CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus MUSSATO.epis-18.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MUSSATO.epis-18.xml.
Hec, athleta Dei, mens et facundia nostre Legis, habe mote correspondentia cause. Tutor ago causam, venia tamen ante petita; Pro me proque meis hec suscipe carmina Musis. Non tamen ulla mee sic instet opinio menti, Iudiciis quin illa tuis convicta quiescat. Si recolis nostra de lite, theologe noster, Sub nona ratione michi laudata poesis; Visa fuit causis eadem tibi reproba nonis. Et primo suspecta tibi de crimine ficti Numinis in viles homines et vana deorum Nomina futilibus mundum fallentia nugis: Quod pater Oceanus fuerit, quod mater aquarum Thetis, et in liquidis exortas Naiadas undis; Quod iurata deis Stix, et quod vatibus illis Simpliciter solum prebebant corpora sensum. Grata michi, frater, nimium responsa, Iohannes, Ut que de sacra fuerant neglecta poesi Ad solitam lucem redeant et digna resurgant. Ante pios ortus divine prolis in unum Sperabat gens una deum, quamquam altera plures Crederet excelsas quam cerneret ethere stellas Pars, homines confessa deos quoscumque potentes Viderat in stolidis extendere numina brutis. Sed super excellens alias suprema refulsit Gens uno contenta deo. Stans finibus illis, Nostra fides illam servavit provida sectam. Creditus hic nostris allegatusque poetis, Meonio patri Musarum Italoque Maroni. Hic opifex rerum, divum pater atque hominum rex Dictus eis, ventos tempestatesque serenans, Iupiter omnipotens alti moderator Olimpi. Iupiter ast aliis variis est dicta figuris De sursum Natura potens; cui subdita Iuno est, Aer inferior, vinclo coniuncta iugali. Illis si queris fuerint hec nomina quare Iupiter et Iuno, placuerunt illa poetis Nomina, prepositi fuerant quia maxima quondam Saturni proles et Iuno et Iupiter idem. His status in terris quia prestantissimus, illos Maiorum tenuisse locum voluere poete. Sed quia fictorum series prolixa deorum Forte foret, nostre tenuetur formula cause. Prisca tulit plures etas virtute priores Prestantesque aliis vita studiisque bonisque Artibus; a fama quorum post fata relicta Numina supremo finxere potentia celo, Elongata Deo vero non prorsus ab uno. Sed non passa deos tales gens nostra vocari Maluit hos alio dici prenomine sanctos. His commixta deis antiqua poemata primi, Seu prodesse magis seu delectare volentes, Concepere patres, variis ornata figuris. Mille sub exemplis que transformata videntur Corpora conspicuus cauta si mente repenset Lector, ab inclusa fructum virtute revellet: Tolle patris monitus, prebet quos fabula, Phebi In natum Phetonta suum; lege nomina ponti Icharei et lapsas mediis in fluctibus alas. Nunc tibi quo metuas fert horrida Musa timores, Nunc lenis placidis mulcet tua pectora verbis; Ethica nunc, nunc phisis erit; nunc vera methesis Cociti nigramque Stigem iuratque videtque, Surgit ad empyreum nunc velocissima celum. Quid superos iurare Stigem miraris, abunde Cum noris iurant quod certa sit ultio, siquis Deierat, ut patiens tenebras descendat ad ymas, Quodque insit liquidis Deus obtestaris in undis? Lege tua tibi quid si contradixeris ipsi Dixeris? Ecce, sacra tu tu concludis in unda Baptismi nostre numen consistere vite Et veterum culpas illo sub fonte relinqui; Nunc ego, qui dicor vates instarque poete, Si matrem appellem vite baptismatis undam Hocque oleumque patrem, numquid nunc reprobus a te Dicar sacrilegis metrum componere verbis, Sive velim lavacrum tanto pro munere sanctum Appellare deum, sacra quia parcat in unda? Cedo, nec id dicam prorsus, nisi dixeris et tu. Sic illi sumpsere Deum verumque bonumque In re corporea, tamquam Deus esset in illa. Pone quod a vero quemquam diverterit error; Pur fuit a primis ars ista theologa mundi Principiis, manet ipsa tamen divinaque semper Subiectumque bonum. Sic si contingat abuti Arte sua quemquam fabrum, stat fabrica semper Utilis ad finem docto servanda magistro. Quod tibi surrepta est anthonomasia