CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus MUSSATO.somn-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MUSSATO.somn-01.xml.
somnium in egritudine apud Florenciam | et commendacio uenerabilis patris domini | Antonii de Urso, episcopi Florentini, | cuius beneficio liberatus fuit
Iam Phebi currus exceperat hospita Virgo Vixque sue mediam partem peragrauerat edis Accelerans breuiare dies sub lege perenni Et sibi contigue uenienti cedere Libre, Cum decimi noni cultum susceperat anni Virgo Dei genitrix elapsis mille trecentis, Cum luxit male fausta dies michi pergere iusso Supplice pro patria fautrices querere Senas. Depulerat rores proles Iouis atque calebat Directo temone premens super alta meatus. Tunc primos petit hora cibos omnisque uiator Ad prius inuente declinat signa taberne. Descendo facieque decens uenit hospita circum Affatuque libens placide conducit in edem. Decumbo, oblatas uiolati palmitis uuas Incipio incautus uacuam demittere in aluum, Cum tergum contorsit hyems atque improba serpens Atque furens imo prefixit ab inguine pectus. Auellor mensa sine me, licet ipse renarrem, Ad penetralque uehor subitoque in strata reuoluor. Quid uestes auiumque thoros, fida hospita, iactas In me? Quid, famuli, lateres carbonibus ustos Conicitis? Non, qui liquidum facit igne metallum Fornax, sulfureos uel qui uomit ipse liquores Cis Patauum, nitidi qua defluit unda Timaui, Fomes ab extrema remouerent frigora spina. Tinxit in Occeano postquam sua lumina Titan Atque suam celo circummicat Hesperus oram, Ignis edax totum iam ceperat urere corpus. Quondam Cadmeos non tanta incendia fratres Aoniis ussere rogis; Veseuus et ille Non tam torrentes emittit sulphure flammas. Sic, inquam, et tota mecum sub nocte reluctans Excitor ad modicam splendentem luce fenestram. Iam matutinos explebat Lucifer ortus Atque sequens Cephalo plumis Aurora relicto Pulcra nimis roseis fuscabat sidera bigis Purgabatque omnes excussa nocte tenebras Sponteque de toto fugiebant sidera celo. Exclamo: "Famuli, quis me sic abstulit horrens Turbo rapax? Ubi sum? Vita num perfruor ulla? Hocque meum celum? Consumit pectora uiuus Ignis et exusto nigrescit lingua palato." "Vos inuasit heri, dulcis pater, impia febris Dira furens longe per cuncta silentia noctis. Hec est uestra dies, sub celo uiuitis uno Assueto. Vestram uirtute resumite mentem, Dum licet et fas est uestram curare salutem." Sic aiunt famuli. Redeo paulisper et unum Exquiro medicum uenitque placentior unus Sub facie leta. Post tactum denique pulsum Extemplo suadet comunem tangere uenam Et laxare parum nimios exire uapores. Interea trito sociauit amigdala farri Iniecitque meo famulanter sedulus ori. Ast ubi quid sensi, famulum petere ocius urbem Precepi dominoque meo decernere casum. Ille nichil uerbi; subito lectica parata est Vectoresque simul stramenta per omnia circum: Tale ministerium comitiuaque digna parentis. Tunc ego, cum primum nobis apparuit Arthos Et sua solicitus giraret plaustra Boetes, Prouehor ad callem, prestabat Cinthia lumen Maneque florentem summo delatus ad urbem Altaque presulee patuerunt limina porte. Aduehor in thalamum, lecto deponor in alto, Squalidus, informis, uisuque animoque stupendus, Omni parte rigens, faciesque similima morti. Adueniunt medici duo, quorum iunior alter Dinus, forma alacer, uultu quoque amabilis ipso, Pretereo laudes; Alter maturior euo Lapus, uoce humili uisaque afferre salutem. Hi super incumbunt alternis tactibus ambo, Mirantes taciti totumque a uertice