CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus MUSSATO.quae-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MUSSATO.quae-01.xml.

Documentum MUSSATO.quae-01.xml in db pdill0


quaestio disputata inter Lovatum et Mussatum, | utrum optabilius sit habere filios an carere, | Iambonus Andreae de Favafuschis arbiter Lovatus O cui rite datum lenti cognomen Aselli Non fuit, astutam portanti pectore vulpem, Cum nitor ingenii, cum sancti fulgor honesti, Cum mihi iunctus amor tibi sit velut organa recti Iudicii clausum reserare potentia verum; Et duo sint, alter natis caret, alter abundat; Dic uter in lucem meliori venerit astro. Nam licet una meam teneat sententia mentem, Forsan et hic fallor, non est res digna negari Quam te posco tuus: censuram dirige nostram. Sic fortunatum videant te saecula patrem Pronaque felici faveat Rhamnusia cursu Nec coeptum dediscat iter sed vota secundet Longius et nulla patiaris parte repulsam. Mussatus O non digna lupo parcae prolatio buccae, Sit licet ipsa Lupi quem non formidat Asellus. Cum magis exploro quid sim, me nescio. Quid ni? Quam mihi plus de me credo tibi: si quidem asellum Asseris, hoc fateor: simplex tamen assere vulpem. Sum vulpes, fraudis sed nescia; denique quod vis Id volo. Iudicii cur sic dedigner honore? Ecce ego praepositam tento praecidere causam: Progenies si laeta venit, ditissima res est. Nam bona si laeta est: huius possessor ab astris Diligitur, gaudetque satis felicior illo Qui caret: orba nimis nullo subeunte bacillo Dextra patris titubans obscuro palpitat aevo. Haec infixa meae talis sententia menti est. Lovatus "Progenies si laeta venit, ditissima res est" Nubila non solvit dubii; nam et prole carentem, Si sibi laetitiae est, reor hac in parte beatum; Omnis enim sors est felix quae grata ferenti est: At soboles si moesta venit, durissima res est. Seu bona seu mala sit, prolis flet dona Lycurgus, Nauplius, Evander, Priamus, Nestorque Creonque. Innumeros taceo; tu de tot milibus unum Vestigato patrem quem non stimulaverit ingens Aut timor aut fletus pro dulci prolis amore. Has ego cum nequeam naturae pellere partes, Nec mea Callisto fetum labendo figuret In melius, tali semper caruisse bacillo Parte emerem vitae: tantus dolor urget habentem. Mussatus Sors bona simpliciter non est quae grata ferenti est; Nam mala si cuiquam placet aut bona displicet, error Propterea vero non officit: ergo sequetur Quod bona quae laeta est et cedet opinio vero. At quae sit soboles laeta aut non laeta sinamus: Sitne optanda magis aut non optanda resultet In litem. Mihi quippe magis placet alea fati, Dum sperare licet. Spes est mihi gloria semper: Et, nisi perpetuum, quid habet natura quod optet? Deme peregrinis, quorum tibi mentio facta est, Anchisem Augusti generis proavumque patremque Francigenaeque domus seriem quam duxit in ortum Priamides: et tu, melior patre, iungito patrem Quem superas, propriis sic et superabere natis. Lovatus Iudice me, non res sed opinio sola beatos Efficit aut miseros: bona sors non displicet ergo Nec placet adversans, et in hoc non incidit error: Si tamen est aliquis, malim ignorantia veri Sit mihi laetitiae, quam sit res scita dolori. Cetera praetereo: censes optabile prolem Quam liceat sperare bonam nomenque paternum Protrahat. Heu quanto spes est minor illa timore! Rari quippe boni, sed et hic mens anxia patrum est. Non demo Anchisem nec quos dat Francia reges, Dum bene tot tulerint pro natis tristia penso. Quod tua posteritas fama conservet inani Vilius est media quam si laudere Syene Aut hoc quod Veneri donatae a virgine puppae. Mussatus O male felices quos ignorantia caecos Efficit! ignarae quaenam sint gaudia mentis Non video, ignorans nec erit me iudice felix. Ad litem pro prole veni et succumbe timori Quod rarum est reperire bonam; ne semina spargat Passer, nulla seras? semper metuendane mors est? Quod toti morimur Seneca improbat et Cato. Virtus Tunc oppressa iacet? virtutem oppone timori. Iam