Mors scelus ausa ruit? In te quid tantum Mors scelus ausa ruit? Cum mihi nascentem dederat te turba sororum Ut caperem curas ne tibi quid noceat, Tutus at incoleres antrum fontesque sacratos Unde Maro sitiens saepius ante bibit, Eventura tibi certe mala nulla timebam: Exstitit at summi spes mihi summa boni. Quam male decipior! quam me mea cura fefellit! Spes mea seu quantum versa timoris habet! Non ego crediderim tibi sic mea sacra colenti Inferret nigras Parca maligna manus, Praesertim cum sis ita nos imitatus et omnes Duxeris hinc Musas in tua vota pias, Ut iam mortales habitus moribundaque membra Exueres, factus par similisque mihi. Fallor at, heu, nimium votis confisa caducis, Dum puto quod fieri fata severa negant, Quae pater omnipotens, nutu licet omnia possit, Non valet e cursu vertere dura gravi. Quod tua si ternae truncarunt fila sorores, Atque iuvat plenas sic lacerasse colos, Si quoque ne fieres tristissima causa fuerunt, Ut volui, vates primus in urbe tua, Obstarunt si ne potiaris honoribus amplis Patria quos iustis fortibus ante dedit, Michael, hoc poterunt non impedi<i>sse quod instat, Nec poterit famae Parca nocere tuae, Laudibus officietque tuis non ipsa vetustas, Tempus in aeternum nec revoluta dies. Plures namque viri qui Phoebo digna loquuntur Curabunt nomen tollere in astra tuum: Nam qui Parthenopes urbem coluere vetustam Te numeris referent tempus in omne bonis. Te canet Hesperius vates Latiusque poeta, Quisquis et in Tusca claruit urbe magis Hique dabunt maesto solacia magna parenti, Teque nigris rapient quilibet inde rogis; Sed tamen ex illis qui plus tibi nominis alti Afferet et laudi plus dabit usque tuae, Hic est ille novus Medices Laurentius heros, Itala quem tellus est venerata patrem, Regibus et magnis ducibusque petentibus auctor Responsum certus qui dedit atque dabit. Hunc ego Castalias docui bene semper ad undas Carmen Apollinea concinuisse lyra. Hic te cum sapiens fuerit miratus et ingens, Michael, ingenium duxerit esse tuum, Noverit atque, foret propria haec si dona fuissent, In patriam per te quam cumulandus honor, Carmine te sacro dignabitur ille cadentem Ferre per Ausonias (Itala regna) domos, Cuius ab ore fluunt ita dulcia verba canentis, Deque suis numeris gratia tanta venit Ut te iam possit magis effecisse beatum Dum moreris quam cum vita superstes erit, Felicemque magis faciat, dum mortuus umbras Cernis et infernos (visa tremenda) lacus, Quam si vixisses vitam, mihi crede, refertam Omnibus his tibi quae fors cumulata dedit. Ergo modum lacrimis opus est iam ponere nostris, Per Medicen quoniam vivis, amice, magis. Illius aeternum dum carmina sancta legentur, Quae bonus in nomen mox canet ipse tuum, Quae bonus in nomen mox canct ipse tuum, Vivis item melius, cum iam purgeris ab omni Labe tibi corpus quam dedit ante gravem, Ut Medicis laus haec in te divina putetur Conveniens tanto nunc magis esse tibi, Conveniens tanto magis haec videatur habenda Esse tibi quanto purior est animus; Est divina quidem laus haec, divinus et ille Est animus, modo qui purus in astra redit." Haec tibi Musa dedit, dum fundit ab ore querelas, Carmina; nos eadem scripsimus, ecce, tibi. Addimus ista duo tua quae monimenta notabunt Et quae sint urna saepe legenda tua: "Michael hic puer est, quem ni mala fata tulissent, Tam doctum potuit vel superare patrem." 