corpus Ad pedis extremum dudumque uolubile lustrant. Inde leuant seseque trahunt de parte seorsum Alter in alterius iactans sua lumina uultum Multaque continuo mandant medicamina ferri. Vidi ego presuleis manibus stillare liquorem Confectum uiolis olim super equora uectum Apponique ori. Sumptum pietate ministri Expoliant corpus circumque calentia cingunt Lintea et antidotis uariisque liquoribus ungunt. <Vos> omnes audite uiri tuque inclite presul, Credite iam ueris, nec enim michi fingere fas est, In caput euoluor suppressaque lumina condo; Tuncque meum uideo subito plumescere pectus, Brachiaque extensas sese conuertere in alas Astrictosque pedes unam coniungere caudam. Os quoque mutatum rostro se extendit acuto. Iam sum auis et facto gaudens noua tegmina quasso. Aspicio uertoque caput, specularia specto, Si forte aereas possem conscendere in auras. Paruus eram et flaue species michi uisa columbe; Audeoque antique resecare foramina rime. Aspicio celos, celum super ardua tendo, Dum nostram quasi nocte diem nigrescere cerno. Efferor ad medios celi terreque meatus. Semideos manes uideo nunquamque nocentes Permissos illic celo gaudere sereno, Et roseos placidis flores decerpere campis. Ut uidi et nimium me conscendisse putaui, Permitto fessas deferre laboribus alas Cedoque et obscurum uideo caligine mundum. Scire uelim qua parte ime sint intima terre. Tunc uideo fumos et Ditis regna superbi Surgentesque rubras ad sidera summa fauillas. Scire uolo qua parte animas ad Tartara portant Et, si forte uie quauis michi sorte paterent, Infaustos tentare locos et regna uidere. Cumque satis caui, uenit innumerabile uulgus. Qua iacet Occeanus mergens Yperiona fundo, Inde ruunt populi sine fine, sine ordine, quotquot Tempora narrares non mille per annua natos. More auium ueniunt modicarum, ut forte cicade. Murmur apum sonat ista cohors celeratque meatum; Namque loco se queque timet succedere tarde. Ante superuolito dum tristia limina cerno. Larga uia est, cursu tendit tamen ipsa deorsum; Per decliuem aditum subeo, temeraria, gressum. Tuncque per incessus serpentum mille figuras Inuenio quorum nonnulli pectora tollunt Remigio alarum flammis ardentia sursum. Dum uenio ad ualuas (dictu mirabile) latas, Ad postes sub lege canis iacet ore trifauci, Monstrum fedum, ingens, rubei quem mille colubri Circumstant, uarii linguntque petigine uermes. Subsisto, recipit dum multo murmure manes. Paruula dum subeo tetra de parte seorsum, Ad partes reliqui precedo libera regni, Vagitum dedit ille canis, Sanctissima, quale, Virgo Parens! Vix, si iam mundi machina magni In nigrum ruitura chaos erupta labaret, Sub strepitu tanto rerum se solueret ordo. "Pergito, nescio que te te frustrata malignis Ingeniis: nunquam consueta sub astra redibis. Intrauit regina Herebi: non Iupiter ipse Diique deeque simul potuere reducere raptam. Exiuere duo, diuum genus unus et alter: Inclitus Alcides, proles Iouis altitonantis, Et satus Anchisa, Veneris suprema propago." Dimitto ambages, prepes loca ad intima tendo Inuenioque nouos limosa ad flumina manes, Quales iam fuerant humana in corpora uisi. Hi properant subito meritas accedere penas, Expectant Acharonta suam retrouertere cimbam, Dum tandem apparet ueniens ore omnia fedans, Incensis oculis mananti sanguine rubris, Irsutus sparsis ullaque sine arte capillis, Cui frons terribilis ueteri contecta capello. Flant saniem nares eterno in labra fluentes, Osque uomit bibitum pasto buffone cruorem, Barba impexa humet paruis inserta colubris, Perpetuoque