vatum, Da proprium proprio, da vatem dicere vati; Si quid ei superest, fac gratis comodet ulli Detque sacerdoti, det congaudere prophete. Displicet unius si forsan opinio vatis, Utpote Nasonis cepti de cardine mundi, Hunc dampnare velis, totam ne leseris artem. Tu tantum benedic quantum bene dixeris ipse Et voto placitura tuo dumtaxat habeto. Crede Platonistis Italis Graiisque poetis, Desinet obiecti tua tunc conquestio quarti. Ysidoro dignas grates referoque tibique: A sacro iam fonte venit divina poesis; Quippe venit, siquidem hec exordia traxit ab illo. Quidni, si mira est et delectabilis illa Filia regine celi que maxima princeps Astitit a dextris Virtutis et imperat omni Quod Deus humane voluit concludere menti? Nam verum non ipsa Deum modulamine solo Placat, ad hunc tantum prodens sua carmina finem; Sed prior exsurgens summis ab origine mundi Intuitu speculata suo rimatur in astris. Sic David et quondam populi conductor Iacob Conceptum post mente Deum coluere canoris Vocibus, ad summum pandentes organa celum. Sicut ais vere, simulatur Apocalis alto Eloquio vatum: restat fatearis ut ipsa Sit de fine boni summi concepta poesis. Cerne Dei testes que post natalia nostri Et posuere novi simul et cecinere poete: Inspice quam lepide nostris e vatibus unus, Claudius, exorti tractaverit intima Verbi: "Christe potens rerum, redeuntis conditor evi, Vox summi sensusque Dei, quem fudit ab alta Mente Pater tantique dedit consortia regni. Impia tu nostre domuisti crimina vite, Passus corporea mundum vestire figura Affarique palam populos hominemque fateri. Virginei tumuere sinus innuptaque mater Archano stupuit compleri viscera partu, Auctorem paritura suum...". Ne decus eternum divinis vatibus aufer Neve tuis, eadem quos illustratio dignos Pertulit eterne predicere gaudia vite. Saltem perpetue maiorum parcito fame, Virgilii Ennique et semper viventis Homeri Laude sub eterna, quam nec Iovis ira nec ignes Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Philosophi sua dicta probant autoribus illis, Iuriste, artiste scrutatoresque latentis Nature, et nostra non ars vacat ulla Camena. Adde quod et nostris decantat eclesia metris "Salve, sancta parens, enixa puerpera regem Qui celum terramque regit". Sic lator olive: "Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor". Niteris et lauri foliis immittere quicquam Insipidum. Leve sit fictis alludere verbis; Absit quisque sacre foliis allusor olive! Ne studiis emptas ederas vigilataque serta Tu nimis indignis mordacibus argue verbis; Sitque satis vestre ciclos laudare corone Sufficiant vestris circumque ferentia centris. Ut tibi nostrarum notescat turba Sororum, Verba tibi nostri sint intellecta Boeti. Nunc prodesse solens, nunc delectare, poeta Manlius ex illa comites accerserat ora Melpomenem sociasque suas cantare parantes. Cantassent dulces parili sub voce Sorores Carmina que quondam studio florente peregit. Se tamen increpitans, mutata voce poposcit Uraniem toto solitam discurrere celo Et reliquas comites, quibus alta theologa semper A serie primi fuerat notissima secli. Ex binis confecit opus mirabile, totam Ex utraque suam componens parte poesim. Exigis an plures hoc nostro examine testes? O veri bone preco Dei, sic arduus ultra Quid poscis? Nonne ille Deum scrutatus et unum Et verum et iustum nostris quesivit in ortis Concinuitque lira vario sub carmine nostra? Inde Probam reprobas, Christi predicere nisam Adventum clari per lucida verba Maronis. Hec data de sursum vatem cecinisse putabam, Grata michi nimium. Monitus sed corrigor; unde, Sit vix ille deus quem sic monstraverat, absit Ut prorsus credam Dominum verumque bonumque Ieronimo nolente Deum, staboque prophetis, Quantumcumque suis lateant enigmata dictis. Sint de divinis satis hec mea carmina Musis. Tuque tibi famulas humiles ne despice, lector, Que faveant, tantum ipse velis, parere volentes. Has non livor habet: veniunt ut iussa sequantur De longe tantum et vestigia semper adorent.