10. ELEGIA IN GALEACTIUM, ILLUSTRISSIMUM | MEDIOLANENSEM PRINCIPEM | ad Bonam, uxorem eius illustrissimam Parcite, mortales, regnum quicunque tenetis, Fortunae miseras non timuisse vices; Parcite tam tristis vos fidere flatibus aurae Aut bona tam saevae credere vestra deae! Fortuna levius nihil est; velocior Euris, Nam movet haec celeres semper iniqua rotas; Haec eadem citius dicto solet infima summis Rebus et haec imis vertere summa solet; Haec humiles tollit summa ad fastigia rerum, Deprimit haec summos rursus ad ima viros. Non levius venti spatium per inane feruntur Cum Boreas madidis aera purgat aquis, Siquando velit illa vices agitare superbas, Si velit imperio vertere cuncta gravi, Ut, quicunque canit sphaerae velut illa globosae Haereat et summo stet super illa pede Aut quicunque leves illi quoque tradidit alas Ferreque temones dixit utraque manu Se quibus aethereas librans moderetur in auras Aera dum facili pondere vecta secat, Hunc miras habuisse manus mirumque per artem Protinus ingenium miraque verba putem, Cum queat instabili quicquid levitatis inhaeret Fortunae inventis explicuisse suis. Nec tamen haec, levior cum sit, caret inde feroci Crimine, crudelis nec sibi nomen abest: Illa viros quotiens iugulum dare saeva coegit, Duraque nec meritas vincula ferre manus! Illa quidem reges exstinxit vulnere crudo, Vertit et imperio regna subacta suo. Caesaris exstiterat dux haec male fida ruentis Impia dum miseros traxit in arma patres. Illa gravem Priamo suadens ut pugnet in hostem Indigno magnum sustulit ense caput. Quid referam Macedum regem velut acta furore Perdendum socio praebuit illa viro? An rex Peliacus, manibus praereptus amicis, Non subiit mortis fata severa suae? Pro, scelus! haec eadem nuper fortuna cadentem Vulnere Bebriacum sustulit ecce Ducem Tam subito casu nihil ut minus ille timeret Florenti mortem quam sibi posse dari. Sed spes incautum iuvenem miserumque fefellit, Fecit et in tuto quaeque timenda loco: Nam medio templi, populo faciente coronam Dum fierent summo sacra pianda deo, (Pro, scelus indignum!) fidam dum fingit ad aurem Perfidus ille quidem verba tacenda loqui, Ecce, petit dominum sica quam tectus habebat, Ut triplici caderet vulnere fossus humi, Ut stupidus fieret populus dum regia cernit Maestus ab indigna pectora caesa manu. Nec timuit proceres quibus ille fidelibus esset Usus, et ingenio semper et arte bonis; Nec metuit populum dum sacra colente magistro Antistes manibus continet illa piis; Est maiestatem veritus neque principis idem Dum parat, heu, sanctis urere thura focis; Denique non oculis mortem quam forte videbat Horruit, inde dari quam sibi certus erat: Sic fortuna virum Furiis agitaverat atris, Sic fortuna virum Furiis agitaverat atris, Perderet ut tantum diva superba Ducem. Nec satis est stimulis hunc incendisse furentem, Ni coniuratos addat iniqua duos, A tergo foderent gladiis qui rursus acutis Principis infesta terga secanda manu. Quis dolor, heu, proceres tenuit dum quisque videbat Principis in medio frigida membra solo! Heu, quos clamores populus fundebat inanes Dum dolor, heu, lacrimas cogit inire graves! Hinc stupet, aspectuque haeret defixus, et amens Vix ea quae cernit vera fuisse putat, Sed licet ipsius facies foret urbis in omnes Maesta, nec a lacrimis aforet illa piis, Coniugis ista Bonae, dum fundit ab ore querelas, Plena dolore magis verba fuere tamen: "Quod mihi te fatum rapit, illustrissime coniunx, Invidet aut quae te stella maligna mihi? Te duce quae fueram felix modo dicta per orbem, Protinus infelix te sine facta queror. Quid me Gallorum quod sim de sanguine regum Orta iuvat? sine te nam iuvat inde nihil. Heu, quis non clamet, quis non crudelia dicat Astra, quit aut tantis temperet a