querens animo conclamat iniquo: "Quid festinatis? Vobis loca digna parantur; At nulli accedant, nisi sub sua busta locati." Hec ego non longe rima contecta sub una, Dum redit ille Caron ullo sine pondere lembo. Digredior longe, supero flumenque lacumque. Ad me uertentem intuitum contumque leuantem Effugio metuens, et me sub tecta recondo. Tunc alio uideor, nigro sed in ethere, mundo. Stat semper resonans imber, nec lumina sursum Ulla micant. Quidni? Tribuunt incendia lucem. Tum uideo uariis distincta palatia penis. Dum licet euolito, quantum licet oblita fumis; Transcendo, et tecti uideo sub tegmine nigri Quos uiolare thoros incestaque stupra solentes Non puduit miseros, mundo dum uita maneret. O quantum genus illud erat! Pudet ecce referre. Sulphur edax urit, subeunt genitalibus ydri, Admissis iterant mundi serpentibus actus. Pergo ad contiguam funesti sanguinis edem, Maior in infando qua non iacet ulla baratro. Hec incontritos homicidas uulnere punit, Atque iterat semper gladios et uiscera scindit, Nec tamen inde deest pix atra caloribus urens. Quot alie tenebris pene uersantur in illis Cor nullum caperet nec carnea lingua referret. Indeque sub terris locus est non aere dignis, Qui populos urbesque suas uertere maligna Proditione sua quique impendere fauores, Quos sibi quesitos Dis solus uendicat a se Ingeniisque suis imo cruciantur in Orco: Hic cum complicibus pendunt sua lucra tiranni. Sunt alie iuxta septem fornicibus edes In quas diuersis plectuntur crimina penis. Hic occisores seui matrumue patrumue Et cognatorum polluti cede suorum; Sunt seue matres scelerum que mole suorum Oppressere suos crudeli funere natos; Hicque alii quos mente furor se tradere morti Egit, ut ulterius nunquam sperare liceret: Voluuntur pariter tenebrosis igne cauernis. Est locus inferior ueluti spiramen Auerni In terre centro, cui semper dicitur Orco, A quo surgit odor, cunctas qui circuit edes, Letalis, reliquas superans putredine penas. Sunt prope Cocciti, Phlegeton Stigieque paludes, Quas dii seruande fidei pro federe iurant. Quis penas referat? Quis tantum exprimere possit Ora ministrorum et uarias formidine formas? Quam noceant actu grauius discernere uisu est. Que pena est ulli gemitus uocesque dolentum Exaudire! Timor qualis merorue tremorue! Tunc fugere hinc libuit tantisque recedere flagris. Scandere concipio et regem comitemque uidere Extendoque meas totis uirtutibus alas Exuperoque altas turres culmenque subintro. Triste michi uisum est illud uidisse tribunal Et regem a dextris dominamque astare sinistris. Nigrescunt omnes atra caligine sedes, Stat regina Herebi sparsis incompta capillis Et post terga duo dependent crinibus ydri. Dicere quis scierit faciem Ditisque figuram? Non uisus sine morte fuit: quid missile iactant Urentes oculi semperque uolubilis usus, Et iuba pro propria surgit setosa corona. Ora uomunt sulphur, flammas putresque liquores, Cum loquitur penetrant imo Flegetonte tremores. Emigro, et uideo Radamantem iura tenentem Pensantemque animas, comitemque in parte sinistra, Et quascunque uident de mundi crimine lotas Mittunt Elisii portas exire beatas. Vergor ad ablutas animas exire paratas Non procul a foribus uenientique inmoror ore, Cum uenit una cohors fulgens albentibus armis Preceditque alios regi fidissimus Astroth Hyrsutus galea, curuum sublimior harpen Attollens dextra, peltam retinente sinistra. Portant centuplices uarioque foramine claues In scriptisque uocant manes ad gaudia dignos, Exoluuntque graues magno cum