puto si tibi sit victoria sponsa, palaestram Ascendes, utere foro, nitere vigori Nec stadio volveris iners; de mille coronam Forsitan accipies unus: promissa iacenti Non est. Perpetuam solus ne despice famam, Servant appositae Sanctis bona nomina puppae. Lovatus Censuit Euripides ipsius nube sinistri Felicem qui prole caret. Plus laedere natos Quam prodesse videns rationum mergor ab undis. Si placet, ambiguae discusso robore causae, Qui tuus et meus est animaeque capacior altae Hanc satus Andrea decidat carmine litem. Mussatus Euripides inter reliqua infortunia dixit Felices qui prole carent. Sic lumine cassus Uno inter caecos rex est et sorte beatus. Quae pro me faciunt, rationum mergeris undis. Iudicio Andreadae consentio et approbo legem: Euripidis favet illa meae sententia causae. Lovatus Sit satis alterna sic nos lusisse camena: Quae desunt, medius supplebit cetera Iudex. Mussatus Suffecisse placet: delecti Iudicis ergo Pergat ad examen nostrae conclusio causae. Iambonus Andreae de Favafuschis Quid, Lupe, mystarum et Sileni vector, Aselle, Inter vos habitam sobolis de semine litem Iudicio mandare Bovis voluistis arandam? An quia bos simplex iustisque laboribus aptus Dignum opus exercens unco sola sulcat aratro? Tu, fera dentipotens, metui, tu mitis amari, Muxe, putas secius, sic de Bove fidit uterque. His tamen utrique ...... suspectus haberi: Sed neque quod comes ipse mihi stabulique cibique es Et pariter mecum lambens cunabula Christi, Quamvis nos aratro rigidus disiungat Apelles; Nec quia terrificus grandi tonat ore Lycaon, Flectet amor terrorve Bovem de tramite recti. Parcite, plusquam vos mihi veri cultus amatur Iustitiaeque soror fidei constantia purae: Tanta est simplicitas animis innata bovinis. Sic mihi parcat acus succincti longa subulci Sole sub aestifero, muscis ne mordear atris: Lignea sic nostro fiant iuga mollia collo Nec placidi fontes nec florea pascua desint. Si bene deprendi motae fundamina causae, Quaeritur hoc unum: melior sit prole carere Sors aut esse patrem. Sic et melioribus astris Esse satum dices, sic et felicius illud Optandumque magis quod plus laudaveris horum. Felicem si laeta venit proclamat Asellus Progenies hominem, miserum si moesta fatetur, Sed melius sperare bonam dubiumque teneri Quam penitus nullo sterilem gaudere bacillo, Dementesque vocat qui non fore grata timentes Pignora nulla volunt, tamquam qui seminis orbum Linquit agrum volucrumque metu loliique maligni. Addit Aristotelem testem sibi vera locutum Iudaeaeque sacrum regem veteresque poetas. At Lupus expertus natorum pondus et aestum: Sors, ait, est melior caruisse propaginis usu Quam sobolem, quamcunque tibi dat casus, habere: Si mala, crux patris est; bona compos et anxia cura, Quae tam rara venit quam vana ciconia nutrit Turribus in patavis hiberno tempore pullos; Thebanos Phrygiosque patres mollesque Pelasgos Ponit in exemplis pro natis flesse nec ullum Invenit immunem pro cara prole doloris. Utraque pars propriam visa est defendere causam His aliisque movens facundas pectore chordas Ut prorsus rear hos vates Apolline doctos. Hos ego qui sedeo iudex certaminis huius Immemor herbarum pugiles miratus olentes Et meritis causae discussis nomine nostro Vile licet, tenui meditatus arundine carmen, Sic litem dirimo, sic coeptam finio causam: Vera Lupus cecinit nec se defendere Muxus Iure potest, quamvis vulgi rationibus uti Quae satis ingenii possunt virtute refelli. Censeo sic igitur meliori sidere natum Quem Lupus affirmat quam quem testatur Asellus. Dulcia victori iubeo det pabula victus Litis ob expensas, nec ab his proclamet Asellus; Provocet a reliquis, rata sit dum mensa, licebit Quae nolet, quando sedeat comes arbiter illis Quem penes arbitrium remanet nodosa resolvi Iura, quibus moveor, quamquam sint nota, parabam Subdere censurae, cum protinus una sororum Sicelidum vetuit. "Satis est mugitibus, inquit, Quae sentis, sanxisse tuis. Hic anchora puppem Iacta tuam teneat. Veniet