lacrimis, Cum domini videat frigentia membra perempti Atque datum nigris corpus inane rogis? Quis ferat, heu, si vulneribus, fera Parca, supremum Es modo tam crudis ausa necare Ducem? Quid fieri non posse putem, si maximus, heu, qui Nunc erat effuso sanguine tingat humum? Nec fuit indignum vos, impia fata, nefandis Coniugis ora pii sic temerasse modis? O, tantum spatiique datum mihi forte fuisset Fortunae ut possem vulnera saeva pati! At mihi tam subitus casus, tam tristis et atrox, Te rapit ut prope sim nescia facta mei. Dum stupeo, vereor subitis ne exterrita monstris Ut Niobe fiam nunc ego dura silex. Inter spemque metum dubito seu vivere credam Te modo, seu fato succubuisse gravi. Vix oculis possum suadere miserrima nostris Tam cito te, Princeps, ut cecidisse putent, Cum modo conspicerent te, quo florentior alter Non fuit, in tantis regna tenere bonis. Non ego fortunam muto neque tristia fata, Terminus is vitae si tibi dandus erat; Te vis ne raperet volui, sed febris inhaerens Inque novem saltem continuata dies, Dum me tale meum docuisset ferre dolorem Tempus et ut nossem tristia quaeque pati. At modo tam subitusque furor te sustulit aut nex Tam cita ne possim consuluisse mihi. Quid tot nunc equitum turmae peditesque cadentem, Hei mihi, te, coniunx tam mihi culte, iuvant? Quid tibi nunc prosunt, Princeps, tot regna, tot urbes, Gallia quodque ingens paruit ante tibi? Quid tibi quod pater ante fuit Franciscus in armis Sfortia vel bellis tam bonus ille novis Ut neque dum pugnasque ciet, dum castra suburget, Dumque gravi fortes conserit hoste manus, Pugnando caderet victusque miserque subiret Supplicis externas more subactus opes, Invictus quoniam tulit e certamine palmas Semper et hostili caede cruentus erat? Hunc adeo, Fortuna, patrem timuisse supremum Debueras, manibus saepe repulsa suis, Ut neque sic magnum scelerato vulnere natum Perdere tam iuvenem saevior ausa fores. Quid memorem Cosmum Medicen Cosmique nepotes, Vir quibus ingenti iunctus amore fuit? Hic ita cum Tuscis esset sapientior unus, Dum Medica patrias temperat arte domos, Ut, dea, te victam penitus superasse feratur Inque tuas Medices vincla tulisse manus, Hunc ita debebas cunctos venerarier annos, Vir meus ut socio cultus honore foret. At nihil est tutum fatis: fortuna tenorem Acriter, heu, sequitur semper acerba suum. Sed tamen usque tuis manibus licet omnia vertas Sintque vel arbitrio quaeque ruenda tuo (Pro, scelus!) ac tanto privaveris inde marito Me modo dum sanctos, heu, colit ille deos, Non facies ut fama viri, Fors diva, perempti In tantis pereat, diva superba, malis: Nam, dum Bebriacis populis, sanctissime coniunx, Civibus atque meis iura petita dabo, Te duce cuncta geram: tua nam mihi semper imago Ante oculos stabit rite colenda meos. Hanc ego dum vivam semper venerabor, ut ante, Candidior mecum dum tibi vita fuit, Ut, quamvis aliis fors invidiosa cadentem Te tulerit, tanti causa maligna mali, Mortuus aut reliquis modo sis, clarissime coniunx, Et tua sint nigro iam data busta rogo, Tu Galeaze, tamen, cultus velut ante solebas Semper honore pio, tu mihi vivus eris." 11. EPISTULA HEROIS Alphonsina Petro Medici Alphonsina dari petit hanc sibi, Petre, salutem, Quam, nisi tu venias, nemo dedisse queat. Cum tibi iuncta fui, nostras pervenit ad aures Rumor ut optares visere qualis eram, Utque meo cuperes circum dare bracchia collo, Accipere ut cuperes oscula, ut apta dare. Nunc visam refugis, coniunx, visamque recusas! Cur, nisi quod videor te tibi digna parum? Certe, ubi vidisti, me sic laudare