murmure uectes Et reserant altas multo conamine portas. Egredior Partha satis ocior ipsa sagitta Et gressum extorquens portis diuellor eburnis. Aspicio celi specimen stellasque micantes Decernoque polum tali regione secundum Sollicitumque suis stellis ambire Boetem Lucentemque meum plaustro consurgere solem. Infra conspiciens terras camposque uirentes Arboreasque comas uideo, ridentia prata Et dulces uoces auium sub frondibus altis, Et uideo letas quocunque ex ordine gentes Pro libitu uariis indutas uestibus omnes. Inde mares, illinc tendebant agmina matrum; Pubes turba suis calcabat gramina ludis. Et tunc ire libet, certum ne perdere solem Cogar et ignotas errare uolatibus oras. Erigor et rosei teneo uestigia Phebi. Ventum erat ad columen celi, quo certa patenter Climata totius uisuntur singula mundi. Eneadem uideo Romam Capitoliaque alta Italicasque urbes, quondam Saturnia regna, Quas preclara nouis fuscat Florentia muris. Desilio extemplo conspecta presulis aula Et tenui rima positis de corpore plumis Ingredior corpusque meum mortale subintro. Mane erat, et Tytan exacta nocte refulsit. Excitor et uideo talamum dominumque sedentem A dextris strati uisumque animumque tenentem Si mouear, circumque locum mea lumina uoluo Et cerno astantes proceres mea fata dolentes Agnoscoque meos medicos, qui mobile corpus Ecce uident quod iam steterat non mobile dudum. Exulto uisis, animamque in corde refotam Letificans hortor proprie sperare saluti, Conuertensque oculos: "Presul, pater optime," dixi "Quid tantum dubii de me? Cohibete dolorem: Aspiro et uiuo ducamque in tempora uitam." "Christe pater nostri generis de morte redempti, Certa Dei proles celo demissa supremo, Spiritus et pariter tu, qui procedis ab illis, Pace tua nostram ne dedignare poesim Carminaque a sancto non discedentia uero. Si quid adest aliter, uenia concede petita: Nec dixisse uelim nec, si temerarius ausim, Fas fuerit laudasse homines mea fata dolentes Atque ope summissa qua nos potuere iuuantes. Iussisti proprio populis presentibus ore Impleri sacram tali cognomine legem." Quid ualuere mei, nisi te efficiente, ministri? Solus quippe meum uoluisti sistere letum. O pater Antoni, presul dignissime gentis Fesulee, cuius titulum gens nulla uetustis Fert ab originibus conpar aut omine tanto Prefuit Italicis unquam reuerentior oris. Paruula Fesuleum si seruet uillula nomen, Sufficiens tantis cum non foret illa colonis, Optio maiorum campos elegit amenos Hicque sub auspiciis posuerunt menia letis. Tradere censuimus si digna uocabula rebus, Gens hec Fesulea est, urbs est Florentia tellus, Gens dilecta Deo, fidei mitissima cultrix, Diues opum, fecunda uiris, situata salubri Temperie celi, felici commoda uite, Regina Etrusce populis reuerentibus ore, A quibus hec miro quia degustatur odore Consona quippe suo dicta est Florentia flori. Te ueneratur, amat digneque dat oscula dextre; Dextre, inquam, miseris nunquam ad pia munera parce. Qui me nunc certe uetuisti incumbere morti, Viue, precor, quantumque uelis feliciter ipse Vitaque Nestoreos superet tua longior annos. Regie quid de te Iacobine uicarie dicam Istic sceptra tenens regis sub iure Roberti? Esse tuus uisus torquebat uiscera morbus. Noctes atque dies, tenuit dum uiscera langor, Consedere tui circum mea strata ministri, Venisti lacrimans ad me, non obstitit ipsa Obseruanda nimis grandis reuerentia sedis. Nate boni patris, superasti gratior illi. Si bene quid merui + quis quam seruire beatum Explicet + est ullo non marcessibile seclo.