qua reddere causas Hora reluctanti melior coneris Asello Fortius et plenis verum suadere tabellis; Sufficiat dixisse tibi iurgantibus: - Ista Pauperis agricolae Bovis est sententia vestri. -" Iambonus Andreae de Favafuschis Accipe, clare, precor, genuit quem Cimbria vates, Quae Bovis iliaci portant tibi metra salutem, Metra quidem, quovis inopi contenta paratu; Crinibus impexis et inerti pergere passu Rustica ridebis, non picta coloribus illis Quos tua pieriis apponit musa figuris. Perlege, nec multum fragili de cortice cura: Mens erit in verbis qua delecteris et alto Concitus ingenio carmen moduleris opimum. Sub Bove certarunt Lupus hinc tuus, inde canorus Voce Asinus grandi; lata est sententia: victus Ad tua rostra, ratus se laesum, appellat Asellus. Quis litis tenor et quae facta sequentia litem Omnia prospicies his interclusa tabellis. Ne tamen hic tanti taceatur origo duelli Quaestio sic posita est. Duo sint: cum semine primus Prolis agat vitam, vivat sine prole secundus: In mundum meliore sibi quis venerit astro Quaeritur, et cupienda magis quae vita duorum est. Vox asinina probat sortis melioris habentem Qualemcumque sinat sobolem Deus: at Lupus illum Progenies cui nulla datur: pugnatur utrinque Cantibus alternis et respondentibus harpis, Strata quibus credas reparari Pergama posse, Cimbrica saxa trahi et Bachilonia flumina sisti. Hos inter dubio dum pendet palma volatu Arbiter assumor, pugilum communis amicus, Integer Astraeae, quae nondum tota reliquit Dardanii loca sacra fori, causamque revolvo Victoremque Lupum pando libramine iusto, Hac diva mostrante viam. Timor ullus ab illa, Spes, amor aut odium cor non flexere Iohannis Non soliti non esse Boni: mihi testis adesto Antegrados quaecumque colit quaecumque senatum Gastaldosque fides terrae firmissima nostrae Et quae iam vestris satis in praetoribus albet. Nil super his conscire mihi, quo mordear intus, Aut errasse putem; sed nec me purior urbis Rector erit patavae, leges ut sedulus omnes Observet quas bis manibus iuravit et ore. Provocat ille tamen pacti violator honesti Stare Bovis dicto, quo se permiserat ante Nescius in pecus esse Lupus ius vindicis irae, Nec contentus eo largo temerarius ore Iudicis innocui corruptas dicere lances Audet et in nostram moliri nubila famam Et vocat ambages omni ratione carentes Quae mihi iustitiae dictarunt numina, quaeque Scripta probant asinis non solum credita vatum. Irascor medeorque mihi maledicta ferendo: Ne ferar ut peccem forsan non casta loquendo, Vindicet hoc crimen pacto confisus agaso Fuste latus tundens et iniquo pondere tergum Saepe domans sedeatque super lassumque fatiget, Muxus ut exigua solvat ieiunia coena, Incubet et gelida noctu sine stramine terra. Quid faciam? mos est ad triste recurrere victos Auxilium; quandoque tamen sine crimine iudex Hoc vetat et vacuae cessat deferre querelae. Quod tamen admissus fuit importunus Asellus, Campesane tui fecit reverentia campi, Quem tibi cognatae musae coluere latinae, Perpetuos fructus omni sub sole ferentem. Namque pruinosus cum stringit Aquarius arva Non minus est plenus quam cum sub vere Iuvencus Floret Agenoreus vel in aestu messibus albet Cancer, odoratis rubet aut cum Libra racemis. O mihi si talem natura dedisset agellum, Me quoque natorum vano privasset honore, Quam felix quam grata quies, quam laeta fuisset Vita mihi semper; quae et adhuc ventura superstat Clara senescenti iuvenem me redderet aevo! Sed non sic Asinis visum, quos, grandia natos Pondera ferre, pudet vacuis incedere dorsis. Nec iuvat expertes oneris sublimibus uti, In quibus et tuus est appellaturus Asellus Qui fuerat proprius vitae laudator onustae. Tu modo, Castaliae quem perdocuere sorores Scire homini quodcumque licet, dignare parumper Hoc opus, accitis doctas dare partibus aures Ingenioque tuo venari et promere verum. Si tamen expediat validis mea dicta tueri Iuribus, accingor, si Mussus inania dicet, Calcitret ad stimulos quamvis frenabimus ora.