solebas Iurares ut me pulchrius esse nihil; Lumina laudabas nitido certantia Phoebo Atque oculos natos in tua vota meos; Laudabas niveasque genas faciemque decoram Labraque purpureis aequiperanda rosis, Collaque dicebas humeris exstantia nostris Pectoraque intacta candidiora nive; Laudabas dentes etiam miratus eburnos Utque pari constent ordine utrimque pares. Quin, mea visa manus quam sit tibi pulchra referrem Ni verear laudes ponere inepta meas. O, quotiens longas noctes remoratus es in me Spectanda et longos iam, vir amate, dies! Ah, quotiens somno<s> stellae suasere cadentes Atque graves oculos repserat alta quies! In roseis quotiens surgebat lutea bigis Aurora ut superos expetat axe polos! Cum vigil usque meas pergis dimittere in aures Verba quibus faceres mitia corda feris, Verba quibus miseram me tunc ita reddis amantem, Nulla sit ut morbi iam medicina mei! Haec dum continuas, cum iam gravioribus alis Adveniens peteret lumina fessa sopor, A me non suaves poterant te vellere amici, Non soror, atque tibi tam veneranda parens, Non citius princeps, in te licet omnia possit, Compulit optatos deseruisse sinus. Pontificis summi necnon haud mollia iussa, Cum grave quid voluit forte referre tibi, Aspectu nequeunt quoquam divellere nostro, Coniuge neve sinunt te procul ire tua. Haec ita cum faceres aut cum dicentis ab ore Talibus audirem verba relata sonis, Constantem in nostro te rebar amore futurum, Te mihi perpetuum rebar adesse virum, Posse nec inde tibi quicquam cecidisse putabam Tam grave quo fierem destituenda tibi, Non tibi si pretium vel Persica regna darentur, Miscenda Etruscis Persica regna tuis, Non tibi si quae nunc Florentia mater habetur Te vocet imperio crescat ut illa tuo: Nam fore dicebas Tiberina ut flumina fontem Ante petant, ego quam sim tibi facta levis! Nunc ubi sancta fides, qua linquere posse negabas Me, tibi si Darii conduplicentur opes? Dicere quin memini, si quis te causas Etruscas Cogeret invitum forte redire domos: "Coniuge non horam possem spirare relicta; Hac sine nec vitae consuluisse queam!" Tu tamen hinc abiens miseram me linquis amantem Tam cito ne possim tam grave ferre iugum, Tam cito ne mediter quae sit medicina furori Danda meo nec quae pharmaca danda putem. Nec tenet Ursino quod sim de sanguine creta, Unde tot egregii prosiluere duces; Nec tenet aut regum quod sum nutrita sub aula Auspiciis quorum stat pia Parthenope. O, saltem spatii tantum mihi, Petre, dedisses Ne mihi discessus tam gravis iste foret, Discere quo possem, quod non tamen esse futurum Credideram, sine te tempora dura pati, Nam - grave praeceptum - si grandis epistula venit De patre, qui Tuscas temperat arte domos, Ut statuas rediens patrias invisere sedes Utque velis Medicos iam repetisse Lares, Consilium laudo, quoniam parere necesse est Non homines tantum cui placuisse velint Sed cui iam toto quae splendent sidera caelo, Sed cui iam tellus paret et unda maris. Hinc tamen optassem tunc, Petre, modestius isses: Dixisses subitae quae tibi causa fugae; Nam, fatale fuit si te procul ire relicta Coniuge, si fatis numina fixa manent, Duxisses tecum me; spem, velut ante, dedisti: Hoc mihi quam volui rite tulisset opem. Hoc potuit tanto solacia ferre dolori Atque modum lacrimis imposuisse meis In quibus, heu, versor: nil me iuvat aula parentum Ampla nec Ursini nominis alta domus; Solantur non me Latiae - pia turba - puellae, Nec mea solatur, maxima cura, parens, Neve Maria bonis solatur regia verbis Haec te discipulum quae vocat usque suum Et tibi quae fuerat, dum me