CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus MUSSATO.epis-17.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MUSSATO.epis-17.xml.
Quo te care pedes? An que uia duxit ad aulas Cesareas? Veros perhibet si fama relatus Venisti patrie forsan succurrere terre Post uarios casus, et tot discrimina rerum? Hic motus nobis utinam bene cedat: et ipse Secludor patria. Quare Fors omnia uersat. Diceris hortator senes et pondera rerum Consiliis stabilire suis, et sistere regi. Gaudeat his Pataue quisquis confinia terre Incolit erectum summa ad prelustria ciuem. Hic patronus erit uere certissimus, hic est Unus, qui nobis cunctando restituet rem. Ergo uale, bonefauste, Deus te dirigat, atque Regem illum, sibi quem totus desiderat orbis. Unum, oro, dilecte mi, si castra sequereis, Progressus, actusque notes, et forcia facta, Que mandare meo possim distincta libello. Nunc specto, tendoque chelim, plectrumque liramque, Si donante Deo uirtus exegerit, huius Regis perpetuum nomen laturus in euum.