petis, ante magistra Sis ut in uxorem ne rudis inde tuam; Patria nec, quamquam rerum caput exstitit olim Orbis et imperiis illa potita fuit, Non tamen ipsa queat nostrum lenire dolorem Te propter capio quem, vir amate, gravem: Nam, licet admonitus cuncti meditemur honestos, Nil tamen effectus verba monentis habent. Omnibus his, coniunx, potes esse salubrior unus; Vocibus his reliquis vox tua plura feret, Omnibus aspectusque tuus mihi gratior unus: Tu mihi cunctorum pondus et instar eris. Ergo redire velis, Medices, ita, Petre, rogamus Ut magis ex animo nil petiisse queam: Nam me laetitiae statues, vir amate, priori; Corde meo cedet qui fuit ante metus. Nam tuus adventus sic quae mihi maesta fuere In nova convertet gaudia, crede mihi, Ut magis aspicias homines mihi rursus ovantes Quam maesti fuerint dum mihi lentus abes: Tristia nam veluti te discendente fuerunt Omnia, de lacrimis tristia facta meis, Mutabunt faciem te sic redeunte priorem Ut tibi laetitiae maxima signa ferant, Non aliter quam cum maternam invisit Apollo Delon et arva suo numine laeta facit. Ut sine te Latiam squalebant cuncta per urbem, Omnis ager veluti te sine maestus erat, Sic, tu Romanos repetes ubi, Petre, Quirites Inque meos referes te, vir amate, sinus, Depictae variis ridebunt floribus herbae, Terraque abundantes fundet in arva fruges, Arboribusque comae quae iam cecidere virebunt, Cumque nova proprius fronde redibit honor; Flumina quae fuerant graviori exhausta dolore Decurrent undis turgidiora novis. In viridi quae iam latuerunt Tibridis alveo Advenient Nymphae, turba iocosa, tibi, Quaelibet ac placidos extollet in aera saltus, Laetior adventu reddita, Petre, tuo. Obvius adveniet Romanae conditor urbis Te patribus similem cernat ut esse suis, Cernat ut esse tibi duo quae Romanus habebat, Fortior ut reliquis, doctior utque foret, Ut quae gessisset patriis robustus in armis Scriberet ingenio facta notanda gravi. Hinc aderunt Graiaeque tibi Latiaeque Camenae, Illud idem ut sis quod Caesar et ante fuit, Cum spes et ratio studiorum in Caesare tantum Sic fuit ut Musis portus et aura foret. Quin ego, quae tristis te sic cedente fuissem Esset ut in Latia tristius urbe nihil, Omnibus efficiar tanto tibi laetior una, Omnibus exsistam blandior una tibi, Omnibus et reliquis quanto mihi carior unus, Omnibus atque magis semper amatus eris. 12. ELEGUM CARMEN ad eruditissimum Petrum Medicen Laurentii filium Carmina, quod, Medices, nimium puer ipse fuisses, Cum minus exstiterint cognita nostra tibi, Tunc ubi Iuliani patrui narravimus olim Quanta fuit virtus, robora quanta tui, Hastatorum equitum quo tempore venit in agmen Usque adeo fortis, victor ut inde foret, Ut foret, utque Italas repleret nomine gentes Quod parit, in pugnas dum ruit ille graves Dumque domum Medicam celebrem tot honoribus amplis Strenuus astriferos tollit ad usque polos, Iam pridem Latio quae sunt mihi condita versu, Iudicio mitto nunc moderanda tuo, Tu modo, cum doctos non tam superare Latinos Vincere sed Graios det tibi Musa volens, Aspicias utrum quae scripsimus ante videntur Digna legi numeris edita sintque bonis: Legeris ut, Medices, cum maxima facta tuorum Illa quidem nostris, Petre, notata modis, Hinc sumpsisse queas exempla domestica rebus Abs te posse geri quas pia fata dabunt, Atque ea quae facies possis memorare canendo Inde prior vates factus in urbe tua, Iulius ut Caesar quae fecit et illa notavit, Ut quae pugnasset scriberet una manus, Gloria nulla quod hac maior videatur habenda Quam peperere simul robur et ingenium.